C A P V T V I I.
De Discursuum Determinationibus.
Omnis Discursus, si à Cupiditate Cognitionis gubernetur, vel in Adeptione terminatur, vel in Rejectione. Quod si Cogitationum series pro tempore tantum interrumpatur, non ideo Determinata dicenda est.
Si discursus in solis fiat Cogitationibus, tunc consistit in cogitationibus Quod fiet, vel Quod non fiet; vel Quod fuit, vel Quod non fuit, alternis. Itaque ubiuncque Discursus desinit, relinquitur Praesumptio quod erit, vel non erit; vel fuit, vel non fuit. Quæ Determinatio appellatur Opinion. Atque id quod in Deliberando de Bono & Malo, Appetitus est alternus, in inquisitione veritatis facti Præteriti vel Futuri, est alterna Opinion. Sic autem in Deliberatione, Appetitus ultimus est Voluntas; ita in quaestion Præteriti vel Futuri, Opinion ultima est Indicium, sive Sententia finalis. Et sicut tota series Appetituum alternorum in quaestion Boni vel Mali Deliberatio dicitur; ita in quaestion Veri vel Falsi series tota Opinionum alternarum dicitur Dubitatio.
Discursus nullus in Cognitione perfecta Præteriti vel Futuri terminare potest. Nam Cognitio Facti originaliter Sensio est, & dein de Memoria. Et Cognitio Consequentiarum, quæ ut ante dixi,
Scientia appellatur, Scientia Absoluta non est, sed tantum Conditionalis. Nemo per Discursum scire potest hoc vel illud esse, fuisse, vel futurum esse; id quod est perfectè scire; sed tantum, si hoc sit, tum illud est; si hoc fuit, tum fuit illud; si hoc erit, tum illud erit; id quod est scire conditionaliter; & scire non rei ad rem, sed nominis ad nomen consequentiam. Si Discursus ergo sit in verbis, incipiatque à Definitionibus Verborum, procedatque per Connectionem eorum in Propositiones, & rursus Propositionum in Syllogismos, determinabitur in aliqua Conclusione, quae summa est omnium antecedentium Propositionum. Atque haec Scientia est, sive Cognitio Consequentiarum unius verbi ad aliud. Verum si Discursus non incipiat à Definitionibus, vel si Definitiones illae non rectè connectantur in Syllogismos, tunc rursus Discursus terminatur in Opinionè tantùm, veritatis conclusionis, utcunque absurdæ & insignificantis. Quando duo vel plures idem simul sciunt, Consciì dicuntur; & quia illi factorum suorum mutuo testes maximè idonei sunt, maxima semper fuit & erit existimata improbitas, testimoniium contra conscientiam dicere, vel alium ut dicat inducere. Vsurpatur autem vox Conscientia sèpissimè pro sua cujusque facti vel cogitati secreta cognitione. Sunt etiam qui proprias Opinionès suas privatæ novasque, propter amorem ingenii proprii (et si aliquando absurdissimas) obstinatè sustinent, sub nomine illo
Conscientiae favorabili; tamquam illas mutare peccatum maximum esse. Itaque veritatem illarum scire se videri volunt, quando nihil sciunt nisi quod ipsi ita opinantur.
Quando Discursus non incipit à Definitione, terminatur semper in Opinionè. Quod si incipit ab aliquius alterius hominis Affirmatione, de cujus hominis neque Cognitione neque Veracitate dubitamus, quia quaëstio est non tam de Re, quam de Persona; tunc determinatur in Creditione, & Fide; Fide, inquam, Homini habita; creditione Fide:
Rei. Credere in hominem, & credere homini, idem plerumque significant; nempe opinionem de veracitate ejus; sed credere aliquod dictum, significat opinionem tantùm veritatis ipsius dicti. Notandum autem est dictionem hanc credo in, ut & Græcam μιστικὴς, rarissimè usurpari præterquam in libris Theologicis. Scriptores cæteri dicunt credo illi; confido illi; fidem illi habeo.
Sed credere in, in Symbolo Fidei Christianæ, non propriè significat Fidem quæ habetur Personæ, sed doctrinæ pluribus articulis propositæ agnitionem sive Confessionem. Etenim non Christiani soli, sed etiam homines omnes ita in Deum credunt, ut quicquid dixerit vel dicturus sit pro vero agnoscant; idque sive intelligant, sive non: intelligent. Qua Fide major esse nulla potest. Doctrinam autem Symboli non omnes credunt, sed soli Christiani.
Manifestum hinc est, quod qui verum aliquid esse putant, non propter argumenta sumpta ex ipsa re, aut ex principiis Rationis naturalis, sed ab authoritate & ab existimatione bona personae loquentis, Fidei ejus objectum principaliter & propriè objectum esse personam loquentem. Itaque quando credimus Scripturas Sacras esse Verbum Dei, Fides nostra, nisi specialem aliquam habeamus Revelationem, terminatur in Ecclesia, in cujus authoritate acquievimus. Etiam illi, qui credunt id, quod narratur Dei nomine à Propheta, Fidem Prophetae habere, illumque honorare, illi credere & fidere dicendi sunt, sive verus, sive falsus sit Propheta. Etiam circa cæteras Historias eodem modo se res habet. Nam si omnia ea quae de virtutibus dicta sunt Alexandri aut Caesaris credere recusarem, non puto illos merito mihi succensuros esse, aut alium quemlibet praeter Historiæ conscriptorem. Si Livio non credamus locutam esse bovem, non Deo sed Livio disfidiimus. Perspicuum ergo est, si quid credamus, nullo alio argumento, quam quod ducitur ab authoritate humana, Fidem nostram non Deo, sed in Homine tantum determinari.