Pular para o conteúdo

De Rerum Natura

Lucrécio · Livro V — Liber Quintus

Livro V — Liber Quintus

1 Quis potis est dignum pollenti pectore carmen

2 condere pro rerum maiestate hisque repertis?

3 quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes

4 pro meritis eius possit, qui talia nobis

5 pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?

6 nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.

7 nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,

8 dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,

9 qui princeps vitae rationem invenit eam quae

10 nunc appellatur sapientia, quique per artem

11 fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris

12 in tam tranquillo et tam clara luce locavit.

13 confer enim divina aliorum antiqua reperta.

14 namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris

15 vitigeni laticem mortalibus instituisse;

16 cum tamen his posset sine rebus vita manere,

17 ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.

18 at bene non poterat sine puro pectore vivi;

19 quo magis hic merito nobis deus esse videtur,

20 ex quo nunc etiam per magnas didita gentis

21 dulcia permulcent animos solacia vitae.

22 Herculis antistare autem si facta putabis,

23 longius a vera multo ratione ferere.

24 quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus

25 ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,

26 tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?

27 denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis

28 hydra venenatis posset vallata colubris?

29 quidve tripectora tergemini vis Geryonai

30 et Diomedis equi spirantes naribus ignem

31 Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter

32 aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,

33 asper, acerba tuens, immani corpore serpens

34 arboris amplexus stirpes? quid denique obesset

35 propter Atlanteum litus pelagique severa,

36 quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?

37 cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,

38 si non victa forent, quid tandem viva nocerent?

39 nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum

40 nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est

41 per nemora ac montes magnos silvasque profundas;

42 quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.

43 at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis

44 atque pericula tumst ingratis insinuandum!

45 quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres

46 sollicitum curae quantique perinde timores!

47 quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas

48 efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?

49 haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque

50 expulerit dictis, non armis, nonne decebit

51 hunc hominem numero divom dignarier esse?

52 cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis

53 iam mortalibus e divis dare dicta suerit

54 atque omnem rerum naturam pandere dictis.

55 Cuius ego ingressus vestigia dum rationes

56 persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata

57 foedere sint, in eo quam sit durare necessum

58 nec validas valeant aevi rescindere leges,

59 quo genere in primis animi natura reperta est

60 nativo primum consistere corpore creta,

61 nec posse incolumem magnum durare per aevum,

62 sed simulacra solere in somnis fallere mentem,

63 cernere cum videamur eum quem vita reliquit,

64 quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,

65 ut mihi mortali consistere corpore mundum

66 nativomque simul ratio reddunda sit esse;

67 et quibus ille modis congressus materiai

68 fundarit terram caelum mare sidera solem

69 lunaique globum; tum quae tellure animantes

70 extiterint, et quae nullo sint tempore natae;

71 quove modo genus humanum variante loquella

72 coeperit inter se vesci per nomina rerum;

73 et quibus ille modis divom metus insinuarit

74 pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur

75 fana lacus lucos aras simulacraque divom.

76 praeterea solis cursus lunaeque meatus

77 expediam qua vi flectat natura gubernans;

78 ne forte haec inter caelum terramque reamur

79 libera sponte sua cursus lustrare perennis,

80 morigera ad fruges augendas atque animantis,

81 neve aliqua divom volvi ratione putemus.

82 nam bene qui didicere deos securum agere aevom,

83 si tamen interea mirantur qua ratione

84 quaeque geri possint, praesertim rebus in illis

85 quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,

86 rursus in antiquas referuntur religiones

87 et dominos acris adsciscunt, omnia posse

88 quos miseri credunt, ignari quid queat esse,

89 quid nequeat, finita potestas denique cuique

90 qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.

91 Quod super est, ne te in promissis plura moremur,

92 principio maria ac terras caelumque tuere;

93 quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,

94 tris species tam dissimilis, tria talia texta,

95 una dies dabit exitio, multosque per annos

96 sustentata ruet moles et machina mundi.

97 nec me animi fallit quam res nova miraque menti

98 accidat exitium caeli terraeque futurum,

99 et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;

100 ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante

101 nec tamen hanc possis oculorum subdere visu

102 nec iacere indu manus, via qua munita fidei

103 proxima fert humanum in pectus templaque mentis.

104 sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res

105 forsitan et graviter terrarum motibus ortis

106 omnia conquassari in parvo tempore cernes.

107 quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,

108 et ratio potius quam res persuadeat ipsa

109 succidere horrisono posse omnia victa fragore.

110 Qua prius adgrediar quam de re fundere fata

111 sanctius et multo certa ratione magis quam

112 Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,

113 multa tibi expediam doctis solacia dictis;

114 religione refrenatus ne forte rearis

115 terras et solem et caelum, mare sidera lunam,

116 corpore divino debere aeterna manere,

117 proptereaque putes ritu par esse Gigantum

118 pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,

119 qui ratione sua disturbent moenia mundi

120 praeclarumque velint caeli restinguere solem

121 inmortalia mortali sermone notantes;

122 quae procul usque adeo divino a numine distent

123 inque deum numero quae sint indigna videri,

124 notitiam potius praebere ut posse putentur

125 quid sit vitali motu sensuque remotum.

126 quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse

127 posse animi natura putetur consiliumque.

128 sicut in aethere non arbor, non aequore salso

129 nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis

130 nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,

131 certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,

132 sic animi natura nequit sine corpore oriri

133 sola neque a nervis et sanguine longius esse.

134 quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis

135 in capite aut umeris aut imis calcibus esse

136 posset et innasci quavis in parte soleret,

137 tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.

138 quod quoniam nostro quoque constat corpore certum

139 dispositumque videtur ubi esse et crescere possit

140 seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum

141 totum posse extra corpus formamque animalem

142 putribus in glebis terrarum aut solis in igni

143 aut in aqua durare aut altis aetheris oris.

144 haud igitur constant divino praedita sensu,

145 quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.

146 Illud item non est ut possis credere, sedes

147 esse deum sanctas in mundi partibus ullis.

148 tenvis enim natura deum longeque remota

149 sensibus ab nostris animi vix mente videtur;

150 quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,

151 tactile nil nobis quod sit contingere debet;

152 tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.

153 quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse

154 dissimiles debent, tenues de corpore eorum;

155 quae tibi posterius largo sermone probabo.

156 Dicere porro hominum causa voluisse parare

157 praeclaram mundi naturam proptereaque

158 adlaudabile opus divom laudare decere

159 aeternumque putare atque inmortale futurum,

160 nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta

161 gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,

162 sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam

163 nec verbis vexare et ab imo evertere summa,

164 cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,

165 desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis

166 gratia nostra queat largirier emolumenti,

167 ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?

168 quidve novi potuit tanto post ante quietos

169 inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?

170 nam gaudere novis rebus debere videtur

171 cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri

172 tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,

173 quid potuit novitatis amorem accendere tali?

174 quidve mali fuerat nobis non esse creatis?

175 an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,

176 donec diluxit rerum genitalis origo?

177 natus enim debet qui cumque est velle manere

178 in vita, donec retinebit blanda voluptas;

179 qui numquam vero vitae gustavit amorem

180 nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?

181 exemplum porro gignundis rebus et ipsa

182 notities hominum divis unde insita primum est,

183 quid vellent facere ut scirent animoque viderent,

184 quove modost umquam vis cognita principiorum

185 quidque inter sese permutato ordine possent.

186 si non ipsa dedit speciem natura creandi?

187 namque ita multa modis multis primordia rerum

188 ex infinito iam tempore percita plagis

189 ponderibusque suis consuerunt concita ferri

190 omnimodisque coire atque omnia pertemptare,

191 quae cumque inter se possint congressa creare,

192 ut non sit mirum, si in talis disposituras

193 deciderunt quoque et in talis venere meatus,

194 qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.

195 Quod [si] iam rerum ignorem primordia quae sint,

196 hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim

197 confirmare aliisque ex rebus reddere multis,

198 nequaquam nobis divinitus esse paratam

199 naturam rerum: tanta stat praedita culpa.

200 principio quantum caeli tegit impetus ingens,

201 inde avidam partem montes silvaeque ferarum

202 possedere, tenent rupes vastaeque paludes

203 et mare, quod late terrarum distinet oras.

204 inde duas porro prope partis fervidus ardor

205 adsiduusque geli casus mortalibus aufert.

206 quod super est arvi, tamen id natura sua vi

207 sentibus obducat, ni vis humana resistat

208 vitai causa valido consueta bidenti

209 ingemere et terram pressis proscindere aratris.

210 si non fecundas vertentes vomere glebas

211 terraique solum subigentes cimus ad ortus.

212 sponte sua nequeant liquidas existere in auras.

213 et tamen inter dum magno quaesita labore

214 cum iam per terras frondent atque omnia florent,

215 aut nimiis torret fervoribus aetherius sol

216 aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae

217 flabraque ventorum violento turbine vexant.

218 praeterea genus horriferum natura ferarum

219 humanae genti infestum terraque marique

220 cur alit atque auget? cur anni tempora morbos

221 adportant? quare mors inmatura vagatur?

222 tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis

223 navita, nudus humi iacet infans indigus omni

224 vitali auxilio, cum primum in luminis oras

225 nixibus ex alvo matris natura profudit,

226 vagituque locum lugubri complet, ut aequumst

227 cui tantum in vita restet transire malorum.

228 at variae crescunt pecudes armenta feraeque

229 nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast

230 almae nutricis blanda atque infracta loquella

231 nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,

232 denique non armis opus est, non moenibus altis,

233 qui sua tutentur, quando omnibus omnia large

234 tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.

235 Principio quoniam terrai corpus et umor

236 aurarumque leves animae calidique vapores,

237 e quibus haec rerum consistere summa videtur,

238 omnia nativo ac mortali corpore constant,

239 debet eodem omnis mundi natura putari.

240 quippe etenim, quorum partis et membra videmus

241 corpore nativo mortalibus esse figuris,

242 haec eadem ferme mortalia cernimus esse

243 et nativa simul. qua propter maxima mundi

244 cum videam membra ac partis consumpta regigni,

245 scire licet caeli quoque item terraeque fuisse

246 principiale aliquod tempus clademque futuram.

247 Illud in his rebus ne corripuisse rearis

248 me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi

249 esse neque umorem dubitavi aurasque perire

250 atque eadem gigni rursusque augescere dixi.

251 principio pars terrai non nulla, perusta

252 solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,

253 pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,

254 quas validi toto dispergunt aëre venti.

255 pars etiam glebarum ad diluviem revocatur

256 imbribus et ripas radentia flumina rodunt.

257 praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,

258 redditur; et quoniam dubio procul esse videtur

259 omniparens eadem rerum commune sepulcrum.

260 ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.

261 Quod super est, umore novo mare flumina fontes

262 semper abundare et latices manare perennis

263 nil opus est verbis: magnus decursus aquarum

264 undique declarat. sed primum quicquid aquai

265 tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,

266 partim quod validi verrentes aequora venti

267 deminuunt radiisque retexens aetherius sol,

268 partim quod supter per terras diditur omnis;

269 percolatur enim virus retroque remanat

270 materies umoris et ad caput amnibus omnis

271 convenit, inde super terras fluit agmine dulci

272 qua via secta semel liquido pede detulit undas.

273 Aëra nunc igitur dicam, qui corpore toto

274 innumerabiliter privas mutatur in horas.

275 semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne

276 aëris in magnum fertur mare; qui nisi contra

277 corpora retribuat rebus recreetque fluentis,

278 omnia iam resoluta forent et in aëra versa.

279 haut igitur cessat gigni de rebus et in res

280 reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.

281 Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,

282 inrigat adsidue caelum candore recenti

283 suppeditatque novo confestim lumine lumen.

284 nam primum quicquid fulgoris disperit ei,

285 quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,

286 quod simul ac primum nubes succedere soli

287 coepere et radios inter quasi rumpere lucis,

288 extemplo inferior pars horum disperit omnis

289 terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;

290 ut noscas splendore novo res semper egere

291 et primum iactum fulgoris quemque perire

292 nec ratione alia res posse in sole videri,

293 perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.

294 quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,

295 lumina, pendentes lychni claraeque coruscis

296 fulguribus pingues multa caligine taedae

297 consimili properant ratione, ardore ministro,

298 suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,

299 instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:

300 usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei

301 exitium celeri celeratur origine flammae.

302 sic igitur solem lunam stellasque putandum

303 ex alio atque alio lucem iactare subortu

304 et primum quicquid flammarum perdere semper,

305 inviolabilia haec ne credas forte vigere.

306 Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,

307 non altas turris ruere et putrescere saxa,

308 non delubra deum simulacraque fessa fatisci

309 nec sanctum numen fati protollere finis

310 posse neque adversus naturae foedera niti?

311 denique non monimenta virum dilapsa videmus,

312 [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,]

313 non ruere avolsos silices a montibus altis

314 nec validas aevi vires perferre patique

315 finiti? neque enim caderent avolsa repente,

316 ex infinito quae tempore pertolerassent

317 omnia tormenta aetatis, privata fragore.

318 Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne

319 continet amplexu terram: si procreat ex se

320 omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,

321 totum nativum mortali corpore constat.

322 nam quod cumque alias ex se res auget alitque,

323 deminui debet, recreari, cum recipit res.

324 Praeterea si nulla fuit genitalis origo

325 terrarum et caeli semperque aeterna fuere,

326 cur supera bellum Thebanum et funera Troiae

327 non alias alii quoque res cecinere poëtae?

328 quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam

329 aeternis famae monimentis insita florent?

330 verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque

331 naturast mundi neque pridem exordia cepit.

332 quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,

333 nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt

334 multa, modo organici melicos peperere sonores,

335 denique natura haec rerum ratioque repertast

336 nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus

337 nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.

338 Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,

339 sed periise hominum torrenti saecla vapore,

340 aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,

341 aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces

342 per terras amnes atque oppida coperuisse.

343 tanto quique magis victus fateare necessest

344 exitium quoque terrarum caelique futurum;

345 nam cum res tantis morbis tantisque periclis

346 temptarentur, ibi si tristior incubuisset

347 causa, darent late cladem magnasque ruinas.

348 nec ratione alia mortales esse videmur,

349 inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem

350 atque illi quos a vita natura removit.

351 Praeterea quae cumque manent aeterna necessust

352 aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus

353 nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas

354 dissociare intus partis, ut materiai

355 corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,

356 aut ideo durare aetatem posse per omnem,

357 plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,

358 quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,

359 aut etiam quia nulla loci sit copia circum,

360 quo quasi res possint discedere dissoluique,

361 sicut summarum summa est aeterna, neque extra

362 qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae

363 possint incidere et valida dissolvere plaga.

364 at neque, uti docui, solido cum corpore mundi

365 naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,

366 nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,

367 ex infinito quae possint forte coorta

368 corruere hanc rerum violento turbine summam

369 aut aliam quamvis cladem inportare pericli,

370 nec porro natura loci spatiumque profundi

371 deficit, exspargi quo possint moenia mundi,

372 aut alia quavis possunt vi pulsa perire.

373 haut igitur leti praeclusa est ianua caelo

374 nec soli terraeque neque altis aequoris undis,

375 sed patet immani et vasto respectat hiatu.

376 quare etiam nativa necessumst confiteare

377 haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,

378 ex infinito iam tempore adhuc potuissent

379 inmensi validas aevi contemnere vires.

380 Denique tantopere inter se cum maxima mundi

381 pugnent membra, pio nequaquam concita bello,

382 nonne vides aliquam longi certaminis ollis

383 posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis

384 omnibus epotis umoribus exsuperarint?

385 quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;

386 tantum suppeditant amnes ultraque minantur

387 omnia diluviare ex alto gurgite ponti:

388 ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti

389 deminuunt radiisque retexens aetherius sol,

390 et siccare prius confidunt omnia posse

391 quam liquor incepti possit contingere finem.

392 tantum spirantes aequo certamine bellum

393 magnis [inter se] de rebus cernere certant,

394 cum semel interea fuerit superantior ignis

395 et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.

396 ignis enim superavit et ambiens multa perussit,

397 avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum

398 aethere raptavit toto terrasque per omnis.

399 at pater omnipotens ira tum percitus acri

400 magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu

401 deturbavit equis in terram, Solque cadenti

402 obvius aeternam succepit lampada mundi

403 disiectosque redegit equos iunxitque trementis,

404 inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,

405 scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.

406 quod procul a vera nimis est ratione repulsum.

407 ignis enim superare potest ubi materiai

408 ex infinito sunt corpora plura coorta;

409 inde cadunt vires aliqua ratione revictae,

410 aut pereunt res exustae torrentibus auris.

411 umor item quondam coepit superare coortus,

412 ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;

413 inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,

414 ex infinito fuerat quae cumque coorta,

415 constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.

416 Sed quibus ille modis coniectus materiai

417 fundarit terram et caelum pontique profunda,

418 solis lunai cursus, ex ordine ponam.

419 nam certe neque consilio primordia rerum

420 ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt

421 nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;

422 sed quia multa modis multis primordia rerum

423 ex infinito iam tempore percita plagis

424 ponderibusque suis consuerunt concita ferri

425 omnimodisque coire atque omnia pertemptare,

426 quae cumque inter se possent congressa creare,

427 propterea fit uti magnum volgata per aevom

428 omnigenus coetus et motus experiundo

429 tandem conveniant ea quae coniecta repente

430 magnarum rerum fiunt exordia saepe,

431 terrai maris et caeli generisque animantum.

432 Hic neque tum solis rota cerni lumine largo

433 altivolans poterat nec magni sidera mundi

434 nec mare nec caelum nec denique terra neque aër

435 nec similis nostris rebus res ulla videri,

436 sed nova tempestas quaedam molesque coorta.

437 diffugere inde loci partes coepere paresque

438 cum paribus iungi res et discludere mundum

439 membraque dividere et magnas disponere partes

440 omnigenis e principiis, discordia quorum

441 intervalla vias conexus pondera plagas

442 concursus motus turbabat proelia miscens

443 propter dissimilis formas variasque figuras,

444 quod non omnia sic poterant coniuncta manere

445 nec motus inter sese dare convenientis,

446 hoc est, a terris altum secernere caelum,

447 et sorsum mare, uti secreto umore pateret,

448 seorsus item puri secretique aetheris ignes.

449 Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,

450 propterea quod erant gravia et perplexa, coibant

451 in medio atque imas capiebant omnia sedes;

452 quae quanto magis inter se perplexa coibant,

453 tam magis expressere ea quae mare sidera solem

454 lunamque efficerent et magni moenia mundi;

455 omnia enim magis haec e levibus atque rutundis

456 seminibus multoque minoribus sunt elementis

457 quam tellus. ideo per rara foramina terrae

458 partibus erumpens primus se sustulit aether

459 ignifer et multos secum levis abstulit ignis,

460 non alia longe ratione ac saepe videmus,

461 aurea cum primum gemmantis rore per herbas

462 matutina rubent radiati lumina solis

463 exhalantque lacus nebulam fluviique perennes

464 ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;

465 omnia quae sursum cum conciliantur, in alto

466 corpore concreto subtexunt nubila caelum.

467 sic igitur tum se levis ac diffusilis aether

468 corpore concreto circum datus undique saepsit

469 et late diffusus in omnis undique partis

470 omnia sic avido complexu cetera saepsit.

471 hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,

472 interutrasque globi quorum vertuntur in auris;

473 quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,

474 quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,

475 nec levia ut possent per summas labier oras,

476 et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva

477 versent et partes ut mundi totius extent;

478 quod genus in nobis quaedam licet in statione

479 membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.

480 his igitur rebus retractis terra repente,

481 maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,

482 succidit et salso suffudit gurgite fossas.

483 inque dies quanto circum magis aetheris aestus

484 et radii solis cogebant undique terram

485 verberibus crebris extrema ad limina fartam

486 in medio ut propulsa suo condensa coiret,

487 tam magis expressus salsus de corpore sudor

488 augebat mare manando camposque natantis,

489 et tanto magis illa foras elapsa volabant

490 corpora multa vaporis et aëris altaque caeli

491 densabant procul a terris fulgentia templa.

492 sidebant campi, crescebant montibus altis

493 ascensus; neque enim poterant subsidere saxa

494 nec pariter tantundem omnes succumbere partis.

495 Sic igitur terrae concreto corpore pondus

496 constitit atque omnis mundi quasi limus in imum

497 confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;

498 inde mare, inde aër, inde aether ignifer ipse

499 corporibus liquidis sunt omnia pura relicta

500 et leviora aliis alia, et liquidissimus aether

501 atque levissimus aërias super influit auras

502 nec liquidum corpus turbantibus aëris auris

503 commiscet; sinit haec violentis omnia verti

504 turbinibus, sinit incertis turbare procellis,

505 ipse suos ignis certo fert impete labens.

506 nam modice fluere atque uno posse aethera nisu

507 significat Pontos, mare certo quod fluit aestu

508 unum labendi conservans usque tenorem.

509 Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.

510 principio magnus caeli si vortitur orbis,

511 ex utraque polum parti premere aëra nobis

512 dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;

513 inde alium supra fluere atque intendere eodem

514 quo volvenda micant aeterni sidera mundi;

515 aut alium supter, contra qui subvehat orbem,

516 ut fluvios versare rotas atque austra videmus.

517 est etiam quoque uti possit caelum omne manere

518 in statione, tamen cum lucida signa ferantur,

519 sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus

520 quaerentesque viam circum versantur et ignes

521 passim per caeli volvunt summania templa,

522 sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër

523 versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,

524 quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,

525 flammea per caelum pascentis corpora passim.

526 nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum

527 difficilest; sed quid possit fiatque per omne

528 in variis mundis varia ratione creatis,

529 id doceo plurisque sequor disponere causas,

530 motibus astrorum quae possint esse per omne;

531 e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,

532 quae vegeat motum signis; sed quae sit earum

533 praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.

534 Terraque ut in media mundi regione quiescat,

535 evanescere paulatim et decrescere pondus

536 convenit atque aliam naturam supter habere

537 ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam

538 partibus aëriis mundi, quibus insita vivit.

539 propterea non est oneri neque deprimit auras,

540 ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra

541 nec caput est oneri collo nec denique totum

542 corporis in pedibus pondus sentimus inesse;

543 at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis

544 pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.

545 usque adeo magni refert quid quaeque queat res.

546 sic igitur tellus non est aliena repente

547 allata atque auris aliunde obiecta alienis,

548 sed pariter prima concepta ab origine mundi

549 certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.

550 Praeterea grandi tonitru concussa repente

551 terra supra quae se sunt concutit omnia motu;

552 quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset

553 partibus aëriis mundi caeloque revincta;

554 nam communibus inter se radicibus haerent

555 ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.

556 Nonne vides etiam quam magno pondere nobis

557 sustineat corpus tenuissima vis animai,

558 propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?

559 Denique iam saltu pernici tollere corpus

560 quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?

561 iamne vides quantum tenuis natura valere

562 possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aër

563 coniunctus terris et nobis est animi vis?

564 Nec nimio solis maior rota nec minor ardor

565 esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.

566 nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt

567 adiicere et calidum membris adflare vaporem,

568 nil magnis intervallis de corpore libant

569 flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.

570 proinde, calor quoniam solis lumenque profusum

571 perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,

572 forma quoque hinc solis debet filumque videri,

573 nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.

574 [perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent]

575 lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,

576 sive suam proprio iactat de corpore lucem,

577 quidquid id est, nihilo fertur maiore figura

578 quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.

579 nam prius omnia, quae longe semota tuemur

580 aëra per multum, specie confusa videntur

581 quam minui filum. quapropter luna necesse est,

582 quandoquidem claram speciem certamque figuram

583 praebet, ut est oris extremis cumque notata,

584 quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.

585 postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,

586 scire licet perquam pauxillo posse minores

587 esse vel exigua maioris parte brevique.

588 quandoquidem quos cumque in terris cernimus [ignes],

589 dum tremor [et] clarus dum cernitur ardor eorum,

590 perparvom quiddam inter dum mutare videntur

591 alteram utram in partem filum, quo longius absunt.

592 Illud item non est mirandum, qua ratione

593 tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,

594 quod maria ac terras omnis caelumque rigando

595 compleat et calido perfundat cuncta vapore.

596 [quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto]

597 nam licet hinc mundi patefactum totius unum

598 largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,

599 ex omni mundo quia sic elementa vaporis

600 undique conveniunt et sic coniectus eorum

601 confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.

602 nonne vides etiam quam late parvus aquai

603 prata riget fons inter dum campisque redundet?

604 est etiam quoque uti non magno solis ab igni

605 aëra percipiat calidis fervoribus ardor,

606 opportunus ita est si forte et idoneus aër,

607 ut queat accendi parvis ardoribus ictus;

608 quod genus inter dum segetes stipulamque videmus

609 accidere ex una scintilla incendia passim.

610 forsitan et rosea sol alte lampade lucens

611 possideat multum caecis fervoribus ignem

612 circum se, nullo qui sit fulgore notatus,

613 aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.

614 Nec ratio solis simplex [et] recta patescit,

615 quo pacto aestivis e partibus aegocerotis

616 brumalis adeat flexus atque inde revertens

617 canceris ut vertat metas ad solstitialis,

618 lunaque mensibus id spatium videatur obire,

619 annua sol in quo consumit tempora cursu.

620 non, inquam, simplex his rebus reddita causast.

621 nam fieri vel cum primis id posse videtur,

622 Democriti quod sancta viri sententia ponit,

623 quanto quaeque magis sint terram sidera propter,

624 tanto posse minus cum caeli turbine ferri;

625 evanescere enim rapidas illius et acris

626 imminui supter viris, ideoque relinqui

627 paulatim solem cum posterioribus signis,

628 inferior multo quod sit quam fervida signa.

629 et magis hoc lunam: quanto demissior eius

630 cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,

631 tanto posse minus cum signis tendere cursum.

632 flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur

633 inferior quam sol, tanto magis omnia signa

634 hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.

635 propterea fit ut haec ad signum quodque reverti

636 mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.

637 fit quoque ut e mundi transversis partibus aër

638 alternis certo fluere alter tempore possit,

639 qui queat aestivis solem detrudere signis

640 brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,

641 et qui reiciat gelidis a frigoris umbris

642 aestiferas usque in partis et fervida signa.

643 et ratione pari lunam stellasque putandumst,

644 quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,

645 aëribus posse alternis e partibus ire.

646 nonne vides etiam diversis nubila ventis

647 diversas ire in partis inferna supernis?

648 qui minus illa queant per magnos aetheris orbis

649 aestibus inter se diversis sidera ferri?

650 At nox obruit ingenti caligine terras,

651 aut ubi de longo cursu sol ultima caeli

652 impulit atque suos efflavit languidus ignis

653 concussos itere et labefactos aëre multo,

654 aut quia sub terras cursum convortere cogit

655 vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.

656 Tempore item certo roseam Matuta per oras

657 aetheris auroram differt et lumina pandit,

658 aut quia sol idem, sub terras ille revertens,

659 anticipat caelum radiis accendere temptans,

660 aut quia conveniunt ignes et semina multa

661 confluere ardoris consuerunt tempore certo,

662 quae faciunt solis nova semper lumina gigni;

663 quod genus Idaeis fama est e montibus altis

664 dispersos ignis orienti lumine cerni,

665 inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.

666 nec tamen illud in his rebus mirabile debet

667 esse, quod haec ignis tam certo tempore possint

668 semina confluere et solis reparare nitorem.

669 multa videmus enim, certo quae tempore fiunt

670 omnibus in rebus. florescunt tempore certo

671 arbusta et certo dimittunt tempore florem.

672 nec minus in certo dentes cadere imperat aetas

673 tempore et inpubem molli pubescere veste

674 et pariter mollem malis demittere barbam.

675 fulmina postremo nix imbres nubila venti

676 non nimis incertis fiunt in partibus anni.

677 namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima

678 atque ita res mundi cecidere ab origine prima,

679 conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.

680 Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,

681 et minui luces, cum sumant augmina noctis,

682 aut quia sol idem sub terras atque superne

683 imparibus currens amfractibus aetheris oras

684 partit et in partis non aequas dividit orbem,

685 et quod ab alterutra detraxit parte, reponit

686 eius in adversa tanto plus parte relatus,

687 donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni

688 nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;

689 nam medio cursu flatus aquilonis et austri

690 distinet aequato caelum discrimine metas

691 propter signiferi posituram totius orbis,

692 annua sol in quo concludit tempora serpens,

693 obliquo terras et caelum lumine lustrans,

694 ut ratio declarat eorum qui loca caeli

695 omnia dispositis signis ornata notarunt.

696 aut quia crassior est certis in partibus aër,

697 sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis

698 nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;

699 propterea noctes hiberno tempore longae

700 cessant, dum veniat radiatum insigne diei.

701 aut etiam, quia sic alternis partibus anni

702 tardius et citius consuerunt confluere ignes,

703 qui faciunt solem certa de surgere parte,

704 propterea fit uti videantur dicere verum.

705 Luna potest solis radiis percussa nitere

706 inque dies magis [id] lumen convertere nobis

707 ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,

708 donique eum contra pleno bene lumine fulsit

709 atque oriens obitus eius super edita vidit;

710 inde minutatim retro quasi condere lumen

711 debet item, quanto propius iam solis ad ignem

712 labitur ex alia signorum parte per orbem;

713 ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai

714 consimilem cursusque viam sub sole tenere.

715 est etiam quare proprio cum lumine possit

716 volvier et varias splendoris reddere formas;

717 corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una

718 labitur omnimodis occursans officiensque,

719 nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.

720 versarique potest, globus ut, si forte, pilai

721 dimidia ex parti candenti lumine tinctus,

722 versandoque globum variantis edere formas,

723 donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,

724 ad speciem vertit nobis oculosque patentis;

725 inde minutatim retro contorquet et aufert

726 luciferam partem glomeraminis atque pilai;

727 ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans

728 astrologorum artem contra convincere tendit,

729 proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque

730 aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.

731 denique cur nequeat semper nova luna creari

732 ordine formarum certo certisque figuris

733 inque dies privos aborisci quaeque creata

734 atque alia illius reparari in parte locoque,

735 difficilest ratione docere et vincere verbis,

736 ordine cum [videas] tam certo multa creari.

737 it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante

738 pennatus graditur, Zephyri vestigia propter

739 Flora quibus mater praespargens ante viai

740 cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.

741 inde loci sequitur Calor aridus et comes una

742 pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.

743 inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.

744 inde aliae tempestates ventique secuntur,

745 altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.

746 tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem

747 reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.

748 quo minus est mirum, si certo tempore luna

749 gignitur et certo deletur tempore rusus,

750 cum fieri possint tam certo tempore multa.

751 Solis item quoque defectus lunaeque latebras

752 pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.

753 nam cur luna queat terram secludere solis

754 lumine et a terris altum caput obstruere ei,

755 obiciens caecum radiis ardentibus orbem,

756 tempore eodem aliut facere id non posse putetur

757 corpus, quod cassum labatur lumine semper?

758 solque suos etiam dimittere languidus ignis

759 tempore cur certo nequeat recreareque lumen,

760 cum loca praeteriit flammis infesta per auras,

761 quae faciunt ignis interstingui atque perire?

762 et cur terra queat lunam spoliare vicissim

763 lumine et oppressum solem super ipsa tenere,

764 menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,

765 tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae

766 corpus vel supra solis perlabier orbem,

767 quod radios inter rumpat lumenque profusum?

768 et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,

769 cur nequeat certa mundi languescere parte,

770 dum loca luminibus propriis inimica per exit?

771 [menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras].

772 Quod superest, quoniam magni per caerula mundi

773 qua fieri quicquid posset ratione resolvi,

774 solis uti varios cursus lunaeque meatus

775 noscere possemus quae vis et causa cieret,

776 quove modo [possent] offecto lumine obire

777 et neque opinantis tenebris obducere terras,

778 cum quasi conivent et aperto lumine rursum

779 omnia convisunt clara loca candida luce,

780 nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae

781 arva, novo fetu quid primum in luminis oras

782 tollere et incertis crerint committere ventis.

783 Principio genus herbarum viridemque nitorem

784 terra dedit circum collis camposque per omnis,

785 florida fulserunt viridanti prata colore,

786 arboribusque datumst variis exinde per auras

787 crescendi magnum inmissis certamen habenis.

788 ut pluma atque pili primum saetaeque creantur

789 quadripedum membris et corpore pennipotentum,

790 sic nova tum tellus herbas virgultaque primum

791 sustulit, inde loci mortalia saecla creavit

792 multa modis multis varia ratione coorta.

793 nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,

794 nec terrestria de salsis exisse lacunis.

795 linquitur ut merito maternum nomen adepta

796 terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.

797 multaque nunc etiam existunt animalia terris

798 imbribus et calido solis concreta vapore;

799 quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta

800 et maiora, nova tellure atque aethere adulta.

801 principio genus alituum variaeque volucres

802 ova relinquebant exclusae tempore verno,

803 folliculos ut nunc teretis aestate cicadae

804 lincunt sponte sua victum vitamque petentes.

805 tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.

806 multus enim calor atque umor superabat in arvis.

807 hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,

808 crescebant uteri terram radicibus apti;

809 quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas

810 infantum, fugiens umorem aurasque petessens,

811 convertebat ibi natura foramina terrae

812 et sucum venis cogebat fundere apertis

813 consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque

814 cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis

815 impetus in mammas convertitur ille alimenti.

816 terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile

817 praebebat multa et molli lanugine abundans.

818 at novitas mundi nec frigora dura ciebat

819 nec nimios aestus nec magnis viribus auras.

820 omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.

821 Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta

822 terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit

823 humanum atque animal prope certo tempore fudit

824 omne quod in magnis bacchatur montibus passim,

825 aëriasque simul volucres variantibus formis.

826 sed quia finem aliquam pariendi debet habere,

827 destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.

828 mutat enim mundi naturam totius aetas

829 ex alioque alius status excipere omnia debet

830 nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,

831 omnia commutat natura et vertere cogit.

832 namque aliud putrescit et aevo debile languet,

833 porro aliud [suc]crescit et [e] contemptibus exit.

834 sic igitur mundi naturam totius aetas

835 mutat, et ex alio terram status excipit alter,

836 quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.

837 Multaque tum tellus etiam portenta creare

838 conatast mira facie membrisque coorta,

839 androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,

840 orba pedum partim, manuum viduata vicissim,

841 muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,

842 vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,

843 nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam

844 nec vitare malum nec sumere quod volet usus.

845 cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,

846 ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum

847 nec potuere cupitum aetatis tangere florem

848 nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.

849 multa videmus enim rebus concurrere debere,

850 ut propagando possint procudere saecla;

851 pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus

852 semina qua possint membris manare remissis,

853 feminaque ut maribus coniungi possit, habere,

854 mutua qui mutent inter se gaudia uterque.

855 Multaque tum interiisse animantum saecla necessest

856 nec potuisse propagando procudere prolem.

857 nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,

858 aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est

859 ex ineunte aevo genus id tuta⟨TA⟩ reservans.

860 multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae

861 commendata manent, tutelae tradita nostrae.

862 principio genus acre leonum saevaque saecla

863 tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.

864 at levisomna canum fido cum pectore corda,

865 et genus omne quod est veterino semine partum

866 lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla

867 omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;

868 nam cupide fugere feras pacemque secuta

869 sunt et larga suo sine pabula parta labore,

870 quae damus utilitatis eorum praemia causa.

871 at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa

872 sponte sua possent ut vivere nec dare nobis

873 utilitatem aliquam, quare pateremur eorum

874 praesidio nostro pasci genus esseque tutum,

875 scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant

876 indupedita suis fatalibus omnia vinclis,

877 donec ad interitum genus id natura redegit.

878 Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo

879 esse queunt duplici natura et corpore bino

880 ex alienigenis membris compacta, potestas

881 hinc illinc partis ut sat par esse potissit.

882 id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.

883 principio circum tribus actis impiger annis

884 floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc

885 ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.

886 post ubi equum validae vires aetate senecta

887 membraque deficiunt fugienti languida vita,

888 tum demum puerili aevo florenta iuventas

889 officit et molli vestit lanugine malas;

890 ne forte ex homine et veterino semine equorum

891 confieri credas Centauros posse neque esse,

892 aut rapidis canibus succinctas semimarinis

893 corporibus Scyllas et cetera de genere horum,

894 inter se quorum discordia membra videmus;

895 quae neque florescunt pariter nec robora sumunt

896 corporibus neque proiciunt aetate senecta

897 nec simili Venere ardescunt nec moribus unis

898 conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.

899 quippe videre licet pinguescere saepe cicuta

900 barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.

901 flamma quidem [vero] cum corpora fulva leonum

902 tam soleat torrere atque urere quam genus omne

903 visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,

904 qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,

905 prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera

906 ore foras acrem flaret de corpore flammam?

907 quare etiam tellure nova caeloque recenti

908 talia qui fingit potuisse animalia gigni,

909 nixus in hoc uno novitatis nomine inani,

910 multa licet simili ratione effutiat ore,

911 aurea tum dicat per terras flumina vulgo

912 fluxisse et gemmis florere arbusta suësse

913 aut hominem tanto membrorum esse impete natum,

914 trans maria alta pedum nisus ut ponere posset

915 et manibus totum circum se vertere caelum.

916 nam quod multa fuere in terris semina rerum,

917 tempore quo primum tellus animalia fudit,

918 nil tamen est signi mixtas potuisse creari

919 inter se pecudes compactaque membra animantum,

920 propterea quia quae de terris nunc quoque abundant

921 herbarum genera ac fruges arbustaque laeta

922 non tamen inter se possunt complexa creari,

923 sed res quaeque suo ritu procedit et omnes

924 foedere naturae certo discrimina servant.

925 Et genus humanum multo fuit illud in arvis

926 durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,

927 et maioribus et solidis magis ossibus intus

928 fundatum, validis aptum per viscera nervis,

929 nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur

930 nec novitate cibi nec labi corporis ulla.

931 multaque per caelum solis volventia lustra

932 volgivago vitam tractabant more ferarum.

933 nec robustus erat curvi moderator aratri

934 quisquam, nec scibat ferro molirier arva

935 nec nova defodere in terram virgulta neque altis

936 arboribus veteres decidere falcibus ramos.

937 quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat

938 sponte sua, satis id placabat pectora donum.

939 glandiferas inter curabant corpora quercus

940 plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis

941 arbita puniceo fieri matura colore,

942 plurima tum tellus etiam maiora ferebat.

943 multaque praeterea novitas tum florida mundi

944 pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.

945 at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,

946 ut nunc montibus e magnis decursus aquai

947 claricitat late sitientia saecla ferarum.

948 denique nota vagis silvestria templa tenebant

949 nympharum, quibus e scibant umore fluenta

950 lubrica proluvie larga lavere umida saxa,

951 umida saxa, super viridi stillantia musco,

952 et partim plano scatere atque erumpere campo.

953 necdum res igni scibant tractare neque uti

954 pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,

955 sed nemora atque cavos montis silvasque colebant

956 et frutices inter condebant squalida membra

957 verbera ventorum vitare imbrisque coacti.

958 nec commune bonum poterant spectare neque ullis

959 moribus inter se scibant nec legibus uti.

960 quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat

961 sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.

962 et Venus in silvis iungebat corpora amantum;

963 conciliabat enim vel mutua quamque cupido

964 vel violenta viri vis atque inpensa libido

965 vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.

966 et manuum mira freti virtute pedumque

967 consectabantur silvestria saecla ferarum

968 missilibus saxis et magno pondere clavae.

969 multaque vincebant, vitabant pauca latebris;

970 saetigerisque pares subus silvestria membra

971 nuda dabant terrae nocturno tempore capti,

972 circum se foliis ac frondibus involventes.

973 nec plangore diem magno solemque per agros

974 quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,

975 sed taciti respectabant somnoque sepulti,

976 dum rosea face sol inferret lumina caelo.

977 a parvis quod enim consuerant cernere semper

978 alterno tenebras et lucem tempore gigni,

979 non erat ut fieri posset mirarier umquam

980 nec diffidere, ne terras aeterna teneret

981 nox in perpetuum detracto lumine solis.

982 sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum

983 infestam miseris faciebant saepe quietem.

984 eiectique domo fugiebant saxea tecta

985 spumigeri suis adventu validique leonis

986 atque intempesta cedebant nocte paventes

987 hospitibus saevis instrata cubilia fronde.

988 Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla

989 dulcia linquebant lamentis lumina vitae.

990 unus enim tum quisque magis deprensus eorum

991 pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,

992 et nemora ac montis gemitu silvasque replebat

993 viva videns vivo sepeliri viscera busto.

994 at quos effugium servarat corpore adeso,

995 posterius tremulas super ulcera tetra tenentes

996 palmas horriferis accibant vocibus Orcum,

997 donique eos vita privarant vermina saeva

998 expertis opis, ignaros quid volnera vellent.

999 at non multa virum sub signis milia ducta

1000 una dies dabat exitio nec turbida ponti

1001 aequora lidebant navis ad saxa virosque.

1002 nam temere in cassum frustra mare saepe coortum

1003 saevibat leviterque minas ponebat inanis,

1004 nec poterat quemquam placidi pellacia ponti

1005 subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.

1006 improba navigii ratio tum caeca iacebat.

1007 tum penuria deinde cibi languentia leto

1008 membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.

1009 illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum

1010 vergebant, nunc dant [aliis] sollertius ipsi.

1011 Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt

1012 et mulier coniuncta viro concessit in unum

⟨lacuna: verso perdido⟩

1013 cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,

1014 tum genus humanum primum mollescere coepit.

1015 ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus

1016 non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,

1017 et Venus inminuit viris puerique parentum

1018 blanditiis facile ingenium fregere superbum.

1019 tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes

1020 finitimi inter se nec laedere nec violari,

1021 et pueros commendarunt muliebreque saeclum,

1022 vocibus et gestu cum balbe significarent

1023 imbecillorum esse aequum misererier omnis.

1024 nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,

1025 sed bona magnaque pars servabat foedera caste;

1026 aut genus humanum iam tum foret omne peremptum

1027 nec potuisset adhuc perducere saecla propago.

1028 At varios linguae sonitus natura subegit

1029 mittere et utilitas expressit nomina rerum,

1030 non alia longe ratione atque ipsa videtur

1031 protrahere ad gestum pueros infantia linguae,

1032 cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.

1033 sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.

1034 cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,

1035 illis iratus petit atque infestus inurget.

1036 at catuli pantherarum scymnique leonum

1037 unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,

1038 vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.

1039 alituum porro genus alis omne videmus

1040 fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.

1041 proinde putare aliquem tum nomina distribuisse

1042 rebus et inde homines didicisse vocabula prima,

1043 desiperest. nam cur hic posset cuncta notare

1044 vocibus et varios sonitus emittere linguae,

1045 tempore eodem alii facere id non quisse putentur?

1046 praeterea si non alii quoque vocibus usi

1047 inter se fuerant, unde insita notities est

1048 utilitatis et unde data est huic prima potestas,

1049 quid vellet facere ut sciret animoque videret?

1050 cogere item pluris unus victosque domare

1051 non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.

1052 nec ratione docere ulla suadereque surdis,

1053 quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur

1054 nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris

1055 vocis inauditos sonitus obtundere frustra.

1056 postremo quid in hac mirabile tantoperest re,

1057 si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,

1058 pro vario sensu varia res voce notaret?

1059 cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum

1060 dissimilis soleant voces variasque ciere,

1061 cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.

1062 quippe [et]enim licet id rebus cognoscere apertis.

1063 inritata canum cum primum magna Molossum

1064 mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,

1065 longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur,

1066 et cum iam latrant et vocibus omnia complent;

1067 at catulos blande cum lingua lambere temptant

1068 aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes

1069 suspensis teneros imitantur dentibus haustus,

1070 longe alio pacto gannitu vocis adulant,

1071 et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum

1072 plorantis fugiunt summisso corpore plagas.

1073 denique non hinnitus item differre videtur,

1074 inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus

1075 pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris

1076 et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,

1077 et cum sic alias concussis artibus hinnit?

1078 postremo genus alituum variaeque volucres,

1079 accipitres atque ossifragae mergique marinis

1080 fluctibus in salso victum vitamque petentes,

1081 longe alias alio iaciunt in tempore voces,

1082 et quom de victu certant praedaque repugnant.

1083 et partim mutant cum tempestatibus una

1084 raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta

1085 corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris

1086 poscere et inter dum ventos aurasque vocare.

1087 ergo si varii sensus animalia cogunt,

1088 muta tamen cum sint, varias emittere voces,

1089 quanto mortalis magis aequumst tum potuisse

1090 dissimilis alia atque alia res voce notare!

1091 Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,

1092 fulmen detulit in terram mortalibus ignem

1093 primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;

1094 multa videmus enim caelestibus insita flammis

1095 fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.

1096 et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans

1097 aestuat in ramos incumbens arboris arbor,

1098 exprimitur validis extritus viribus ignis,

1099 emicat inter dum flammai fervidus ardor,

1100 mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.

1101 quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.

1102 inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore

1103 sol docuit, quoniam mitescere multa videbant

1104 verberibus radiorum atque aestu victa per agros.

1105 Inque dies magis hi victum vitamque priorem

1106 commutare novis monstrabant rebus et igni,

1107 ingenio qui praestabant et corde vigebant.

1108 condere coeperunt urbis arcemque locare

1109 praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,

1110 et pecudes et agros divisere atque dedere

1111 pro facie cuiusque et viribus ingenioque;

1112 nam facies multum valuit viresque vigebant.

1113 posterius res inventast aurumque repertum,

1114 quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;

1115 divitioris enim sectam plerumque secuntur

1116 quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.

1117 quod siquis vera vitam ratione gubernet,

1118 divitiae grandes homini sunt vivere parce

1119 aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.

1120 at claros homines voluerunt se atque potentes,

1121 ut fundamento stabili fortuna maneret

1122 et placidam possent opulenti degere vitam,

1123 ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem

1124 certantes iter infestum fecere viai,

1125 et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos

1126 invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;

1127 invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant

1128 plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;

1129 ut satius multo iam sit parere quietum

1130 quam regere imperio res velle et regna tenere.

1131 proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,

1132 angustum per iter luctantes ambitionis;

1133 quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque

1134 res ex auditis potius quam sensibus ipsis,

1135 nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.

1136 Ergo regibus occisis subversa iacebat

1137 pristina maiestas soliorum et sceptra superba,

1138 et capitis summi praeclarum insigne cruentum

1139 sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;

1140 nam cupide conculcatur nimis ante metutum.

1141 res itaque ad summam faecem turbasque redibat,

1142 imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.

1143 inde magistratum partim docuere creare

1144 iuraque constituere, ut vellent legibus uti.

1145 nam genus humanum, defessum vi colere aevom,

1146 ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum

1147 sponte sua cecidit sub leges artaque iura.

1148 acrius ex ira quod enim se quisque parabat

1149 ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,

1150 hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.

1151 inde metus maculat poenarum praemia vitae.

1152 circumretit enim vis atque iniuria quemque

1153 atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,

1154 nec facilest placidam ac pacatam degere vitam

1155 qui violat factis communia foedera pacis.

1156 etsi fallit enim divom genus humanumque,

1157 perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;

1158 quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes

1159 aut morbo delirantes protraxe ferantur

1160 et celata [mala] in medium et peccata dedisse.

1161 Nunc quae causa deum per magnas numina gentis

1162 pervulgarit et ararum compleverit urbis

1163 suscipiendaque curarit sollemnia sacra,

1164 quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,

1165 unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,

1166 qui delubra deum nova toto suscitat orbi

1167 terrarum et festis cogit celebrare diebus,

1168 non ita difficilest rationem reddere verbis.

1169 quippe etenim iam tum divom mortalia saecla

1170 egregias animo facies vigilante videbant

1171 et magis in somnis mirando corporis auctu.

1172 his igitur sensum tribuebant propterea quod

1173 membra movere videbantur vocesque superbas

1174 mittere pro facie praeclara et viribus amplis.

1175 aeternamque dabant vitam, quia semper eorum

1176 subpeditabatur facies et forma manebat,

1177 et tamen omnino quod tantis viribus auctos

1178 non temere ulla vi convinci posse putabant.

1179 fortunisque ideo longe praestare putabant,

1180 quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,

1181 et simul in somnis quia multa et mira videbant

1182 efficere et nullum capere ipsos inde laborem.

1183 praeterea caeli rationes ordine certo

1184 et varia annorum cernebant tempora verti

1185 nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.

1186 ergo perfugium sibi habebant omnia divis

1187 tradere et illorum nutu facere omnia flecti.

1188 in caeloque deum sedes et templa locarunt,

1189 per caelum volvi quia nox et luna videtur,

1190 luna dies et nox et noctis signa severa

1191 noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,

1192 nubila sol imbres nix venti fulmina grando

1193 et rapidi fremitus et murmura magna minarum.

1194 O genus infelix humanum, talia divis

1195 cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!

1196 quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis

1197 volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!

1198 nec pietas ullast velatum saepe videri

1199 vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras

1200 nec procumbere humi prostratum et pandere palmas

1201 ante deum delubra nec aras sanguine multo

1202 spargere quadrupedum nec votis nectere vota,

1203 sed mage pacata posse omnia mente tueri.

1204 nam cum suspicimus magni caelestia mundi

1205 templa super stellisque micantibus aethera fixum,

1206 et venit in mentem solis lunaeque viarum,

1207 tunc aliis oppressa malis in pectora cura

1208 illa quoque expergefactum caput erigere infit,

1209 ne quae forte deum nobis inmensa potestas

1210 sit, vario motu quae candida sidera verset;

1211 temptat enim dubiam mentem rationis egestas,

1212 ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,

1213 et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi

1214 et taciti motus hunc possint ferre laborem,

1215 an divinitus aeterna donata salute

1216 perpetuo possint aevi labentia tractu

1217 inmensi validas aevi contemnere viris.

1218 praeterea cui non animus formidine divum

1219 contrahitur, cui non correpunt membra pavore,

1220 fulminis horribili cum plaga torrida tellus

1221 contremit et magnum percurrunt murmura caelum?

1222 non populi gentesque tremunt, regesque superbi

1223 corripiunt divum percussi membra timore,

1224 ne quod ob admissum foede dictumve superbe

1225 poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?

1226 summa etiam cum vis violenti per mare venti

1227 induperatorem classis super aequora verrit

1228 cum validis pariter legionibus atque elephantis,

1229 non divom pacem votis adit ac prece quaesit

1230 ventorum pavidus paces animasque secundas?

1231 ne quiquam, quoniam violento turbine saepe

1232 correptus nihilo fertur minus ad vada leti.

1233 usque adeo res humanas vis abdita quaedam

1234 opterit et pulchros fascis saevasque secures

1235 proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.

1236 denique sub pedibus tellus cum tota vacillat

1237 concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,

1238 quid mirum si se temnunt mortalia saecla

1239 atque potestatis magnas mirasque relinquunt

1240 in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?

1241 Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst

1242 et simul argenti pondus plumbique potestas,

1243 ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat

1244 montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,

1245 sive quod inter se bellum silvestre gerentes

1246 hostibus intulerant ignem formidinis ergo,

1247 sive quod inducti terrae bonitate volebant

1248 pandere agros pinguis et pascua reddere rura,

1249 sive feras interficere et ditescere praeda;

1250 nam fovea atque igni prius est venarier ortum

1251 quam saepire plagis saltum canibusque ciere.

1252 quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor

1253 horribili sonitu silvas exederat altis

1254 a radicibus et terram percoxerat igni,

1255 manabat venis ferventibus in loca terrae

1256 concava conveniens argenti rivus et auri,

1257 aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant

1258 posterius claro in terra splendere colore,

1259 tollebant nitido capti levique lepore,

1260 et simili formata videbant esse figura

1261 atque lacunarum fuerant vestigia cuique.

1262 tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore

1263 quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,

1264 et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse

1265 mucronum duci fastigia procudendo,

1266 ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint

1267 materiemque dolare et levia radere tigna

1268 et terebrare etiam ac pertundere perque forare.

1269 nec minus argento facere haec auroque parabant

1270 quam validi primum violentis viribus aeris,

1271 ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas

1272 nec poterant pariter durum sufferre laborem.

1273 nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat

1274 propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;

1275 nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.

1276 sic volvenda aetas commutat tempora rerum.

1277 quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;

1278 porro aliud succedit et [e] contemptibus exit

1279 inque dies magis adpetitur floretque repertum

1280 laudibus et miro est mortalis inter honore.

1281 Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta

1282 sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.

1283 arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt

1284 et lapides et item silvarum fragmina rami

1285 et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.

1286 posterius ferri vis est aerisque reperta.

1287 et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,

1288 quo facilis magis est natura et copia maior.

1289 aere solum terrae tractabant, aereque belli

1290 miscebant fluctus et vulnera vasta serebant

1291 et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis

1292 omnia cedebant armatis nuda et inerma.

1293 inde minutatim processit ferreus ensis

1294 versaque in obprobrium species est falcis ahenae,

1295 et ferro coepere solum proscindere terrae

1296 exaequataque sunt creperi certamina belli.

1297 et prius est armatum in equi conscendere costas

1298 et moderarier hunc frenis dextraque vigere

1299 quam biiugo curru belli temptare pericla.

1300 et biiugo prius est quam bis coniungere binos

1301 et quam falciferos armatum escendere currus.

1302 inde boves Lucas turrito corpore, tetras,

1303 anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni

1304 sufferre et magnas Martis turbare catervas.

1305 sic alid ex alio peperit discordia tristis,

1306 horribile humanis quod gentibus esset in armis,

1307 inque dies belli terroribus addidit augmen.

1308 Temptarunt etiam tauros in moenere belli

1309 expertique sues saevos sunt mittere in hostis.

1310 et validos partim prae se misere leones

1311 cum doctoribus armatis saevisque magistris,

1312 qui moderarier his possent vinclisque tenere,

1313 ne quiquam, quoniam permixta caede calentes

1314 turbabant saevi nullo discrimine turmas,

1315 terrificas capitum quatientis undique cristas,

1316 nec poterant equites fremitu perterrita equorum

1317 pectora mulcere et frenis convertere in hostis.

1318 inritata leae iaciebant corpora saltu

1319 undique et adversum venientibus ora patebant

1320 et nec opinantis a tergo deripiebant

1321 deplexaeque dabant in terram volnere victos,

1322 morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.

1323 iactabantque suos tauri pedibusque terebant

1324 et latera ac ventres hauribant supter equorum

1325 cornibus et terram minitanti mente ruebant.

1326 et validis socios caedebant dentibus apri

1327 tela infracta suo tinguentes sanguine saevi

1328 [in se fracta suo tinguentes sanguine tela,]

1329 permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.

1330 nam transversa feros exibant dentis adactus

1331 iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,

1332 ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres

1333 concidere atque gravi terram consternere casu.

1334 si quos ante domi domitos satis esse putabant,

1335 effervescere cernebant in rebus agundis

1336 volneribus clamore fuga terrore tumultu,

1337 nec poterant ullam partem redducere eorum;

1338 diffugiebat enim varium genus omne ferarum,

1339 ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae

1340 diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.

1341 Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;

1342 quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,

1343 qui numero diffidebant armisque vacabant,

1344 si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante

1345 non quierint animo praesentire atque videre,

1346 quam commune malum fieret foedumque, futurum.

1347 et magis id possis factum contendere in omni

1348 in variis mundis varia ratione creatis,

1349 quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.

1350 Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.

1351 textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,

1352 nec ratione alia possunt tam levia gigni

1353 insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.

1354 et facere ante viros lanam natura coëgit

1355 quam muliebre genus; nam longe praestat in arte

1356 et sollertius est multo genus omne virile;

1357 agricolae donec vitio vertere severi,

1358 ut muliebribus id manibus concedere vellent

1359 atque ipsi pariter durum sufferre laborem

1360 atque opere in duro durarent membra manusque.

1361 At specimen sationis et insitionis origo

1362 ipsa fuit rerum primum natura creatrix,

1363 arboribus quoniam bacae glandesque caducae

1364 tempestiva dabant pullorum examina supter;

1365 unde etiam libitumst stirpis committere ramis

1366 et nova defodere in terram virgulta per agros.

1367 inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli

1368 temptabant fructusque feros mansuescere terra

1369 cernebant indulgendo blandeque colendo.

1370 inque dies magis in montem succedere silvas

1371 cogebant infraque locum concedere cultis,

1372 prata lacus rivos segetes vinetaque laeta

1373 collibus et campis ut haberent, atque olearum

1374 caerula distinguens inter plaga currere posset

1375 per tumulos et convallis camposque profusa;

1376 ut nunc esse vides vario distincta lepore

1377 omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant

1378 arbustisque tenent felicibus opsita circum.

1379 At liquidas avium voces imitarier ore

1380 ante fuit multo quam levia carmina cantu

1381 concelebrare homines possent aurisque iuvare.

1382 et zephyri cava per calamorum sibila primum

1383 agrestis docuere cavas inflare cicutas.

1384 inde minutatim dulcis didicere querellas,

1385 tibia quas fundit digitis pulsata canentum,

1386 avia per nemora ac silvas saltusque reperta,

1387 per loca pastorum deserta atque otia dia.

1388 [sic unum quicquid paulatim protrahit aetas]

1389 [in medium ratioque in luminis eruit oras.]

1390 haec animos ollis mulcebant atque iuvabant

1391 cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.

1392 saepe itaque inter se prostrati in gramine molli

1393 propter aquae rivom sub ramis arboris altae.

1394 non magnis opibus iucunde corpora habebant,

1395 praesertim cum tempestas ridebat et anni

1396 tempora pingebant viridantis floribus herbas.

1397 tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni

1398 consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.

1399 tum caput atque umeros plexis redimire coronis

1400 floribus et foliis lascivia laeta movebat,

1401 atque extra numerum procedere membra moventes

1402 duriter et duro terram pede pellere matrem;

1403 unde oriebantur risus dulcesque cachinni,

1404 omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.

1405 et vigilantibus hinc aderant solacia somno

1406 ducere multimodis voces et flectere cantus

1407 et supera calamos unco percurrere labro;

1408 unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.

1409 et numerum servare genus didicere, neque hilo

1410 maiore interea capiunt dulcedine fructum

1411 quam silvestre genus capiebat terrigenarum.

1412 nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante

1413 suavius, in primis placet et pollere videtur,

1414 posteriorque fere melior res illa reperta

1415 perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.

1416 sic odium coepit glandis, sic illa relicta

1417 strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.

1418 pellis item cecidit vestis contempta ferina;

1419 quam reor invidia tali tunc esse repertam,

1420 ut letum insidiis qui gessit primus obiret,

1421 et tamen inter eos distractam sanguine multo

1422 disperiise neque in fructum convertere quisse.

1423 tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis

1424 exercent hominum vitam belloque fatigant;

1425 quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.

1426 frigus enim nudos sine pellibus excruciabat

1427 terrigenas; at nos nil laedit veste carere

1428 purpurea atque auro signisque ingentibus apta,

1429 dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.

1430 Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat

1431 semper et [in] curis consumit inanibus aevom,

1432 ni mirum quia non cognovit quae sit habendi

1433 finis et omnino quoad crescat vera voluptas;

1434 idque minutatim vitam provexit in altum

1435 et belli magnos commovit funditus aestus.

1436 at vigiles mundi magnum versatile templum

1437 sol et luna suo lustrantes lumine circum

1438 perdocuere homines annorum tempora verti

1439 et certa ratione geri rem atque ordine certo.

1440 Iam validis saepti degebant turribus aevom,

1441 et divisa colebatur discretaque tellus,

1442 tum mare velivolis florebat navibus ponti,

1443 auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,

1444 carminibus cum res gestas coepere poëtae

1445 tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.

1446 propterea quid sit prius actum respicere aetas

1447 nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.

1448 Navigia atque agri culturas moenia leges

1449 arma vias vestes [et] cetera de genere horum,

1450 praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,

1451 carmina, picturas et daedala signa polita

1452 usus et impigrae simul experientia mentis

1453 paulatim docuit pedetemptim progredientis.

1454 sic unum quicquid paulatim protrahit aetas

1455 in medium ratioque in luminis erigit oras;

1456 namque alid ex alio clarescere corde videbant,

1457 artibus ad summum donec venere cacumen.