C A P V T V.
De Ratione & Scientia.
Ratio.
Qui ratiocinatur, vel Totum quaerit Additione partium; vel Residuum, Subtractione partis à parte: id quod (si verbis fiat) nihil aliud est, praeter Conceptionem consequentiae Nominis partis ad Nomen totius, vel Nominum totius & partis ad Nomen partis reliquae. Quanquam autem in rebus quibusdam (ut in numeris) aliae sint operationes, praeter Additionem & Subtractionem, ut Multiplicatio & Divisio, in idem tamen recidunt; nam Multiplicatio est aequalium inter se Additio; & Divisio aliud non est, quam ejusdem rei, quoties possimus, Subtractione. Neque Numeris solis operationes illae conveniunt, sed omni rerum generi, quarum una alteri addi vel auferri potest. Sicut enim Arithmetici Addere & Subtrahere solent in Numeris; ita Geometrae facere idem docent in Lineis, Figuris, Angulis, Proportionibus, Temporibus, Gradibus velocitatis, Virium, Potentiae, & cæteris. Idem etiam Logici faciunt in consequentiis verborum, Addentes duo nomina ad faciendam propositionem, & duas propositiones ad faciendum Syllogismum, & plures Syllogismos ad faciendam Demonstrationem; & à summa sive conclusione Syllogismi subtrahunt unam propositionem, ad inveniendam alteram. Etiam Scriptores Politici addunt simul plura pacta, ad inveniendum hominis Officium; & Iuris Consulti addunt simul Leges & Facta ad inveniendum, quid sit in actionibus hominum privatorum Ius & Injuria. Vbicunque locus est Additioni, & Subtractioni, ibi etiam locus est Rationi; & ubi illis locus non est, ibi neque rationi locus est.
Ex iis quae dicta sunt Rationem Definire, id est vocis ejus quatenus sumitur pro Facultate animi, significationem determinare possumus. Ratio enim, hoc sensu, nihil aliud est, praeter Computationem sive Additionem & Subtractionem Nominum generalium, quae ad notationem sive significationem cogitationum nostrarum recipiuntur. Notationem, inquam, quando computamus soli; significationem, quando aliis computationem nostram Demonstramus.
Sicut autem in Arithmetica imperiti sàpe Professores aliquando falsò computant; ita etiam in Rationibus aliarum rerum, peritissimi,
versatissimi attentissimique falli possunt, & falsas inferre Conclusiones; non quod Ratio non sit ipsa semper Recta Ratio, æquè, ut Arithmetica certa est Ars, sed quod nullius unius Ratio, neque vero plurium, faciat certitudinem, magis quam Computatio aliqua recta numerorum rectè facta est, ideo quia consensus multorum est approbata. Quoties igitur in computatione sive Ratiocinatione oritur controversia, illi quibus controversia est, pro recta Ratione, Arbitri alicujus vel Iudicis Rationem constituer debent voluntariè; qua uterque obligandus sit; aliouqui controversia eorum aut non omnino, aut armis dijudicanda est, dejectu rectæ Rationis à natura constitutæ. Idem contingit in omni genere certaminis. Quando enim homines arrogantia sapientiores se cæteris omnibus esse credunt, clamantesque pro Iudice rectam Rationem postulant, nihil aliud quaerunt, quam ut res suà ipsorum Ratione judicetur; id quod in Societate humana intolerabile æquè est, ac si quis ludens cartis pro carta dominante uti vellet ea, cujus haberet ipse maximum numerum. Quid enim aliud faciunt, qui suas quasque dominantes passiones pro recta Ratione valere certant, etiam in suis ipsorum litibus, dejectum rectæ Rationis ipsa postulatione ostendentes.
Vtus Scopusque Rationis non est unius vel paucarum consequentiarum, à primis nominum Definitionibus remotarum, inventio. Ratio à primis incipit Definitionibus, inde ad plurium Definitionum consequentiam aliquam procedit, & inde ad aliam. Nam conclusionis ultimæ certitudo nulla est sine certitudine Affirmationum & Negationum à quibus composita & illata est. Sicut enim Pater familias Villici sui Rationes inspiciens, summularum singulorum generum summas in unam totalem colligat, nec an illæ summulae rectè confectæ ab iis sint, qui Rationem reddituri sunt, examinat, nihilo plus proficit, quam si peritia prohibitique villici sui fidens, Rationes omnino non requiritet. Eodem modo in Rationibus quarumeunque rerum qui illas admittit authorum aliorum fide, nec à nominibus singulis ipse deducit, ille operam ludit, nil sciens, sed tantum credens.
Quando aliquis Ratiocinatur sine usu verborum, quod fieri potest in nominibus Individuis (ut quando rem aliquam videntes conjicimus, quid præcessisse, vel secuturum esse verisimile sit, ) si id quod verisimile est neque præcessit neque sequitur, id in Ratiocinante appellatur Error. Errori autem obnoxii sunt homines etiam prudenstissimi. Sed quando in verbis ratiocinamur Universalibus, si incidamus in conclusionem universalem eamque falsam, et si vulgo Error appelletur, revera tamen est absurdus, id est oratio insignificans. Est
enim Error deceptio praesumentis tantum de Praeterito vel Futuro, quae etsi vera non erat, non tamen visa est impossibilis. Verum quando Conclusio universalis est, nisi & vera sit, conceptibilis non est. Verba autem quibus nihil concipimus praeter sonum, insignificantia dicit solent & absurdia; qualia sunt, quadratum est rotundum; substantiae sunt immateriales; subdilus est liber, quod si quem ita loquentem sentirem, non illum Errasse, sed Absurde locutum esse dicerem.
Hominem cæteris animalibus praestare dixi ante, eo quod cum de re quacunque cogitaverit, in ejus rei consequentias inquirere & quomodo ea re uti potest, aptus natus sit; ejusdem praestantiae gradum alium hic addo, quod per consequentias verborum reperire potest Regulas Generales, quae Theoremata, & Aphorismi vocari solent, id est computare potest non solum in Numeris, sed etiam in Rebus aliis omnibus, quarum una alteri Addi, vel Auerri potest.
Sed privilegium hoc ab alio quodam temperatur. Solius enim Hominis privilegium est absurditas, cui alia creatura nulla est obnoxia. Hominum autem maximè obnoxii sunt illi qui vocari solent Philosophi. Id enim dictum est à Cicerone verissimè, nihil tam esse posse absurdum, quin inveniri possit in Libris Philosophorum. Cujus rei Ratio manifesta est. Eorum enim nemo est, qui Ratiocinationes suas à Definitionibus ordiatur, sive Explicationibus nominum, quibus usuri sunt. Methodus enim haec Geometrarum peculiaris est.
Conclusionum Absurditas in cæteris scientiis defectui Methodi imputanda est; propterea quod Ratiocinationes suas non incipiunt à Definitionibus Nominum. Quasi numerare vellent antequam numeralium Nominum valorem intelligerent. Atque haec causa generalis est. Quoniam autem Corpora in Rationes propter varias considerationes (sicut in praecedente capite dictum est) inferuntur; multæ Absurditates procedunt à defectu distinctionis inter considerationes illas; unde sit ut nomina in propositiones perperam connectantur.
Quartò, cum nomina Accidentium imponunt nominibus, & orationibus; ut qui dicunt Definitionem esse rei naturam, vel mandatum ejuspiam ipsius esse voluntatem.
Quinto, quando utuntur loco verborum proprietorum, metaphoris, aliisque Tropis orationis. Quanquam enim liceat (exempli causa) cum vulgo dicere, via huc vel illuc tendit vel ducit; Proverbium hoc vel illud dicit, inter ratiocinandum tamen hujusmodi orationes, ab iis qui veritati student, admittendae non sunt.
Sexto, quando nominibus temerè receptis, nec quicquam significantibus utuntur, quales sunt Transubstantiatio, Consubstantiatio, Nunc stans. Similesque voces Scholasticorum. Qui scopulos vitare hos potest, haud facile incidet in absurdum, nisi forte in Ratiocinatione longa. Oblivisci enim potest alicujus propositionis quam praemiserat. Naturaliter enim homines bene & similiter ratiocinantur, si à veris & perspicuis Principiis ordiantur. Vix enim invenies hominem adeo stupidum, quin si in Geometria erraverit, erroremque ejus ipsi ostenderit alius errorem suum illico agnoscat.
Apparet hinc Rationem non esse, sicut Sensus & Memoria, nobiscum natam; neque sola (ut prudentia) Experientia acquisitam, sed Industria; scilicet apta in primis impositione Nominum; deinde methodo recta procedendo à Nominibus ad Propositiones, & à Propositionibus ad Syllogismos, donec veniatur ad cognitionem Consequentiarum Nominum omnium quae ad Scientiam pertinent. Sensus & Memoria, Facti tantum Cognitio est; Scientia autem Cognitio est Consequentiarum unius Facti ad alterum. Per eam autem aliquis ex eo quod nunc facere potest, docetur aliquid aliud simile facere, si velit, alio tempore. Quia quoties videmus effectum ortum & causas, & quomodo generantur, docemur (quoties in nostra potestate sunt) causas similes, similes producere effectus.
Infantes igitur actum Rationis, antequam Sermonis usum aquisierint non habent; vocantur autem animalia Rationalia propter potestatem tantum. Plerique autem homines etsi aliquousque ratiocinari possunt, ut forte in Numeris; non tamen multum inde adjumenti accipiunt ad vitam communem; in qua seiplos regunt alii melius, alii pejus, prout Experientia, Memoria vel appetitu inter se differunt; maximè autem fortuna bona vel adversa, & unus alterius erroribus gubernantur. Quod enim ad Scientiam attinet & actionum suarum Regulas certas, ita ab ea longè absunt; ut quid sit, praeter suas ipsorum cupiditates vitae Regulâ non intelligant. Geometriam aliqui pro Arte Magica habuerunt. Quod autem attinet ad Scientias alias,
illi qui non didicerunt Principia ejus, nec tantum in illis progressum fecerunt, ut viderint quomodo generatae & acquisitae fuerint, ita ad eas se habent ut pueri ad Cognitionem generationis; qui fratres suos & sorores non natos, sed in horto repertos esse, credunt mulieribus.
Veruntamen qui sine omni sunt Scientia, sola Prudentia naturali, nobiliore conditione sunt, quam illi qui ratiocinando male, vel male ratiocinantibus credendo, incidunt in Regulas generales fallas & absurdas. Causarum enim & Regularum ignoratio non tantos errores generat, quantos Regulae & Causae falsae.
Animi humani Lux est oratio perspicua justis definitionibus antè emuncta, ambiguitatibusque purgata. Ratio est gressus; Methodus, ad Scientiam via est; Scientiae autem finis, Bonum humanum; Metaphorae autem & verba nihil significantia aut ambigua, sunt ignes fatui; in quibus qui versatur, inter absurditates innumerabiles vagatur quae terminantur tandem in contentione, vel seditione, vel contemptu.
Sicut Experientia multa, sit Prudentia; ita Scientia multa, Sapientia est. Verum ut differentia quae inter illas est, manifestius appareat, supponamus Hominem aliquem qui habeat dexteritatem arma sua tractandi naturaliter excellentem; alterum autem qui dexteritatem quidem æqualem, sed habeat præterea armorum Scientiam acquisitam, qua quo modo & qua parte corporis, in quacunque positione, hostem offendere vel ab eo offendendi possit, perfectè didicit. Horum duorum facultates ita ad se invicem habent, sicut Prudentia & Sapientia; utraque utilis, posterior autem infallibilis. Ille autem qui confidet soli Librorum authoritati, cæcos cæcè sequitur, similis illi est, qui fidens Lanistæ alicujus Regulis falsis, hostem peritum aggressus, vel interficitur, vel armis exuitur.
Scientiae signa sunt alia certa & infallibilia; alia incerta. Certa sunt, quando qui Scire se dicit, idem alterum docere, & veritatem perspicuè demonstrare potest. Incertum, quando in quibusdam tantum rebus, id quod dicit verum est, sed in multis aliis non item. Itaque signa Prudentiae Incerta omnia sunt. Nemo enim rerum omnium quas expertus est circumstantias eventui essentiales vidisse potest, aut visarum meminisse. Cæterum in omni negotio cujus nulla est Scientia infallibilis, proprio judicio diffidere, Sententiaque Librorum ducendum se permittere, Imprudentia est. Etiam illorum hominum qui in Conciliis Rerumpublicarum, quid in Politicis, & Historiis, & quantum prosercint ostentare amant, pauci tamen, ubi suæ iplorum res
domesticæ aguntur, id faciunt; cum in sua ipsius re unusquisque satis Prudens est. In publico autem negotio magis proprii ingenii existimationi student quam negotio publico.