Pular para o conteúdo

De Rerum Natura

Lucrécio · Livro II — Liber Secundus

Livro II — Liber Secundus

1 Suave, mari magno turbantibus aequora ventis

2 e terra magnum alterius spectare laborem;

3 non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,

4 sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.

6 suave etiam belli certamina magna tueri

5 per campos instructa tua sine parte pericli;

7 sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere

8 edita doctrina sapientum templa serena,

9 despicere unde queas alios passimque videre

10 errare atque viam palantis quaerere vitae,

11 certare ingenio, contendere nobilitate,

12 noctes atque dies niti praestante labore

13 ad summas emergere opes rerumque potiri.

14 o miseras hominum mentes, o pectora caeca!

15 qualibus in tenebris vitae quantisque periclis

16 degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre

17 nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui

18 corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur

19 iucundo sensu cura semota metuque?

20 ergo corpoream ad naturam pauca videmus

21 esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,

22 delicias quoque uti multas substernere possint

23 gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,

24 si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes

25 lampadas igniferas manibus retinentia dextris,

26 lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,

27 nec domus argento fulget auroque renidet

28 nec citharae reboant laqueata aurataque templa,

29 cum tamen inter se prostrati in gramine molli

30 propter aquae rivum sub ramis arboris altae

31 non magnis opibus iucunde corpora curant,

32 praesertim cum tempestas adridet et anni

33 tempora conspergunt viridantis floribus herbas.

34 nec calidae citius decedunt corpore febres,

35 textilibus si in picturis ostroque rubenti

36 iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.

37 quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae

38 proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

39 quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;

40 si non forte tuas legiones per loca campi

41 fervere cum videas belli simulacra cientis,

42 subsidiis magnis et opum vi constabilitas,

43 ornatas armis stlattas pariterque animatas,

44 his tibi tum rebus timefactae religiones

45 effugiunt animo pavidae mortisque timores

46 tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.

47 quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,

48 re veraque metus hominum curaeque sequaces

49 nec metuunt sonitus armorum nec fera tela

50 audacterque inter reges rerumque potentis

51 versantur neque fulgorem reverentur ab auro

52 nec clarum vestis splendorem purpureai,

53 quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,

54 omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?

55 nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis

56 in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus

57 inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam

58 quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.

59 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

60 non radii solis neque lucida tela diei

61 discutiant, sed naturae species ratioque.

62 Nunc age, quo motu genitalia materiai

63 corpora res varias gignant genitasque resolvant

64 et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis

65 reddita mobilitas magnum per inane meandi,

66 expediam: tu te dictis praebere memento.

67 nam certe non inter se stipata cohaeret

68 materies, quoniam minui rem quamque videmus

69 et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo

70 ex oculisque vetustatem subducere nostris,

71 cum tamen incolumis videatur summa manere

72 propterea quia, quae decedunt corpora cuique,

73 unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.

74 illa senescere, at haec contra florescere cogunt,

75 nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur

76 semper, et inter se mortales mutua vivunt.

77 augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,

78 inque brevi spatio mutantur saecla animantum

79 et quasi cursores vitai lampada tradunt.

80 Si cessare putas rerum primordia posse

81 cessandoque novos rerum progignere motus,

82 avius a vera longe ratione vagaris.

83 nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest

84 aut gravitate sua ferri primordia rerum

85 aut ictu forte alterius. nam ⟨cum⟩ cita saepe

86 obvia conflixere, fit ut diversa repente

87 dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint

88 ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.

89 et quo iactari magis omnia materiai

90 corpora pervideas, reminiscere totius imum

91 nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima

92 consistant, quoniam spatium sine fine modoquest

93 inmensumque patere in cunctas undique partis

94 pluribus ostendi et certa ratione probatumst.

95 quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est

96 reddita corporibus primis per inane profundum,

97 sed magis adsiduo varioque exercita motu

98 partim intervallis magnis confulta resultant,

99 pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.

100 et quae cumque magis condenso conciliatu

101 exiguis intervallis convecta resultant,

102 indupedita suis perplexis ipsa figuris,

103 haec validas saxi radices et fera ferri

104 corpora constituunt et cetera ⟨de⟩ genere horum.

105 paucula quae porro magnum per inane vagantur,

106 cetera dissiliunt longe longeque recursant

107 in magnis intervallis; haec aera rarum

108 sufficiunt nobis et splendida lumina solis.

109 multaque praeterea magnum per inane vagantur,

110 conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam

111 consociare etiam motus potuere recepta.

112 Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago

113 ante oculos semper nobis versatur et instat.

114 contemplator enim, cum solis lumina cumque

115 inserti fundunt radii per opaca domorum:

116 multa minuta modis multis per inane videbis

117 corpora misceri radiorum lumine in ipso

118 et vel ut aeterno certamine proelia pugnas

119 edere turmatim certantia nec dare pausam,

120 conciliis et discidiis exercita crebris;

121 conicere ut possis ex hoc, primordia rerum

122 quale sit in magno iactari semper inani.

123 dum taxat, rerum magnarum parva potest res

124 exemplare dare et vestigia notitiai.

125 Hoc etiam magis haec animum te advertere par est

126 corpora quae in solis radiis turbare videntur,

127 quod tales turbae motus quoque materiai

128 significant clandestinos caecosque subesse.

129 multa videbis enim plagis ibi percita caecis

130 commutare viam retroque repulsa reverti

131 nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.

132 scilicet hic a principiis est omnibus error.

133 prima moventur enim per se primordia rerum,

134 inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu

135 et quasi proxima sunt ad viris principiorum,

136 ictibus illorum caecis inpulsa cientur,

137 ipsaque ⟨pro⟩porro paulo maiora lacessunt.

138 sic a principiis ascendit motus et exit

139 paulatim nostros ad sensus, ut moveantur

140 illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus

141 nec quibus id faciant plagis apparet aperte.

142 Nunc quae mobilitas sit reddita materiai

143 corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.

144 primum aurora novo cum spargit lumine terras

145 et variae volucres nemora avia pervolitantes

146 aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,

147 quam subito soleat sol ortus tempore tali

148 convestire sua perfundens omnia luce,

149 omnibus in promptu manifestumque esse videmus.

150 at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum

151 non per inane meat vacuum; quo tardius ire

152 cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;

153 nec singillatim corpuscula quaeque vaporis

154 sed complexa meant inter se conque globata;

155 qua propter simul inter se retrahuntur et extra

156 officiuntur, uti cogantur tardius ire.

157 at quae sunt solida primordia simplicitate,

158 cum per inane meant vacuum nec res remoratur

159 ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,

160 unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,

161 debent ni mirum praecellere mobilitate

162 et multo citius ferri quam lumina solis

163 multiplexque loci spatium transcurrere eodem

164 tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.

165 nec persectari primordia singula quaeque,

166 ut videant qua quicque geratur cum ratione.

167 At quidam contra haec, ignari materiai,

168 naturam non posse deum sine numine reddunt

169 tanto opere humanis rationibus atmoderate

170 tempora mutare annorum frugesque creare

171 et iam cetera, mortalis quae suadet adire

172 ipsaque deducit dux vitae dia voluptas

173 et res per Veneris blanditur saecla propagent,

174 ne genus occidat humanum. quorum omnia causa

175 constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus

176 magno opere a vera lapsi ratione videntur.

177 nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,

178 hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim

179 confirmare aliisque ex rebus reddere multis,

180 nequaquam nobis divinitus esse creatam

181 naturam mundi: tanta stat praedita culpa.

182 quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;

183 nunc id quod super est de motibus expediemus.

184 Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus

185 confirmare tibi, nullam rem posse sua vi

186 corpoream sursum ferri sursumque meare.

187 ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;

188 sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt

189 et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,

190 pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.

191 nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum

192 et celeri flamma degustant tigna trabesque,

193 sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.

194 quod genus e nostro com missus corpore sanguis

195 emicat exultans alte spargitque cruorem.

196 nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque

197 respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum

198 derecta et magna vi multi pressimus aegre,

199 tam cupide sursum removet magis atque remittit,

200 plus ut parte foras emergant exiliantque.

201 nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,

202 quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.

203 sic igitur debent flammae quoque posse per auras

204 aeris expressae sursum succedere, quamquam

205 pondera, quantum in ⟨se⟩ est, deorsum ⟨de⟩ducere pugnent.

206 nocturnasque faces caeli sublime volantis

207 nonne vides longos flammarum ducere tractus

208 in quas cumque dedit partis natura meatum?

209 non cadere in terras stellas et sidera cernis?

210 sol etiam ⟨caeli⟩ de vertice dissipat omnis

211 ardorem in partis et lumine conserit arva;

212 in terras igitur quoque solis vergitur ardor.

213 transversosque volare per imbris fulmina cernis,

214 nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes

215 concursant; cadit in terras vis flammea volgo.

216 Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,

217 corpora cum deorsum rectum per inane feruntur

218 ponderibus propriis, incerto tempore ferme

219 incertisque locis spatio depellere paulum,

220 tantum quod momen mutatum dicere possis.

221 quod nisi declinare solerent, omnia deorsum

222 imbris uti guttae caderent per inane profundum

223 nec foret offensus natus nec plaga creata

224 principiis; ita nihil umquam natura creasset.

225 Quod si forte aliquis credit graviora potesse

226 corpora, quo citius rectum per inane feruntur,

227 incidere ex supero levioribus atque ita plagas

228 gignere, quae possint genitalis reddere motus,

229 avius a vera longe ratione recedit.

230 nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,

231 haec pro ponderibus casus celerare necessest

232 propterea quia corpus aquae naturaque tenvis

233 aeris haud possunt aeque rem quamque morari,

234 sed citius cedunt gravioribus exsuperata;

235 at contra nulli de nulla parte neque ullo

236 tempore inane potest vacuum subsistere rei,

237 quin, sua quod natura petit, concedere pergat;

238 omnia qua propter debent per inane quietum

239 aeque ponderibus non aequis concita ferri.

240 haud igitur poterunt levioribus incidere umquam

241 ex supero graviora neque ictus gignere per se,

242 qui varient motus, per quos natura gerat res.

243 quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest

244 corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus

245 obliquos videamur et id res vera refutet.

246 namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,

247 pondera, quantum in ⟨se⟩ est, non posse obliqua meare,

248 ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;

249 sed nihil omnino ⟨recta⟩ regione viai

250 declinare quis est qui possit cernere sese?

251 Denique si semper motu conectitur omnis

252 et vetere exoritur ⟨motus⟩ novus ordine certo

253 nec declinando faciunt primordia motus

254 principium quoddam, quod fati foedera rumpat,

255 ex infinito ne causam causa sequatur,

256 libera per terras unde haec animantibus exstat,

257 unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,

258 per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,

259 declinamus item motus nec tempore certo

260 nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?

261 nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas

262 principium dat et hinc motus per membra rigantur.

263 nonne vides etiam patefactis tempore puncto

264 carceribus non posse tamen prorumpere equorum

265 vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?

266 omnis enim totum per corpus materiai

267 copia conciri debet, concita per artus

268 omnis ut studium mentis conixa sequatur;

269 ut videas initum motus a corde creari

270 ex animique voluntate id procedere primum,

271 inde dari porro per totum corpus et artus.

272 nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu

273 viribus alterius magnis magnoque coactu;

274 nam tum materiem totius corporis omnem

275 perspicuumst nobis invitis ire rapique,

276 donec eam refrenavit per membra voluntas.

277 iamne vides igitur, quamquam vis extera multos

278 pellat et invitos cogat procedere saepe

279 praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro

280 quiddam quod contra pugnare obstareque possit?

281 cuius ad arbitrium quoque copia materiai

282 cogitur inter dum flecti per membra per artus

283 et proiecta refrenatur retroque residit.

284 quare in seminibus quoque idem fateare necessest,

285 esse aliam praeter plagas et pondera causam

286 motibus, unde haec est nobis innata potestas,

287 de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.

288 pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant

289 externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum

290 intestinum habeat cunctis in rebus agendis

291 et devicta quasi cogatur ferre patique,

292 id facit exiguum clinamen principiorum

293 nec regione loci certa nec tempore certo.

294 Nec stipata magis fuit umquam materiai

295 copia nec porro maioribus intervallis;

296 nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.

297 qua propter quo nunc in motu principiorum

298 corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere

299 et post haec semper simili ratione ferentur,

300 et quae consuerint gigni gignentur eadem

301 condicione et erunt et crescent vique valebunt,

302 quantum cuique datum est per foedera naturai.

303 nec rerum summam commutare ulla potest vis;

304 nam neque quo possit genus ullum materiai

305 effugere ex omni quicquam est ⟨extra⟩, neque in omne

306 unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem

307 naturam rerum mutare et vertere motus.

308 Illud in his rebus non est mirabile, quare,

309 omnia cum rerum primordia sint in motu,

310 summa tamen summa videatur stare quiete,

311 praeter quam siquid proprio dat corpore motus.

312 omnis enim longe nostris ab sensibus infra

313 primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa

314 cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;

315 praesertim cum, quae possimus cernere, celent

316 saepe tamen motus spatio diducta locorum.

317 nam saepe in colli tondentes pabula laeta

318 lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes

319 invitant herbae gemmantes rore recenti,

320 et satiati agni ludunt blandeque coruscant;

321 omnia quae nobis longe confusa videntur

322 et velut in viridi candor consistere colli.

323 praeterea magnae legiones cum loca cursu

324 camporum complent belli simulacra cientes,

325 fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum

326 aere renidescit tellus supterque virum vi

327 excitur pedibus sonitus clamoreque montes

328 icti reiectant voces ad sidera mundi

329 et circum volitant equites mediosque repente

330 tramittunt valido quatientes impete campos;

331 et tamen est quidam locus altis montibus, ⟨unde⟩

332 stare videntur et in campis consistere fulgor.

333 Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum

334 qualia sint et quam longe distantia formis,

335 percipe, multigenis quam sint variata figuris;

336 non quo multa parum simili sint praedita forma,

337 sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.

338 nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,

339 ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,

340 debent ni mirum non omnibus omnia prorsum

341 esse pari filo similique adfecta figura.

342 Praeterea genus humanum mutaeque natantes

343 squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque

344 et variae volucres, laetantia quae loca aquarum

345 concelebrant circum ripas fontisque lacusque,

346 et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,

347 quorum unum quidvis generatim sumere perge;

348 invenies tamen inter se differre figuris.

349 nec ratione alia proles cognoscere matrem

350 nec mater posset prolem; quod posse videmus

351 nec minus atque homines inter se nota cluere.

352 nam saepe ante deum vitulus delubra decora

353 turicremas propter mactatus concidit aras

354 sanguinis expirans calidum de pectore flumen;

355 at mater viridis saltus orbata peragrans

356 novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,

357 omnia convisens oculis loca, si queat usquam

358 conspicere amissum fetum, completque querellis

359 frondiferum nemus adsistens et crebra revisit

360 ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,

361 nec tenerae salices atque herbae rore vigentes

362 fluminaque ulla queunt summis labentia ripis

363 oblectare animum subitamque avertere curam,

364 nec vitulorum aliae species per pabula laeta

365 derivare queunt animum curaque levare;

366 usque adeo quiddam proprium notumque requirit.

367 praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi

368 cornigeras norunt matres agnique petulci

369 balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,

370 ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.

371 Postremo quodvis frumentum non tamen omne

372 quidque suo genere inter se simile esse videbis,

373 quin intercurrat quaedam distantia formis.

374 concharumque genus parili ratione videmus

375 pingere telluris gremium, qua mollibus undis

376 litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.

377 quare etiam atque etiam simili ratione necessest,

378 natura quoniam constant neque facta manu sunt

379 unius ad certam formam primordia rerum,

380 dissimili inter se quaedam volitare figura.

381 Perfacile est animi ratione exsolvere nobis

382 quare fulmineus multo penetralior ignis

383 quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;

384 dicere enim possis caelestem fulminis ignem

385 subtilem magis e parvis constare figuris

386 atque ideo transire foramina quae nequit ignis

387 noster hic e lignis ortus taedaque creatus.

388 praeterea lumen per cornum transit, at imber

389 respuitur. quare, nisi luminis illa minora

390 corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?

391 et quamvis subito per colum vina videmus

392 perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,

393 aut quia ni mirum maioribus est elementis

394 aut magis hamatis inter se perque plicatis,

395 atque ideo fit uti non tam diducta repente

396 inter se possint primordia singula quaeque

397 singula per cuiusque foramina permanare.

398 Huc accedit uti mellis lactisque liquores

399 iucundo sensu linguae tractentur in ore;

400 at contra taetra absinthi natura ferique

401 centauri foedo pertorquent ora sapore;

402 ut facile agnoscas e levibus atque rutundis

403 esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,

404 at contra quae amara atque aspera cumque videntur,

405 haec magis hamatis inter se nexa teneri

406 proptereaque solere vias rescindere nostris

407 sensibus introituque suo perrumpere corpus.

408 omnia postremo bona sensibus et mala tactu

409 dissimili inter se pugnant perfecta figura;

410 ne tu forte putes serrae stridentis acerbum

411 horrorem constare elementis levibus aeque

412 ac musaea mele, per chordas organici quae

413 mobilibus digitis expergefacta figurant;

414 neu simili penetrare putes primordia forma

415 in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,

416 et cum scena croco Cilici perfusa recens est

417 araque Panchaeos exhalat propter odores;

418 neve bonos rerum simili constare colores

419 semine constituas, oculos qui pascere possunt,

420 et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt

421 aut foeda specie foedi turpesque videntur.

422 omnis enim, sensus quae mulcet cumque, ⟨tibi res⟩

423 haut sine principiali aliquo levore creatast;

424 at contra quae cumque molesta atque aspera constat,

425 non aliquo sine materiae squalore repertast.

426 Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur

427 esse neque omnino flexis mucronibus unca,

428 sed magis angellis paulum prostantibus, ⟨ut quae⟩

429 titillare magis sensus quam laedere possint,

430 fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.

431 Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam

432 dissimili dentata modo conpungere sensus

433 corporis, indicio nobis est tactus uterque.

434 tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,

435 corporis est sensus, vel cum res extera sese

436 insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast

437 aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,

438 aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,

439 semina confundunt inter se concita sensum;

440 ut si forte manu quamvis iam corporis ipse

441 tute tibi partem ferias atque experiare.

442 qua propter longe formas distare necessest

443 principiis, varios quae possint edere sensus.

444 Denique quae nobis durata ac spissa videntur,

445 haec magis hamatis inter sese esse necessest

446 et quasi ramosis alte compacta teneri.

447 in quo iam genere in primis adamantina saxa

448 prima acie constant ictus contemnere sueta

449 et validi silices ac duri robora ferri

450 aeraque quae claustris restantia vociferantur.

451 illa quidem debent e levibus atque rutundis

452 esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.

453 namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;

454 nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque

455 et perculsus item proclive volubilis exstat.

456 omnia postremo quae puncto tempore cernis

457 diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,

458 si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,

459 at non esse tamen perplexis indupedita,

460 pungere uti possint corpus penetrareque saxa,

461 nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus

462 sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis

463 non e perplexis, sed acutis esse elementis.

464 sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,

465 sudor uti maris est, minime mirabile debet

466 nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis

467 est, sed levibus ⟨sunt hamata⟩ admixta doloris

468 corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:

469 scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,

470 provolvi simul ut possint et laedere sensus.

471 et quo mixta putes magis aspera levibus esse

472 principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,

473 est ratio secernendi seorsumque videndi,

474 umor dulcis ubi per terras crebrius idem

475 percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;

476 linquit enim supera taetri primordia viri,

477 aspera quo magis in terris haerescere possint.

478 Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae

479 ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum

480 finita variare figurarum ratione.

481 quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam

482 esse infinito debebunt corporis auctu.

483 namque in eadem una cuiusvis iam brevitate

484 corporis inter se multum variare figurae

485 non possunt. fac enim minimis e partibus esse

486 corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;

487 nempe ubi eas partis unius corporis omnis,

488 summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,

489 omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo

490 formai speciem totius corporis eius,

491 quod super est, si forte voles variare figuras,

492 addendum partis alias erit. inde sequetur,

493 adsimili ratione alias ut postulet ordo,

494 si tu forte voles etiam variare figuras.

495 ergo formarum novitatem corporis augmen

496 subsequitur. quare non est ut credere possis

497 esse infinitis distantia semina formis,

498 ne quaedam cogas inmani maximitate

499 esse, supra quod iam docui non posse probari.

500 iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens

501 purpura Thessalico concharum tacta colore,

502 aurea pavonum ridenti imbuta lepore

503 saecla novo rerum superata colore iacerent

504 et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,

505 et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis

506 carmina consimili ratione oppressa silerent;

507 namque aliis aliud praestantius exoreretur.

508 cedere item retro possent in deteriores

509 omnia sic partis, ut diximus in melioris;

510 namque aliis aliud retro quoque taetrius esset

511 naribus auribus atque oculis orisque sapori.

512 quae quoniam non sunt, ⟨sed⟩ rebus reddita certa

513 finis utrimque tenet summam, fateare necessest

514 materiem quoque finitis differe figuris.

515 denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas

516 finitumst retroque pari ratione remensumst.

517 omnis enim calor ac frigus mediique tepores

518 interutrasque iacent explentes ordine summam.

519 ergo finita distant ratione creata,

520 ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,

521 hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.

522 Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae

523 ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,

524 inter se simili quae sunt perfecta figura,

525 infinita cluere. etenim distantia cum sit

526 formarum finita, necesse est quae similes sint

527 esse infinitas aut summam materiai

528 finitam constare, id quod non esse probavi.

529 versibus ostendam corpuscula materiai

530 ex infinito summam rerum usque tenere

531 undique protelo plagarum continuato.

532 nam quod rara vides magis esse animalia quaedam

533 fecundamque magis naturam cernis in illis,

534 at regione locoque alio terrisque remotis

535 multa licet genere esse in eo numerumque repleri;

536 sicut quadripedum cum primis esse videmus

537 in genere anguimanus elephantos, India quorum

538 milibus e multis vallo munitur eburno,

539 ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum

540 vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.

541 sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto

542 unica res quaedem nativo corpore sola,

543 cui similis toto terrarum non sit, in orbi;

544 infinita tamen nisi erit vis materiai,

545 unde ea progigni possit concepta, creari

546 non poterit neque, quod super est, procrescere alique.

547 quippe etenim sumant alii finita per omne

548 corpora iactari unius genitalia rei,

549 unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt

550 materiae tanto in pelago turbaque aliena?

551 non, ut opinor, habent rationem conciliandi:

552 sed quasi naufragiis magnis multisque coortis

553 disiactare solet magnum mare transtra cavernas

554 antemnas prorem malos tonsasque natantis,

555 per terrarum omnis oras fluitantia aplustra

556 ut videantur et indicium mortalibus edant,

557 infidi maris insidias virisque dolumque

558 ut vitare velint, neve ullo tempore credant,

559 subdola cum ridet placidi pellacia ponti,

560 sic tibi si finita semel primordia quaedam

561 constitues, aevom debebunt sparsa per omnem

562 disiectare aestus diversi materiai,

563 numquam in concilium ut possint compulsa coire

564 nec remorari in concilio nec crescere adaucta;

565 quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,

566 et res progigni et genitas procrescere posse.

567 esse igitur genere in quovis primordia rerum

568 infinita palam est, unde omnia suppeditantur.

569 Nec superare queunt motus itaque exitiales

570 perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,

571 nec porro rerum genitales auctificique

572 motus perpetuo possunt servare creata.

573 sic aequo geritur certamine principiorum

574 ex infinito contractum tempore bellum.

575 nunc hic nunc illic superant vitalia rerum

576 et superantur item. miscetur funere vagor,

577 quem pueri tollunt visentis luminis oras;

578 nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,

579 quae non audierit mixtos vagitibus aegris

580 ploratus, mortis comites et funeris atri.

581 Illud in his obsignatum quoque rebus habere

582 convenit et memori mandatum mente tenere,

583 nil esse, in promptu quorum natura videtur,

584 quod genere ex uno consistat principiorum,

585 nec quicquam quod non permixto semine constet.

586 et quod cumque magis vis multas possidet in se

587 atque potestates, ita plurima principiorum

588 in sese genera ac varias docet esse figuras.

589 Principio tellus habet in se corpora prima,

590 unde mare inmensum volventes frigora fontes

591 adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;

592 nam multis succensa locis ardent sola terrae,

593 ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.

594 tum porro nitidas fruges arbustaque laeta

595 gentibus humanis habet unde extollere possit,

596 unde etiam fluvios frondes et pabula laeta

597 montivago generi possit praebere ferarum.

598 quare magna deum mater materque ferarum

599 et nostri genetrix haec dicta est corporis una.

600 Hanc veteres Graium docti cecinere poetae

601 sedibus in curru biiugos agitare leones,

602 aeris in spatio magnam pendere docentes

603 tellurem neque posse in terra sistere terram.

604 adiunxere feras, quia quamvis effera proles

605 officiis debet molliri victa parentum.

606 muralique caput summum cinxere corona,

607 eximiis munita locis quia sustinet urbes.

608 quo nunc insigni per magnas praedita terras

609 horrifice fertur divinae matris imago.

610 hanc variae gentes antiquo more sacrorum

611 Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas

612 dant comites, quia primum ex illis finibus edunt

613 per terrarum orbes fruges coepisse creari.

614 Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint

615 Matris et ingrati genitoribus inventi sint,

616 significare volunt indignos esse putandos,

617 vivam progeniem qui in oras luminis edant.

618 tympana tenta tonant palmis et cymbala circum

619 concava, raucisonoque minantur cornua cantu,

620 et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,

621 telaque praeportant, violenti signa furoris,

622 ingratos animos atque impia pectora volgi

623 conterrere metu quae possint numine divae.

624 ergo cum primum magnas invecta per urbis

625 munificat tacita mortalis muta salute,

626 aere atque argento sternunt iter omne viarum

627 largifica stipe ditantes ninguntque rosarum

628 floribus umbrantes matrem comitumque catervam.

629 hic armata manus, Curetas nomine Grai

630 quos memorant, Phrygias inter si forte catervas

631 ludunt in numerumque exultant sanguine laeti

632 terrificas capitum quatientes numine cristas,

633 Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum

634 vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,

635 cum pueri circum puerum pernice chorea

636 [armat et in numerum pernice chorea]

637 armati in numerum pulsarent aeribus aera,

638 ne Saturnus eum malis mandaret adeptus

639 aeternumque daret matri sub pectore volnus.

640 propterea magnam armati matrem comitantur,

641 aut quia significant divam praedicere ut armis

642 ac virtute velint patriam defendere terram

643 praesidioque parent decorique parentibus esse.

644 quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,

645 longe sunt tamen a vera ratione repulsa.

646 omnis enim per se divom natura necessest

647 inmortali aevo summa cum pace fruatur

648 semota ab nostris rebus seiunctaque longe;

649 nam privata dolore omni, privata periclis,

650 ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,

651 nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.

652 terra quidem vero caret omni tempore sensu,

653 et quia multarum potitur primordia rerum,

654 multa modis multis effert in lumina solis.

655 hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare

656 constituet fruges et Bacchi nomine abuti

657 mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,

658 concedamus ut hic terrarum dictitet orbem

659 esse deum matrem, dum vera re tamen ipse

680 religione animum turpi contingere parcat.

660 Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo

661 lanigerae pecudes et equorum duellica proles

662 buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli

663 ex unoque sitim sedantes flumine aquai

664 dissimili vivont specie retinentque parentum

665 naturam et mores generatim quaeque imitantur.

666 tanta est in quovis genere herbae materiai

667 dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.

668 Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam

669 ossa cruor venae calor umor viscera nervi

670 constituunt, quae sunt porro distantia longe,

671 dissimili perfecta figura principiorum.

672 Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.

673 si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,

674 unde ignem iacere et lumen submittere possint

675 scintillasque agere ac late differre favillam.

676 cetera consimili mentis ratione peragrans

677 invenies igitur multarum semina rerum

678 corpore celare et varias cohibere figuras.

679 Denique multa vides, quibus et color et sapor una

681 reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.

682 haec igitur variis debent constare figuris;

683 nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,

684 fucus item sorsum, ⟨sorsum⟩ sapor insinuatur

685 sensibus; ut noscas primis differre figuris.

686 dissimiles igitur formae glomeramen in unum

687 conveniunt et res permixto semine constant.

688 Quin etiam passim nostris in versibus ipsis

689 multa elementa vides multis communia verbis,

690 cum tamen inter se versus ac verba necesse est

691 confiteare alia ex aliis constare elementis;

692 non quo multa parum communis littera currat

693 aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,

694 sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.

695 sic aliis in rebus item communia multa

696 multarum rerum cum sint, primordia rerum

697 dissimili tamen inter se consistere summa

698 possunt; ut merito ex aliis constare feratur

699 humanum genus et fruges arbustaque laeta.

700 Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est

701 omnia; nam volgo fieri portenta videres,

702 semiferas hominum species existere et altos

703 inter dum ramos egigni corpore vivo

704 multaque conecti terrestria membra marinis,

705 tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras

706 pascere naturam per terras omniparentis.

707 quorum nil fieri manifestum est, omnia quando

708 seminibus certis certa genetrice creata

709 conservare genus crescentia posse videmus.

710 scilicet id certa fieri ratione necessust.

711 nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus

712 corpora discedunt conexaque convenientis

713 efficiunt motus; at contra aliena videmus

714 reicere in terras naturam, multaque caecis

715 corporibus fugiunt e corpore percita plagis,

716 quae neque conecti quoquam potuere neque intus

717 vitalis motus consentire atque imitari.

718 sed ne forte putes animalia sola teneri

719 legibus his, quaedam ratio res terminat omnis

720 nam vel uti tota natura dissimiles sunt

721 inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest

722 dissimili constare figura principiorum;

723 non quo multa parum simili sint praedita forma,

724 sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.

725 semina cum porro distent, differre necessust

726 intervalla vias conexus pondera plagas

727 concursus motus; quae non animalia solum

728 corpora seiungunt, sed terras ac mare totum

729 secernunt caelumque a terris omne retentant.

730 Nunc age dicta meo dulci quaesita labore

731 percipe, ne forte haec albis ex alba rearis

732 principiis esse, ante oculos quae candida cernis,

733 aut ea quae nigrant nigro de semine nata;

734 nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,

735 propterea gerere hunc credas, quod materiai

736 corpora consimili sint eius tincta colore;

737 nullus enim color est omnino materiai

738 corporibus, neque par rebus neque denique dispar.

739 in quae corpora si nullus tibi forte videtur

740 posse animi iniectus fieri, procul avius erras.

741 nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam

742 dispexere, tamen cognoscant corpora tactu

743 ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,

744 scire licet nostrae quoque menti corpora posse

745 vorti in notitiam nullo circum lita fuco.

746 denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris

747 tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.

748 Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.

749 omnis enim color omnino mutatur in omnis;

750 quod facere haud ullo debent primordia pacto;

751 immutabile enim quiddam superare necessest,

752 ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;

753 nam quod cumque suis mutatum finibus exit,

754 continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

755 proinde colore cave contingas semina rerum,

756 ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.

757 Praeterea si nulla coloris principiis est

758 reddita natura et variis sunt praedita formis,

759 e quibus omnigenus gignunt variantque colores,

760 propterea magni quod refert, semina quaeque

761 cum quibus et quali positura contineantur

762 et quos inter se dent motus accipiantque,

763 perfacile extemplo rationem reddere possis,

764 cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,

765 marmoreo fieri possint candore repente,

766 ut mare, cum magni commorunt aequora venti,

767 vertitur in canos candenti marmore fluctus;

768 dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,

769 materies ubi permixta est illius et ordo

770 principiis mutatus et addita demptaque quaedam,

771 continuo id fieri ut candens videatur et album.

772 quod si caeruleis constarent aequora ponti

773 seminibus, nullo possent albescere pacto;

774 nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,

775 numquam in marmoreum possunt migrare colorem.

776 sin alio atque alio sunt semina tincta colore,

777 quae maris efficiunt unum purumque nitorem,

778 ut saepe ex aliis formis variisque figuris

779 efficitur quiddam quadratum unaque figura,

780 conveniebat, ut in quadrato cernimus esse

781 dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti

782 aut alio in quovis uno puroque nitore

783 dissimiles longe inter se variosque colores.

784 praeterea nihil officiunt obstantque figurae

785 dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;

786 at varii rerum inpediunt prohibentque colores,

787 quo minus esse uno possit res tota nitore.

788 Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus

789 principiis rerum non numquam causa colores,

790 occidit, ex albis quoniam non alba creantur,

791 nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.

792 quippe etenim multo proclivius exorientur

793 candida de nullo quam nigro nata colore

794 aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.

795 Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores

796 esse neque in lucem existunt primordia rerum,

797 scire licet quam sint nullo velata colore;

798 qualis enim caecis poterit color esse tenebris?

799 lumine quin ipso mutatur propterea quod

800 recta aut obliqua percussus luce refulget;

801 pluma columbarum quo pacto in sole videtur,

802 quae sita cervices circum collumque coronat;

803 namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,

804 inter dum quodam sensu fit uti videatur

805 inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.

806 caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,

807 consimili mutat ratione obversa colores;

808 qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,

809 scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.

810 Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se

811 pupula, cum sentire colorem dicitur album,

812 atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,

813 nec refert ea quae tangas quo forte colore

814 praedita sint, verum quali magis apta figura,

815 scire licet nihil principiis opus esse colore,

816 sed variis formis variantes edere tactus.

817 Praeterea quoniam non certis certa figuris

818 est natura coloris et omnia principiorum

819 formamenta queunt in quovis esse nitore,

820 cur ea quae constant ex illis non pariter sunt

821 omnigenus perfusa coloribus in genere omni?

822 conveniebat enim corvos quoque saepe volantis

823 ex albis album pinnis iactare colorem

824 et nigros fieri nigro de semine cycnos

825 aut alio quovis uno varioque colore.

826 Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas

827 distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis

828 evanescere paulatim stinguique colorem;

829 ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:

830 purpura poeniceusque color clarissimus multo,

831 filatim cum distractum est, disperditur omnis;

832 noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem

833 particulas, quam discedant ad semina rerum.

834 Postremo quoniam non omnia corpora vocem

835 mittere concedis neque odorem, propterea fit

836 ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:

837 sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,

838 scire licet quaedam tam constare orba colore

839 quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,

840 nec minus haec animum cognoscere posse sagacem

841 quam quae sunt aliis rebus privata notare.

842 Sed ne forte putes solo spoliata colore

843 corpora prima manere, etiam secreta teporis

844 sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,

845 et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,

846 nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.

847 sicut amaracini blandum stactaeque liquorem

848 et nardi florem, nectar qui naribus halat,

849 cum facere instituas, cum primis quaerere par est,

850 quod licet ac possis reperire, inolentis olivi

851 naturam, nullam quae mittat naribus auram,

852 quam minime ut possit mixtos in corpore odores

853 concoctosque suo contractans perdere viro,

854 propter eandem ⟨rem⟩ debent primordia rerum

855 non adhibere suum gignundis rebus odorem

856 nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,

857 nec simili ratione saporem denique quemquam

858 nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,

859 cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,

860 molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,

861 omnia sint a principiis seiuncta necessest,

862 inmortalia si volumus subiungere rebus

863 fundamenta, quibus nitatur summa salutis;

864 ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.

865 Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest

866 ex insensilibus tamen omnia confiteare

867 principiis constare. neque id manufesta refutant

868 nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,

869 sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt

870 ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.

871 quippe videre licet vivos existere vermes

872 stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est

873 intempestivis ex imbribus umida tellus.

874 Praeterea cunctas itidem res vertere sese.

875 vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta

876 in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra

877 naturam, et nostro de corpore saepe ferarum

878 augescunt vires et corpora pennipotentum.

879 ergo omnes natura cibos in corpora viva

880 vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,

881 non alia longe ratione atque arida ligna

882 explicat in flammas et ⟨in⟩ ignis omnia versat.

883 iamne vides igitur magni primordia rerum

884 referre in quali sint ordine quaeque locata

885 et commixta quibus dent motus accipiantque?

886 Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,

887 quod movet et varios sensus expromere cogit,

888 ex insensilibus ne credas sensile gigni?

889 ni mirum lapides et ligna et terra quod una

890 mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.

891 illud in his igitur rebus meminisse decebit,

892 non ex omnibus omnino, quaecumque creant res

893 sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,

894 sed magni referre ea primum quantula constent,

895 sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,

896 motibus ordinibus posituris denique quae sint.

897 quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;

898 et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,

899 vermiculos pariunt, quia corpora materiai

900 antiquis ex ordinibus permota nova re

901 conciliantur ita ut debent animalia gigni.

902 Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari

903 constituunt, porro ex aliis sentire sueti

904 mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis

905 visceribus nervis venis, quae cumque videmus

906 mollia mortali consistere corpore creta.

907 sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;

908 nempe tamen debent aut sensum partis habere

909 aut similis totis animalibus esse putari.

910 at nequeant per se partes sentire necesse est:

911 namque animus sensus membrorum respuit omnis,

912 nec manus a nobis potis est secreta neque ulla

913 corporis omnino sensum pars sola tenere.

914 linquitur ut totis animantibus adsimulentur,

915 vitali ut possint consentire undique sensu.

916 qui poterunt igitur rerum primordia dici

917 et leti vitare vias, animalia cum sint,

918 atque animalia ⟨sint⟩ mortalibus una eademque?

919 quod tamen ut possint, at coetu concilioque

920 nil facient praeter volgum turbamque animantum,

921 scilicet ut nequeant homines armenta feraeque

922 inter sese ullam rem gignere conveniundo.

923 sic itidem quae sentimus sentire necessest.

924 quod si forte suum dimittunt corpore sensum

925 atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod

926 detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,

927 quatinus in pullos animalis vertier ova

928 cernimus alituum vermisque effervere terra,

929 intempestivos quam putor cepit ob imbris,

930 scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.

931 Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri

932 posse ex non sensu sensus mutabilitate,

933 aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,

934 huic satis illud erit planum facere atque probare,

935 non fieri partum nisi concilio ante coacto,

936 nec quicquam commutari sine conciliatu.

937 Principio nequeunt ullius corporis esse

938 sensus ante ipsam genitam naturam animantis,

939 ni mirum quia materies disiecta tenetur

940 aere fluminibus terris terraque creatis,

941 nec congressa modo vitalis convenientes

942 contulit inter se motus, quibus omnituentes

943 accensi sensus animantem quamque tuentur.

944 Praeterea quamvis animantem grandior ictus,

945 quam patitur natura, repente adfligit et omnis

946 corporis atque animi pergit confundere sensus.

947 dissoluuntur enim positurae principiorum

948 et penitus motus vitales inpediuntur,

949 donec materies omnis concussa per artus

950 vitalis animae nodos a corpore solvit

951 dispersamque foras per caulas eiecit omnis;

952 nam quid praeterea facere ictum posse reamur

953 oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?

954 fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu

955 reliqui motus vitalis vincere saepe,

956 vincere et ingentis plagae sedare tumultus

957 inque suos quicquid rursus revocare meatus

958 et quasi iam leti dominantem in corpore motum

959 discutere ac paene amissos accendere sensus;

960 nam qua re potius leti iam limine ab ipso

961 ad vitam possint conlecta mente reverti,

962 quam quo decursum prope iam siet ire et abire?

963 Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai

964 corpora vi quadam per viscera viva per artus

965 sollicitata suis trepidant in sedibus intus,

966 inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,

967 scire licet nullo primordia posse dolore

968 temptari nullamque voluptatem capere ex se;

969 quandoquidem non sunt ex ullis principiorum

970 corporibus, quorum motus novitate laborent

971 aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.

972 haut igitur debent esse ullo praedita sensu.

973 Denique uti possint sentire animalia quaeque,

974 principiis si iam est sensus tribuendus eorum,

975 quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?

976 scilicet et risu tremulo concussa cachinnant

977 et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque

978 multaque de rerum mixtura dicere callent

979 et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;

980 quando quidem totis mortalibus adsimulata

981 ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,

982 inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;

983 quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices

984 et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.

985 quod si delira haec furiosaque cernimus esse

986 et ridere potest non ex ridentibus auctus,

987 et sapere et doctis rationem reddere dictis

988 non ex seminibus sapientibus atque disertis,

989 qui minus esse queant ea quae sentire videmus

990 seminibus permixta carentibus undique sensu?

991 Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;

992 omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis

993 umoris guttas mater cum terra recepit,

994 feta parit nitidas fruges arbustaque laeta

995 et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,

996 pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt

997 et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;

998 qua propter merito maternum nomen adepta est.

999 cedit item retro, de terra quod fuit ante,

1000 in terras, et quod missumst ex aetheris oris,

1001 id rursum caeli rellatum templa receptant.

1002 nec sic interemit mors res ut materiai

1003 corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;

1004 inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis

1005 res ut convertant formas mutentque colores

1006 et capiant sensus et puncto tempore reddant;

1007 ut noscas referre earum primordia rerum

1008 cum quibus et quali positura contineantur

1009 et quos inter se dent motus accipiantque,

1010 neve putes aeterna penes residere potesse

1011 corpora prima quod in summis fluitare videmus

1012 rebus et interdum nasci subitoque perire.

1013 quin etiam refert nostris in versibus ipsis

1014 cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;

1015 namque eadem caelum mare terras flumina solem

1016 significant, eadem fruges arbusta animantis;

1017 si non omnia sunt, at multo maxima pars est

1018 consimilis; verum positura discrepitant res.

1019 sic ipsis in rebus item iam materiai

1020 [intervalla vias conexus pondera plagas]

1021 concursus motus ordo positura figurae

1022 cum permutantur, mutari res quoque debent.

1023 Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.

1024 nam tibi vehementer nova res molitur ad auris

1025 accedere et nova se species ostendere rerum.

1026 sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum

1027 difficilis magis ad credendum constet, itemque

1028 nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,

1029 quod non paulatim minuant mirarier omnes,

1030 principio caeli clarum purumque colorem

1031 quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,

1032 lunamque et solis praeclara luce nitorem;

1033 omnia quae nunc si primum mortalibus essent

1034 ex improviso si sint obiecta repente,

1035 quid magis his rebus poterat mirabile dici,

1036 aut minus ante quod auderent fore credere gentes?

1037 nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.

1038 quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,

1039 suspicere in caeli dignatur lucida templa.

1040 desine qua propter novitate exterritus ipsa

1041 expuere ex animo rationem, sed magis acri

1042 iudicio perpende, et si tibi vera videntur,

1043 dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.

1044 quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit

1045 infinita foris haec extra moenia mundi,

1046 quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens

1047 atque animi iactus liber quo pervolet ipse.

1048 Principio nobis in cunctas undique partis

1049 et latere ex utroque ⟨supra⟩ supterque per omne

1050 nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se

1051 vociferatur, et elucet natura profundi.

1052 nullo iam pacto veri simile esse putandumst,

1053 undique cum vorsum spatium vacet infinitum

1054 seminaque innumero numero summaque profunda

1055 multimodis volitent aeterno percita motu,

1056 hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,

1057 nil agere illa foris tot corpora materiai;

1058 cum praesertim hic sit natura factus et ipsa

1059 sponte sua forte offensando semina rerum

1060 multimodis temere in cassum frustraque coacta

1061 tandem coluerunt ea quae coniecta repente

1062 magnarum rerum fierent exordia semper,

1063 terrai maris et caeli generisque animantum.

1064 quare etiam atque etiam talis fateare necesse est

1065 esse alios alibi congressus materiai,

1066 qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.

1067 Praeterea cum materies est multa parata,

1068 cum locus est praesto nec res nec causa moratur

1069 ulla, geri debent ni mirum et confieri res.

1070 nunc et seminibus si tanta est copia, quantam

1071 enumerare aetas animantum non queat omnis,

1072 quis eadem natura manet, quae semina rerum

1073 conicere in loca quaeque queat simili ratione

1074 atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare

1075 esse alios aliis terrarum in partibus orbis

1076 et varias hominum gentis et saecla ferarum.

1077 Huc accedit ut in summa res nulla sit una,

1078 unica quae gignatur et unica solaque crescat,

1079 quin aliquoius siet saecli permultaque eodem

1080 sint genere. in primis animalibus indice mente

1081 invenies sic montivagum genus esse ferarum,

1082 sic hominum geminam prolem, sic denique mutas

1083 squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.

1084 qua propter caelum simili ratione fatendumst

1085 terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,

1086 non esse unica, sed numero magis innumerali;

1087 quando quidem vitae depactus terminus alte

1088 tam manet haec et tam nativo corpore constant

1089 quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.

1090 Quae bene cognita si teneas, natura videtur

1091 libera continuo, dominis privata superbis,

1092 ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.

1093 nam pro sancta deum tranquilla pectora pace

1094 quae placidum degunt aevom vitamque serenam,

1095 quis regere immensi summam, quis habere profundi

1096 indu manu validas potis est moderanter habenas,

1097 quis pariter caelos omnis convertere et omnis

1098 ignibus aetheriis terras suffire feracis,

1099 omnibus inve locis esse omni tempore praesto,

1100 nubibus ut tenebras faciat caelique serena

1101 concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis

1102 saepe suas disturbet et in deserta recedens

1103 saeviat exercens telum, quod saepe nocentes

1104 praeterit exanimatque indignos inque merentes?

1105 Multaque post mundi tempus genitale diemque

1106 primigenum maris et terrae solisque coortum

1107 addita corpora sunt extrinsecus, addita circum

1108 semina, quae magnum iaculando contulit omne,

1109 unde mare et terrae possent augescere et unde

1110 appareret spatium caeli domus altaque tecta

1111 tolleret a terris procul et consurgeret aer.

1112 nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis

1113 corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,

1114 umor ad umorem, terreno corpore terra

1115 crescit et ignem ignes procudunt aetheraque ⟨aether⟩,

1116 donique ad extremum crescendi perfica finem

1117 omnia perduxit rerum natura creatrix;

1118 ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra

1119 vitalis venas quam quod fluit atque recedit.

1120 omnibus hic aetas debet consistere rebus,

1121 hic natura suis refrenat viribus auctum.

1122 nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu

1123 paulatimque gradus aetatis scandere adultae,

1124 plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,

1125 dum facile in venas cibus omnis inditur et dum

1126 non ita sunt late dispessa, ut multa remittant

1127 et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.

1128 nam certe fluere atque recedere corpora rebus

1129 multa manus dandum est; sed plura accedere debent,

1130 donec alescendi summum tetigere cacumen.

1131 inde minutatim vires et robur adultum

1132 frangit et in partem peiorem liquitur aetas.

1133 quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,

1134 et quo latior est, in cunctas undique partis

1135 plura modo dispargit et a se corpora mittit,

1136 nec facile in venas cibus omnis diditur ei

1137 nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,

1138 unde queat tantum suboriri ac subpeditare.

1139 iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo

1140 sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,

1141 quando quidem grandi cibus aevo denique defit,

1142 nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam

1143 corpora conficere et plagis infesta domare.

1144 Sic igitur magni quoque circum moenia mundi

1145 expugnata dabunt labem putrisque ruinas;

1146 omnia debet enim cibus integrare novando

1147 et fulcire cibus, ⟨cibus⟩ omnia sustentare,

1148 ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur

1149 quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.

1150 Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus

1151 vix animalia parva creat, quae cuncta creavit

1152 saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.

1153 haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne

1154 aurea de caelo demisit funis in arva

1155 nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,

1156 sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.

1157 praeterea nitidas fruges vinetaque laeta

1158 sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,

1159 ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;

1160 quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,

1161 conterimusque boves et viris agricolarum,

1162 conficimus ferrum vix arvis suppeditati:

1163 usque adeo parcunt fetus augentque laborem.

1164 iamque caput quassans grandis suspirat arator

1165 crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,

1166 et cum tempora temporibus praesentia confert

1167 praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.

1168 tristis item vetulae vitis sator atque ⟨vietae⟩

1169 temporis incusat momen saeclumque fatigat,

1170 et crepat, antiquum genus ut pietate repletum

1171 perfacile angustis tolerarit finibus aevom,

1172 cum minor esset agri multo modus ante viritim;

1173 nec tenet omnia paulatim tabescere et ire

1174 ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.