C A P V T V I.
De Principiis internis Motus Voluntarii, quae vulgo Passiones appellantur. Et de Orationibus quibus declarantur.
Duos sunt Motuum in Animalibus genera ipsis propria. Quorum Motus Vitalis, in generatione inceptus, & sine interruptione per totam vitam continuatus; qualis est Motus Sanguinis, Pulsus, Spirationis, Concoctionis, Nutritionis, Excretionis, qui Imaginationis Auxilio non indigent. Alter dicitur Animalis, & Voluntarius; qualis est incessus, locutio, & arivium Motus, qualem prius animo cogitaveramus. Sensum, Motum esse in Organis, & Partibus internis corporis humani, factum ab Objectis Visis, Auditis, &c. Phantasiam autem esse ejusdem Motus post Sensionem reliquias, dictum antè est in Cap. primo & secundo. Quoniam autem incessus, loquela, & similes Motus Voluntarii, semper dependent ab aliqua praecedente cogitatione, Quo, qua via, & Quid, manifestum est Phantasiam Motuum omnium voluntariorum Principium internum primum esse. Etsi autem sint qui Motum omnino ullum esse negant, ubi res mota invisibilis, aut spatium in quo movetur, propter brevitatem, insensibile est, illud tamen non impedit, quo minus hujusmodi Motus sint. Quantulumcunque enim spatium sit, id quod Movetur per spatium majus, cuius parvum illud spatium pars est, per illud etiam necessariò movebitur. Principia hæc Motus parva, intra humanum corpus sita, antequam incedendo, loquendo, percutiendo, cæterisque actionibus visibilibus appareant, vocantur Conatus.
Conatus hic, quando fit versus causam suam vocatur Appetitus, vel Conatus; Cupido; quarum vox prima generalis est; altera sàpe restringitur ad significandum Appetitum aliquem particularem, ut Famem vel Sitim; quando autem Conatus est recedendi à re aliqua, tunc vocatur Aversio. Has duas voces Appetitum & Aversionem, græci significant per ὀρεξιν, & ἀφορεξιν. Natura enim homines ad veritatem aliquando ipsa urget, in quam offendunt sàpe illi qui ultra Naturam docti esse cupiunt. Scholæ enim in Appetitu Motum nullum omnino esse censent, & quia Motus aliquis necessariò admittendus est, Appetitum Motum esse dicunt Metaphoricum; id quod est Absurbum, cum (et si verba possint) Corpora, Motusque Metaphorica esse non possint.
Quae Cupiunt homines eadem & Amare dicuntur; Odioque habere ea quae Fugiunt. Itaque Cupere, & Amare idem sunt, nisi quod in Cupidine objectum semper abesse intelligitur; in Amore plerumque & proprie adesse dicitur. Similiter per Aversionem, absentiam; per Odium praesentiam objecti significamus.
Appetituum, & Aversionum, aliae nobiscum natae sunt; ut Appetitus edendi, excernendi, & exonerandi; quae Aversiones etiam alio respectu dicit postulant, quia Fugae sunt aliquius mali in corpore pleno & onerato. Appetitus cæteri rerum particularium oriuntur ab experientia effectuum quos in nobis vel aliis hominibus produxerunt. Rerum enim quas non omnino cognoscimus, vel quas non credimus existere, appetitum alium habere praeterquam experiendi impossibile est. Aversionem autem habemus etiam ab iis rebus, non solum quae cognovimus nos laesisse; sed etiam ab iis rebus quas an laesuræ sint necne, nescimus.
Contemptus. Quae neque Cupimus neque Odimus, ea dicimur Contemnere. Contemptus enim nihil aliud est quam Cordis, actionibus quarundem rerum resistentis, immobilitas quaedam sive Contumacia, orta ab eo quod Cor ab aliis objectis fortioribus occupatum est; vel ab eo quod qualia sint ea quae contemnimus, experti non simus.
Et quoniam in perpetua mutatione versatur humani corporis consistencia, impossibile est, ut eadem res producerent eosdem semper Appetitus, & Aversiones; multo minus poterunt omnes homines consentire in Appetitu unius & ejusdem Objecti.
Quicquid autem Appetitus in homine quocunque Objectum est, eidem illud est quod ab ipso appellatur Bonum. Similiter id quod Aversionis in ipso & Odii causa est, ab ipso nominatur Malum; atque id Vile appellat, quod ipse contemnit. Voces enim Bonum, Malum, Vile, intelliguntur semper cum relatione ad personam quae illis utitur; cum nihil sit simpliciter ita; neque ulla Boni, Mali, & Vilis, communis regula, ab ipsorum objectorum naturis derivata, sed a natura (ubi Civitas non est) personae loquentis, vel (si est) personae Civitatem praesentantis; vel ab Arbitro vel Iudice constituto.
Pulchrum & Turpe prope quidem idem significant, quod Bonum & Malum, sed non adequare. Pulchrum enim id significat quod signis apparentibus Bonum promittit, sicut & Turpe id quod Malum promittit.
Utriusque autem sunt diversae Species, ut Formosum, Honestum, Decorum, Lucundum, sunt species Pulchri; Deforme, Inhonestum, Molestum, species Turpis. Quae omnia vocabula nihil aliud significant praeter promissionem quandam vel Boni, vel Mali. Itaque Boni tres sunt species, altera in promissione quae Pulchritudo, Altera in re, & dicitur Bonitas, Tertia in Fine, quae est Lucunditas. Praeterea Bonum quod in Fine Lucundum dicitur, in Medio vocatur Vitile. Similiter Malum ut promissum, Turpe; ut in Fine Molestum appellatur.
Ut in Sensione, solus (intra corpus sentiens) Motus est, ortus ab actione Objectorum, qui tamen ad Visum, Lux & color; ad Auditionem, Sonus; ad Olfattum, Odor, &c. ita objecti actio continuata ad Oculos, Aures, aliaque Sensuum organa nihil aliud est praeter Motum, vel Conatum, consistentem in Appetitu vel Fuga objecti. Apparitio tamen illius Motus, illa est quae vocatur aut voluptas, aut molestia animi.
Quoniam autem Motus hic (propter voluptatem) videtur esse Motus Vitalis adjutor; ea quae Motum hunc efficiunt vocari solent, nec impropriè (nimirum à juvando) jucunda; & eorum contraria Molesta.
Jucundum ergo, est apparens Bonum; & Molestum apparens Malum. Itaque Appetitus omnis, amorque conjunctus est cum voluptate aliqua; & Odium & Fuga, com Molestia aliqua.
Voluptatum aliæ ab Objecti praesentis Sensione oriuntur, quae vocari possunt voluptates Sensuales; quae vox, antequam lege condemnantur, nihil culpabile consignificat. Hujus generis sunt Onerationes & Exonerationes corporis; quicquid item ad Visum, Auditionem, Olfattum, Gustum, vel Tactum jucundum est; aliæ ab Expectatione oriuntur, id est à Prævisione Finium, vel Consequentiarum rerum, sive illa ad Sensum jucunda, sive injucunda sint. Atque animi voluptates haec sunt illis, qui consequentias illas prævident; vocanturque uno nomine Gaudium; similiter Molestiarum aliæ in Sensu sunt, vocanturque Dolores corporis; aliæ in Expectatione, & appellantur Dolores animi.
Passiones autem istae simplices Appetitus, Cupido, Amor, Aversio, Odium, Gaudium, & Dolor à diversis considerationibus quandoque variantur etiam nominibus. Vt primò, prout videntur aliæ aliis succeduræ. Secundo, prout objectum appetimus, aut fugimus. Tertio, prout multæ simul considerantur. Postremo, pro modo successionis unius ad alteram. Appetitus enim si conjunctus sit cum opinione obtinendi, Spes dicitur.
Desperatio.
Metus.
Fortitudo.
Ira.
Fiducia.
Animi Abjectio.
Indignatio.
Charitas.
Avaritia.
Ambitio.
Pusillanimitas.
Magnanimitas.
Virtus bellica.
Liberalitas.
Tenacitas.
Vindicta.
Curiositas.
Religio.
Supersticio.
Vera Religio.
Terror Panicus.
Idem sine opinione obtinendi, Desperatio.
Aversio cum opinione damni lecuturi, Metus.
Eadem cum Spe damni per resistentiam superandi, Fortitudo.
Subita Fortitudo, est Ira.
Spes in propria virtute, si constans sit, Fiducia; desperatio continuata Animi Abjectio.
Ira ex laesione alterius injusta, Indignatio.
Alii bonum Cupere, Benevolentia vel Charitas.
Cupido divitiarum, Avaritia. Quae vox, quia de divitiis certare homines inter se solent, accipitur semper ferè in malo sensu, erfi Cupido ipsa, aut culpanda aut probanda sit, prout Media sunt quibus quaeruntur Divitiae, bona vel mala. Cupido Dignitatum publicarum, Ambitio. Vox haec quoque propter contentionem hominum, in deteriorius sàpissime accipitur.
Cupido rerum parum ad institutum nostrum conducentium; item Metus rerum institutum nostrum parum impedientium, Pusillanimitas.
Adjumentorum, & Impedimentorum Exiguorum Contemptus, Magnanimitas.
Magnanimitas in periculo mortis violentae, aut vulnerum, Virtus bellica.
Magnanimitas in divitiarum usu, Liberalitas.
Pusillanimitas in usu earundem, Tenacitas.
Cupido laedendi aliquem, eo fine, ut factum aliquod suum condemnet, Vindicta.
Cupido sciendi quid & quomodo, Curiositas; quae Passio soli ineest Homini. Distinguitur ergo à cæteris animalibus Homo, non solum Ratione, sed etiam Passione hac, quam voco Curiositatem. Cætera enim animalia, in quibus Appetitus cibi, aliæque voluptates Sensuales prædominantur, causarum cognoscendarum cura carent, quae Animi concupiscientia quaedam est, conjuncta cum voluptate perpetua, & insatigabili, generationis scientiarum, vehementiam voluptatum sensualium brevem longè superans.
Metus Potentiarum invisibilium, sive Ficta illæ sint, sive ab Historiis acceptae sint publicè, Religio est; si publicè acceptae non sint, Supersticio. Quando autem Potentiae illæ revera tales sunt, quales accepimus, Vera Religio.
Metus sine conceptione periculi unde & quale sit, Terror Panicus; ita vocatus à Pane, quem talium metuum authorem faciunt Fabulæ. Revera tamen, qui primus metuit, metuendi causam vidit aliquam;
cæteri autem illius primi exemplo fugiunt, credentes causam fugiendi fugientibus cæteris satis esse cognitam. Nam passio hæc, nisi in coacta multitudine nunquam accidit.
Gaudium à cognitione nova, Admiratio; & homini propria est. Admiratio.
quia excitat Appetitum sciendi causam.
Gaudium quod in homine oritur ab Imaginatione Potentiae aut Virtutis propriae, animi exultatio quaedam est, quam vocant Gloria: quæ si fundetur in experientia actionum suarum, eadem est cum Fiducia. Sin fundata sit in adulatione hominum; vel à seipso sīcta propter voluptatem quæ magnas actiones solet consequi, Gloria inanis vel vana dicitur. Fiducia enim gignit Aggressum; id quod inanis Gloria producere non potest.
Dolor natus à propria impotentiae opinione, Demissio animi dicitur.
Inanis Gloria, quæ consistit in sīcta suppositione virtutum, quas nobis scimus non inesse, propria sere est Iuvenum, aliturque à rerum magnarum Historiis, vel à narrationibus sīctis; corrigitur autem magna ex parte Ætate & Negotiis.
Gloriatio subita Passio illa est, quæ producit Risum; habet autem pro causā, vel subitam aliquam actionem propriam, in qua, qui eam fecit, sibi placet, vel conceptum Turpitudinis vel facti alieni indecori, comparatione cujus subito sibimet ipsi commendatur. Contingit autem hoc illis maximè, qui cum virtutum paucissimarum consciī sībi sint, bonam de seiplis opinionem conservare non possunt, nisi infirmitates aliorum hominum observando. Itaque multus Risus signum est Pusillanimitatis. Animi enim magni opus proprium est auxiliari, & à contemptu alios liberare; seipso autem cum maximis hominibus solis comparare.
Contra, Demissio animi subita passio est, quæ producit Fletum; cujus causa sunt accidentia illa, quæ magnam spem aliquam, vel potentiae suæ statumen aliquod subito destruit.
Fletui autem subjecti sunt illi qui auxiliis externis maximè indigent, quales sunt foeminae & pueri. Alii itaque jacturam deflent amicorum; alii ingratitudeinem; alii etiam flent quando cum illis conciliantur, propterea quod inde oritur vindictæ speratae obstructio subita. Semper autem tum Risus, tum Fletus motus sunt subiti; & consuetudine minuuntur. Nemo enim aut veteres jocos rider, aut calamitates defler veteres.
Dolor ille qui oritur ab eo, quod indecorum aliquod nostrum admissum putamus, Pudor dicitur, ostenditurque per Erubescientiam.
Passio hæc in Adolescentibus laudatur, ut signum cupientis nihil facere, nisi quod sit laudabile. In senibus non laudatur, propterea quod minus Venia digni sunt senes.
Contemptus bonæ existimationis appellatur Impudentia.
Dolor ob calamitatem alienam, dicitur Misericordia, oriturque à consideratione, quod sibimet ipsi contingere potest calamitas similis; Et ob eam rem vocari etiam solet Compassio. Calamitas itaque aliena, si à magno oriatur ipsius cui contingit scelere, tanto minus producit Misericordiam. Item in eadem calamitate minus Misericordes sunt illi, qui calamitati simili minimè obnoxios se esse judicant.
Alienæ calamitatis contemptus, nominatur Crudelitas, proceeditque à propriæ securitatis opinione. Nam ut aliquis sibi placeat in malis alienis, sine alio fine, videtur mihi impossibile.
Dolor ob successum Competitoris alicujus circa honorem, aut divitias, aut aliud bonum, si conjunctus sit cum conatu diligentiam propriam augendi, Æmulatio dicitur; sin conjungatur cum conatu Competitorem fallendi vel impediendi, Invidia est.
Quando in animo humano Appetitus, Aversio, Spes, Metus, circa rem eandem oriuntur alternatim, veniuntque in animum Faciendi, Omittendique bonæ malæque consequentiae successivè; adeo ut interdum appetamus, interdum fugiamus; interdum speremus, interdum metuamus; tunc totum illud passionum aggregatum, eatenus durans dum res effecta sit, vel rejecta, vocatur Deliberatio.
Itaque de rebus præteritis Deliberatio nulla est, quia præteritum immutabile est; neque rerum quas scimus vel putamus esse impossibles, quia talium Deliberatio vana est. Impossibilium autem quæ possibilia esse arbitramur, Deliberatio datur, ut quam vanam esse nescimus. Deliberatio autem ideo dicitur, quia libertatis quam habemus faciendi, omittendive finis est. Alterna hæc successio Appetitus, Aversionis, &c. communis est homini cum animalibus cæteris. Nam Deliberant etiam bestiæ.
Deliberatio finiri tunè dicitur, quando id, de quo Deliberatum est, factum est vel redditum impossibile; propterea quod eatenus libertatem faciendi vel non faciendi pro arbitrio retinemus.
In Deliberatione, Appetitus ultimus vel Aversio, actioni de qua Deliberatum est immediatè adhaerens, est Voluntas; Actus, inquam, non potentia Volendi. Vnde sequitur bestias, quia Deliberant, etiam Voluntate præditas esse. Definitio Voluntatis Scholastica, nempe Voluntatem Appetitum esse rationalem legitima non est. Nam si esset, nulla omnino esse posset actio Voluntaria contra Rationem. Actio enim Voluntaria
luntaria est ea, quae à Voluntate proficiscitur, nec ulla alia. Quod si pro Appetitu Rationali dicamus Appetitum, qui oritur à Deliberatione antecedente, tunc Definitio eadem est quam dixi, nempe ultimus in Deliberando Appetitus. Quanquam autem vulgo sàpissimè dicamus habuisse aliquem Voluntatem faciendi id, quod facere postea noluit; id tamen non Voluntas propriè est, sed Inclinatio, quae actionem non facit, ut sit Voluntaria, quae dependere debet non ab omni, sed ab ultimo Appetitu. Intervenientes enim Appetitus sive Inclinationes non sunt Voluntates; si enim essent, omnes actiones simul essent & Voluntariae & Involuntariae.
Manifestum hinc est Voluntarias actiones esse non modò eas, quae incipiunt ab Appetitu alicujus rei, sed etiam illas, quae proficiscuntur ab Aversione, vel à Metu eventuum qui consequuntur Facti alicujus omissionem.
Formulae Sermonis quibus Passiones declarantur, partim eadem sunt quibus alias significamus Cogitationes. Et primo generatim Passiones omnes proferri possunt Indicativè; ut Amo, Meruo, Gaudeo, Delibero, Volo, &c. Sunt autem aliquae quae suas habent prolationes sibi proprias; quae tamen Affirmationes non sunt, nisi quando inserviunt Illationibus. Deliberatio profertur Subjunctivè, qui modus proprius est Suppositionum à quibus ducimus Consequentias; ut, si hoc fiat, tunc sequetur illud; nec differt à Sermone ratiocinandi, nisi quod in ratiocinatione nominibus utimur Universalibus; in Deliberatione plerumque Singularibus. Sermo Cupiditatis & Aversionis est Imperativus; ut, hoc fac, ab hoc abstine; quae verba ad illum qui ad faciendum vel abstinendum obligatur, mandatum dicitur; alioqui Precautio; vel Consilium. Sermo vane Glorie, item Indignationis, & Misericordiae, aliarumque multarum cupiditatum sermo est Optativus. Cupiditatis autem cognoscendi sermo peculiaris est Interrogativus; ut Quid est; Quando est; Quomodo factum est; Quid ita. Passionum sermones alios non reperio. Iurationes enim maledictionesque & convitia Passiones non significant ut Verba, sed ut Actiones male moratae linguæ.
Formulae hae significationes quidem sunt Passionum Voluntariæ; signa autem certa non sunt; idque, quia Voluntaria sunt. Passionis Præsentis certissima signa sunt illa, quae à Vultu, Gestu, Actionibus, Finibus, Negotiisque hominum capiuntur.
Quoniam in Deliberatione, Appetitus & Aversiones à prospectu Bonorum & Malorum, consequentium actionem de qua deliberamus, alternæ sunt, & catenam longam faciunt consequiarum, cujus finem sãepenumero non videmus; si in catena illa visa sint consequentia plura Bona quam Mala, totum aggregatum Bonum est apparens; si plura Mala quam Bona, tunc totum Malum apparenst est. Is igitur qui Ratiocinatione vel Experientia longissimum sibi consequentiarum prospectum acquisivit, is optimè deliberat, & optimus aliis Consiliarius esse potest.
Perpetuus in rebus Cupitis bonus successus, illud ipsum est quod vocari solet Felicitas; Felicitatem intelligo praesentis vitae. Nulla enim est animi dum vivimus perpetua Tranquillitas; quia vita ipsa Motus est, neque sine cupiditate, metuque, aliisque passionibus vivere homo potest, magis quam sine sensu.
Formula sermonis, qua quis opinionem suam significat de alicujus rei Bonitate, Latus est. Formula qua significat potentiam & magnitudinem rei, est Magnificatio. Formula qua significat opinionem quam habet de alicujus Felicitate, à Graecis vocatur μακαελοπις. Atque hæc de Passionibus, quatenus ad Institutum praesens, dicta sufficiant.