Pular para o conteúdo

De Rerum Natura

Lucrécio · Livro IV — Liber Quartus

Livro IV — Liber Quartus

1 Avia Pieridum peragro loca nullius ante

2 trita solo. iuvat integros accedere fontis

3 atque haurire, iuvatque novos decerpere flores

4 insignemque meo capiti petere inde coronam,

5 unde prius nulli velarint tempora musae;

6 primum quod magnis doceo de rebus et artis

7 religionum animum nodis exsolvere pergo,

8 deinde quod obscura de re tam lucida pango

9 carmina musaeo contingens cuncta lepore.

10 id quoque enim non ab nulla ratione videtur;

11 nam vel uti pueris absinthia taetra medentes

12 cum dare conantur, prius oras pocula circum

13 contingunt mellis dulci flavoque liquore,

14 ut puerorum aetas inprovida ludificetur

15 labrorum tenus, interea perpotet amarum

16 absinthi laticem deceptaque non capiatur,

17 sed potius tali facto recreata valescat,

18 sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur

19 tristior esse quibus non est tractata, retroque

20 volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti

21 carmine Pierio rationem exponere nostram

22 et quasi musaeo dulci contingere melle;

23 si tibi forte animum tali ratione tenere

24 versibus in nostris possem, dum percipis omnem

25 naturam rerum ac persentis utilitatem.

26 Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum

27 qualia sint et quam variis distantia formis

28 sponte sua volitent aeterno percita motu

29 quoque modo possit res ex his quaeque creari,

30 [nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res]

31 [attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,]

32 [quae quasi membranae vel cortex nominitandast,]

33 atque animi quoniam docui natura quid esset

34 et quibus e rebus cum corpore compta vigeret

35 quove modo distracta rediret in ordia prima,

36 nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res

37 attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,

38 quod speciem ac formam similem gerit eius imago,

39 cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;

40 quae quasi membranae summo de corpore rerum

41 dereptae volitant ultroque citroque per auras,

42 atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes

43 terrificant atque in somnis, cum saepe figuras

44 contuimur miras simulacraque luce carentum,

45 quae nos horrifice languentis saepe sopore

46 excierunt ne forte animas Acherunte reamur

47 effugere aut umbras inter vivos volitare

48 neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,

49 cum corpus simul atque animi natura perempta

50 in sua discessum dederint primordia quaeque.

51 dico igitur rerum effigias tenuisque figuras

52 mittier ab rebus summo de cortice eorum;

53 id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.

54 Principio quoniam mittunt in rebus apertis

55 corpora res multae, partim diffusa solute,

56 robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,

57 et partim contexta magis condensaque, ut olim

58 cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,

59 et vituli cum membranas de corpore summo

60 nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens

61 exuit in spinis vestem; nam saepe videmus

62 illorum spoliis vepres volitantibus auctas.

63 quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago

64 ab rebus mitti summo de corpore rerum.

65 nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant

66 quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;

67 praesertim cum sint in summis corpora rebus

68 multa minuta, iaci quae possint ordine eodem

69 quo fuerint et formai servare figuram,

70 et multo citius, quanto minus indupediri

71 pauca queunt et [quae] sunt prima fronte locata.

72 nam certe iacere ac largiri multa videmus,

73 non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,

74 verum de summis ipsum quoque saepe colorem.

75 et volgo faciunt id lutea russaque vela

76 et ferrugina, cum magnis intenta theatris

77 per malos volgata trabesque trementia flutant;

78 namque ibi consessum caveai supter et omnem

79 scaenai speciem patrum matrumque deorsum

80 inficiunt coguntque suo fluitare colore.

81 et quanto circum mage sunt inclusa theatri

82 moenia, tam magis haec intus perfusa lepore

83 omnia conrident correpta luce diei.

84 ergo lintea de summo cum corpore fucum

85 mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis

86 res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.

87 sunt igitur iam formarum vestigia certa,

88 quae volgo volitant subtili praedita filo

89 nec singillatim possunt secreta videri.

90 Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res

91 consimiles ideo diffusae rebus abundant,

92 ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae

93 scinduntur per iter flexum, nec recta viarum

94 ostia sunt, qua contendant exire coortae.

95 at contra tenuis summi membrana coloris

96 cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,

97 in promptu quoniam est in prima fronte locata.

98 Postremo speculis in aqua splendoreque in omni

99 quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,

100 quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,

101 exin imaginibus missis consistere eorum.

102 [nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant]

103 [quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.]

104 sunt igitur tenues formarum illis similesque

105 effigiae, singillatim quas cernere nemo

106 cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu

107 reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,

108 nec ratione alia servari posse videntur,

109 tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.

110 Nunc age, quam tenui natura constet imago

111 percipe. et in primis, quoniam primordia tantum

112 sunt infra nostros sensus tantoque minora

113 quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,

114 nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum

115 cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.

116 primum animalia sunt iam partim tantula, corum

117 tertia pars nulla possit ratione videri.

118 horum intestinum quodvis quale esse putandumst!

119 quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?

120 quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,

121 unde anima atque animi constet natura necessumst,

122 nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?

123 praeterea quaecumque suo de corpore odorem

124 expirant acrem, panaces absinthia taetra

125 habrotonique graves et tristia centaurea,

126 quorum unum quidvis leviter si forte duobus

⟨lacuna: verso perdido⟩

127 quin potius noscas rerum simulacra vagari

128 multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?

129 Sed ne forte putes ea demum sola vagari,

130 quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,

131 sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa

132 constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,

133 quae multis formata modis sublime feruntur,

134 ut nubes facile inter dum concrescere in alto

135 cernimus et mundi speciem violare serenam

136 aëra mulcentes motu; nam saepe Gigantum

137 ora volare videntur et umbram ducere late,

138 inter dum magni montes avolsaque saxa

139 montibus ante ire et solem succedere praeter,

140 inde alios trahere atque inducere belua nimbos.

141 nec speciem mutare suam liquentia cessant

142 et cuiusque modi formarum vertere in oras.

143 Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur

144 perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant

⟨lacuna: verso perdido⟩

145 semper enim summum quicquid de rebus abundat,

146 quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,

147 transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa

148 aut in materiam ligni pervenit, ibi iam

149 scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.

150 at cum splendida quae constant opposta fuerunt

151 densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;

152 nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem

153 scindi; quam meminit levor praestare salutem.

154 qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.

155 et quamvis subito quovis in tempore quamque

156 rem contra speculum ponas, apparet imago;

157 perpetuo fluere ut noscas e corpore summo

158 texturas rerum tenuis tenuisque figuras.

159 ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,

160 ut merito celer his rebus dicatur origo.

161 et quasi multa brevi spatio summittere debet

162 lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,

163 sic ab rebus item simili ratione necessest

164 temporis in puncto rerum simulacra ferantur

165 multa modis multis in cunctas undique partis;

166 quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,

167 res ibi respondent simili forma atque colore.

168 Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli

169 tempestas, perquam subito fit turbida foede,

170 undique uti tenebras omnis Acherunta rearis

171 liquisse et magnas caeli complesse cavernas.

172 usque adeo taetra nimborum nocte coorta

173 inpendent atrae Formidinis ora superne;

174 quorum quantula pars sit imago dicere nemost

175 qui possit neque eam rationem reddere dictis.

176 Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,

177 et quae mobilitas ollis tranantibus auras

178 reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,

179 in quem quaeque locum diverso numine tendunt,

180 suavidicis potius quam multis versibus edam;

181 parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam

182 clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.

183 Principio persaepe levis res atque minutis

184 corporibus factas celeris licet esse videre.

185 in quo iam genere est solis lux et vapor eius,

186 propterea quia sunt e primis facta minutis,

187 quae quasi cuduntur perque aëris intervallum

188 non dubitant transire sequenti concita plaga;

189 suppeditatur enim confestim lumine lumen

190 et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.

191 qua propter simulacra pari ratione necessest

192 inmemorabile per spatium transcurrere posse

193 temporis in puncto, primum quod parvola causa

194 est procul a tergo quae provehat atque propellat,

195 quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,

196 deinde quod usque adeo textura praedita rara

197 mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res

198 et quasi permanare per aëris intervallum.

199 Praeterea si quae penitus corpuscula rerum

200 ex altoque foras mittuntur, solis uti lux

201 ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei

202 per totum caeli spatium diffundere sese

203 perque volare mare ac terras caelumque rigare.

204 quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,

205 cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?

206 quone vides citius debere et longius ire

207 multiplexque loci spatium transcurrere eodem

208 tempore quo solis pervolgant lumina caelum?

209 Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,

210 quam celeri motu rerum simulacra ferantur,

211 quod simul ac primum sub diu splendor aquai

212 ponitur, extemplo caelo stellante serena

213 sidera respondent in aqua radiantia mundi.

214 iamne vides igitur quam puncto tempore imago

215 aetheris ex oris in terrarum accidat oras?

216 quare etiam atque etiam mitti fateare necessest

217 corpora quae feriant oculos visumque lacessant.

218 perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,

219 frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis

220 aequoris, exesor moerorum litora circum,

221 nec variae cessant voces volitare per auras.

222 denique in os salsi venit umor saepe saporis,

223 cum mare versamur propter, dilutaque contra

224 cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

225 usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter

226 fertur et in cunctas dimittitur undique partis

227 nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,

228 perpetuo quoniam sentimus et omnia semper

229 cernere odorari licet et sentire sonare.

230 Praeterea quoniam manibus tractata figura

231 in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae

232 cernitur in luce et claro candore, necessest

233 consimili causa tactum visumque moveri.

234 nunc igitur si quadratum temptamus et id nos

235 commovet in tenebris, in luci quae poterit res

236 accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?

237 esse in imaginibus qua propter causa videtur

238 cernundi neque posse sine his res ulla videri.

239 Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur

240 undique et in cunctas iaciuntur didita partis;

241 verum nos oculis quia solis cernere quimus,

242 propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes

243 res ibi eam contra feriant forma atque colore.

244 et quantum quaeque ab nobis res absit, imago

245 efficit ut videamus et internoscere curat;

246 nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque

247 aëra qui inter se cumque est oculosque locatus,

248 isque ita per nostras acies perlabitur omnis

249 et quasi perterget pupillas atque ita transit.

250 propterea fit uti videamus quam procul absit

251 res quaeque. et quanto plus aëris ante agitatur

252 et nostros oculos perterget longior aura,

253 tam procul esse magis res quaeque remota videtur.

254 scilicet haec summe celeri ratione geruntur,

255 quale sit ut videamus, et una quam procul absit.

256 Illud in his rebus minime mirabile habendumst,

257 cur, ea quae feriant oculos simulacra videri

258 singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.

259 ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum

260 acre fluit frigus, non privam quamque solemus

261 particulam venti sentire et frigoris eius,

262 sed magis unorsum, fierique perinde videmus

263 corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res

264 verberet atque sui det sensum corporis extra.

265 praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum

266 tangimus extremum saxi summumque colorem

267 nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam

268 duritiem penitus saxi sentimus in alto.

269 Nunc age, cur ultra speculum videatur imago

270 percipe: nam certe penitus remmota videtur.

271 quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,

272 ianua cum per se transpectum praebet apertum,

273 multa facitque foris ex aedibus ut videantur;

274 is quoque enim duplici geminoque fit aëre visus.

275 primus enim citra postes tum cernitur aër,

276 inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,

277 post extraria lux oculos perterget et aër

278 alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.

279 sic ubi se primum speculi proiecit imago,

280 dum venit ad nostras acies, protrudit agitque

281 aëra qui inter se cumquest oculosque locatus,

282 et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus

283 quam speculum; sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum,

284 continuo a nobis in eum quae fertur imago

285 pervenit, et nostros oculos reiecta revisit

286 atque alium prae se propellens aëra volvit,

287 et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque

288 distare ab speculo tantum semota videtur.

289 quare etiam atque etiam minime mirarier est par

⟨lacuna: verso perdido⟩

290 illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,

291 aëribus binis quoniam res confit utraque.

292 Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,

293 in speculis fit ut in laeva videatur eo quod

294 planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,

295 non convertitur incolumis, sed recta retrorsum

296 sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit

297 cretea persona, adlidat pilaeve trabive,

298 atque ea continuo rectam si fronte figuram

299 servet et elisam retro sese exprimat ipsa.

300 fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem

301 nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.

302 Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,

303 quinque etiam [aut] sex ut fieri simulacra suërint.

304 nam quae cumque retro parte interiore latebunt,

305 inde tamen, quamvis torte penitusque remota,

306 omnia per flexos aditus educta licebit

307 pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.

308 usque adeo speculo in speculum translucet imago,

309 et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,

310 inde retro rursum redit et convertit eodem.

311 Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum

312 adsimili lateris flexura praedita nostri,

313 dextera ea propter nobis simulacra remittunt,

314 aut quia de speculo in speculum transfertur imago,

315 inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod

316 circum agitur, cum venit, imago propterea quod

317 flexa figura docet speculi convertier ad nos.

318 Indugredi porro pariter simulacra pedemque

319 ponere nobiscum credas gestumque imitari

320 propterea quia, de speculi qua parte recedas,

321 continuo nequeunt illinc simulacra reverti;

322 omnia quandoquidem cogit natura referri

323 ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.

324 Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.

325 sol etiam caecat, contra si tendere pergas,

326 propterea quia vis magnast ipsius et alte

327 aëra per purum simulacra feruntur

328 et feriunt oculos turbantia composituras.

329 Praeterea splendor qui cumque est acer adurit

330 saepe oculos ideo quod semina possidet ignis

331 multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.

332 lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur

333 arquati, quia luroris de corpore eorum

334 semina multa fluunt simulacris obvia rerum,

335 multaque sunt oculis in eorum denique mixta,

336 quae contage sua palloribus omnia pingunt.

337 E tenebris autem quae sunt in luce tuemur

338 propterea quia, cum propior caliginis aër

339 ater init oculos prior et possedit apertos,

340 insequitur candens confestim lucidus aër,

341 qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras

342 aëris illius; nam multis partibus hic est

343 mobilior multisque minutior et mage pollens.

344 qui simul atque vias oculorum luce replevit

345 atque pate fecit, quas ante obsederat aër

346 ⟨ATER⟩, continuo rerum simulacra secuntur,

347 quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.

348 quod contra facere in tenebris e luce nequimus

349 propterea quia posterior caliginis aër

350 crassior insequitur, qui cuncta foramina complet

351 obsiditque vias oculorum, ne simulacra

352 possint ullarum rerum coniecta moveri.

353 Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,

354 propterea fit uti videantur saepe rutundae,

355 angulus optusus quia longe cernitur omnis

356 sive etiam potius non cernitur ac perit eius

357 plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,

358 aëra per multum quia dum simulacra feruntur,

359 cogit hebescere eum crebris offensibus aër.

360 hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.

361 fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;

362 non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,

363 sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.

364 Umbra videtur item nobis in sole moveri

365 et vestigia nostra sequi gestumque imitari,

366 aëra si credis privatum lumine posse

367 indugredi, motus hominum gestumque sequentem;

368 nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus

369 aër id quod nos umbram perhibere suëmus.

370 ni mirum, quia terra locis ex ordine certis

371 lumine privatur solis qua cumque meantes

372 officimus, repletur item quod liquimus eius,

373 propterea fit uti videatur, quae fuit umbra

374 corporis, e regione eadem nos usque secuta.

375 semper enim nova se radiorum lumina fundunt

376 primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.

377 propterea facile et spoliatur lumine terra

378 et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.

379 Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.

380 nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri

381 illorum est; eadem vero sint lumina necne,

382 umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,

383 an potius fiat paulo quod diximus ante,

384 hoc animi demum ratio discernere debet,

385 nec possunt oculi naturam noscere rerum.

386 proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.

387 Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;

388 quae manet in statione, ea praeter creditur ire.

389 et fugere ad puppim colles campique videntur,

390 quos agimus praeter navem velisque volamus.

391 Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis

392 cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,

393 quandoquidem longos obitus exorta revisunt,

394 cum permensa suo sunt caelum corpore claro.

395 solque pari ratione manere et luna videtur

396 in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.

397 Exstantisque procul medio de gurgite montis

398 classibus inter quos liber patet exitus ingens,

399 insula coniunctis tamen ex his una videtur.

400 atria versari et circum cursare columnae

401 usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi

402 desierunt verti, vix ut iam credere possint

403 non supra sese ruere omnia tecta minari.

404 Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte

405 cum coeptat natura supraque extollere montes,

406 quos tibi tum supra sol montis esse videtur

407 comminus ipse suo contingens fervidus igni,

408 vix absunt nobis missus bis mille sagittae,

409 vix etiam cursus quingentos saepe veruti;

410 inter eos solemque iacent immania ponti

411 aequora substrata aetheriis ingentibus oris,

412 interiectaque sunt terrarum milia multa,

413 quae variae retinent gentes et saecla ferarum.

414 At coniectus aquae digitum non altior unum,

415 qui lapides inter sistit per strata viarum,

416 despectum praebet sub terras inpete tanto,

417 a terris quantum caeli patet altus hiatus,

418 nubila despicere et caelum ut videare videre,

419 corpora mirande sub terras abdita caelo.

420 Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit

421 flumine et in rapidas amnis despeximus undas,

422 stantis equi corpus transversum ferre videtur

423 vis et in adversum flumen contrudere raptim,

424 et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri

425 et fluere adsimili nobis ratione videntur.

426 Porticus aequali quamvis est denique ductu

427 stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,

428 longa tamen parte ab summa cum tota videtur,

429 paulatim trahit angusti fastigia coni,

430 tecta solo iungens atque omnia dextera laevis

431 donec in obscurum coni conduxit acumen.

432 In pelago nautis ex undis ortus in undis

433 sol fit uti videatur obire et condere lumen;

434 quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;

435 ne leviter credas labefactari undique sensus.

436 at maris ignaris in portu clauda videntur

437 navigia aplustris fractis obnitier undis.

438 nam quae cumque supra rorem salis edita pars est

439 remorum, recta est, et recta superne guberna;

440 quae demersa liquore obeunt, refracta videntur

441 omnia converti sursumque supina reverti

442 et reflexa prope in summo fluitare liquore.

443 Raraque per caelum cum venti nubila portant

444 tempore nocturno, tum splendida signa videntur

445 labier adversum nimbos atque ire superne

446 longe aliam in partem ac vera ratione feruntur

447 At si forte oculo manus uni subdita supter

448 pressit eum, quodam sensu fit uti videantur

449 omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,

450 bina lucernarum florentia lumina flammis

451 binaque per totas aedis geminare supellex

452 et duplicis hominum facies et corpora bina.

453 Denique cum suavi devinxit membra sopore

454 somnus et in summa corpus iacet omne quiete,

455 tum vigilare tamen nobis et membra movere

456 nostra videmur, et in noctis caligine caeca

457 cernere censemus solem lumenque diurnum,

458 conclusoque loco caelum mare flumina montis

459 mutare et campos pedibus transire videmur,

460 et sonitus audire, severa silentia noctis

461 undique cum constent, et reddere dicta tacentes.

462 Cetera de genere hoc mirande multa videmus,

463 quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,

464 ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit

465 propter opinatus animi, quos addimus ipsi,

466 pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;

467 nam nihil aegrius est quam res secernere apertas

468 ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.

469 Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit

470 an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.

471 hunc igitur contra minuam contendere causam,

472 qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.

473 et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum

474 quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,

475 unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,

476 notitiam veri quae res falsique crearit

477 et dubium certo quae res differre probarit.

478 invenies primis ab sensibus esse creatam

479 notitiem veri neque sensus posse refelli.

480 nam maiore fide debet reperirier illud,

481 sponte sua veris quod possit vincere falsa.

482 quid maiore fide porro quam sensus haberi

483 debet? an ab sensu falso ratio orta valebit

484 dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?

485 qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.

486 An poterunt oculos aures reprehendere, an aures

487 tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,

488 an confutabunt nares oculive revincent?

489 non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas

490 divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est

491 et quod molle sit et gelidum fervensve videre

492 et seorsum varios rerum sentire colores

493 et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.

494 seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores

495 nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est

496 non possint alios alii convincere sensus.

497 nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,

498 aequa fides quoniam debebit semper haberi.

499 proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.

500 Et si non poterit ratio dissolvere causam,

501 cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint

502 visa rutunda, tamen praestat rationis egentem

503 reddere mendose causas utriusque figurae,

504 quam manibus manifesta suis emittere quoquam

505 et violare fidem primam et convellere tota

506 fundamenta quibus nixatur vita salusque.

507 non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa

508 concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis

509 praecipitisque locos vitare et cetera quae sint

510 in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.

511 illa tibi est igitur verborum copia cassa

512 omnis, quae contra sensus instructa paratast.

513 Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,

514 normaque si fallax rectis regionibus exit,

515 et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,

516 omnia mendose fieri atque obstipa necessu est

517 prava cubantia prona supina atque absona tecta,

518 iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque

519 prodita iudiciis fallacibus omnia primis,

520 sic igitur ratio tibi rerum prava necessest

521 falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.

522 Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem

523 sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.

524 Principio auditur sonus et vox omnis, in auris

525 insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.

526 corpoream quoque enim [vocem] constare fatendumst

527 et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.

528 Praeterea radit vox fauces saepe facitque

529 asperiora foras gradiens arteria clamor,

530 quippe per angustum turba maiore coorta

531 ire foras ubi coeperunt primordia vocum.

532 scilicet expletis quoque ianua raditur oris.

533 haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent

534 corporeis e principiis, ut laedere possint.

535 nec te fallit item quid corporis auferat et quid

536 detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis

537 perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram

538 aurorae perductus ab exoriente nitore,

539 praesertim si cum summost clamore profusus.

540 ergo corpoream vocem constare necessest,

541 multa loquens quoniam amittit de corpore partem.

542 Asperitas autem vocis fit ab asperitate

543 principiorum et item levor levore creatur;

544 nec simili penetrant auris primordia forma,

545 cum tuba depresso graviter sub murmure mugit

546 et reboat raucum retro cita barbita bombum,

547 et [iam] Dauliades natae hortis ex Heliconis

548 cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.

549 Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro

550 exprimimus rectoque foras emittimus ore,

551 mobilis articulat nervorum daedala lingua,

552 formaturaque labrorum pro parte figurat.

553 hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta

554 perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa

555 plane exaudiri discernique articulatim;

556 servat enim formaturam servatque figuram.

557 at si inter positum spatium sit longius aequo,

558 aëra per multum confundi verba necessest

559 et conturbari vocem, dum transvolat auras.

560 ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam

561 internoscere, verborum sententia quae sit;

562 usque adeo confusa venit vox inque pedita.

563 Praeterea verbum saepe unum perciet auris

564 omnibus in populo missum praeconis ab ore.

565 in multas igitur voces vox una repente

566 diffugit, in privas quoniam se dividit auris

567 obsignans formam verbis clarumque sonorem.

568 at quae pars vocum non auris incidit ipsas,

569 praeter lata perit frustra diffusa per auras.

570 pars solidis adlisa locis reiecta sonorem

571 reddit et inter dum frustratur imagine verbi.

572 Quae bene cum videas, rationem reddere possis

573 tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola

574 saxa paris formas verborum ex ordine reddant.

575 palantis comites com montis inter opacos

576 quaerimus et magna dispersos voce ciemus.

577 sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,

578 unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi

579 verba repulsantes iterabant dicta referri.

580 haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere

581 finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,

582 quorum noctivago strepitu ludoque iocanti

583 adfirmant volgo taciturna silentia rumpi

584 chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,

585 tibia quas fundit digitis pulsata canentum,

586 et genus agricolum late sentiscere, quom Pan

587 pinea semiferi capitis velamina quassans

588 unco saepe labro calamos percurrit hiantis,

589 fistula silvestrem ne cesset fundere musam.

590 cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,

591 ne loca deserta ab divis quoque forte putentur

592 sola tenere. ideo iactant miracula dictis

593 aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne

594 humanum genus est avidum nimis auricularum.

595 Quod super est, non est mirandum qua ratione,

596 per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,

597 haec loca per voces veniant aurisque lacessant,

598 conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;

599 ni mirum quia vox per flexa foramina rerum

600 incolumis transire potest, simulacra renutant;

601 perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,

602 qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.

603 praeterea partis in cunctas dividitur vox,

604 ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una

605 dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis

606 saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.

607 ergo replentur loca vocibus abdita retro,

608 omnia quae circum fervunt sonituque cientur.

609 at simulacra viis derectis omnia tendunt,

610 ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo

611 saepe supra potis est, at voces accipere extra.

612 et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa [domorum]

613 vox optunditur atque auris confusa penetrat

614 et sonitum potius quam verba audire videmur.

615 Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum

616 plusculum habent in se rationis, plus operai.

617 principio sucum sentimus in ore, cibum cum

618 mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai

619 siquis forte manu premere ac siccare coëpit.

620 inde quod exprimimus per caulas omne palati

621 diditur et rarae per flexa foramina linguae,

622 hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,

623 suaviter attingunt et suaviter omnia tractant

624 umida linguai circum sudantia templa;

625 at contra pungunt sensum lacerantque coorta,

626 quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.

627 deinde voluptas est e suco fine palati;

628 cum vero deorsum per fauces praecipitavit,

629 nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;

630 nec refert quicquam quo victu corpus alatur,

631 dum modo quod capias concoctum didere possis

632 artubus et stomachi tumidum servare tenorem.

633 Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,

634 expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,

635 hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,

636 tantaque [in] his rebus distantia differitasque est,

637 ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;

638 est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis

639 disperit ac sese mandendo conficit ipsa.

640 praeterea nobis veratrum est acre venenum,

641 at capris adipes et cocturnicibus auget.

642 id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,

643 principio meminisse decet quae diximus ante,

644 semina multimodis in rebus mixta teneri.

645 porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,

646 ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim

647 extima membrorum circumcaesura coërcet,

648 proinde et seminibus constant variantque figura.

649 semina cum porro distent, differre necessest

650 intervalla viasque, foramina quae perhibemus,

651 omnibus in membris et in ore ipsoque palato.

652 esse minora igitur quaedam maioraque debent,

653 esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,

654 multa rutunda, modis multis multangula quaedam.

655 namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,

656 proinde foraminibus debent differe figurae

657 et variare viae proinde ac textura coërcet.

658 hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,

659 illi, cui suave est, levissima corpora debent

660 contractabiliter caulas intrare palati,

661 at contra quibus est eadem res intus acerba,

662 aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.

663 nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.

664 quippe ubi cui febris bili superante coorta est

665 aut alia ratione aliquast vis excita morbi,

666 perturbatur ibi iam totum corpus et omnes

667 commutantur ibi positurae principiorum;

668 fit prius ad sensum [ut] quae corpora conveniebant

669 nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,

670 quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;

671 utraque enim sunt in mellis commixta sapore;

672 id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.

673 Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris

674 tangat agam. primum res multas esse necessest

675 unde fluens volvat varius se fluctus odorum,

676 et fluere et mitti volgo spargique putandumst;

677 verum aliis alius magis est animantibus aptus,

678 dissimilis propter formas. ideoque per auras

679 mellis apes quamvis longe ducuntur odore,

680 volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum

681 ungula quo tulerit gressum promissa canum vis

682 ducit, et humanum longe praesentit odorem

683 Romulidarum arcis servator, candidus anser.

684 sic aliis alius nidor datus ad sua quemque

685 pabula ducit et a taetro resilire veneno

686 cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.

687 Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,

688 est alio ut possit permitti longius alter;

689 sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum

690 quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res

691 quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.

692 errabundus enim tarde venit ac perit ante

693 paulatim facilis distractus in aëris auras;

694 ex alto primum quia vix emittitur ex re;

695 nam penitus fluere atque recedere rebus odores

696 significat quod fracta magis redolere videntur

697 omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.

698 deinde videre licet maioribus esse creatum

699 principiis quam vox, quoniam per saxea saepta

700 non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.

701 quare etiam quod olet non tam facile esse videbis

702 investigare in qua sit regione locatum;

703 refrigescit enim cunctando plaga per auras

704 nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.

705 errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.

706 Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum

707 in generest, sed item species rerum atque colores

708 non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,

709 ut non sint aliis quaedam magis acria visu.

710 quin etiam gallum noctem explaudentibus alis

711 auroram clara consuetum voce vocare,

712 noenu queunt rapidi contra constare leones

713 inque tueri: ita continuo meminere fugai.

714 ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam

715 semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,

716 pupillas interfodiunt acremque dolorem

717 praebent, ut nequeant contra durare feroces,

718 cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,

719 aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis

720 exitus ex oculis liber datur, in remorando

721 laedere ne possint ex ulla lumina parte.

722 Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde

723 quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.

724 principio hoc dico, rerum simulacra vagari

725 multa modis multis in cunctas undique partis

726 tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,

727 obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.

728 quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu

729 quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,

730 corporis haec quoniam penetrant per rara cientque

731 tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.

732 Centauros itaque et Scyllarum membra videmus

733 Cerbereasque canum facies simulacraque eorum

734 quorum morte obita tellus amplectitur ossa;

735 omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,

736 partim sponte sua quae fiunt aëre in ipso,

737 partim quae variis ab rebus cumque recedunt

738 et quae confiunt ex horum facta figuris.

739 nam certe ex vivo Centauri non fit imago,

740 nulla fuit quoniam talis natura animata;

741 verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,

742 haerescit facile extemplo, quod diximus ante,

743 propter subtilem naturam et tenvia texta.

744 cetera de genere hoc eadem ratione creantur.

745 quae cum mobiliter summa levitate feruntur,

746 ut prius ostendi, facile uno commovet ictu

747 quae libet una animum nobis subtilis imago;

748 tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.

749 haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.

750 quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus

751 atque oculis, simili fieri ratione necessest.

752 Nunc igitur docui quoniam me forte leonum

753 cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,

754 scire licet mentem simili ratione moveri

755 per simulacra leonum [et] cetera quae videt aeque

756 nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.

757 nec ratione alia, cum somnus membra profudit,

758 mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt

759 haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,

760 usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem

761 rellicta vita iam mors et terra potitast.

762 hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes

763 corporis offecti sensus per membra quiescunt

764 nec possunt falsum veris convincere rebus.

765 praeterea meminisse iacet languetque sopore,

766 nec dissentit eum mortis letique potitum

767 iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.

768 quod super est, non est mirum simulacra moveri

769 bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;

770 nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.

771 quippe, ubi prima perit alioque est altera nata

772 inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.

773 scilicet id fieri celeri ratione putandumst:

774 tanta est mobilitas et rerum copia tanta

775 tantaque sensibili quovis est tempore in uno

776 copia particularum, ut possit suppeditare.

777 Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis

778 clarandumst, plane si res exponere avemus.

779 quaeritur in primis quare, quod cuique libido

780 venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.

781 anne voluntatem nostram simulacra tuentur

782 et simul ac volumus nobis occurrit imago,

783 si mare, si terram cordist, si denique caelum?

784 conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,

785 omnia sub verbone creat natura paratque?

786 cum praesertim aliis eadem in regione locoque

787 longe dissimilis animus res cogitet omnis.

788 quid porro, in numerum procedere cum simulacra

789 cernimus in somnis et mollia membra movere,

790 mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt

791 et repetunt oculis gestum pede convenienti?

792 scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,

793 nocturno facere ut possint in tempore ludos.

794 an magis illud erit verum? quia tempore in uno,

795 cum sentimus, id est cum vox emittitur una,

796 tempora multa latent, ratio quae comperit esse,

797 propterea fit uti quovis in tempore quaeque

798 praesto sint simulacra locis in quisque parata.

799 tanta est mobilitas et rerum copia tanta.

800 hoc ubi prima perit alioque est altera nata

801 inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.

802 et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute

803 cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt

804 praeterea pereunt, nisi quae ex se[se] ipse paravit.

805 ipse parat sese porro speratque futurum

806 ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.

807 nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt

808 [praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit]

809 cernere coeperunt, contendere se atque parare,

810 nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?

811 et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,

812 si non advertas animum, proinde esse quasi omni

813 tempore semotum fuerit longeque remotum.

814 cur igitur mirumst, animus si cetera perdit

815 praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?

816 deinde adopinamur de signis maxima parvis

817 ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.

818 Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago

819 eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,

820 in manibus vir uti factus videatur adesse,

821 aut alia ex alia facies aetasque sequatur.

822 quod ne miremur sopor atque oblivia curant.

823 Illud in his rebus vitium vehementer inesse

824 effugere errorem vitareque praemetuenter,

825 lumina ne facias oculorum clara creata,

826 prospicere ut possimus, et ut proferre queamus

827 proceros passus, ideo fastigia posse

828 surarum ac feminum pedibus fundata plicari,

829 bracchia tum porro validis ex apta lacertis

830 esse manusque datas utraque [ex] parte ministras,

831 ut facere ad vitam possemus quae foret usus.

832 cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,

833 omnia perversa praepostera sunt ratione,

834 nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti

835 possemus, sed quod natumst id procreat usum.

836 nec fuit ante videre oculorum lumina nata,

837 nec dictis orare prius quam lingua creatast,

838 sed potius longe linguae praecessit origo

839 sermonem multoque creatae sunt prius aures

840 quam sonus est auditus, et omnia denique membra

841 ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;

842 haud igitur potuere utendi crescere causa.

843 at contra conferre manu certamina pugnae

844 et lacerare artus foedareque membra cruore

845 ante fuit multo quam lucida tela volarent,

846 et volnus vitare prius natura coëgit

847 quam daret obiectum parmai laeva per artem.

848 scilicet et fessum corpus mandare quieti

849 multo antiquius est quam lecti mollia strata,

850 et sedare sitim prius est quam pocula natum.

851 haec igitur possunt utendi cognita causa

852 credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.

853 illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa

854 nata dedere suae post notitiam utilitatis.

855 quo genere in primis sensus et membra videmus;

856 quare etiam atque etiam procul est ut credere possis

857 utilitatis ob officium potuisse creari.

858 Illud item non est mirandum, corporis ipsa

859 quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.

860 quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus

861 multa modis multis docui, sed plurima debent

862 ex animalibus; [quae] quia sunt exercita motu,

863 multa per os exhalantur, cum languida anhelant,

864 multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.

865 his igitur rebus rarescit corpus et omnis

866 subruitur natura, dolor quam consequitur rem.

867 propterea capitur cibus, ut suffulciat artus

868 et recreet vires inter datus, atque patentem

869 per membra ac venas ut amorem opturet edendi.

870 umor item discedit in omnia quae loca cumque

871 poscunt umorem; glomerataque multa vaporis

872 corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,

873 dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,

874 urere ne possit calor amplius aridus artus.

875 sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro

876 abluitur, sic expletur ieiuna cupido.

877 Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,

878 cum volumus, quareque datum sit membra movere

879 et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri

880 corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.

881 dico animo nostro primum simulacra meandi

882 accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.

883 inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam

884 rem quisquam, [quam] mens providit quid velit ante.

885 id quod providet, illius rei constat imago,

886 ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire

887 inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto

888 per membra atque artus animai dissita vis est;

889 et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.

890 inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota

891 paulatim moles protruditur atque movetur.

892 praeterea tum rarescit quoque corpus et aër,

893 scilicet ut debet qui semper mobilis extat,

894 per patefacta venit penetratque foramina largus,

895 et dispargitur ad partis ita quasque minutas

896 corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,

897 corpus ut ac navis velis ventoque feratur.

898 nec tamen illud in his rebus mirabile constat,

899 tantula quod tantum corpus corpuscula possunt

900 contorquere et onus totum convertere nostrum;

901 quippe etenim ventus subtili corpore tenvis

902 trudit agens magnam magno molimine navem

903 et manus una regit quanto vis impete euntem

904 atque gubernaclum contorquet quo libet unum,

905 multaque per trocleas et tympana pondere magno

906 commovet atque levi sustollit machina nisu.

907 Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem

908 inriget atque animi curas e pectore solvat,

909 suavidicis potius quom multis versibus edam,

910 parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam

911 clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.

912 tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,

913 ne fieri negites quae dicam posse retroque

914 vera repulsanti discedas pectore dicta,

915 tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.

916 Principio somnus fit ubi est distracta per artus

917 vis animae partimque foras eiecta recessit

918 et partim contrusa magis concessit in altum;

919 dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.

920 nam dubium non est, animai quin opera sit

921 sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,

922 tum nobis animam perturbatam esse putandumst

923 eiectamque foras, non omnem; namque iaceret

924 aeterno corpus perfusum frigore leti.

925 quippe ubi nulla latens animai pars remaneret

926 in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,

927 unde reconflari sensus per membra repente

928 possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?

929 Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde

930 perturbari anima et corpus languescere possit,

931 expediam: tu fac ne ventis verba profundam.

932 Principio externa corpus de parte necessum est,

933 aëriis quoniam vicinum tangitur auris,

934 tundier atque eius crebro pulsarier ictu,

935 proptereaque fere res omnes aut corio sunt

936 aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.

937 interiorem etiam partem spirantibus aër

938 verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.

939 quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum

940 perveniant plagae per parva foramina nobis

941 corporis ad primas partis elementaque prima,

942 fit quasi paulatim nobis per membra ruina.

943 conturbantur enim positurae principiorum

944 corporis atque animi. fit uti pars inde animai

945 eliciatur et introrsum pars abdita cedat,

946 pars etiam distracta per artus non queat esse

947 coniuncta inter se neque motu mutua fungi;

948 inter enim saepit coetus natura viasque.

949 ergo sensus abit mutatis motibus alte.

950 et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,

951 debile fit corpus languescuntque omnia membra,

952 bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti

953 saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.

954 Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aër,

955 haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,

956 efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,

957 quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se

958 corpora conturbant magno contusa labore.

959 fit ratione eadem coniectus parte animai

960 altior atque foras eiectus largior eius,

961 et divisior inter se ac distractior intus.

962 Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret

963 aut quibus in rebus multum sumus ante morati

964 atque in ea ratione fuit contenta magis mens,

965 in somnis eadem plerumque videmur obire:

966 causidici causas agere et componere leges,

967 induperatores pugnare ac proelia obire,

968 nautae contractum cum ventis degere bellum,

969 nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum

970 semper et inventam patriis exponere chartis.

971 cetera sic studia atque artes plerumque videntur

972 in somnis animos hominum frustrata tenere.

973 et qui cumque dies multos ex ordine ludis

974 adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,

975 cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,

976 relicuas tamen esse vias in mente patentis,

977 qua possint eadem rerum simulacra venire;

978 per multos itaque illa dies eadem obversantur

979 ante oculos, etiam vigilantes ut videantur

980 cernere saltantis et mollia membra moventis

981 et citharae liquidum carmen chordasque loquentis

982 auribus accipere et consessum cernere eundem

983 scenaique simul varios splendere decores.

984 usque adeo magni refert studium atque voluntas,

985 et quibus in rebus consuerint esse operati

986 non homines solum sed vero animalia cuncta.

987 quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,

988 in somnis sudare tamen spirareque semper

989 et quasi de palma summas contendere viris

990 aut quasi carceribus patefactis [edere voces]

991 venantumque canes in molli saepe quiete

992 iactant crura tamen subito vocisque repente

993 mittunt et crebro redducunt naribus auras.

994 ut vestigia si teneant inventa ferarum,

995 expergefactique secuntur inania saepe

996 cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,

997 donec discussis redeant erroribus ad se.

998 at consueta domi catulorum blanda propago

999 discutere et corpus de terra corripere instant,

1000 [iactant crura tamen subito vocisque repente]

1001 [mittunt et crebro redducunt naribus auras]

1002 [ut vestigia si teneant inventa ferarum]

1003 [expergefactique secuntur inania saepe]

1004 proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.

1005 et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,

1006 tam magis in somnis eadem saevire necessust.

1007 at variae fugiunt volucres pinnisque repente

1008 sollicitant divom nocturno tempore lucos,

1009 accipitres somno in leni si proelia pugnas

1010 edere sunt persectantes visaeque volantes.

1011 porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt

1012 magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,

1013 reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,

1014 tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.

1015 multi depugnant gemitusque doloribus edunt

1016 et quasi pantherae morsu saevive leonis

1017 mandantur, magnis clamoribus omnia complent.

1018 multi de magnis per somnum rebus loquuntur

1019 indicioque sui facti persaepe fuere.

1020 multi mortem obeunt. multi, de montibus altis

1021 ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,

1022 exterruntur et ex somno quasi mentibus capti

1023 vix ad se redeunt permoti corporis aestu.

1024 flumen item sitiens aut fontem propter amoenum

1025 adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.

1026 puri saepe lacum propter si ac dolia curta

1027 somno devincti credunt se extollere vestem,

1028 totius umorem saccatum corporis fundunt,

1029 cum Babylonica magnifico splendore rigantur.

1030 tum quibus aetatis freta primitus insinuatur

1031 semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,

1032 conveniunt simulacra foris e corpore quoque,

1033 nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,

1034 qui ciet inritans loca turgida semine multo,

1035 ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant

1036 fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.

1037 Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus ante,

1038 semen, adulta aetas cum primum roborat artus.

1039 namque alias aliud res commovet atque lacessit;

1040 ex homine humanum semen ciet una hominis vis.

1041 quod simul atque suis eiectum sedibus exit,

1042 per membra atque artus decedit corpore toto,

1043 in loca conveniens nervorum certa cietque

1044 continuo partis genitalis corporis ipsas.

1045 inritata tument loca semine fitque voluntas

1046 eicere id quo se contendit dira lubido,

1047 [incitat inritans loca turgida semine multo]

1048 idque petit corpus, mens unde est saucia amore;

1049 namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam

1050 emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,

1051 et si comminus est, hostem ruber occupat umor.

1052 sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,

1053 sive puer membris muliebribus hunc iaculatur

1054 seu mulier toto iactans e corpore amorem,

1055 unde feritur, eo tendit gestitque coire

1056 et iacere umorem in corpus de corpore ductum;

1057 namque voluptatem praesagit muta cupido.

1058 Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,

1059 hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor

1060 stillavit gutta et successit frigida cura;

1061 nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt

1062 illius et nomen dulce obversatur ad auris.

1063 sed fugitare decet simulacra et pabula amoris

1064 absterrere sibi atque alio convertere mentem

1065 et iacere umorem coniectum in corpora quaeque

1066 nec retinere semel conversum unius amore

1067 et servare sibi curam certumque dolorem;

1068 ulcus enim vivescit et inveterascit alendo

1069 inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,

1070 si non prima novis conturbes volnera plagis

1071 volgivagaque vagus Venere ante recentia cures

1072 aut alio possis animi traducere motus.

1073 Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,

1074 sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;

1075 nam certe purast sanis magis inde voluptas

1076 quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso

1077 fluctuat incertis erroribus ardor amantum

1078 nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.

1079 quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem

1080 corporis et dentes inlidunt saepe labellis

1081 osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas

1082 et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,

1083 quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.

1084 sed leviter poenas frangit Venus inter amorem

1085 blandaque refrenat morsus admixta voluptas.

1086 namque in eo spes est, unde est ardoris origo,

1087 restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.

1088 quod fieri contra totum natura repugnat;

1089 unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,

1090 tam magis ardescit dira cuppedine pectus.

1091 nam cibus atque umor membris adsumitur intus;

1092 quae quoniam certas possunt obsidere partis,

1093 hoc facile expletur laticum frugumque cupido.

1094 ex hominis vero facie pulchroque colore

1095 nil datur in corpus praeter simulacra fruendum

1096 tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.

1097 ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor

1098 non datur, ardorem qui membris stinguere possit,

1099 sed laticum simulacra petit frustraque laborat

1100 in medioque sitit torrenti flumine potans,

1101 sic in amore Venus simulacris ludit amantis,

1102 nec satiare queunt spectando corpora coram

1103 nec manibus quicquam teneris abradere membris

1104 possunt errantes incerti corpore toto.

1105 denique cum membris conlatis flore fruuntur

1106 aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus

1107 atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,

1108 adfigunt avide corpus iunguntque salivas

1109 oris et inspirant pressantes dentibus ora,

1110 ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt

1111 nec penetrare et abire in corpus corpore toto;

1112 nam facere inter dum velle et certare videntur.

1113 usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,

1114 membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.

1115 tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,

1116 parva fit ardoris violenti pausa parumper.

1117 inde redit rabies eadem et furor ille revisit,

1118 cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,

1119 nec reperire malum id possunt quae machina vincat.

1120 usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.

1121 Adde quod absumunt viris pereuntque labore,

1122 adde quod alterius sub nutu degitur aetas,

1123 languent officia atque aegrotat fama vacillans.

1124 labitur interea res et Babylonia fiunt

1125 unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,

1126 scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi

1127 auro includuntur teriturque thalassina vestis

1128 adsidue et Veneris sudorem exercita potat.

1129 et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,

1130 inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.

1131 eximia veste et victu convivia, ludi,

1132 pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,

1133 ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum

1134 surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,

1135 aut cum conscius ipse animus se forte remordet

1136 desidiose agere aetatem lustrisque perire,

1137 aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,

1138 quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,

1139 aut nimium iactare oculos aliumve tueri

1140 quod putat in voltuque videt vestigia risus.

1141 Atque in amore mala haec proprio summeque secundo

1142 inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,

1143 prendere quae possis oculorum lumine operto.

1144 innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,

1145 qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.

1146 nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,

1147 non ita difficile est quam captum retibus ipsis

1148 exire et validos Veneris perrumpere nodos.

1149 et tamen implicitus quoque possis inque peditus

1150 effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes

1151 et praetermittas animi vitia omnia primum

1152 aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.

1153 nam faciunt homines plerumque cupidine caeci

1154 et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.

1155 multimodis igitur pravas turpisque videmus

1156 esse in deliciis summoque in honore vigere.

1157 atque alios alii inrident Veneremque suadent

1158 ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,

1159 nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.

1160 nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,

1161 caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,

1162 parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,

1163 magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.

1164 balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;

1165 at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.

1166 ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit

1167 prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.

1168 at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,

1169 simula Silena ac Saturast, labeosa philema.

1170 cetera de genere hoc longum est si dicere coner.

1171 sed tamen esto iam quantovis oris honore,

1172 cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;

1173 nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;

1174 nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi

1175 et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,

1176 quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.

1177 at lacrimans exclusus amator limina saepe

1178 floribus et sertis operit postisque superbos

1179 unguit amaracino et foribus miser oscula figit;

1180 quem si iam ammissum venientem offenderit aura

1181 una modo, causas abeundi quaerat honestas

1182 et meditata diu cadat alte sumpta querella

1183 stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi

1184 plus videat quam mortali concedere par est.

1185 nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae

1186 omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,

1187 quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,

1188 ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis

1189 protrahere in lucem atque omnis inquirere risus

1190 et, si bello animost et non odiosa, vicissim

1191 praetermittere [et] humanis concedere rebus.

1192 Nec mulier semper ficto suspirat amore,

1193 quae conplexa viri corpus cum corpore iungit

1194 et tenet adsuctis umectans oscula labris;

1195 nam facit ex animo saepe et communia quaerens

1196 gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.

1197 nec ratione alia volucres armenta feraeque

1198 et pecudes et equae maribus subsidere possent,

1199 si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans

1200 natura et Venerem salientum laeta retractat.

1201 nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas

1202 vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,

1203 in triviis cum saepe canes discedere aventis

1204 divorsi cupide summis ex viribus tendunt,

1205 quom interea validis Veneris compagibus haerent?

1206 quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,

1207 quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.

1208 quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.

1209 Et commiscendo quom semine forte virilem

1210 femina vim vicit subita vi corripuitque,

1211 tum similes matrum materno semine fiunt,

1212 ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae

1213 esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,

1214 corpore de patrio et materno sanguine crescunt,

1215 semina cum Veneris stimulis excita per artus

1216 obvia conflixit conspirans mutuus ardor,

1217 et neque utrum superavit eorum nec superatumst.

1218 fit quoque ut inter dum similes existere avorum

1219 possint et referant proavorum saepe figuras,

1220 propterea quia multa modis primordia multis

1221 mixta suo celant in corpore saepe parentis,

1222 quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.

1223 inde Venus varia producit sorte figuras,

1224 maiorumque refert voltus vocesque comasque;

1225 quandoquidem nihilo magis haec [de] semine certo

1226 fiunt quam facies et corpora membraque nobis.

1227 et muliebre oritur patrio de semine saeclum

1228 maternoque mares existunt corpore creti;

1229 semper enim partus duplici de semine constat,

1230 atque utri similest magis id quod cumque creatur,

1231 eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,

1232 sive virum suboles sivest muliebris origo.

1233 Nec divina satum genitalem numina cuiquam

1234 absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam

1235 appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;

1236 quod plerumque putant et multo sanguine maesti

1237 conspergunt aras adolentque altaria donis,

1238 ut gravidas reddant uxores semine largo;

1239 ne quiquam divom numen sortisque fatigant;

1240 nam steriles nimium crasso sunt semine partim,

1241 et liquido praeter iustum tenuique vicissim.

1242 tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,

1243 liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.

1244 crassius hinc porro quoniam concretius aequo

1245 mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu

1246 aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum

1247 aegre admiscetur muliebri semine semen.

1248 nam multum harmoniae Veneris differre videntur.

1249 atque alias alii complent magis ex aliisque

1250 succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.

1251 et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt

1252 pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos

1253 suscipere et partu possent ditescere dulci.

1254 et quibus ante domi fecundae saepe nequissent

1255 uxoris parere, inventast illis quoque compar

1256 natura, ut possent gnatis munire senectam.

1257 usque adeo magni refert, ut semina possint

1258 seminibus commisceri genitaliter apta

1259 crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.

1260 atque in eo refert quo victu vita colatur;

1261 namque aliis rebus concrescunt semina membris

1262 atque aliis extenvantur tabentque vicissim.

1263 et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.

1264 id quoque permagni refert; nam more ferarum

1265 quadrupedumque magis ritu plerumque putantur

1266 concipere uxores, quia sic loca sumere possunt

1267 pectoribus positis sublatis semina lumbis.

1268 nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.

1269 nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,

1270 clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat

1271 atque exossato ciet omni pectore fluctus;

1272 eicit enim sulcum recta regione viaque

1273 vomeris atque locis avertit seminis ictum.

1274 idque sua causa consuerunt scorta moveri,

1275 ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,

1276 et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;

1277 coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.

1278 Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis

1279 deteriore fit ut forma muliercula ametur;

1280 nam facit ipsa suis inter dum femina factis

1281 morigerisque modis et munde corpore culto,

1282 ut facile insuescat secum [te] degere vitam.

1283 quod super est, consuetudo concinnat amorem;

1284 nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,

1285 vincitur in longo spatio tamen atque labascit.

1286 nonne vides etiam guttas in saxa cadentis

1287 umoris longo in spatio pertundere saxa?