Pular para o conteúdo

De Rerum Natura

Lucrécio · Livro VI — Liber Sextus

Livro VI — Liber Sextus

1 Primae frugiparos fetus mortalibus aegris

2 dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae

3 et recreaverunt vitam legesque rogarunt

4 et primae dederunt solacia dulcia vitae,

5 cum genuere virum tali cum corde repertum,

6 omnia veridico qui quondam ex ore profudit;

7 cuius et extincti propter divina reperta

8 divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.

9 nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus

10 omnia iam ferme mortalibus esse parata

11 et, pro quam possent, vitam consistere tutam,

12 divitiis homines et honore et laude potentis

13 affluere atque bona gnatorum excellere fama,

14 nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,

15 atque animi ingratis vitam vexare sine ulla

16 pausa atque infestis cogi saevire querellis,

17 intellegit ibi vitium vas efficere ipsum

18 omniaque illius vitio corrumpier intus,

19 quae conlata foris et commoda cumque venirent;

20 partim quod fluxum pertusumque esse videbat,

21 ut nulla posset ratione explerier umquam,

22 partim quod taetro quasi conspurcare sapore

23 omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.

24 veridicis igitur purgavit pectora dictis

25 et finem statuit cuppedinis atque timoris

26 exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,

27 quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo

28 qua possemus ad id recto contendere cursu,

29 quidve mali foret in rebus mortalibus passim,

30 quod fieret naturali varieque volaret

31 seu casu seu vi, quod sic natura parasset,

32 et quibus e portis occurri cuique deceret,

33 et genus humanum frustra plerumque probavit

34 volvere curarum tristis in pectore fluctus.

35 nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis

36 in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus

37 inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam

38 quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.

39 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

40 non radii solis nec lucida tela diei

41 discutiant, sed naturae species ratioque.

42 quo magis inceptum pergam pertexere dictis.

43 Et quoniam docui mundi mortalia templa

44 esse [et] nativo consistere corpore caelum,

45 et quae cumque in eo fiunt fierique necessest

46 pleraque dissolui, qui restant percipe porro,

47 quandoquidem semel insignem conscendere currum

⟨lacuna: verso perdido⟩

48 tu mihi supremae praescripta ad candida callis

49 currenti spatium praemonstra, callida musa

50 Calliope, requies hominum divomque voluptas,

51 te duce ut insigni capiam cum laude coronam.

⟨lacuna: verso perdido⟩

52 ventorum existant, placentur [ut] omnia rursum

⟨lacuna: verso perdido⟩

53 quae fuerint, sint placato conversa furore.

54 cetera quae fieri in terris caeloque tuentur

55 mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe

56 et faciunt animos humilis formidine divom

57 depressosque premunt ad terram propterea quod

58 ignorantia causarum conferre deorum

59 cogit ad imperium res et concedere regnum.

60 [quorum operum causas nulla ratione videre]

61 [possunt ac fieri divino numine rentur.]

62 nam bene qui didicere deos securum agere aevom,

63 si tamen interea mirantur qua ratione

64 quaeque geri possint, praesertim rebus in illis

65 quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,

66 rursus in antiquas referuntur religionis

67 et dominos acris adsciscunt, omnia posse

68 quos miseri credunt, ignari quid queat esse,

69 quid nequeat, finita potestas denique cuique

70 qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;

71 quo magis errantes caeca ratione feruntur.

72 quae nisi respuis ex animo longeque remittis

73 dis indigna putare alienaque pacis eorum,

74 delibata deum per te tibi numina sancta

75 saepe oberunt; non quo violari summa deum vis

76 possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,

77 sed quia tute tibi placida cum pace quietos

78 constitues magnos irarum volvere fluctus,

79 nec delubra deum placido cum pectore adibis,

80 nec de corpore quae sancto simulacra feruntur

81 in mentes hominum divinae nuntia formae,

82 suscipere haec animi tranquilla pace valebis.

83 inde videre licet qualis iam vita sequatur.

84 quam quidem ut a nobis ratio verissima longe

85 reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,

86 multa tamen restant et sunt ornanda politis

87 versibus; est ratio caeli⟨QUE igni⟩sque tenenda,

88 sunt tempestates et fulmina clara canenda,

89 quid faciant et qua de causa cumque ferantur;

90 ne trepides caeli divisis partibus amens,

91 unde volans ignis pervenerit aut in utram se

92 verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta

93 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.

94 [quorum operum causas nulla ratione videre]

95 [possunt ac fieri divino numine rentur.]

96 Principio tonitru quatiuntur caerula caeli

97 propterea quia concurrunt sublime volantes

98 aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.

99 nec fit enim sonitus caeli de parte serena,

100 verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,

101 tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.

102 praeterea neque tam condenso corpore nubes

103 esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem

104 tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;

105 nam cadere aut bruto deberent pondere pressae

106 ut lapides, aut ut fumus constare nequirent

107 nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.

108 Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,

109 carbasus ut quondam magnis intenta theatris

110 dat crepitum malos inter iactata trabesque,

111 inter dum perscissa furit petulantibus auris

112 et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;

113 id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,

114 aut ubi suspensam vestem chartasque volantis

115 verberibus venti versant planguntque per auras.

116 fit quoque enim inter dum [ut] non tam concurrere nubes

117 frontibus adversis possint quam de latere ire

118 diverso motu radentes corpora tractim,

119 aridus unde auris terget sonus ille diuque

120 ducitur, exierunt donec regionibus artis.

121 Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur

122 omnia saepe gravi tremere et divolsa repente

123 maxima dissiluisse capacis moenia mundi,

124 cum subito validi venti conlecta procella

125 nubibus intorsit sese conclusaque ibidem

126 turbine versanti magis ac magis undique nubem

127 cogit uti fiat spisso cava corpore circum,

128 post ubi conminuit vis eius et impetus acer,

129 tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.

130 nec mirum, cum plena animae vensicula parva

131 saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.

132 Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,

133 ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus

134 nubila saepe modis multis atque aspera ferri;

135 scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri

136 perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.

137 Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti

138 perscindat nubem perfringens impete recto;

139 nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,

140 hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta

141 arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.

142 sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur

143 dant in frangendo graviter; quod item fit in altis

144 fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.

145 Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens

146 fulminis; haec multo si forte umore recepit

147 ignem, continuo magno clamore trucidat;

148 ut calidis candens ferrum e fornacibus olim

149 stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.

150 Aridior porro si nubes accipit ignem,

151 uritur ingenti sonitu succensa repente,

152 lauricomos ut si per montis flamma vagetur

153 turbine ventorum comburens impete magno;

154 nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus

155 terribili sonitu flamma crepitante crematur.

156 Denique saepe geli multus fragor atque ruina

157 grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;

158 ventus enim cum confercit, franguntur in artum

159 concreti montes nimborum et grandine mixti.

160 Fulgit item, nubes ignis cum semina multa

161 excussere suo concursu, ceu lapidem si

162 percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen

163 exilit et claras scintillas dissipat ignis.

164 sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,

165 fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris

166 tardius adveniunt quam visum quae moveant res.

167 id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem

168 ancipiti videas ferro procul arboris auctum,

169 ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris

170 det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante

171 quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni

172 e simili causa, concursu natus eodem.

173 Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt

174 nubes et tremulo tempestas impete fulgit.

175 ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem

176 fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,

177 mobilitate sua fervescit; ut omnia motu

178 percalefacta vides ardescere, plumbea vero

179 glans etiam longo cursu volvenda liquescit.

180 ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,

181 dissipat ardoris quasi per vim expressa repente

182 semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;

183 inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris

184 quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.

185 scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte

186 extructis aliis alias super impete miro.

187 ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus

188 quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.

189 contemplator enim, cum montibus adsimulata

190 nubila portabunt venti transversa per auras,

191 aut ubi per magnos montis cumulata videbis

192 insuper esse aliis alia atque urguere superna

193 in statione locata sepultis undique ventis;

194 tum poteris magnas moles cognoscere eorum

195 speluncasque vel ut saxis pendentibus structas

196 cernere, quas venti cum tempestate coorta

197 conplerunt, magno indignantur murmure clausi

198 nubibus in caveisque ferarum more minantur,

199 nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,

200 quaerentesque viam circum versantur et ignis

201 semina convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt

202 multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,

203 donec divolsa fulserunt nube corusci.

204 Hac etiam fit uti de causa mobilis ille

205 devolet in terram liquidi color aureus ignis,

206 semina quod nubes ipsas permulta necessust

207 ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,

208 flammeus [est] plerumque colos et splendidus ollis.

209 quippe etenim solis de lumine multa necessest

210 concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.

211 hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum

212 compressitque locum cogens, expressa profundunt

213 semina, quae faciunt flammae fulgere colores.

214 Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;

215 nam cum ventus eas leviter diducit euntis

216 dissoluitque, cadant ingratius illa necessest

217 semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro

218 terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.

219 Quod superest, [quali] natura praedita constent

220 fulmina, declarant ictus et inusta vaporis

221 signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;

222 ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.

223 praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum

224 et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.

225 hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem

226 constituit natura minutis mobilibusque

227 corporibus, cui nil omnino obsistere possit.

228 transit enim validum fulmen per saepta domorum

229 clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera

230 et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.

231 curat item vasis integris vina repente

232 diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum

233 conlaxat rareque facit lateramina vasis

234 adveniens calor eius et insinuatus in ipsum

235 mobiliter soluens differt primordia vini.

236 quod solis vapor aetatem non posse videtur

237 efficere usque adeo pollens fervore corusco.

238 tanto mobilior vis et dominantior haec est.

239 Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto

240 fiant ut possint ictu discludere turris,

241 disturbare domos, avellere tigna trabesque

242 et monimenta virum commoliri atque ciere,

243 exanimare homines, pecudes prosternere passim,

244 cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,

245 expediam neque [te] in promissis plura morabor.

246 Fulmina gignier e crassis alteque putandumst

247 nubibus extructis; nam caelo nulla sereno

248 nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.

249 nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;

250 quod tunc per totum concrescunt aëra nubes,

251 undique uti tenebras omnis Acherunta reamur

252 liquisse et magnas caeli complesse cavernas,

253 usque adeo tetra nimborum nocte coorta

254 inpendent atrae formidinis ora superne,

255 cum commoliri tempestas fulmina coeptat.

256 praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,

257 ut picis e caelo demissum flumen, in undas

258 sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram

259 fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,

260 ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,

261 in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.

262 sic igitur supera nostrum caput esse putandumst

263 tempestatem altam; neque enim caligine tanta

264 obruerent terras, nisi inaedificata superne

265 multa forent multis exempto nubila sole;

266 nec tanto possent venientes opprimere imbri,

267 flumina abundare ut facerent camposque natare,

268 si non extructis foret alte nubibus aether.

269 hic igitur ventis atque ignibus omnia plena

270 sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.

271 quippe etenim supra docui permulta vaporis

272 semina habere cavas nubes et multa necessest

273 concipere ex solis radiis ardoreque eorum.

274 hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum

275 forte locum quemvis, expressit multa vaporis

276 semina seque simul cum eo commiscuit igni,

277 insinuatus ibi vortex versatur in arto

278 et calidis acuit fulmen fornacibus intus;

279 nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum

280 mobilitate calescit et e contagibus ignis.

281 inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis

282 impetus incessit, maturum tum quasi fulmen

283 perscindit subito nubem ferturque coruscis

284 omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.

285 quem gravis insequitur sonitus, displosa repente

286 opprimere ut caeli videantur templa superne.

287 inde tremor terras graviter pertemptat et altum

288 murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum

289 tempestas concussa tremit fremitusque moventur.

290 quo de concussu sequitur gravis imber et uber,

291 omnis uti videatur in imbrem vertier aether

292 atque ita praecipitans ad diluviem revocare;

293 tantus discidio nubis ventique procella

294 mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.

295 Est etiam cum vis extrinsecus incita venti

296 incidit in validam maturo culmine nubem;

297 quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille

298 vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.

299 hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.

300 Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni

301 igniscat tamen in spatio longoque meatu,

302 dum venit amittens in cursu corpora quaedam

303 grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,

304 atque alia ex ipso conradens aëre portat

305 parvola, quae faciunt ignem commixta volando;

306 non alia longe ratione ac plumbea saepe

307 fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris

308 corpora dimittens ignem concepit in auris.

309 Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,

310 frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,

311 ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,

312 confluere ex ipso possunt elementa vaporis

313 et simul ex illa quae tum res excipit ictum;

314 ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,

315 nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi

316 semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.

317 sic igitur quoque res accendi fulmine debet,

318 opportuna fuit si forte et idonea flammis.

319 nec temere omnino plane vis frigida venti

320 esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,

321 quin, prius in cursu si non accenditur igni,

322 at tepefacta tamen veniat commixta calore.

323 Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus

324 et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,

325 nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis

326 colligit et magnum conamen sumit eundi,

327 inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,

328 exprimitur vis atque ideo volat impete miro,

329 ut validis quae de tormentis missa feruntur.

330 Adde quod e parvis et levibus est elementis,

331 nec facilest tali naturae obsistere quicquam;

332 inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,

333 non igitur multis offensibus in remorando

334 haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.

335 Deinde, quod omnino natura pondera deorsum

336 omnia nituntur, cum plagast addita vero,

337 mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,

338 ut vehementius et citius quae cumque morantur

339 obvia discutiat plagis itinerque sequatur.

340 Denique quod longo venit impete, sumere debet

341 mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo

342 et validas auget viris et roborat ictum;

343 nam facit ut quae sint illius semina cumque

344 e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,

345 omnia coniciens in eum volventia cursum.

346 Forsitan ex ipso veniens trahat aëre quaedam

347 corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.

348 incolumisque venit per res atque integra transit

349 multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.

350 multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa

351 corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.

352 dissoluit porro facile aes aurumque repente

353 conferve facit, e parvis quia facta minute

354 corporibus vis est et levibus ex elementis,

355 quae facile insinuantur et insinuata repente

356 dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.

357 Autumnoque magis stellis fulgentibus alta

358 concutitur caeli domus undique totaque tellus,

359 et cum tempora se veris florentia pandunt.

360 frigore enim desunt ignes ventique calore

361 deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.

362 interutrasque igitur cum caeli tempora constant,

363 tum variae causae concurrunt fulminis omnes.

364 nam fretus ipse anni permiscet frigus [ad] aestum.

365 quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,

366 ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu

367 ignibus et ventis furibundus fluctuet aër.

368 prima caloris enim pars est postrema rigoris;

369 tempus id est vernum; quare pugnare necessest

370 dissimilis [res] inter se turbareque mixtas.

371 et calor extremus primo cum frigore mixtus

372 volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,

373 hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.

374 propterea [freta] sunt haec anni nominitanda,

375 nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt

376 fulmina tempestasque cietur turbida caelo,

377 ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,

378 hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.

379 Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam

380 perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,

381 non Tyrrhena retro volventem carmina frustra

382 indicia occultae divum perquirere mentis,

383 unde volans ignis pervenerit aut in utram se

384 verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta

385 insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,

386 quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.

387 quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi

388 terrifico quatiunt sonitu caelestia templa

389 et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,

390 cur quibus incautum scelus aversabile cumquest

391 non faciunt icti flammas ut fulguris halent

392 pectore perfixo, documen mortalibus acre,

393 et potius nulla sibi turpi conscius in re

394 volvitur in flammis innoxius inque peditur

395 turbine caelesti subito correptus et igni?

396 cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?

397 an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?

398 in terraque patris cur telum perpetiuntur

399 optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?

400 denique cur numquam caelo iacit undique puro

401 Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?

402 an simul ac nubes successere, ipse in eas tum

403 descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?

404 in mare qua porro mittit ratione? quid undas

405 arguit et liquidam molem camposque natantis?

406 praeterea si vult caveamus fulminis ictum,

407 cur dubitat facere ut possimus cernere missum?

408 si nec opinantis autem volt opprimere igni,

409 cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,

410 cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?

411 et simul in multas partis qui credere possis

412 mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,

413 ut fierent ictus uno sub tempore plures?

414 at saepest numero factum fierique necessest,

415 ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,

416 fulmina sic uno fieri sub tempore multa.

417 postremo cur sancta deum delubra suasque

418 discutit infesto praeclaras fulmine sedes

419 et bene facta deum frangit simulacra suisque

420 demit imaginibus violento volnere honorem?

421 altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius

422 montibus in summis vestigia cernimus ignis?

423 Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,

424 presteras Graii quos ab re nominitarunt,

425 in mare qua missi veniant ratione superne.

426 nam fit ut inter dum tam quam demissa columna

427 in mare de caelo descendat, quam freta circum

428 fervescunt graviter spirantibus incita flabris,

429 et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu

430 navigia in summum veniant vexata periclum.

431 hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti

432 rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit

433 in mare de caelo tam quam demissa columna,

434 paulatim, quasi quid pugno bracchique superne

435 coniectu trudatur et extendatur in undas;

436 quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti

437 vis et fervorem mirum concinnat in undis;

438 versabundus enim turbo descendit et illam

439 deducit pariter lento cum corpore nubem;

440 quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,

441 ille in aquam subito totum se inmittit et omne

442 excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.

443 Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse

444 vertex conradens ex aëre semina nubis

445 et quasi demissum caelo prestera imitetur;

446 hic ubi se in terras demisit dissoluitque,

447 turbinis immanem vim provomit atque procellae.

448 sed quia fit raro omnino montisque necessest

449 officere in terris, apparet crebrius idem

450 prospectu maris in magno caeloque patenti.

451 Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando

452 hoc super in caeli spatio coiere repente

453 asperiora, modis quae possint indupedita

454 exiguis tamen inter se compressa teneri.

455 haec faciunt primum parvas consistere nubes;

456 inde ea comprendunt inter se conque gregantur

457 et coniungendo crescunt ventisque feruntur

458 usque adeo donec tempestas saeva coortast.

459 Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo

460 quam sint quoque magis, tanto magis edita fument

461 adsidue fulvae nubis caligine crassa

462 propterea quia, cum consistunt nubila primum,

463 ante videre oculi quam possint tenvia, venti

464 portantes cogunt ad summa cacumina montis;

465 hic demum fit uti turba maiore coorta

466 et condensa queant apparere et simul ipso

467 vertice de montis videantur surgere in aethram.

468 nam loca declarat sursum ventosa patere

469 res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.

470 Praeterea permulta mari quoque tollere toto

471 corpora naturam declarant litore vestis

472 suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.

473 quo magis ad nubis augendas multa videntur

474 posse quoque e salso consurgere momine ponti;

475 nam ratio consanguineast umoribus omnis.

476 Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa

477 surgere de terra nebulas aestumque videmus,

478 quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur

479 suffunduntque sua caelum caligine et altas

480 sufficiunt nubis paulatim conveniundo;

481 urget enim quoque signiferi super aetheris aestus

482 et quasi densendo subtexit caerula nimbis.

483 Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa

484 corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;

485 innumerabilem enim numerum summamque profundi

486 esse infinitam docui, quantaque volarent

487 corpora mobilitate ostendi quamque repente

488 immemorabile [per] spatium transire solerent.

489 haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe

490 tam magnis ventis tempestas atque tenebrae

491 coperiant maria ac terras inpensa superne,

492 undique quandoquidem per caulas aetheris omnis

493 et quasi per magni circum spiracula mundi

494 exitus introitusque elementis redditus extat.

495 Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis

496 nubibus umor et in terras demissus ut imber

497 decidat, expediam. primum iam semina aquai

498 multa simul vincam consurgere nubibus ipsis

499 omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque

500 et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,

501 ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,

502 sudor item atque umor qui cumque est denique membris.

503 concipiunt etiam multum quoque saepe marinum

504 umorem, vel uti pendentia vellera lanae,

505 cum supera magnum mare venti nubila portant.

506 consimili ratione ex omnibus amnibus umor

507 tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum

508 multa modis multis convenere undique adaucta,

509 confertae nubes umorem mittere certant

510 dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa

511 copia nimborum turba maiore coacta

512 urget et e supero premit ac facit effluere imbris.

513 praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis

514 aut dissolvuntur solis super icta calore,

515 mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni

516 cera super calido tabescens multa liquescat.

517 sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque

518 nubila vi cumulata premuntur et impete venti.

519 at retinere diu pluviae longumque morari

520 consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum

521 atque aliis aliae nubes nimbique rigantes

522 insuper atque omni vulgo de parte feruntur,

523 terraque cum fumans umorem tota redhalat.

524 hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam

525 adversa fulsit nimborum aspargine contra,

526 tum color in nigris existit nubibus arqui.

527 Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,

528 et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum

529 omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae

530 et vis magna geli, magnum duramen aquarum,

531 et mora quae fluvios passim refrenat aventis,

532 perfacilest tamen haec reperire animoque videre,

533 omnia quo pacto fiant quareve creentur,

534 cum bene cognoris elementis reddita quae sint.

535 Nunc age, quae ratio terrai motibus extet

536 percipe. et in primis terram fac ut esse rearis

537 supter item ut supera ventosis undique plenam

538 speluncis multosque lacus multasque lucunas

539 in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;

540 multaque sub tergo terrai flumina tecta

541 volvere vi fluctus summersos [cae]ca putandumst;

542 undique enim similem esse sui res postulat ipsa.

543 his igitur rebus subiunctis suppositisque

544 terra superne tremit magnis concussa ruinis,

545 subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;

546 quippe cadunt toti montes magnoque repente

547 concussu late disserpunt inde tremores.

548 et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt

549 tecta viam propter non magno pondere tota,

550 nec minus exultant, si quidvis cumque viai

551 ferratos utrimque rotarum succutit orbes.

552 Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas

553 gleba vetustate e terra provolvitur ingens,

554 ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;

555 ut vas inter [aquas] non quit constare, nisi umor

556 destitit in dubio fluctu iactarier intus.

557 Praeterea ventus cum per loca subcava terrae

558 collectus parte ex una procumbit et urget

559 obnixus magnis speluncas viribus altas,

560 incumbit tellus quo venti prona premit vis.

561 tum supera terram quae sunt extructa domorum

562 ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,

563 inclinata minent in eandem prodita partem

564 protractaeque trabes inpendent ire paratae.

565 et metuunt magni naturam credere mundi

566 exitiale aliquod tempus clademque manere,

567 cum videant tantam terrarum incumbere molem!

568 quod nisi respirent venti, [vis] nulla refrenet

569 res neque ab exitio possit reprehendere euntis;

570 nunc quia respirant alternis inque gravescunt

571 et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,

572 saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas

573 quam facit; inclinatur enim retroque recellit

574 et recipit prolapsa suas in pondere sedes.

575 hac igitur ratione vacillant omnia tecta,

576 summa magis mediis, media imis, ima perhilum.

577 Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.

578 ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam

579 aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta

580 in loca se cava terrai coniecit ibique

581 speluncas inter magnas fremit ante tumultu

582 versabunda⟨QUE⟩ portatur, post incita cum vis

583 exagitata foras erumpitur et simul altam

584 diffindens terram magnum concinnat hiatum.

585 in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi

586 in Peloponneso, quas exitus hic animai

587 disturbat urbes et terrae motus obortus.

588 multaque praeterea ceciderunt moenia magnis

589 motibus in terris et multae per mare pessum

590 subsedere suis pariter cum civibus urbes.

591 quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai

592 et fera vis venti per crebra foramina terrae

593 dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;

594 frigus uti nostros penitus cum venit in artus,

595 concutit invitos cogens tremere atque movere.

596 ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,

597 tecta superne timent, metuunt inferne cavernas

598 terrai ne dissoluat natura repente,

599 neu distracta suum late dispandat hiatum

600 idque suis confusa velit complere ruinis.

601 proinde licet quamvis caelum terramque reantur

602 incorrupta fore aeternae mandata saluti:

603 et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli

604 subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,

605 ne pedibus raptim tellus subtracta feratur

606 in barathrum rerumque sequatur prodita summa

607 funditus et fiat mundi confusa ruina.

⟨lacuna: verso perdido⟩

608 Principio mare mirantur non reddere maius

609 naturam, quo sit tantus decursus aquarum,

610 omnia quo veniant ex omni flumina parte.

611 adde vagos imbris tempestatesque volantes,

612 omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;

613 adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam

614 guttai vix instar erunt unius adaugmen;

615 quo minus est mirum mare non augescere magnum.

616 Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.

617 quippe videmus enim vestis umore madentis

618 exsiccare suis radiis ardentibus solem;

619 at pelage multa et late substrata videmus.

620 proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol

621 umoris parvam delibet ab aequore partem,

622 largiter in tanto spatio tamen auferet undis.

623 Tum porro venti quoque magnam tollere partem

624 umoris possunt verrentes aequora, ventis

625 una nocte vias quoniam persaepe videmus

626 siccari mollisque luti concrescere crustas.

627 Praeterea docui multum quoque tollere nubes

628 umorem magno conceptum ex aequore ponti

629 et passim toto terrarum spargere in orbi,

630 cum pluit in terris et venti nubila portant.

631 Postremo quoniam raro cum corpore tellus

632 est et coniunctast oras maris undique cingens,

633 debet, ut in mare de terris venit umor aquai,

634 in terras itidem manare ex aequore salso;

635 percolatur enim virus retroque remanat

636 materies umoris et ad caput amnibus omnis

637 confluit, inde super terras redit agmine dulci

638 qua via secta semel liquido pede detulit undas.

639 Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae

640 expirent ignes inter dum turbine tanto,

641 expediam; neque enim mediocri clade coorta

642 flammae tempestas Siculum dominata per agros

643 finitimis ad se convertit gentibus ora,

644 fumida cum caeli scintillare omnia templa

645 cernentes pavida complebant pectora cura,

646 quid moliretur rerum natura novarum.

647 Hisce tibi in rebus latest alteque videndum

648 et longe cunctas in partis dispiciendum,

649 ut reminiscaris summam rerum esse profundam

650 et videas caelum summai totius unum

651 quam sit parvula pars et quam multesima constet

652 nec tota pars, homo terrai quota totius unus.

653 quod bene propositum si plane contueare

654 ac videas plane, mirari multa relinquas.

655 numquis enim nostrum miratur, siquis in artus

656 accepit calido febrim fervore coortam

657 aut alium quemvis morbi per membra dolorem?

658 opturgescit enim subito pes, arripit acer

659 saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,

660 existit sacer ignis et urit corpore serpens

661 quam cumque arripuit partem repitque per artus,

662 ni mirum quia sunt multarum semina rerum

663 et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,

664 unde queat vis immensi procrescere morbi.

665 sic igitur toti caelo terraeque putandumst

666 ex infinito satis omnia suppeditare,

667 unde repente queat tellus concussa moveri

668 perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,

669 ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;

670 id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa

671 et tempestates pluviae graviore coortu

672 sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.

673 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'

674 scilicet et fluvius qui visus maximus ei,

675 qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens

676 arbor homoque videtur et omnia de genere omni

677 maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,

678 cum tamen omnia cum caelo terraque marique

679 nil sint ad summam summai totius omnem.

680 Nunc tamen illa modis quibus inritata repente

681 flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,

682 expediam. primum totius subcava montis

683 est natura fere silicum suffulta cavernis.

684 omnibus est porro in speluncis ventus et aër.

685 ventus enim fit, ubi est agitando percitus aër.

686 hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum

687 saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis

688 excussit calidum flammis velocibus ignem,

689 tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.

690 fert itaque ardorem longe longeque favillam

691 differt et crassa volvit caligine fumum

692 extruditque simul mirando pondere saxa;

693 ne dubites quin haec animai turbida sit vis.

694 praeterea magna ex parti mare montis ad eius

695 radices frangit fluctus aestumque resolvit.

696 ex hoc usque mari speluncae montis ad altas

697 perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst

⟨lacuna: verso perdido⟩

698 et penetrare mari penitus res cogit aperto

699 atque efflare foras ideoque extollere flammam

700 saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.

701 in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi

702 nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.

703 Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam

704 non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;

705 corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere

706 conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas

707 conveniat leti, dicatur ut illius una;

708 nam [ne]que eum ferro nec frigore vincere possis

709 interiisse neque a morbo neque forte veneno,

710 verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei

711 scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.

712 Nilus in aestatem crescit campisque redundat

713 unicus in terris, Aegypti totius amnis.

714 is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,

715 aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,

716 anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,

717 et contra fluvium flantes remorantur et undas

718 cogentes sursus replent coguntque manere.

719 nam dubio procul haec adverso flabra feruntur

720 flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;

721 ille ex aestifera parti venit amnis ab austro

722 inter nigra virum percocto saecla colore

723 exoriens penitus media ab regione diei.

724 est quoque uti possit magnus congestus harenae

725 fluctibus adversis oppilare ostia contra,

726 cum mare permotum ventis ruit intus harenam;

727 quo fit uti pacto liber minus exitus amnis

728 et proclivis item fiat minus impetus undis.

729 fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei

730 tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum

731 nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.

732 scilicet, ad mediam regionem eiecta diei

733 cum convenerunt, ibi ad altos denique montis

734 contrusae nubes coguntur vique premuntur.

735 forsitan Aethiopum penitus de montibus altis

736 crescat, ubi in campos albas descendere ningues

737 tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.

738 Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,

739 expediam, quali natura praedita constent.

740 principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re

741 inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,

742 e regione ea quod loca cum venere volantes,

743 remigii oblitae pennarum vela remittunt

744 praecipitesque cadunt molli cervice profusae

745 in terram, si forte ita fert natura locorum,

746 aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.

747 is locus est Cumas aput, acri sulpure montis

748 oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.

749 est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso

750 vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,

751 quo numquam pennis appellunt corpora raucae

752 cornices, non cum fumant altaria donis;

753 usque adeo fugitant non iras Palladis acris

754 pervigili causa, Graium ut cecinere poëtae,

755 sed natura loci opus efficit ipsa suapte.

756 in Syria quoque fertur item locus esse videri,

757 quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum

758 intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,

759 manibus ut si sint divis mactata repente.

760 omnia quae naturali ratione geruntur,

761 et quibus e fiant causis apparet origo;

762 ianua ne pote eis Orci regionibus esse

763 credatur, post hinc animas Acheruntis in oras

764 ducere forte deos manis inferne reamur,

765 naribus alipedes ut cervi saepe putantur

766 ducere de latebris serpentia saecla ferarum.

767 quod procul a vera quam sit ratione repulsum

768 percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.

769 Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,

770 in terra cuiusque modi rerum esse figuras;

771 multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos

772 incutere et mortem quae possint adcelerare.

773 et magis esse aliis alias animantibus aptas

774 res ad vitai rationem ostendimus ante

775 propter dissimilem naturam dissimilisque

776 texturas inter sese primasque figuras.

777 multa meant inimica per auris, multa per ipsas

778 insinuant naris infesta atque aspera tactu,

779 nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem

780 aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.

781 Deinde videre licet quam multae sint homini res

782 acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;

783 arboribus primum certis gravis umbra tributa

784 usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,

785 siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.

786 est etiam magnis Heliconis montibus arbos

787 floris odore hominem taetro consueta necare.

788 scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,

789 multa modis multis multarum semina rerum

790 quod permixta gerit tellus discretaque tradit.

791 nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri

792 nidore offendit nares, consopit ibidem,

793 concidere et spumas qui morbo mittere suevit.

794 castoreoque gravi mulier sopita recumbit,

795 et manibus nitidum teneris opus effluit ei,

796 tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.

797 multaque praeterea languentia membra per artus

798 solvunt atque animam labefactant sedibus intus.

799 denique si calidis etiam cunctere lavabris

800 plenior et lueris, solio ferventis aquai

801 quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!

802 carbonumque gravis vis atque odor insinuatur

803 quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!

804 at cum membra domans percepit fervida febris,

805 tum fit odor vini plagae mactabilis instar.

806 nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa

807 gignier et taetro concrescere odore bitumen,

808 denique ubi argenti venas aurique secuntur,

809 terrai penitus scrutantes abdita ferro,

810 qualis expiret Scaptensula subter odores?

811 quidve mali fit ut exalent aurata metalla!

812 quas hominum reddunt facies qualisque colores!

813 nonne vides audisve perire in tempore parvo

814 quam soleant et quam vitai copia desit,

815 quos opere in tali cohibet vis magna necessis?

816 hos igitur tellus omnis exaestuat aestus

817 expiratque foras in apertum promptaque caeli.

818 Sic et Averna loca alitibus summittere debent

819 mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,

820 ut spatium caeli quadam de parte venenet;

821 quo simul ac primum pennis delata sit ales,

822 impediatur ibi caeco correpta veneno,

823 ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.

824 quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus

825 reliquias vitae membris ex omnibus aufert.

826 quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;

827 posterius fit uti. cum iam cecidere veneni

828 in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,

829 propterea quod magna mali fit copia circum.

830 Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni

831 aëra, qui inter avis cumquest terramque locatus.

832 discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.

833 cuius ubi e regione loci venere volantis,

834 claudicat extemplo pinnarum nisus inanis

835 et conamen utrimque alarum proditur omne.

836 hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,

837 scilicet in terram delabi pondere cogit

838 natura, et vacuum prope iam per inane iacentes

839 dispergunt animas per caulas corporis omnis.

⟨lacuna: verso perdido⟩

840 frigidior porro in puteis aestate fit umor,

841 arescit quia terra calore et semina si qua

842 forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.

843 quo magis est igitur tellus effeta calore,

844 fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.

845 frigore cum premitur porro omnis terra coitque

846 et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo

847 exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.

848 Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna

849 frigidus et calidus nocturno tempore fertur.

850 hunc homines fontem nimis admirantur et acri

851 sole putant subter terras fervescere partim,

852 nox ubi terribili terras caligine texit.

853 quod nimis a verast longe ratione remotum.

854 quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai

855 non quierit calidum supera de reddere parte,

856 cum superum lumen tanto fervore fruatur,

857 qui queat hic supter tam crasso corpore terram

858 perquoquere umorem et calido focilare vapore?

859 praesertim cum vix possit per saepta domorum

860 insinuare suum radiis ardentibus aestum.

861 quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod

862 rara tenet circum fontem quam cetera tellus

863 multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.

864 hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,

865 extemplo penitus frigescit terra coitque.

866 hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,

867 exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,

868 quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.

869 inde ubi sol radiis terram dimovit obortus

870 et rare fecit calido miscente vapore,

871 rursus in antiquas redeunt primordia sedes

872 ignis et in terram cedit calor omnis aquai.

873 frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.

874 praeterea solis radiis iactatur aquai

875 umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;

876 propterea fit uti quae semina cumque habet ignis

877 dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,

878 mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.

879 Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe

880 stuppa iacit flammam concepto protinus igni,

881 taedaque consimili ratione accensa per undas

882 conlucet, quo cumque natans impellitur auris.

883 ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis

884 semina de terraque necessest funditus ipsa

885 ignis corpora per totum consurgere fontem

886 et simul exspirare foras exireque in auras,

887 non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;

888 praeterea dispersa foras erumpere cogit

889 vis per aquam subito sursumque ea conciliari.

890 quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai

891 qui scatit et salsas circum se dimovet undas;

892 et multis aliis praebet regionibus aequor

893 utilitatem opportunam sitientibus nautis,

894 quod dulcis inter salsas intervomit undas.

895 sic igitur per eum possunt erumpere fontem

896 et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum

897 conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,

898 ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se

899 semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.

900 nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum

901 nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante

902 quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?

903 multaque praeterea prius ipso tacta vapore

904 eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.

905 hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.

906 Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat

907 naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,

908 quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,

909 Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.

910 hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam

911 saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.

912 quinque etenim licet inter dum pluresque videre

913 ordine demisso levibus iactarier auris,

914 unus ubi ex uno dependet supter adhaerens

915 ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;

916 usque adeo permananter vis pervalet eius.

917 Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam

918 ipsius rei rationem reddere possis,

919 et nimium longis ambagibus est adeundum;

920 quo magis attentas auris animumque reposco.

921 Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,

922 perpetuo fluere ac mitti spargique necessest

923 corpora quae feriant oculos visumque lacessant.

924 perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;

925 frigus ut [a] fluviis, calor a sole, aestus ab undis

926 aequoris, exesor moerorum, litora propter;

927 nec varii cessant sonitus manare per auras;

928 denique in os salsi venit umor saepe saporis,

929 cum mare versamur propter, dilutaque contra

930 cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

931 usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter

932 fertur et in cunctas dimittitur undique partis

933 nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,

934 perpetuo quoniam sentimus et omnia semper

935 cernere odorari licet et sentire sonare.

936 Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res

937 commemorare; quod in primo quoque carmine claret.

938 quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res

939 noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,

940 qua de disserere adgredior, firmare necessest

941 nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.

942 principio fit ut in speluncis saxa superna

943 sudent umore et guttis manantibus stillent.

944 manat item nobis e toto corpore sudor,

945 crescit barba pilique per omnia membra, per artus.

946 diditur in venas cibus omnis, auget alitque

947 corporis extremas quoque partis unguiculosque.

948 frigus item transire per aes calidumque vaporem

949 sentimus, sentimus item transire per aurum

950 atque per argentum, cum pocula plena tenemus.

951 denique per dissaepta domorum saxea voces

952 pervolitant, permanat odor frigusque vaposque

953 ignis, qui ferri quoque vim penetrare suëvit,

954 denique qua circum caeli lorica coërcet,

955 morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;

956 et tempestate in terra caeloque coorta

957 in caelum terrasque remotae iure facessunt;

958 quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.

959 Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur

960 corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu

961 atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.

962 principio terram sol excoquit et facit are,

963 at glaciem dissolvit et altis montibus altas

964 extructas[que] nives radiis tabescere cogit;

965 denique cera lique fit in eius posta vapore.

966 ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,

967 at coria et carnem trahit et conducit in unum.

968 umor aquae porro ferrum condurat ab igni,

969 at coria et carnem mollit durata calore.

970 barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,

971 effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;

972 qua nihil est homini quod amarius fronde ac[ida] extet.

973 denique amaracinum fugitat sus et timet omne

974 unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;

975 quod nos inter dum tam quam recreare videtur.

976 at contra nobis caenum taeterrima cum sit

977 spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,

978 insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.

979 Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re

980 adgredior, quod dicendum prius esse videtur.

981 multa foramina cum variis sint reddita rebus,

982 dissimili inter se natura praedita debent

983 esse et habere suam naturam quaeque viasque.

984 quippe etenim varii sensus animantibus insunt,

985 quorum quisque suam proprie rem percipit in se;

986 nam penetrare alio sonitus alioque saporem

987 cernimus e sucis, alio nidoris odores.

988 [scilicet id fieri cogit natura viarum]

989 [multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.]

990 praeterea manare aliud per saxa videtur,

991 atque aliud lignis, aliud transire per aurum,

992 argentoque foras aliud vitroque meare;

993 nam fluere hac species, illac calor ire videtur,

994 atque aliis aliud citius transmittere eadem.

995 scilicet id fieri cogit natura viarum

996 multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,

997 propter dissimilem naturam textaque rerum.

998 Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata

999 omnia constiterint nobis praeposta parata,

1000 quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis

1001 causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.

1002 Principio fluere e lapide hoc permulta necessest

1003 semina sive aestum, qui discutit aëra plagis,

1004 inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.

1005 hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit

1006 in medio locus, extemplo primordia ferri

1007 in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque

1008 anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.

1009 nec res ulla magis primoribus ex elementis

1010 indupedita suis arte conexa cohaeret

1011 quam validi ferri natura et frigidus horror.

1012 quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,

1013 corpora si nequeunt e ferro plura coorta

1014 in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;

1015 quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum

1016 iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.

1017 hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit

1018 cumque locus, sive e transverso sive superne,

1019 corpora continuo in vacuum vicina feruntur;

1020 quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa

1021 sponte sua sursum possunt consurgere in auras.

1022 huc accedit item, quare queat id magis esse,

1023 haec quoque res adiumento motuque iuvatur,

1024 quod, simul a fronte est anelli rarior aër

1025 factus inanitusque locus magis ac vacuatus,

1026 continuo fit uti qui post est cumque locatus

1027 aër a tergo quasi provehat atque propellat.

1028 semper enim circum positus res verberat aër;

1029 sed tali fit uti propellat tempore ferrum,

1030 parte quod ex una spatium vacat et capit in se.

1031 hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri

1032 parvas ad partis subtiliter insinuatus

1033 trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.

1034 denique res omnes debent in corpore habere

1035 aëra, quandoquidem raro sunt corpore et aër

1036 omnibus est rebus circum datus adpositusque.

1037 hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aër,

1038 sollicito motu semper iactatur eoque

1039 verberat anellum dubio procul et ciet intus,

1040 scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit

1041 iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.

1042 Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat

1043 inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.

1044 exultare etiam Samothracia ferrea vidi

1045 et ramenta simul ferri furere intus ahenis

1046 in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;

1047 usque adeo fugere a saxo gestire videtur.

1048 aere interposito discordia tanta creatur

1049 propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris

1050 praecepit ferrique vias possedit apertas,

1051 posterior lapidis venit aestus et omnia plena

1052 invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;

1053 cogitur offensare igitur pulsareque fluctu

1054 ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se

1055 atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.

1056 Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus

1057 non valet e lapide hoc alias impellere item res.

1058 pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;

1059 at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus

1060 pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,

1061 lignea materies in quo genere esse videtur.

1062 interutrasque igitur ferri natura locata

1063 aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,

1064 inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.

1065 nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,

1066 ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,

1067 quae memorare queam inter se singlariter apta.

1068 saxa vides primum sola colescere calce.

1069 glutine materies taurino iungitur una,

1070 ut vitio venae tabularum saepius hiscant

1071 quam laxare queant compages taurea vincla.

1072 vitigeni latices aquai fontibus audent

1073 misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.

1074 purpureusque colos conchyli iungitur uno

1075 corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,

1076 non si Neptuni fluctu renovare operam des,

1077 non mare si totum velit eluere omnibus undis.

1078 denique res auro non aurum copulat una,

1079 aerique [aes] plumbo fit uti iungatur ab albo?

1080 cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?

1081 nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam

1082 nec me tam multam hic operam consumere par est,

1083 sed breviter paucis praestat comprendere multa.

1084 quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,

1085 ut cava conveniant plenis haec illius illa

1086 huiusque inter se, iunctura haec optima constat.

1087 est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata

1088 inter se quaedam possint coplata teneri;

1089 quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.

1090 Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente

1091 mortiferam possit cladem conflare coorta

1092 morbida vis hominum generi pecudumque catervis,

1093 expediam, primum multarum semina rerum

1094 esse supra docui quae sint vitalia nobis,

1095 et contra quae sint morbo mortique necessest

1096 multa volare; ea cum casu sunt forte coorta

1097 et perturbarunt caelum, fit morbidus aër.

1098 atque ea vis omnis morborum pestilitasque

1099 aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne

1100 per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta

1101 de terra surgunt, ubi putorem umida nactast

1102 intempestivis pluviisque et solibus icta.

1103 nonne vides etiam caeli novitate et aquarum

1104 temptari procul a patria qui cumque domoque

1105 adveniunt ideo quia longe discrepitant res?

1106 nam quid Brittannis caelum differre putamus,

1107 et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,

1108 quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque

1109 usque ad nigra virum percocto saecla colore?

1110 quae cum quattuor inter se diversa videmus

1111 quattuor a ventis et caeli partibus esse,

1112 tum color et facies hominum distare videntur

1113 largiter et morbi generatim saecla tenere.

1114 est elephas morbus qui propter flumina Nili

1115 gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.

1116 Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis

1117 finibus. inde aliis alius locus est inimicus

1118 partibus ac membris; varius concinnat id aër.

1119 proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,

1120 commovet atque aër inimicus serpere coepit,

1121 ut nebula ac nubes paulatim repit et omne

1122 qua graditur conturbat et immutare coactat,

1123 fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,

1124 corrumpat reddatque sui simile atque alienum.

1125 haec igitur subito clades nova pestilitasque

1126 aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas

1127 aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,

1128 aut etiam suspensa manet vis aëre in ipso

1129 et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,

1130 illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.

1131 consimili ratione venit bubus quoque saepe

1132 pestilitas et iam pigris balantibus aegror.

1133 nec refert utrum nos in loca deveniamus

1134 nobis adversa et caeli mutemus amictum,

1135 an caelum nobis ultro natura corumptum

1136 deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,

1137 quod nos adventu possit temptare recenti.

1138 Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus

1139 finibus in Cecropis funestos reddidit agros

1140 vastavitque vias, exhausit civibus urbem.

1141 nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,

1142 aëra permensus multum camposque natantis,

1143 incubuit tandem populo Pandionis omni.

1144 inde catervatim morbo mortique dabantur.

1145 principio caput incensum fervore gerebant

1146 et duplicis oculos suffusa luce rubentes.

1147 sudabant etiam fauces intrinsecus atrae

1148 sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat

1149 atque animi interpres manabat lingua cruore

1150 debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.

1151 inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum

1152 morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,

1153 omnia tum vero vitai claustra lababant.

1154 spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,

1155 rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.

1156 atque animi prorsum [tum] vires totius, omne

1157 languebat corpus leti iam limine in ipso.

1158 intolerabilibusque malis erat anxius angor

1159 adsidue comes et gemitu commixta querella,

1160 singultusque frequens noctem per saepe diemque

1161 corripere adsidue nervos et membra coactans

1162 dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.

1163 nec nimio cuiquam posses ardore tueri

1164 corporis in summo summam fervescere partem,

1165 sed potius tepidum manibus proponere tactum

1166 et simul ulceribus quasi inustis omne rubere

1167 corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.

1168 intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,

1169 flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.

1170 nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris

1171 vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.

1172 in fluvios partim gelidos ardentia morbo

1173 membra dabant nudum iacientes corpus in undas.

1174 multi praecipites nymphis putealibus alte

1175 inciderunt ipso venientes ore patente:

1176 insedabiliter sitis arida corpora mersans

1177 aequabat multum parvis umoribus imbrem.

1178 nec requies erat ulla mali: defessa iacebant

1179 corpora. mussabat tacito medicina timore,

1180 quippe patentia cum totiens ardentia morbis

1181 lumina versarent oculorum expertia somno.

1182 multaque praeterea mortis tum signa dabantur:

1183 perturbata animi mens in maerore metuque,

1184 triste supercilium, furiosus voltus et acer,

1185 sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,

1186 creber spiritus aut ingens raroque coortus,

1187 sudorisque madens per collum splendidus umor,

1188 tenvia sputa minuta, croci contacta colore

1189 salsaque per fauces rauca vix edita tussi.

1190 in manibus vero nervi trahere et tremere artus

1191 a pedibusque minutatim succedere frigus

1192 non dubitabat. item ad supremum denique tempus

1193 conpressae nares, nasi primoris acumen

1194 tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis

1195 duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.

1196 nec nimio rigida post artus morte iacebant.

1197 octavoque fere candenti lumine solis

1198 aut etiam nona reddebant lampade vitam.

1199 quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,

1200 ulceribus taetris et nigra proluvie alvi

1201 posterius tamen hunc tabes letumque manebat,

1202 aut etiam multus capitis cum saepe dolore

1203 corruptus sanguis expletis naribus ibat.

1204 huc hominis totae vires corpusque fluebat.

1205 profluvium porro qui taetri sanguinis acre

1206 exierat, tamen in nervos huic morbus et artus

1207 ibat et in partis genitalis corporis ipsas.

1208 et graviter partim metuentes limina leti

1209 vivebant ferro privati parte virili,

1210 et manibus sine non nulli pedibusque manebant

1211 in vita tamen et perdebant lumina partim.

1212 usque adeo mortis metus iis incesserat acer.

1213 atque etiam quosdam cepere oblivia rerum

1214 cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.

1215 multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra

1216 corporibus, tamen alituum genus atque ferarum

1217 aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,

1218 aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.

1219 nec tamen omnino temere illis solibus ulla

1220 comparebat avis, nec tristia saecla ferarum

1221 exibant silvis. languebant pleraque morbo

1222 et moriebantur. cum primis fida canum vis

1223 strata viis animam ponebat in omnibus aegre;

1224 extorquebat enim vitam vis morbida membris.

1225 incomitata rapi certabant funera vasta

1226 nec ratio remedii communis certa dabatur;

1227 nam quod ali dederat vitalis aëris auras

1228 volvere in ore licere et caeli templa tueri,

1229 hoc aliis erat exitio letumque parabat.

1230 Illud in his rebus miserandum magnopere unum

1231 aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat

1232 implicitum morbo, morti damnatus ut esset,

1233 deficiens animo maesto cum corde iacebat,

1234 funera respectans animam amittebat ibidem.

1235 quippe etenim nullo cessabant tempore apisci

1236 ex aliis alios avidi contagia morbi,

1237 lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,

1238 idque vel in primis cumulabat funere funus

1239 nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,

1240 vitai nimium cupidos mortisque timentis

1241 poenibat paulo post turpi morte malaque,

1242 desertos, opis expertis, incuria mactans.

1243 qui fuerant autem praesto, contagibus ibant

1244 atque labore, pudor quem tum cogebat obire

1245 blandaque lassorum vox mixta voce querellae.

1246 optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.

1247 Praeterea iam pastor et armentarius omnis

1248 et robustus item curvi moderator aratri

1249 languebat, penitusque casa contrusa iacebant

1250 corpora paupertate et morbo dedita morti.

1251 exanimis pueris super exanimata parentum

1252 corpora non numquam posses retroque videre

1253 matribus et patribus natos super edere vitam.

1254 nec minimam partem ex agris maeror is in urbem

1255 confluxit, languens quem contulit agricolarum

1256 copia conveniens ex omni morbida parte.

1257 omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,

1258 confertos ita acervatim mors accumulabat.

1259 multa siti prostrata viam per proque voluta

1260 corpora silanos ad aquarum strata iacebant

1261 interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,

1262 multaque per populi passim loca prompta viasque

1263 languida semanimo cum corpore membra videres

1264 horrida paedore et pannis cooperta perire,

1265 corporis inluvie, pelli super ossibus una,

1266 ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.

1267 omnia denique sancta deum delubra replerat

1268 corporibus mors exanimis onerataque passim

1269 cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,

1270 hospitibus loca quae complerant aedituentes.

1271 nec iam religio divom nec numina magni

1272 pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.

1273 nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,

1274 quo prius hic populus semper consuerat humari;

1275 perturbatus enim totus trepidabat et unus

1276 quisque suum pro re [cognatum] maestus humabat.

1277 multaque [res] subita et paupertas horrida suasit;

1278 namque suos consanguineos aliena rogorum

1279 insuper extructa ingenti clamore locabant

1280 subdebantque faces, multo cum sanguine saepe

1281 rixantes, potius quam corpora desererentur,

1282 inque aliis alium populum sepelire suorum

1283 certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;

1284 inde bonam partem in lectum maerore dabantur;

1285 nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus

1286 nec mors nec luctus temptaret tempore tali.


Notas do Processador


Bibliografia

Munro, Hugh Andrew Johnstone (ed.). *T. Lucreti Cari De rerum natura libri

sex.* 4ª ed. revista. Cambridge: Deighton Bell, 1886.

Bailey, Cyril (ed.). Titi Lucreti Cari De rerum natura libri sex. Oxford:

Clarendon Press, 1922 (com comentário, 3 vols., 1947).

Lachmann, Karl (ed.). *In T. Lucretii Cari De rerum natura libros

commentarius.* Berlim, 1850.

Leonard, William Ellery (trad.). Of the Nature of Things. Nova York: E. P.

Dutton, 1916. [Tradução inglesa em verso, disponível no mesmo repositório do

Perseus, phi0550.phi001.perseus-eng1.]

Reynolds, L. D. (ed.). *Texts and Transmission: A Survey of the Latin

Classics.* Oxford: Clarendon Press, 1983. [Para a história do texto e os

códices carolíngios.]


Ὁ Διαφορεύς παρῆν