Livro III — Liber Tertius
1 E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
2 qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
3 te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
4 ficta pedum pono pressis vestigia signis,
5 non ita certandi cupidus quam propter amorem
6 quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
7 cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
8 consimile in cursu possint et fortis equi vis?
9 tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
10 suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
11 floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
12 omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
13 aurea, perpetua semper dignissima vita.
14 nam simul ac ratio tua coepit vociferari
15 naturam rerum divina mente coorta
16 diffugiunt animi terrores, moenia mundi
17 discedunt. totum video per inane geri res.
18 apparet divum numen sedesque quietae,
19 quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
20 aspergunt neque nix acri concreta pruina
21 cana cadens violat semper[que] innubilus aether
22 integit et large diffuso lumine ridet:
23 omnia suppeditat porro natura neque ulla
24 res animi pacem delibat tempore in ullo.
25 at contra nusquam apparent Acherusia templa,
26 nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
27 sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
28 his ibi me rebus quaedam divina voluptas
29 percipit atque horror, quod sic natura tua vi
30 tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
31 Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
32 qualia sint et quam variis distantia formis
33 sponte sua volitent aeterno percita motu,
34 quove modo possint res ex his quaeque creari,
35 hasce secundum res animi natura videtur
36 atque animae claranda meis iam versibus esse
37 et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
38 funditus humanam qui vitam turbat ab imo
39 omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
40 esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
41 nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
42 infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
43 et se scire animi naturam sanguinis esse,
44 aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
45 nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
46 hinc licet advertas animum magis omnia laudis
47 iactari causa quam quod res ipsa probetur.
48 extorres idem patria longeque fugati
49 conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
50 omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
51 et quo cumque tamen miseri venere parentant
52 et nigras mactant pecudes et manibus divis
53 inferias mittunt multoque in rebus acerbis
54 acrius advertunt animos ad religionem.
55 quo magis in dubiis hominem spectare periclis
56 convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
57 nam verae voces tum demum pectore ab imo
58 eliciuntur [et] eripitur persona amanare.
59 denique avarities et honorum caeca cupido,
60 quae miseros homines cogunt transcendere fines
61 iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
62 noctes atque dies niti praestante labore
63 ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
64 non minimam partem mortis formidine aluntur.
65 turpis enim ferme contemptus et acris egestas
66 semota ab dulci vita stabilique videtur
67 et quasi iam leti portas cunctarier ante;
68 unde homines dum se falso terrore coacti
69 effugisse volunt longe longeque remosse,
70 sanguine civili rem conflant divitiasque
71 conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
72 crudeles gaudent in tristi funere fratris
73 et consanguineum mensas odere timentque.
74 consimili ratione ab eodem saepe timore
75 macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
76 illum aspectari, claro qui incedit honore,
77 ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
78 intereunt partim statuarum et nominis ergo.
79 et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
80 percipit humanos odium lucisque videndae,
81 ut sibi consciscant maerenti pectore letum
82 obliti fontem curarum hunc esse timorem:
83 hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
84 rumpere et in summa pietate evertere suadet:
85 nam iam saepe homines patriam carosque parentis
86 prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
87 nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
88 in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
89 inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
90 quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
91 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
92 non radii solis neque lucida tela diei
93 discutiant, sed naturae species ratioque.
94 Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
95 in quo consilium vitae regimenque locatum est,
96 esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
97 atque oculei partes animantis totius extant.
⟨lacuna: verso perdido⟩
98 sensum animi certa non esse in parte locatum,
99 verum habitum quendam vitalem corporis esse,
100 harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
101 vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
102 ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
103 corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
104 sic animi sensum non certa parte reponunt;
105 magno opere in quo mi diversi errare videntur.
106 Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
107 cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
108 et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
109 cum miser ex animo laetatur corpore toto;
110 non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
111 in nullo caput interea sit forte dolore.
112 Praeterea molli cum somno dedita membra
113 effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
114 est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
115 multimodis agitatur et omnis accipit in se
116 laetitiae motus et curas cordis inanis.
117 Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
118 esse neque harmonia corpus sentire solere,
119 principio fit uti detracto corpore multo
120 saepe tamen nobis in membris vita moretur.
121 Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
122 diffugere forasque per os est editus aër,
123 deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
124 noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
125 corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
126 sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
127 semina, curare in membris ut vita moretur.
128 est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
129 corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
130 quapropter quoniam est animi natura reperta
131 atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
132 nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
133 sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
134 transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
135 quidquid [id] est, habeant: tu cetera percipe dicta.
136 Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
137 inter se atque unam naturam conficere ex se,
138 sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
139 consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
140 idque situm media regione in pectoris haeret.
141 hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
142 laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
143 cetera pars animae per totum dissita corpus
144 paret et ad numen mentis momenque movetur.
145 idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
146 cum neque res animam neque corpus commovet una.
147 et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
148 laeditur in nobis, non omni concruciamur
149 corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
150 laetitiaque viget, cum cetera pars animai
151 per membra atque artus nulla novitate cietur;
152 verum ubi vementi magis est commota metu mens,
153 consentire animam totam per membra videmus
154 sudoresque ita palloremque existere toto
155 corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
156 caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
157 denique concidere ex animi terrore videmus
158 saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
159 esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi [vi]
160 percussa est, exim corpus propellit et icit.
161 Haec eadem ratio naturam animi atque animai
162 corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
163 corripere ex somno corpus mutareque vultum
164 atque hominem totum regere ac versare videtur,
165 quorum nil fieri sine tactu posse videmus
166 nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
167 corporea natura animum constare animamque?
168 praeterea pariter fungi cum corpore et una
169 consentire animum nobis in corpore cernis.
170 si minus offendit vitam vis horrida teli
171 ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
172 at tamen insequitur languor terraeque petitus
173 suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
174 inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
175 ergo corpoream naturam animi esse necessest,
176 corporeis quoniam telis ictuque laborat.
177 Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
178 constiterit pergam rationem reddere dictis.
179 principio esse aio persuptilem atque minutis
180 perquam corporibus factum constare. id ita esse
181 hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
182 Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
183 quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
184 ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
185 ante oculos quorum in promptu natura videtur.
186 at quod mobile tanto operest, constare rutundis
187 perquam seminibus debet perquamque minutis,
188 momine uti parvo possint inpulsa moveri.
189 namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
190 quippe volubilibus parvisque creata figuris.
191 at contra mellis constantior est natura
192 et pigri latices magis et cunctantior actus:
193 haeret enim inter se magis omnis materiai
194 copia, ni mirum quia non tam levibus extat
195 corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
196 namque papaveris aura potest suspensa levisque
197 cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
198 at contra lapidum coniectum spicarumque
199 noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
200 et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
201 at contra quae cumque magis cum pondere magno
202 asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
203 nunc igitur quoniamst animi natura reperta
204 mobilis egregie, perquam constare necessest
205 corporibus parvis et levibus atque rutundis.
206 quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
207 utilis invenietur et opportuna cluebit.
208 Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
209 quam tenui constet textura quamque loco se
210 contineat parvo, si possit conglomerari,
211 quod simul atque hominem leti secura quies est
212 indepta atque animi natura animaeque recessit,
213 nil ibi libatum de toto corpore cernas
214 ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
215 vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
216 ergo animam totam perparvis esse necessest
217 seminibus nexam per venas viscera nervos,
218 qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
219 extima membrorum circumcaesura tamen se
220 incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
221 quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
222 spiritus unguenti suavis diffugit in auras
223 aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
224 nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
225 propterea neque detractum de pondere quicquam,
226 ni mirum quia multa minutaque semina sucos
227 efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
228 quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
229 scire licet perquam pauxillis esse creatam
230 seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
231 Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
232 tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
233 mixta vapore, vapor porro trahit aëra secum;
234 nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aër;
235 rara quod eius enim constat natura, necessest
236 aëris inter eum primordia multa moveri.
237 iam triplex animi est igitur natura reperta;
238 nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
239 nil horum quoniam recipit mens posse creare
240 sensiferos motus, quae denique mente volutat.
241 quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
242 adtribuatur; east omnino nominis expers;
243 qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
244 nec magis e parvis et levibus ex elementis;
245 sensiferos motus quae didit prima per artus.
246 prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
247 inde calor motus et venti caeca potestas
248 accipit, inde aër, inde omnia mobilitantur:
249 concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
250 omnia, postremis datur ossibus atque medullis
251 sive voluptas est sive est contrarius ardor.
252 nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
253 permanare malum, quin omnia perturbentur
254 usque adeo [ut] vitae desit locus atque animai
255 diffugiant partes per caulas corporis omnis.
256 sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
257 motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
258 Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
259 compta modis vigeant rationem reddere aventem
260 abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
261 sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
262 inter enim cursant primordia principiorum
263 motibus inter se, nihil ut secernier unum
264 possit nec spatio fieri divisa potestas,
265 sed quasi multae vis unius corporis extant.
266 quod genus in quovis animantum viscere volgo
267 est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
268 omnibus est unum perfectum corporis augmen,
269 sic calor atque aër et venti caeca potestas
270 mixta creant unam naturam et mobilis illa
271 vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
272 sensifer unde oritur primum per viscera motus.
273 nam penitus prorsum latet haec natura subestque
274 nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
275 atque anima est animae proporro totius ipsa.
276 quod genus in nostris membris et corpore toto
277 mixta latens animi vis est animaeque potestas,
278 corporibus quia de parvis paucisque creatast,
279 sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
280 corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
281 proporrost anima et dominatur corpore toto.
282 consimili ratione necessest ventus et aër
283 et calor inter se vigeant commixta per artus
284 atque aliis aliud subsit magis emineatque,
285 ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
286 ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
287 aëris interemant sensum diductaque solvant.
288 est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
289 cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
290 est et frigida multa, comes formidinis, aura,
291 quae ciet horrorem membris et concitat artus;
292 est etiam quoque pacati status aëris ille,
293 pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
294 sed calidi plus est illis quibus acria corda
295 iracundaque mens facile effervescit in ira,
296 quo genere in primis vis est violenta leonum,
297 pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
298 nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
299 at ventosa magis cervorum frigida mens est
300 et gelidas citius per viscera concitat auras,
301 quae tremulum faciunt membris existere motum.
302 at natura boum placido magis aëre vivit
303 nec nimis irai fax umquam subdita percit
304 fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
305 nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
306 interutrasque sitast cervos saevosque leones.
307 sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
308 constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
309 naturae cuiusque animi vestigia prima.
310 nec radicitus evelli mala posse putandumst,
311 quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
312 ille metu citius paulo temptetur, at ille
313 tertius accipiat quaedam clementius aequo.
314 inque aliis rebus multis differre necessest
315 naturas hominum varias moresque sequacis;
316 quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
317 nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
318 principiis, unde haec oritur variantia rerum.
319 illud in his rebus video firmare potesse,
320 usque adeo naturarum vestigia linqui
321 parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
322 ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
323 Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
324 ipsaque corporis est custos et causa salutis;
325 nam communibus inter se radicibus haerent
326 nec sine pernicie divelli posse videntur.
327 quod genus e thuris glaebis evellere odorem
328 haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
329 sic animi atque animae naturam corpore toto
330 extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
331 inplexis ita principiis ab origine prima
332 inter se fiunt consorti praedita vita,
333 nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
334 corporis atque animi seorsum sentire potestas,
335 sed communibus inter eas conflatur utrimque
336 motibus accensus nobis per viscera sensus.
337 Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
338 nec crescit neque post mortem durare videtur.
339 non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
340 qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
341 sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
342 discidium possunt artus perferre relicti,
343 sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
344 ex ineunte aevo sic corporis atque animai
345 mutua vitalis discunt contagia motus,
346 maternis etiam membris alvoque reposta,
347 discidium [ut] nequeat fieri sine peste maloque;
348 ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
349 coniunctam quoque naturam consistere eorum.
350 Quod super est, siquis corpus sentire refutat
351 atque animam credit permixtam corpore toto
352 suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
353 vel manifestas res contra verasque repugnat.
354 quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
355 si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
356 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
357 perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
358 multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
359 Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
360 sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
361 difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
362 sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
363 fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
364 lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
365 quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
366 ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
367 praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
368 iam magis exemptis oculis debere videtur
369 cernere res animus sublatis postibus ipsis.
370 Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
371 Democriti quod sancta viri sententia ponit,
372 corporis atque animi primordia singula primis
373 adposita alternis, variare ac nectere membra.
374 nam cum multo sunt animae elementa minora
375 quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
376 tum numero quoque concedunt et rara per artus
377 dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
378 quantula prima queant nobis iniecta ciere
379 corpora sensiferos motus in corpore, tanta
380 intervalla tenere exordia prima animai.
381 nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
382 corpore nec membris incussam sidere cretam,
383 nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
384 obvia sentimus, quando obretimur euntes,
385 nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
386 vestem nec plumas avium papposque volantis,
387 qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
388 nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
389 sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
390 corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
391 usque adeo prius est in nobis multa ciendum
392 quam primordia sentiscant concussa animai,
393 semina corporibus nostris inmixta per artus,
394 et quam in his intervallis tuditantia possint
395 concursare coire et dissultare vicissim.
396 Et magis est animus vitai claustra coërcens
397 et dominantior ad vitam quam vis animai.
398 nam sine mente animoque nequit residere per artus
399 temporis exiguam partem pars ulla animai,
400 sed comes insequitur facile et discedit in auras
401 et gelidos artus in leti frigore linquit.
402 at manet in vita cui mens animusque remansit,
403 quamvis est circum caesis lacer undique membris;
404 truncus adempta anima circum membrisque remota
405 vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
406 si non omnimodis, at magna parte animai
407 privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
408 ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
409 incolumis, stat cernundi vivata potestas,
410 dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
411 et circum caedas aciem solamque relinquas;
412 id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
413 at si tantula pars oculi media illa peresa est,
414 occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
415 incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
416 hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
417 Nunc age, nativos animantibus et mortalis
418 esse animos animasque levis ut noscere possis,
419 conquisita diu dulcique reperta labore
420 digna tua pergam disponere carmina vita.
421 tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
422 atque animam verbi causa cum dicere pergam,
423 mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
424 qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
425 Principio quoniam tenuem constare minutis
426 corporibus docui multoque minoribus esse
427 principiis factam quam liquidus umor aquai
428 aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
429 praestat et a tenui causa magis icta movetur,
430 quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
431 quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
432 exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
433 nam procul haec dubio nobis simulacra geruntur
434 nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
435 diffluere umorem et laticem discedere cernis,
436 et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
437 crede animam quoque diffundi multoque perire
438 ocius et citius dissolvi in corpora prima,
439 cum semel ex hominis membris ablata recessit;
440 quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
441 cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
442 ac rarefactum detracto sanguine venis,
443 aëre qui credas posse hanc cohiberier ullo,
444 corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
445 Praeterea gigni pariter cum corpore et una
446 crescere sentimus pariterque senescere mentem.
447 nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
448 corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
449 inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
450 consilium quoque maius et auctior est animi vis.
451 post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
452 corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
453 claudicat ingenium, delirat lingua [labat] mens,
454 omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
455 ergo dissolui quoque convenit omnem animai
456 naturam, ceu fumus, in altas aëris auras;
457 quando quidem gigni pariter pariterque videmus
458 crescere et, [ut] docui, simul aevo fessa fatisci.
459 Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
460 suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
461 sic animum curas acris luctumque metumque;
462 quare participem leti quoque convenit esse.
463 quin etiam morbis in corporis avius errat
464 saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
465 inter dumque gravi lethargo fertur in altum
466 aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
467 unde neque exaudit voces nec noscere voltus
468 illorum potis est, ad vitam qui revocantes
469 circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
470 quare animum quoque dissolui fateare necessest,
471 quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
472 nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
473 multorum exitio perdocti quod sumus ante.
474 [et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum]
475 [et pariter mentem sanari corpus inani]
476 denique cor, hominem cum vini vis penetravit
477 acris et in venas discessit diditus ardor,
478 consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
479 crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
480 nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
481 et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
482 cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
483 conturbare animam consuevit corpore in ipso?
484 at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
485 significant, paulo si durior insinuarit
486 causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
487 Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
488 ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
489 concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
490 desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
491 inconstanter, et in iactando membra fatigat,
492 ni mirum quia vis morbi distracta per artus
493 turbat agens animam, spumans [ut] in aequore salso
494 ventorum validis fervescunt viribus undae.
495 exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
496 adficiuntur et omnino quod semina vocis
497 eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
498 qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
499 desipientia fit, quia vis animi atque animai
500 conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
501 disiectatur eodem illo distracta veneno.
502 inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
503 in latebras acer corrupti corporis umor,
504 tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
505 paulatim redit in sensus animamque receptat.
506 haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
507 iactentur miserisque modis distracta laborent,
508 cur eadem credis sine corpore in aëre aperto
509 cum validis ventis aetatem degere posse?
510 Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
511 cernimus et flecti medicina posse videmus,
512 id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
513 addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
514 aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
515 commutare animum qui cumque adoritur et infit
516 aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
517 at neque transferri sibi partis nec tribui vult
518 inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
519 nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
520 continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
521 ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
522 mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
523 usque adeo falsae rationi vera videtur
524 res occurrere et effugium praecludere eunti
525 ancipitique refutatu convincere falsum.
526 Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
527 et membratim vitalem deperdere sensum;
528 in pedibus primum digitos livescere et unguis,
529 inde pedes et crura mori, post inde per artus
530 ire alios tractim gelidi vestigia leti.
531 scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
532 tempore sincera existit, mortalis habendast.
533 quod si forte putas ipsam se posse per artus
534 introsum trahere et partis conducere in unum
535 atque ideo cunctis sensum diducere membris,
536 at locus ille tamen, quo copia tanta animai
537 cogitur, in sensu debet maiore videri;
538 qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus [ante],
539 dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
540 quin etiam si iam libeat concedere falsum
541 et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
542 lumina qui lincunt moribundi particulatim,
543 mortalem tamen esse animam fateare necesse
544 nec refert utrum pereat dispersa per auras
545 an contracta suis e partibus obbrutescat,
546 quando hominem totum magis ac magis undique sensus
547 deficit et vitae minus et minus undique restat.
548 Et quoniam mens est hominis pars una locoque
549 fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
550 atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
551 et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
552 secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
553 sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
554 sic animus per se non quit sine corpore et ipso
555 esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
556 sive aliud quid vis potius coniunctius ei
557 fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
558 Denique corporis atque animi vivata potestas
559 inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
560 nec sine corpore enim vitalis edere motus
561 sola potest animi per se natura nec autem
562 cassum anima corpus durare et sensibus uti.
563 scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
564 dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
565 sic anima atque animus per se nil posse videtur.
566 ni mirum quia [per] venas et viscera mixtim,
567 per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
568 nec magnis intervallis primordia possunt
569 libera dissultare, ideo conclusa moventur
570 sensiferos motus, quos extra corpus in auras
571 aëris haut possunt post mortem eiecta moveri
572 propterea quia non simili ratione tenentur;
573 corpus enim atque animans erit aër, si cohibere
574 sese anima atque in eos poterit concludere motus,
575 quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
576 quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
577 tegmine et eiectis extra vitalibus auris
578 dissolui sensus animi fateare necessest
579 atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
580 Denique cum corpus nequeat perferre animai
581 discidium, quin in taetro tabescat odore,
582 quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
583 emanarit uti fumus diffusa animae vis,
584 atque ideo tanta mutatum putre ruina
585 conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
586 fundamenta foras manant animaeque per artus
587 perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
588 atque foramina? multimodis ut noscere possis
589 dispertitam animae naturam exisse per artus
590 et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
591 quam prolapsa foras enaret in aëris auras.
592 Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
593 saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
594 ire anima ac toto solui de corpore [tota]
595 et quasi supremo languescere tempore voltus
596 molliaque exsangui cadere omnia [corpore] membra.
597 quod genus est, animo male factum cum perhibetur
598 aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
599 extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
600 conquassatur enim tum mens animaeque potestas
601 omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
602 ut gravior paulo possit dissolvere causa.
603 Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
604 inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
605 non modo non omnem possit durare per aevom,
606 sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
607 nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
608 ire foras animam incolumem de corpore toto,
609 nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
610 verum deficere in certa regione locatam;
611 ut sensus alios in parti quemque sua scit
612 dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
613 non tam se moriens dissolvi conquereretur,
614 sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
615 Denique cur animi numquam mens consiliumque
616 gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
617 sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
618 si non certa loca ad nascendum reddita cuique
619 sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
620 atque ita multimodis partitis artubus esse,
621 membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
622 usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
623 fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
624 Praeterea si inmortalis natura animaist
625 et sentire potest secreta a corpore nostro,
626 quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
627 nec ratione alia nosmet proponere nobis
628 possumus infernas animas Acherunte vagare.
629 pictores itaque et scriptorum saecla priora
630 sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
631 at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
632 esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
633 haud igitur per se possunt sentire neque esse.
634 Et quoniam toto sentimus corpore inesse
635 vitalem sensum et totum esse animale videmus,
636 si subito medium celeri praeciderit ictu
637 vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
638 dispertita procul dubio quoque vis animai
639 et discissa simul cum corpore dissicietur.
640 at quod scinditur et partis discedit in ullas,
641 scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
642 falciferos memorant currus abscidere membra
643 saepe ita de subito permixta caede calentis,
644 ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
645 decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
646 mobilitate mali non quit sentire dolorem;
647 et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
648 corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
649 nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
650 inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
651 nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
652 inde alius conatur adempto surgere crure,
653 cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
654 et caput abscisum calido viventeque trunco
655 servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
656 donec reliquias animai reddidit omnes.
657 quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
658 serpentis cauda, procero corpore, utrumque
659 sit libitum in multas partis discidere ferro,
660 omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
661 volnere tortari et terram conspargere tabo,
662 ipsam seque retro partem petere ore priorem,
663 volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
664 omnibus esse igitur totas dicemus in illis
665 particulis animas? at ea ratione sequetur
666 unam animantem animas habuisse in corpore multas.
667 ergo divisast ea quae fuit una simul cum
668 corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
669 in multas quoniam partis disciditur aeque.
670 Praeterea si inmortalis natura animai
671 constat et in corpus nascentibus insinuatur,
672 cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
673 nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
674 nam si tanto operest animi mutata potestas,
675 omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
676 non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
677 qua propter fateare necessest quae fuit ante
678 interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
679 Praeterea si iam perfecto corpore nobis
680 inferri solitast animi vivata potestas
681 tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
682 haud ita conveniebat uti cum corpore et una
683 cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
684 sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
685 convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
686 quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
687 expertis animas nec leti lege solutas;
688 nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
689 corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
690 quod fieri totum contra manifesta docet res
691 namque ita conexa est per venas viscera nervos
692 ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
693 morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
694 et lapis oppressus subitis e frugibus asper
695 nec, tam contextae cum sint, exire videntur
696 incolumes posse et salvas exsolvere sese
697 omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
698 quod si forte putas extrinsecus insinuatam
699 permanare animam nobis per membra solere,
700 tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
701 quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
702 dispertitur enim per caulas corporis omnis.
703 ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
704 disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
705 sic anima atque animus quamvis [est] integra recens [in]
706 corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
707 dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
708 particulae quibus haec animi natura creatur,
709 quae nunc in nostro dominatur corpore nata
710 ex illa quae tunc periit partita per artus.
711 quapropter neque natali privata videtur
712 esse die natura animae nec funeris expers.
713 Semina praeterea linquontur necne animai
714 corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
715 haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
716 partibus amissis quoniam libata recessit.
717 sin ita sinceris membris ablata profugit,
718 ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
719 unde cadavera rancenti iam viscere vermes
720 expirant atque unde animantum copia tanta
721 exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
722 quod si forte animas extrinsecus insinuari?
723 vermibus et privas in corpora posse venire
724 credis nec reputas cur milia multa animarum
725 conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
726 quaerendum videatur et in discrimen agendum,
727 utrum tandem animae venentur semina quaeque
728 vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
729 an quasi corporibus perfectis insinuentur.
730 at neque cur faciant ipsae quareve laborent
731 dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
732 sollicitae volitant morbis alguque fameque;
733 corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
734 et mala multa animus contage fungitur eius.
735 sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
736 cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
737 haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
738 nec tamen est ut qui [cum] perfectis insinuentur
739 corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
740 conexae neque consensu contagia fient.
741 Denique cur acris violentia triste leonum
742 seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
743 a patribus datur et [a] patrius pavor incitat artus,
744 et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
745 ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
746 si non, certa suo quia semine seminioque
747 vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
748 quod si inmortalis foret et mutare soleret
749 corpora, permixtis animantes moribus essent,
750 effugeret canis Hyrcano de semine saepe
751 cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
752 aëris accipiter fugiens veniente columba,
753 desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
754 illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
755 inmortalem animam mutato corpore flecti;
756 quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
757 traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
758 quare dissolui quoque debent posse per artus,
759 denique ut intereant una cum corpore cunctae.
760 sin animas hominum dicent in corpora semper
761 ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
762 stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
763 [si non, certa suo quia semine seminioque]
764 nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
765 scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
766 confugient. quod si iam fit, fateare necessest
767 mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
768 tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
769 quove modo poterit pariter cum corpore quoque
770 confirmata cupitum aetatis tangere florem
771 vis animi, nisi erit consors in origine prima?
772 quidve foras sibi vult membris exire senectis?
773 an metuit conclusa manere in corpore putri
774 et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
775 obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
776 Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
777 esse animas praesto deridiculum esse videtur,
778 expectare immortalis mortalia membra
779 innumero numero certareque praeproperanter
780 inter se quae prima potissimaque insinuetur;
781 si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
782 ut quae prima volans advenerit insinuetur
783 prima neque inter se contendant viribus hilum.
784 Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
785 nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
786 nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
787 certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
788 sic animi natura nequit sine corpore oriri
789 sola neque a nervis et sanguine longius esse.
790 quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
791 in capite aut umeris aut imis calcibus esse
792 posset et innasci quavis in parte soleret,
793 tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
794 quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
795 dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
796 sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
797 totum posse extra corpus durare genique.
798 quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
799 confiteare animam distractam in corpore toto.
800 quippe etenim mortale aeterno iungere et una
801 consentire putare et fungi mutua posse
802 desiperest; quid enim diversius esse putandumst
803 aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
804 quam mortale quod est inmortali atque perenni
805 iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
806 praeterea quaecumque manent aeterna necessest
807 aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
808 nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
809 dissociare intus partis, ut materiai
810 corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
811 aut ideo durare aetatem posse per omnem,
812 plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
813 quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
814 aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
815 quo quasi res possint discedere dissoluique,
816 sicut summarum summast aeterna, neque extra
817 quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
818 possint incidere et valida dissolvere plaga.
819 Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
820 quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
821 aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
822 aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
823 pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
⟨lacuna: verso perdido⟩
824 praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
825 advenit id quod eam de rebus saepe futuris
826 macerat inque metu male habet curisque fatigat,
827 praeteritisque male admissis peccata remordent.
828 adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
829 adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
830 Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
831 quandoquidem natura animi mortalis habetur.
832 et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
833 ad confligendum venientibus undique Poenis,
834 omnia cum belli trepido concussa tumultu
835 horrida contremuere sub altis aetheris auris,
836 in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
837 omnibus humanis esset terraque marique,
838 sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
839 discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
840 scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
841 accidere omnino poterit sensumque movere,
842 non si terra mari miscebitur et mare caelo.
843 et si iam nostro sentit de corpore postquam
844 distractast animi natura animaeque potestas,
845 nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
846 corporis atque animae consistimus uniter apti.
847 nec, si materiem nostram collegerit aetas
848 post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
849 atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
850 pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
851 interrupta semel cum sit repetentia nostri.
852 et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
853 qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit angor.
854 nam cum respicias inmensi temporis omne
855 praeteritum spatium, tum motus materiai
856 multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
857 semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
858 haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
859 nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
860 inter enim iectast vitai pausa vageque
861 deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
862 debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
863 ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
864 accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
865 illum cui possint incommoda conciliari,
866 scire licet nobis nihil esse in morte timendum
867 nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
868 differre an nullo fuerit iam tempore natus,
869 mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
870 Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
871 post mortem fore ut aut putescat corpore posto
872 aut flammis interfiat malisve ferarum,
873 scire licet non sincerum sonere atque subesse
874 caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
875 credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
876 non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
877 nec radicitus e vita se tollit et eicit,
878 sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
879 vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
880 corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
881 ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
882 nec removet satis a proiecto corpore et illum
883 se fingit sensuque suo contaminat astans.
884 hinc indignatur se mortalem esse creatum
885 nec videt in vera nullum fore morte alium se,
886 qui possit vivus sibi se lugere peremptum
887 stansque iacentem [se] lacerari urive dolere.
888 nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
889 tractari, non invenio qui non sit acerbum
890 ignibus inpositum calidis torrescere flammis
891 aut in melle situm suffocari atque rigere
892 frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
893 urgerive superne obrutum pondere terrae.
894 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
895 optima, nec dulces occurrent oscula nati
896 praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
897 non poteris factis florentibus esse tuisque
898 praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
899 una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
900 illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
901 iam desiderium rerum super insidet una.'
902 quod bene si videant animo dictisque sequantur,
903 dissoluant animi magno se angore metuque.
904 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
905 quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
906 at nos horrifico cinefactum te prope busto
907 insatiabiliter deflevimus, aeternumque
908 nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
909 illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
910 tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
911 cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
912 Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
913 pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
914 ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
915 iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
916 tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
917 quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
918 aut aliae cuius desiderium insideat rei.
919 nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
920 cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
921 nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
922 nec desiderium nostri nos adficit ullum,
923 et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
924 longe ab sensiferis primordia motibus errant,
925 cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
926 multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
927 si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
928 maior enim turbae disiectus materiai
929 consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
930 frigida quem semel est vitai pausa secuta.
931 Denique si vocem rerum natura repente.
932 mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
933 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
934 luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
935 nam [si] grata fuit tibi vita ante acta priorque
936 et non omnia pertusum congesta quasi in vas
937 commoda perfluxere atque ingrata interiere;
938 cur non ut plenus vitae conviva recedis
939 aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
940 sin ea quae fructus cumque es periere profusa
941 vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
942 rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
943 non potius vitae finem facis atque laboris?
944 nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
945 quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
946 si tibi non annis corpus iam marcet et artus
947 confecti languent, eadem tamen omnia restant,
948 omnia si perges vivendo vincere saecla,
949 atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
950 quid respondemus, nisi iustam intendere litem
951 naturam et veram verbis exponere causam?
952 grandior hic vero si iam seniorque queratur
953 atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
954 non merito inclamet magis et voce increpet acri:
955 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
956 omnia perfunctus vitai praemia marces;
957 sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
958 inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
959 et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
960 quam satur ac plenus possis discedere rerum.
961 nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
962 aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
963 iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
964 cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
965 semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
966 Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
967 materies opus est, ut crescant postera saecla;
968 quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
969 nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
970 sic alid ex alio numquam desistet oriri
971 vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
972 respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
973 temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
974 hoc igitur speculum nobis natura futuri
975 temporis exponit post mortem denique nostram.
976 numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
977 quicquam, non omni somno securius exstat?
978 Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
979 prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
980 nec miser inpendens magnum timet aëre saxum
981 Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
982 sed magis in vita divom metus urget inanis
983 mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
984 nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
985 nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
986 perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
987 quam libet immani proiectu corporis exstet,
988 qui non sola novem dispessis iugera membris
989 optineat, sed qui terrai totius orbem,
990 non tamen aeternum poterit perferre dolorem
991 nec praebere cibum proprio de corpore semper.
992 sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
993 quem volucres lacerant atque exest anxius angor
994 aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
995 Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
996 qui petere a populo fasces saevasque secures
997 imbibit et semper victus tristisque recedit.
998 nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
999 atque in eo semper durum sufferre laborem,
1000 hoc est adverso nixantem trudere monte
1001 saxum, quod tamen [e] summo iam vertice rusum
1002 volvitur et plani raptim petit aequora campi.
1003 deinde animi ingratam naturam pascere semper
1004 atque explere bonis rebus satiareque numquam,
1005 quod faciunt nobis annorum tempora, circum
1006 cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
1007 nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
1008 hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
1009 quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
1010 quod tamen expleri nulla ratione potestur.
1011 Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
1012 Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
1013 qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
1014 sed metus in vita poenarum pro male factis
1015 est insignibus insignis scelerisque luela,
1016 carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
1017 verbera carnifices robur pix lammina taedae;
1018 quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
1019 praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
1020 nec videt interea qui terminus esse malorum
1021 possit nec quae sit poenarum denique finis,
1022 atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
1023 hic Acherusia fit stultorum denique vita.
1024 Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
1025 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
1026 qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
1027 inde alii multi reges rerumque potentes
1028 occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
1029 ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
1030 stravit iterque dedit legionibus ire per altum
1031 ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
1032 et contempsit equis insultans murmura ponti,
1033 lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
1034 Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
1035 ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
1036 adde repertores doctrinarum atque leporum,
1037 adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
1038 sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
1039 denique Democritum post quam matura vetustas
1040 admonuit memores motus languescere mentis,
1041 sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
1042 ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
1043 qui genus humanum ingenio superavit et omnis
1044 restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
1045 tu vero dubitabis et indignabere obire?
1046 mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
1047 qui somno partem maiorem conteris aevi,
1048 et viligans stertis nec somnia cernere cessas
1049 sollicitamque geris cassa formidine mentem
1050 nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
1051 ebrius urgeris multis miser undique curis
1052 atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
1053 Si possent homines, proinde ac sentire videntur
1054 pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
1055 e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
1056 tanta mali tam quam moles in pectore constet,
1057 haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
1058 quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
1059 commutare locum, quasi onus deponere possit.
1060 exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
1061 esse domi quem pertaesumst, subitoque [revertit],
1062 quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
1063 currit agens mannos ad villam praecipitanter
1064 auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
1065 oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
1066 aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
1067 aut etiam properans urbem petit atque revisit.
1068 hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
1069 effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
1070 propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
1071 quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
1072 naturam primum studeat cognoscere rerum,
1073 temporis aeterni quoniam, non unius horae,
1074 ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
1075 aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
1076 Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
1077 quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
1078 certe equidem finis vitae mortalibus adstat
1079 nec devitari letum pote, quin obeamus.
1080 praeterea versamur ibidem atque insumus usque
1081 nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
1082 sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
1083 cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
1084 et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
1085 posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
1086 quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
1087 nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
1088 tempore de mortis nec delibare valemus,
1089 quo minus esse diu possimus forte perempti.
1090 proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
1091 mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
1092 nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
1093 lumine qui finem vitai fecit, et ille,
1094 mensibus atque annis qui multis occidit ante.