Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T IX.

C A P V T IX.

De Scientiarum Distributione.

Cognitionis duae sunt Species. Altera Faeti; & est Cognitio propria Testium, cujus conscriptio est Historia. Dividitur autem in Naturalem & Civilem, quarum neutra pertinet ad Institutum nostrum. Altera est consequentiarum, vocaturque Scientia; Conscriptione autem ejus appellari solet Philosophia. Quoniam autem subjecta Scientiarum sunt Corpora, distribuenda est in Species, eodem modo quo distribuuntur in suas Species Corpora ipsa, id est, ita ut Universalia minus Universalibus antecedant. Universalia enim Specialibus essentialia sunt, & proinde universalium Scientia essentialis est Scientiae Specierum, adeo ut haec, nisi per illorum lucem, percipi non possint. Generalissimum autem Subjectorum Scientiae est Corpus, cujus Accidentia duo sunt Magnitudo & Motus. Illud ergo quod quaeritur primò à Philosopho circa hoc subjectum est, quid sit Motus, & quid Magnitudo. Et Philosophiae pars haec appellari solet Philosophia prima.

Rursus Magnitudo definita, quae & Quantitas dicitur, vel Figura vel Numero definitur. Itaque Corpus figura definitum subjectum est partis illius Philosophiae, quae Geometria dicitur. Partes autem Corporis numero determinatae Scientia est dicta Arithmetica.

Motus autem vel Visibles sunt, vel Invisibles, nimirum in Corporum minutissimis partibus. Motuum autem Visibilium Scientia, eorum est, qui Machinarum, Aedificiorum secreta contemplati sunt.

Motus autem Invisibles internarum Corporis partium qui propter effectus in Sensus nostros dicuntur Qualitates, subjectum est Physica, sive Philosophia Naturalis; cujus quot sunt homini Sensus, tot possunt esse Scientiae Speciales, quarum una est quae vocatur Optica, alia Musica.

Deinde si Corpus universi consideretur per partes ejus, ut Astra &c Sublunaria; ex contemplatione Astrorum motorum quatenus Motorum orietur Scientia quae dicitur Astronomia.

Et quoniam partes universi quaedam non permanent, sed in interstitiis magnorum Corporum modo apparent, modo evanescunt, contemplatio Motus illorum gignit Scientiam Meteorologicam.

Item a contemplatione partium Telluris, qualia sunt Mineralia, Vegetabilia, & Animalia, totidem oriuntur Scientiae particulares.

Ex contemplatione denique Hominis & Facultatum ejus oriuntur Scientiae Ethica, Logica, Rhetorica, & tandem Politica sive Philosophia Civilis.

Sed ex subdivisione singulorum subjectorum innumerae aliæ Scientiae nasci possunt, quas enumerare, neque facile, neque necessarium est.