Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T IV.

C A P V T IV.

De Sermone.

Inventio Artis Typographicae quanquam ingeniosa, collata tamen cum inventione Literarum non magna res est. Literas autem quis invenit ignoratur. Qui primus illas intulit in Graeciam, Caenum esse ferunt, filium Agenoris Regis Phoeniciæ. Excogitatum, ad perpetuationem memoriae temporis praeteriti, & ad conjunctionem generis humani in tot & tam distantes orbis terrarum regiones, utilissimum, idemque simul difficilimum, & utpote prosectum ab observatione diligentissima motuum Linguae, Palati, Labrorum, aliorumque loquendi organorum, ita ut totidem essent characterum differentiae, quibus distinguerentur. Nobilissima autem & omnium utilissima fuit inventio Sermonis, ex Nominibus sive Appellationibus & eorum Connexione consistentis, quibus cogitata hominum conscribi, revocari in memoriam, & ab uno ad alium patefieri posseunt, ad eorum conversationem & utilitatem mutuam. Nam absque eo, non fuisset inter homines, neque Respublica, neque Societas, neque Pactum, neque Pax magis quam inter Leones, Ursos, & Lupos. Sermonis author primus fuit Adam, qui creaturas, quas ad conspectum ejus adduxit Deus, Nominavit. Haec tenus tantum de ea re Scriptura Sacra; sed sufficiebat hoc pro illo tempore. Nam eodem modo rebus aliis alia nomina imponere, prout experientia & creaturarum usus postularet, potuit, eaque paulatim ita connectere, ut intelligeretur; atque hoc modo succedente tempore tanta Sermonis copia acquiri potuit, quanta indigeret; quanquam non tanta, quanta Oratori vel Philosopho opus esset. Non enim invenio in Scripturis Sacris ex quo directe, vel per consequentiam colligi potest, imposuisse Adamum varietati omni Figurarum, Numerorum, Mensurarum, Colorum, Sonorum, Cogitationum, Relationum nomina, multo minus imposuisset illum nomina Nominibus & Orationibus, qualia sunt Generale, Speciale, Affirmativum, Negativum, Interrogativum, Optativum, Infinitivum, quae omnia sunt utilia; minime autem omnium Entitatem, Intentionalitatem, Quidditatem, aliaque posuit verba Scholastica insignificantia.

Veruntamen copia haec omnis sive acquisita, sive aucta ab Adamo & posteris ejus, interiit penitus ad Turrem Babel, quo tempore Deus omnem hominem Sermonis sui, propter rebellionem, oblivione percussit. Itaque dispergere se coactis in diversas mundi partes, necessarium erat, ut Linguarum varietas, quae nunc est, gradatim ab illis procesterit, prout necessitas (Inventionum omnium mater) illos docuerat; itaque tractu temporis Lingua unaquaeque in majorem copiam verborum aucta est.

Sermonis usus generalissimus, est conversio Discursus Mentalis in Verbalem; sive Seriem Cogitationum nostrarum in Seriem Verborum, idque ad duos fines, quorum alter est conscriptio cogitatorum; quae cum e memoria elabi apta sint, per verba illa quibus conscribuntur, revocari possint. Primus ergo usus nominum est, ut sint pro Notis ad memoriam. Alter est (postquam multi eundem calluerint Sermonem) ut (ordine & connexione sua) possint alter alteri quid concipiunt & de unaquaque re cogitant; quidque etiam cupiunt, metuunt, &c. significare. Propter hunc usum vocantur Signa. Vsus Sermonis speciales sunt hi, primò quas cogitando rerum praeteritaurum vel praesentium causas esse reperimus, vel quae a rebus praesentibus vel praeteritis produci possunt, conscribere; namque hinc oriuntur Artes. Secundò, ut ostendamus aliis scientiam a nobis acquisitam, consulendo & docendo. Tertio ut patefaciamus alii aliis consilia & voluntates nostras, quo mutuo possimus alius alii auxiliari. Quartò Sermone aliquando uti possimus ad delectationem vel ornamentum innocenter.

His Vsibus respondent totidem Abusus. Primus est quando homines cogitationes suas, propter inconstantiam significationis verborum suorum, perperam conscribunt; ut quando pro cogitato ponunt id, quod non cogitarant; atque ita seipsos fallunt. Secundus est, quando verbis utuntur metaphorics, id est alio sensu quam ad quem ordinata sunt; atque ita decipiunt alios. Tertius, quando voluntatem suam eam esse declarant verbis, quae revera non est. Quartus, quando Sermone utuntur ad laedendum proximum. Cætera animalia armavit natura alia dentibus, alia cornibus, hominem autem manibus, ut quando opus est laedant hostem. Sed lingua laedere Sermonis abusus est, nisi quando aliquem regere obligamur. Id vero laedere non est, sed corrigere & emendare.

Modus quo Sermo inservit memoriae consequentiarum consistit in nominum impositione & connexione.

Nominum alia sunt Propria, significantia rem unam singularem; ut Petrus, Johannes, hic homo, hae arbor. Alia autem multis rebus sunt Communia; ut Homo, Equus, Arbor; nam unumquodque eorum, et si unicum sit, multarum tamen rerum particularium nomen est. Respectu autem omnium illorum particularium, vocatur universale. Nihil enim in rerum natura universale est praeter rerum vocabula; nam res nominatae sunt omnes Individuae & Singulares.

Pluribus rebus nomen Vniversalis impositum unicum est, propter alicujus Qualitatis vel Accidentis similitudinem. Itaque ut nomen Proprium revocat ad animum rem unam certam, nomen Vniversalis revocat rem ex multis unam quamcunque.

Nominum autem Vniversalium, alia amplioris, alia strictioris significacionis sunt, ita ut nomen Amplius, nomen Strictius contineat. Alia rursus sunt amplitudinis aequalis, & comprehendunt se mutuo. Exempli causa, nomen Corpus comprehendit nomen Hominem, & praeterea aliquid; nomina autem Homo & Rationale aequalia sunt, comprehendentia se mutuo. Sed notandum hic est, quod per Nomen non semper intelligimus vocabulum unicum, ut Grammatici, sed aliquando per circumlocutionem multis vocabulis nomen unum; ut verba haec, Qui consulta patrum, qui Leges Iurisque servat unicum nomen est, & nomini Insto aequivalent.

Per impositionem hanc nominum amplioris & strictioris significations computationem consequentiarum in cogitationibus, convertimus in computationem consequentiarum in nominibus. Exempli causa, is qui omni Sermonis usui caret (qualis est qui mutus & surdus natus est) si positum ante oculos triangulum viderit, & juxta triangulum duos angulos rectos (quales sunt anguli figurae quadratae) potest tamen meditatione, contemplando comparandoque invenire tres illius trianguli angulos, aequales esse duobus illis angulis rectis juxta politis. Ille autem, qui sermone praeditus est, cum animadvertit aequalitatem illam consequentem esse, non longitudini laterum, neque cuicquam rei speciali in triangulo, sed hoc tantum, quod latera sunt recta, & anguli tres, propter quod figurae nomen inditum est trianguli, Vniversaliter audacterque pronuntiabit, Trianguli angulos

tres aequales esse duobus rectis. Atque hoc modo consequentia inventa in re singulari conscribitur ad memoriam, ut regula universalis, computationemque mentalem omni loci & temporis consideratione exonerat; atque animum omni labore liberat praeter primum; facitque ut quod verum inventum est hic & nunc, pro vero omni alio tempore & loco agnoscatur.

Verborum autem usus in cogitationibus conscribendis nusquam ita manifestus est, ut in numeris. Stultus enim naturalis qui ordinem verborum numeralium, unum, duo, tria, &c. memoriter pronuntiare non potest, observare tamen potest singulos ordine ictus horologii, & annuens dicere unum, unum, unum, sed quota hora sonuit scire non potest. Videtur autem sulse aliquando tempus in quo nomina numeralia pauca exstabant, cogeabanturque homines, quando numerarent, numerata digitis, primo unius manus, deinde ambarum applicare; atque inde natum esse, ut verba numeralia in omni serè gente non excederent denarium; & in aliquibus plura non esse quam quinque, & à quinto eadem repeterent. Etiam is qui decem verba habet numeralia, nisi ordine ea recitete numerare usque ad decem non potest. Multo minus Addere, Subtrahere, &c. cæteras perficere Operationes Arithmeticas. Itaque absque verborum usu Numerorum computatio est impossibilis, multo magis Magnitudinum, graduum velocitatis, virium, aliarumque rerum, quarum computationes ad generis humani necessitatem vel adjumentum necessariæ sunt.

Quando duo nomina conjunguntur ut fiat Affirmatio, vel Consequentia, ut cum dicimus, Homo est Animal, vel Sic Si est Homo tum est Animal, & nomen posterius Animal significet omnia quæ significat prius nomen Homo, Affirmatio illa sive Consequentia Vera est, alioqui Falsa. Nam Verum & Falsum attributa sunt non rerum sed Orationis. Vbi autem Oratio non est, ibi neque Verum est neque Falsum, quamquam Error potest, ut quando expectamus id quod non erit, vel fuspicamur quod non fuit; sed Falsi accusari non potest.

Quoniam ergo in ordinatione recta nominum quando aliquid affirmamus consistit Veritas, is qui Veritatem accuratam quaerit, meminisse debet, quid in quoque loco unumquodque Nomen valet, & nomina, quibus utitur, rectè collocare. Alioqui enim impeditum se inveniet verborum tricis, sicut avicula inviscata, quæ quanto magis liberare se certat, tanto magis inviscatur. Itaque in Geometria, quæ sola sere est Scientia accurata, incipere Magistri solent à constitutione significationum Nominum quibus usuri sunt, id est à Definitionibus, & in principio operis illas collocare.

Atque hinc apparent, quam sit illi opus qui ad Scientiam veram tendit, Authorum Antiquorum Definitiones examinare, negligentiusque scriptas corrigere, vel sibi ipsi novas constituere. Prout enim in unaquaque Scientia procedit computatio, multiplicantur etiam, qui in Definitionibus sunt Errores; unde paulatim ducuntur lectors in conclusiones absurdas; quas etsi tandem videant, extricare tamèn se non possunt, nisi denuo ab initio computare incipient, in quo initio eorum errores fundati erant. Illis ergo qui Authoribus aliis nimium credunt, idem faciunt, quod qui multas summas minores in majorem colligunt, summulis illis non antè rectè examinatis, & perspecto tandem errore, nec suspectis Magistrorum Principiis, expedire se non possunt; sed tempus consumunt librorum folia motitantes, quem admodum faciunt aviculae, quæ postquam in cubiculum aliquod intraverint per caminum, inclusasque se viderint, ad fenestrae vitreae lumen falsum, motitando alas, obliiti qua via ingressæ sint, laborant frustra. Primus ergo Sermonis usus, quæ acquisitio est Scientiarum, consistit in recta nominum Definitione, primusque abusus in Definitione falsa vel nulla; atque inde procedunt falsæ & absurdæ Philosophorum Opiniones, quæ illos qui instructionem non à propria meditatione, sed ab Authoritate librorum accipiunt, tanto hominum ignorantium conditione inferiores reddunt, quanto homines vera Scientia præditi, eadem conditione superiores sunt. Nam inter veram Scientiam, & doctrinam erroneam, ignorantia in medio est. Sensus & Imaginatio naturales absurditatibus obnoxiae non sunt. Natura ipsa errare non potest. Quanto autem quis Sermonis copia abundat magis, tanto aut sapientior vel stultior est quam vulgus. Neque sine litteris fieri solent homines insigniter sapientes, neque (nili cui forte morbo vel prava constitutione Organorum animus lœsus sit) insigniter stultus. Vocabula enim sapientium quidem calculi sunt quibus computant; stultorum autem Nummi, aestimati impressione aliquius nomine celebri ut Aristotelis, vel Ciceronis, vel Aquinatis, aliusve Doctoris cujuscunque humani.

Res Nominata est, quæcunque cogitari vel in ratiocinatione considerari potest, sive alteri addi ad conficiendam summam, vel alteri substrahi. Latini Rationes vocant libellos pecuniae computatae, & Computationem ipsam ratiocinationem, & id quod nos in rationibus appellamus Item, illi Nomen vocant. Atque inde vox Ratio extensa est ad facultatem Computandi in rebus cæteris. Græcis vocabulum unum λόγος significat & Sermonem & Rationem; non eò, quod putarent, nullum esse Sermonem sine Ratione, sed nullam Rationem sine Sermone. Actum autem Rationandi dixerunt Syllogismum, quae vox significat consequentiae Dicti unius ad alterum conjunctionem. Sed quia eadem res in Rationes inferuntur propter diversa accidentia, earum Nomina (ad diversitatem illam significandam) diversimodo variari & torqueri solent. Diversitas autem Nominum ad quattuor capita generalia reduci potest.

Primò, res aliqua in Rationes ingredi potest ut Materia, sive Corpus, sub nomine viventis, sensibilis, rationalis, calidi, frigidi, moti, quiescentis, quae Nomina significant Materiam, sive Corpus.

Secundò, res aliqua intrare in Rationes potest propter accidens vel qualitatem, quam illi rei inesse cogitamus; ut quia movetur, vel quantitatem habet, vel quia calet, &c. tum vero nomen ipsius rei mutamus aliquantulum, & loco viventis ponimus vitam; loco moti corporis ponimus motum; loco calidi, calorem; loco longi, longitudinem & similiter in cæteris. Quo facto nomina illa non sunt nomina Materiæ sive Corporis, sed Accidentium & Proprietatum quibus Corpus à Corpore distinguitur. Appellantur autem hujusmodi nomina Abstracta, non quod abstrahantur à Materia, sed à Materiæ Computatione.

Tertio, in Rationes inferimus proprietates illas quibus ipsi res distinguimus: sicut quando videmus, aliquid, non Computamus semper rem visam, sed visionem, colorem sive Ideam, sive rei visae Phantasma: similiter quando audimus, pro re ipsa quae sonum facit, sonum sive auditionem tantum consideramus. Et sic de cæteris Phantasmatibus.

Quartò, in Rationes inferimus quandoque nomina ipsorum nominum & Sermonum, dicentes, generale, universale, speciale, univocum, equivocum, quae sunt Nomina Nominum. Item affirmationem, interrogationem, preceptum, narrationem, syllogismum, orationem, aliaque ejusmodi multa, quae sunt nomina Orationum. Atque hac varietas omnis est nominum Positivorum significantium aliquid eorum quae sunt in natura rerum, vel eorum quae animo possunt fingi, ut corpora quae sunt vel esse videri possunt, vel ut proprietates corporum quae sunt vel esse videri possunt; vel Verba & Sermones.

Sunt & alia Nomina, Negativa, quae significant, nomen aliquod, nomen rei propositae non esse, qualia sunt Nihil, Nemo, Infinitum, Indocile, tria minus quatuor, & similia quae tamen in Rationibus usum sium habent, vel in corrigendo vel revocando; quia faciunt ut nomina non rectè imposita vel usurpata reculemus.

Cætera Nomina omnia soni sunt sine significatione; & duorum generum. Alterum, quae nova sunt nec tamen Definitione explicata; qualia à laborantibus Philosophis & Scholasticis excogitata sunt.

Alterum est quando Nomen aliquod à duobus nominibus componitur, quorum significations sunt inconsistentes; ut nomen hoc, corpus incorporeum, (vel quod idem est) substantia incorporea; aliaque similia. Quandocumque enim affirmatio aliqua falsa est, ex duobus nominibus quibus constat si fiat nomen unum, illud erit insignificans; exempli causa si falsum sit dicere quadratum est rotundum, nomen illud quadratum rotundum sonus merus est, nihil significans. Similiter si falsum sit dicere virtutem fundi vel flari posse, verba hae infusa virtus, inflata virtus, nomina sunt insignificantia. Itaque in verbum absurdum & insignificans non facile inciditur quod non compositum sit à nominibus quae intelligi à vulgo hominum non possunt.

Quando cogitatio aliquis rei oritur à sermone audito, & ut oportuit ordinato, tunc qui audit, verba illa dicitur Intelligere; Intellectus enim aliud non est praeter conceptum natum à Sermone. Itaque si sermo homini peculiaris sit (ut videtur esse) etiam homini soli proprius Intellectus est. Vnde sequitur Affirmationes falsas, eademque universales intelligi non posse; quamquam nonnulli sunt qui putant se intelligere tunc quando verba audita tacite apud se animo recitant.

Quae orationum genera significant Appetitum, Aversionem, cæteralesque animi humani Passiones; quisque sit eorum usus & abusus tunc dicam, quando dicam de Passionibus.

Nomina rerum quae placent, quia non omnibus similiter placent res eadem, neque eidem homini, idem omni tempore, inconstantis sunt significationis.

Cum enim nomina omnia ad conceptus significandos imposita fuerint, necesse est cum easdem res non similiter sentiamus, ut easdem etiam sãpenumero dissimiliter nominemus. Etsi rei conceptae natura non mutetur, diversitas tamen receptionis (ortae à diversitate naturarum individuarum, & à prajudiciis Opinionum) facit ut unusquisque nomina illis imponat propria sua affectione aliquatenus tincta. Quamobrem in omni ratiocinatione cautela opus est, ne praeter significationem ipsius rei, admittamus etiam aliquid de natura ingenio & affectibus hominis qui loquitur. Nomina autem hujusmodi plerumque sunt Virtutum & Vitiorum nomina. Nam quam alius Prudentiam, alius vocat Metum; quam alius Cruelitatem, alius vocat Injustiam; quam hic Proluvium ille Magnificentiam appellat; quae huic Gravitas alteri videtur Stupor, &c. Itaque ex hujusmodi nominibus Principia ratiocinandi constitui non possunt. Neque ex Metaphoris, aliisque orationis tropis. Sed minus sunt hae periculoosa, quia inconstantiam suam profiscentur.