C A P V T V I I I.
De Virtutibus Intellectualibus; Defectibusque Oppositis.
Virtus in omni re aliquid est propter eminentiam spectabile, consistitque in comparatione. Nam si omnia omnibus æqualiter adeffent, nihil esset, quod haberetur pro eximio. Per Virtutes intellectualis intelliguntur Facultates animi illæ, quas laudare, magnificare, & sibimet ipsis inesse cupere homines solent; & vulgo nomine Boni Ingenii comprehenduntur; quamquam Ingenium significet aliquando etiam Facultatem certam à cæteris distinctam.
Virtutes autem hæ duorum sunt generum; Naturales, & Acquisitæ. Per Ingenium naturale non intelligo illud tantum quod cum homine nascitur, quod aliud non est quam Sensus, in quo unus homo alii non multo magis præstat quam bestiæ; sed intelligo Ingenium, quod usu solo & experientia, sine Methodo, Cultu vel Doctrina accedit hominibus ætate. Consistit autem in duabus rebus, Celeritate imaginandi (id est unius cogitationis ad aliam successione facili) & prosecutione constanti Finis alicujus propositi. Contrà, imaginatio tarda Defectum animi illum facit, qui Tarditas vocari solet vel Stupor, aliisve nominibus quibus significari solet Motus Tardus.
Differentia autem Celeritatis à differentibus oritur hominum Passionibus, quorum alii aliud amant & fugiunt; unde cogitationes diversorum hominum diversae procedunt, & diversimode rebus applicantur. Cum autem in successione cogitationum nihil observari solet, nisi similitudo vel dissimilitudo; vel cui rei inservire & quomodo possunt; illi qui similitudines maximè adnimadvertunt, aliis raro animadversas, bonum dicuntur habere Ingenium, id est bonam Phantasiam. Illi vero qui rerum cogitatarum differentias, dissimilitudinesque maximè observant; id est qui inter rem & rem bene Distinguunt, Discernunt, & Dijudicant, nisi Dijudicatio illa facilis sit, habere dicuntur bonum Indicium. Speciatim autem in conversatione civili, negotiisque agendis (ubi tempora, loca, & personae discernenda sunt,) virtus haec communiter Discretio appellatur. Phantasia sine Indicio laudari raro solet; sed Indicium, sive Discretio laudatur per se sine ope Phantasiae. Praeter Discretionem temporum, locorum, & personarum quae laudari faciant Phantasiam, requiritur etiam cogitationum ad finem suum frequens applicatio; ita enim occurrent similitudines, non solum illustraturae, sed etiam novis & aptis Metaphoris ornatu sermone, atque insuper raritate inventionis placiturae. Cæterum nisi constans adsit cogitationum ad aliquem finem regulatio, Phantasia magna species quaedam est Insaniae, qualis est illorum, qui cum dicere inceperint, ab unaquaque fere cogitatione aliena, à propositio sine in tot & tantas digressiones & Parentheses abripiuntur, ut reverti non possint. Causa cujus rei aliquando est, quod experientia careant ita, ut videatur sibi novum & dignum dictu, id quod aliis vilescit; vel magnum sibi, quod aliis non item. Nam quicquid novum, magnum & dictu dignum est, seducere homines ab instituta sermonis serie sàpe solet.
Poëtis in unoquoque genere operis tum Iudicium tum Phantasia requiritur; eminere tamen debet Phantasia, quia placent Poëmata praecipue propter novitatem; displicere autem non debent per Indiscretionem.
In Historia legitima eminere Iudicium debet; quia Virtus Historiae in Methodo, in Veritate, in electione Narrandorum consistit, neque locus hic est Phantasia praeterquam in ornanda narratione:
In Laudationibus, & in Invectivis prædominari debet Phantasia; quia pro sine habent non Veritatem, sed laudem vel vituperium; quae perficiuntur comparisonibus illustribus vel vilibus vel ridiculis.
Iudicium circumstantias tantum suggerit quibus actio laudabilis vel illaudabilis efficitur.
In Hortativis & Causarum dictionibus, prout veritas vel simulatio maximè inservit rei quae agitur; ita Iudicium, vel Phantasia maximè postulatur.
In Demonstratione, in Consilio, & in omni veritatis investigatione severa, solum requiritur Iudicium; nisi forte aliquando similitudine aliqua apta opus sit; ut ii qui audiunt, vel legunt, dociliores fiant. Quod autem ad Metaphoras attinet, excludendae proflus sunt. Fallaciam enim apertè profitentur. Illas ergo in Consilio vel Ratiocinatione severa admittere, stultitia est manifesta. In Discursu quocunque, si Discretionis defectus manifestè appareat, quantumcunque placere possit Phantasia, desiderabitur Ingenium. Quod si Iudicium manifestum sit, et si vulgaris sit Phantasia, laudabitur tamen Ingenium.
Cogitatio hominis secreta per omnia discurrit, sacra, prophana, munda, immunda, gravia, levia, sine pudore, & sine culpa; id quod sermoni non ulterius licet quam à Iudicio circa Tempora, Loca, & Personas permissum sit. Medico Anatomistae de rebus obscaenis dicere vel scribere quicquid videbitur licet, ut cui Finis est non placere, sed prodesse; aliis autem non licet, quia non est opus. Item in remissione animi & conversatione familiaris, si quis ex verborum sonis & significationibus ludum faciat, (id quod aliquando non injucundè fieri solet) indecorum non est. Sed in Concione, vel coram personis incognitis vel alioqui reverendis, omnis verborum lusus stultitia videbitur. Id quod differentiam facit, Discretio sive Iudicium est. Itaque ubi Ingenium deest, non Phantasia, sed Iudicium deest. Itaque Iudicium sine Phantasia Ingenium est; Phantasia autem sine Iudicio non item.
Quando quis cogitatione multitudinem rerum percurrens, cum Fine aliquo sibi proposito, quomodo ea res ad Finem suum conducant, vel cui fini inservire possint celeriter animadvertit, Ingenium ejus Bonum dicitur; dependetque ab Experientia & Memoria rerum multarum similium, cum similibus Consequentiiis. In hoc autem homines inter se non tantum differunt, quantum Iudicio & Phantasia; quia hominum ætate æqualium, experientia non est valde inæqualis, quoad quantitatem, sed rerum in quibus versantur specie variantur, cum cuique sua sint negotia propria. Familiam, an Regnum quis rectè gubernet nihil interest, quatenus ad Prudentiæ gradum, multum tamen quod attinet ad negotii speciem; quemadmodum in parva aut
magna tabula bene pingere non distinguit Artis gradum, sed speciem, & Agricola rudis in re sua Prudentior est plerumque, quam Philosophus in aliena.
Ad Prudentiam si addatur Mediorum injustorum, vel inhonestorum usus, qualia sēpce suggerit Metus, vel Inopia, fit Prudentia illa sinistra, quae appellatur Astutia; quae signum plerumque est Pusillanimitatis. Auxilia enim injusta & inhonesta animus magnus aspernatur. Est etiam alia quasi Astutiae species, quae vocatur Versutia; Versutia, quae est periculi vel incommodi incurrendo in pejus, ad parvum tempus dilatio; videturque dici à Versura, quae significat mutui sumptionem, ad mutui solutionem.
Ingenium acquisitum, nempe Methodo & Doctrina, nullum est praeter Rationem; quae orta à recto Sermonis usu producit Scientias. Sed de Ratione, & Scientia dictum est supra Cap. 5 & 6.
Ingeniorum differentia oritur à Passionibus; differentia autem Passionum partim à diversa corporum constitutione, partim à diversitate consuetudinum & educationis.
Passiones illae, quae Ingeniorum differentias maximas faciunt, sunt plerumque major vel minor Cupiditas Potentiae, Divitiarum, Scientiae, Dignitatis; quae omnes reduci possunt ad Potentiam; nam Divitiae, Scientia, Dignitas, sunt Potentiae species.
Itaque si quis ea non magnificat, et si vir bonus esse possit, nunquam tamen videbitur bonum habere Ingenium. Cogitationes enim cupiditatum sunt tanquam Exploratores, emissi ad explorandas vias, quibus ad Cupita ferimur, quae motibus animi, tum regulam, tum celeritatem tribuunt. Sicut nihil desiderare, Mortui est; ita parum vehementer Desiderare, Tardi est; & multa simul cupere Levitatis est; habere autem Passiones multò fortiores, vehementioresque quam in cæteris hominibus videri solent, illud est quod nominatur Insania.
Insaniae autem tot sunt fere quot sunt Passionum ipsarum species; procedit tamen aliquando ab Organorum prava constitutione, vel læsione. Aliquando etiam à Passionis vehementia, vel durarione longa laeduntur Organa. Vtrobique tamen ejusdem generis est Insania.
Passio cujus violentia, vel duratio facit Insaniam, aut Gloria vana est, quae & superbia dicitur; aut animi demissio magna.
Superbia facit Iracundum. Iræ autem Excessus Insaniae species est, quae appellatur furor. Itaque vindictæ cupidio ingens, si diurna sit, organa corporis lădit, & fit Furor. Idem facit Amor vehementer præsertim si comitetur zelotypia. Magna item sui ipsius aestimatio propter Sapientiam, Eruditionem, Formam & similia, etiam propter (quam putat quis falsò se habere) Inspirationem, tendit ad Insaniam.
Demissio animi obnoxium facit Metui, ubi Metus causa nulla est; quae insania est, appellari solita Melancholia, apparens diversimodè, ut in iis qui frequentant solitudines; in superstitionis & in timentibus quae cæteri non timent. Passiones denique omnes, quae actiones insolitas exorbitantesque producunt, nomine insigniuntur Insaniae. Siquidem autem Passionum Excessus Insania sunt, dubitari non potest quin Passiones ipsæ, saltem si ad malum tendant, sint ejusdem gradus.
Exempli causa, quando aliqui falsò putant inspiratos se esse, Insaniae illius effectus non est in uno homine per actionem aliquam, quae ab illa opinione procedit, exorbitantem visibilis, quando tamen multi eorum conspirant, furor totius multitudinis satis manifestus est. Quodnam enim Insaniae argumentum majus esse potest quam clamare, ferire, & lapides in amicos jacere? Minus tamen est aliquantò hoc, quam quod hujusmodi multitudines aliquando faciunt. Nam occlamant, oppugnant, & interficiunt illos, per quos omni antèactæ vitae tempore protecti, & defensi ab injuriis fuerant. Iam si Insania hæc sit in multitudine, Insania quoque est in hominibus singulis. Quemadmodum enim in medio mari, quamquam sonum ab aqua sibi proxima nemo percipiat, scit tamen partem illam aquæ proximæ fremitui maris non minus contribuere, quam alia pars quæcunque ejusdem magnitudinis: ita etiam quanquam in uno vel paucis hominibus, non magnam videamus inquietudinem; certi tamen esse possimus Passiones illius unius vel paucorum, partes esse fremitus seditionis commotæ Civitatis. Et si nihil esset aliud, quod Insaniam hujus generis indicaret, mihi tamen ipsa inspirationis divinae arrogatio, Insaniae ipforum magnum indicium est. Quis enim in Morocomio dicentem Deum se esse, vel Christum, cur illic conclusus sit nesciat? Quod autem privatum Spiritum suum tanti faciant aliqui, ut se divinitùs inspirari putent, sàpenumero oritur ab erroris alicujus in Theologia vulgò recepti fœlici detectione; nescientes enim vel oblii, quo ductu rationis in tam singularem veritatem (etsi interdum veritas non sit) inciderint, sèmetipfios, ut quibus Deus ipse speciali gratia doctrinam illam supernaturaliter Spiritu Sancto revelaverit, admirantur.
Quod Insania nihil aliud sit præter ingentem enormemque Passionem, intelligi potest ab effectibus nimii Vini, quod similem producit Organorum intemperiem. Varietas enim hominum, qui nimium bibberunt eadem est in moribus, quae cernitur in insanis; quorum aliqui furiunt, alii amant, alii rident, omnes modo insolito; sed suae cujusque Passionis congruo. Nam etiam homines sobrios puto quando absque omni animi cura & occupatione soli incedunt, non libenter velle cogitationum suarum vanitatem atque exorbitantium eo tempore publicè apparere; id quod confessio manifesta est, Passiones irregulares plerumque Insaniam meram esse.
Opiniones hominum circa Insaniæ causam, tum Veterum tum Recentiorum duæ sunt. Alii enim eam à Passionibus; alii à Dæmonibus, sive Spiritibus derivant, bonis vel malis, quos intrare in hominem posse, eosque possidere putaverunt, atque corporis ejus organa insolito ciere motu, qualem animadvertimus in Insanis. Alii ergo Insanos appellaverunt, quos alii Energumenos. Hodieque eosdem homines Itali vocant Pazzi & Spiritati.
Magnus erat quondam in Vrbe Abderensium confluxus populi ad Theatrum, cum ageretur Fabula Andromedæ, æstivo & fervente die; unde Spectatorum magna multitudine partim à calore, partim ab ipsa Tragoedia in Febrem incidentes, aliud nihil dicere potuerunt præter Iambos, quos ab Actoribus in Tragoedia audierant recitatos; ab hac autem Insania, superveniente Hyeme liberati sunt; & proinde visa est processione ab illa Passeque quam animis Spectatorum impresserat Tragoedia. Etiam in Civitate alia Graeca Insaniæ species alia quaedam orta est, quae in Adolescentulas incidens fecit ut earum multæ se suspenderint. Hoc autem à plurimis à Diabolo prosectum esse existimabatur; unus autem erat qui ipsarum contemptum hunc vitae oriri ab animi aliqua Passione suspicatus est; putansque illas non ut vitam, sic honorem etiam contempsisse, Magistratibus consilium dedit, ut quae se suspenderint nudæ penderent. Quod cum factum esset, Insania illa desit. Idem autem Graeci Insaniam plerumque Eumenidum, sive Furiarum operationibus vel Cereris vel Phæbi aliorumque Deorum attribuerunt. Tantum enim Phantasmatibus attribuebatur realitatis, ut animalia ærea putarentur, vocarenturque. Romani etiam, & Iudæorum multi, de hac re cum Graecis confiserunt. Iudæi enim Insanos, aut Prophetas esse, aut (prout Spiritus illos vel bonos vel malos esse putaverunt) Dæmoniacos. Aliqui etiam eorum eundem hominem & Dæmoniacum & Prophetam. Hoc tamen in Gentibus mirandum non est; quia Morbos & Sanitatem, vitia & Virtutes, atque accidentia naturalia ab illis & vocabantur, & colebantur ut Dæmones. Adeo ut per Dæmonem intelligenda erat eorum sermone non minus aliquando Febris, quam Diabolus. Vt autem ita sentirent Iudei, magis mirandum est. Neque enim Moses neque Abrahamus Prophetiis suis prætendebant Spiritum, sed Vocem Dei, vel Visionem, vel Somnium. Neque in Lege Mosaica Morali, vel Ceremoniali quicquam extat faciens ad Enthusiasmum. Quando (Num. 11. 25.) à Spiritu, qui in Mose erat sustulisse dicitur Deus, & dedisse septuaginta Senioribus, per Spiritum Dei non intelligitur eo loco substantia Dei; nam ea indivisibilis est. Per Spiritum Dei Scripturae sæpenumero significant Spiritum hominis Deo servientis. Vbi enim dicitur Exod. 28: 3. Quem implevi Spiritu Sapientiae, ad faciendum Vestimenta Aaroni. Non intelligendus est peritus faciendi Vestimenta Spiritus Infusus, sed Sapientia ipsorum hominum in eo genere operis. Similiter Spiritus hominis, si producat actiones immundas, appellatur in Scripturis, Spiritus immundus. Etiam in aliis locis virtus vel vitium si egregium sit & eminens, appellatur Spiritus. Neque post Mosem Prophetæ Veteris Testamenti Enthusiasmum prætenderunt; neque in, sed ad se locutum esse Deum, nempe, per Visionem vel Somnium. Neque illud onus Domini Possessio crat, sed Inssio. Quomodo ergo in opinionem hanc Enthusiasmi incidere potuerunt Iudæi? Nescio, nisi quod plerisque hominibus commune est, non nimium inquirere in causas naturales; fœlicitatemque collocare in voluptatibus sensuum, & rebus illis quæ maximè istuc tendunt. Qui enim insolitam virtutem vel defectum insolitum vident, nisi simul videant unde probabiliter procedere potuit non facile putant esse naturalem. Quod si non naturalem, necessariò supernaturalem esse putant. Quænam autem esse potest res illa præter Deum aut Dæmonem qui in hominem intraverit. Itaque cum Servator noster (Marc. 3. 21.) à multitudine cingeretur, illi qui in domo erant, furere eum existimaverunt, exieruntque domo ut cohiberent. Scribæ autem dixerunt, quod haberet Dæmonem, nempe Belzebub, per quem ejecisse illum Dæmonia dixerant. Hinc etiam erat quod quidam (Iohan. 10. 20.) dixerunt Daemonium habet & Insanus est. Quando alii qui illum pro Prophetæ habuerunt, dixerunt, Non sunt hæc verba ejus qui habet Daemonium. Item in Testamento Veteri, is qui missus fuit (2 Reg. 9. 11.) ad ungendum Regem Iehu, Prophetæ erat; eorum tamen qui cum Iehu erant aliqui ipsum interrogarunt, Quamobrem ille venit Insanus? Manifestum ergo est, illum qui insolito modo, & ab aliorum more multùm differente se gerat videri Iudæis possesseum esse bono aliquo vel malo Spiritu. Excipio tamen Sadducaeos, qui ex altera parte à veritate tantum abierunt, ut Spiritus
ritus omnino esse non crediderint (id quod prope accedit ad Atheismum.) Fortasse autem tanto potius Daemoniacos vocabant Pharisaei Insanos, quanto magis à Sadduceis circa opinionem de Spiritibus discrepabant.
Si hoc ita sit, cur sanat illos Servator noster, non ut Insanos, sed ut Daemoniacos? Respondeo. Argumenta quae à formula dictionis sumuntur, firma non esse. Quoties enim loquitur Scriptura Sacra de Terra, ut immobili, quam tamen Philosophi hodie ferè omnes moveri censent signis evidentissimis? Scriptura scripta est à Prophetis & Apostolis, ad docendam non Philosophiam (quam ad exercitium Rationis naturalis, contemplationibus disputationibusque hominum reliquit Deus) sed Pietatem, & Salutis æternæ viam. Sive enim Terræ, sive Solis motus Diem & Noctem faciat; sive humanarum actionum Exorbitatio à Passionibus, sive à Diabolo oriatur, ad Pietatem & Salutem nihil refert. Eorum qui per Verba sola morbos curant, ut fecit Christus (& facere se falsò jactitant Incantatores) Dictio propria est, Exi, & Inssiones similes. Nonne Christus Matth. 8. v. 26.) Objurgavit Ventos, & (Luc. 4. 39.) Objurgavit Febrem? Non tamen argui hinc potest Febrem esse Diabolum. Præterea cadem Phrasis non ubique Scripturarum idem significat. In Principio erat Verbum, significat Verbi æternitatem. In Principio creavit Deus Cælum & Terram non significat fuisse Cælum & Terram ab æternio. Vbi Servator noster (Matth. 12. 43.) loquitur de Spiritu immundo, qui cum exisset ex homine vagatus esset per loca arida, quærens requiem nec inveniens, in eundem hominem postea reversus est, cum aliis septem Spiritibus se pejoribus, Parabolica locutio est, alludens ad hominem, qui post conatum cupiditates suas relinquendi debillem victus, septies pejor quam ante erat. Non sunt ergo Scripturæ in sensu verborum rigido fémper accipienda; neque ex illis necessariò evinci potest Daemoniacos alios fuisse quam Insanos, Furiosos vel modo aliquo mente lœsos.
Inter Insaniæ signa numerati etiam possunt quorundam hominum Sermones Absurdi, sive Insignificantes; de quibus dictum est Capite quinto. Atque hoc genus Insaniæ illorum hominum ferè proprium est, qui loqui, vel scribere de iis rebus audent, quæ sent incomprensibiles; id quod soli faciunt Scholastici & Philosophi. Nam vulgus hominum raro, ita loquuntur, ut non possint intelligi; & ob eam rem ab istis aliis egregiis hominibus habentur, spernunturque pro idiotis. Vt sciamus autem qualis sit Scholasticorum, & Philosophorum de rebus difficilibus oratio, interpretetur nobis verba aliquis.
quis, quae titulum faciunt Capitis 6, Libri 1, Snaris, de Concurso, Moth, & Auxilio Dei. Verba autem haec sunt, Prima causa non infusit necessario aliquid in secundum Virtute Subordinationis essentialis causarum secundarum, quo illam adjuvet operari. Qui simili oratione tota impleunt volumina, nonne insaniunt, vel alios insanire volunt? In Quaestione de Transubstantiatione, ubi dicunt (post certa quaedam prolatam verba) Albedinem, Rotunditatem, Magnitudinem, Qualitatem, &c. quae omnia sunt incorporea, migrare e Pane, & intrare in corpus Servatoris nostri Iesu Christi, nonne faciunt ex illis Accidentibus totidem Spiritus (nam & Spiritus eadem incorporeos esse putant, etiam si eos a loco ad locum moveri confiteantur.) Itaque genus hoc Locutionis absurdae numerari inter Insaniæ species multas recte potest. Tempora autem quibus cogitationes eorundem Insanorum gubernatae à cupiditatibus mundanis perspicue explicitantur, alia non sunt quam lucida intervalla. Atque haec de Virtutibus & Vitiis Intellectualibus dicta sufficiant.