C A P V T I I I.
De Consequentia sive Serie Imaginationum.
Per Seriem Imaginationum intelligo Successionem unius Cogitationis ad aliam; quam (ut distinguatur à Discursu verborum) appello Discursum mentalem.
Quando aliquis de re quacunque cogitat, proxima ejus Cogitatio non tam fortuita est, quam videtur esse; neque omni Cogitationi omnis Cogitatio pariter succedit. Sed ut nullam habemus Imaginationem quae non antè fuit in Sensione vel tota vel per partes, ita nulla est transitio ab una cogitatione ad aliam cujus similis non extiterat antè in Sensione. Cujus rei causa hæc est. Phantasmata omnia Motus sunt interni, nempe motuum in Sensione factorum reliquæ. Motus autem qui alii aliis succedunt in Sensione immediatè, remanent etiam simul, etiam post Sensionem. Adèò ut, quoties redit Cogitatio prior, prædominaturque, sequeatur posterior, propter cohaesionem materiæ motæ, quemadmodum aqua super tabulam planam & levem trahitur per viam, qua ducit digitus. Sed quoniam eidem rei conceptæ sequitur modo una, modo alia res, post multa cogitata fit, ut incertum sit, quæ Cogitatio, cui Cogitationi successura sit. Hoc tantum certum est, successuram esse aliquam earum, quæ antè successerant aliquando.
Series Cogitationum, sive Discursus mentalis duplex est, altera irregularis, fine ullo Fine proposito, adeoque inconstans, ut in qua nulla est Passio quæ gubernet & dirigat Cogitationes cæteras ad finem desideratum. Tunc autem vagari videntur, & videri aliae ad alias non pertinere, ut in Somnio. Tales plerumque sunt eorum Cogitationes, qui sunt non solum sine comitatu, sed etiam sine omnium rerum sollicitudine, quamquam etiam tunc non cessant Cogitationes, sed sine harmonia sunt, quales sunt pulsus lyrae homini imperito. Veruntamen in hac vagatione animi animadvertere aliquando
possimus methodum quandam, & quo modo una Cogitatio ab altera oriatur. Etenim in colloquio quodam circa bellum nostrum civile, quid impertinentius videre poterat quam interrogare (ut interrogatum erat) Denarii Romani quantus valor esset. Cohæsio tamen illa satis mihi manifesta videbatur. Nam à Cogitatione Belli introducta est Cogitatio de Rege à subditis suis tradito hostibus; Cogitatio illa Cogitationem genuit de proditione Iesu Christi ad Iudæos, illa rursus peperit cogitationem de 30 denariis proditionis illius pretio; inde denique facile sequuta est prædicta interrogatio. Atque hæc omnia propter celeritatem cogitationis in momento serè temporis.
Secunda constantior est, ut quæ ab aliquo fine desiderato regulata est. Nam impressio facta ab iis rebus, quas cupimus vel metuimus, vivida est & permanens, vel (si paulùm forte cestet) cito redit; adeoque est aliquando fortis, ut Somnum non modo impedit, sed etiam abrumpat. A Desiderio oritur Cogitatio medii ad rem desideratam obtrinendam, quale medium videramus ante similem effectum produisse. Eodem modo Cogitatio medii ad Finem producit Cogitationem medii ad illud medium, & sic deinceps, donec veniatur ad principium aliquod in potestate nostra. Quoniam autem Finis (propter magnitudinem impressionis) sèpe & facile recurrit animo, si cæperint forte Cogitationes evagari, facile rursus in viam reducuntur. Cujus rei observatio fecit, ut septem sapientium celebrium unus præceptum daret, quod hodie tritum est, Respice Finem; per quod, in omnibus actionibus sèpius respectandum esse monet ad Finem, ut ad id quod Cogitationes omnes in via ad Finem obtinendum dirigit.
Series Cogitationum regulata etiam duplex est. Altera quando aliquujus effectus concepti Causas & Media quærimus quibus producitur. Atque hæc hominibus cum cæteris animalibus communis est. Altera est, quando imaginati rem quamcunque, effectus omnes quærimus possibles qui inde produci possunt; id est usum ejus quærimus quis esse possit. Hujus generis Cogitationis signum, præterquam in homine nunquam vidi; curiositas enim hæc in naturam incidere vix potest Animalis cui nullæ insunt passiones præter sensuales, quales sunt Fames, Sitis, Amor, & Ira. Discursus denique animi quando à designato Fine aliquo regitur, nihil aliud est præter Investigationem, sive facultatem Inveniendi quæ sagacitas quoque & solertia appellatur, & est quasi venatio quaedam per sua vestigia alicujus Causæ vel Effectus praesentis aut præteriti. Investigat aliquis id quod perdidit? Ab
eo loco & tempore ubi id se perdidisse animadvertit, recurrit animo à loco ad locum, & à tempore ad tempus, ut reperiat ubi & quando rem perditam habuerat, id est ut tempus aliquod & locum certum & definitum reperiat, ubi Investigationis statuere initium possit. Inderursus Cogitatione per eadem loca & tempora revertitur, ut actionem aliquam vel occasionem aliam inveniat, quae causa esse poterat ut rem quæsitam perdiderit. Atque hæc est facultas illa animi quæ vocatur Reminiscentia.
Accidit aliquando ut quis locum definitum habeat intra quem Investigatio instituenda est. Tunc autem Cogitationes ejus partes omnes illius loci determinati percurrunt, eo modo, ut si quis cubiculum everrere, ut perditam inveniret gemmam; vel quemadmodum canis venaticus campum pervagatur, donec feræ alicujus odorem sentiat, vel ut qui percurrit animo Alphabetum, ut syllabam finalem inveniat homophonam.
Scire quis cupit actionis alicujus futurum eventum? Cogitat ille præteritæ actionis similes eventus, ordine, quo illos antè viderat; quia similes actiones, similes eventus plerumque consequuntur. Ut qui scire vult, quid Reo criminis capitalis eventurum est, reminiscitur ea quæ consecuta sunt ante in pari crimine, tali ordine cogitationum, Crimen, Minister, Carcer, Iudex, Patibulum, Genus hoc cogitationum, Prævisio dicitur, & Prudentia & Providentia, & quandoque
Sapientia; quanquam Conjectura tantum sit, & propter difficultatem circumstantias omnes observandi, satis fallax. Hoc tamen dubium non est, quin, quanto alius alio majorem habet rerum præteritarum experientiam tanto magis sit Prudens, & ab expectatione sua rarius decipiatur. Præsenta tantùm existunt in rerum natura; Præterita in Memoria sola; sed Futura omnino non existunt, ut quæ nihil aliud sunt, præter Figmenta animi, consequentias actionis Præteritæ ad actionem Præsentem applicantis; id quod sit maxima certitudine ab eo, cujus maxima est Experientia, quanquam certitudine non plena. Etsi autem quoties Expectationi respondet Eventus vocetur Prudentia, revera tamen Præsumptio tantum est. Prævisio enim rerum futurarum, quæ est Providentia, ad illum solum pertinet, cujus consilio futuræ sunt. Et ab illo solo, & supernaturaliter, profiscitur. Alioqui optimus conjetor, optimus est Propheta; optimus autem conjetor is est, qui maximè versatus est in illis rebus, de quibus conjecturam facit; is enim plura habet conjicienda
Signum est Antecedenti Eventui Eventus consequens, & contra, consequentii
sequentis Antecedens, quando similes consequentiae observatae antè fuerint: & quanto sèpium observatum est, tanto Signum minus est incertum. Itaque is qui in quolibet genere negotii maximam habet Experientiam, plurima habet Signa quibus possit de futuro tempore conjecturam facere, & per consequens est Prudentissimus; & tanto Prudentior est, quam qui ad Negotium idem novus accedit, ut nulla naturalis & extemporarii ingenii ope hic illi æquari possit, quamquam forte multi sint juvenes, qui hoc concessuri non sint.
Quod autem intet hominem & brutum differentiam facit essentialem, Prudentia non est. Sunt enim animalia alia quæ earum rerum, quæ ad finem suum conducunt plura observant & prudentius perfequentur, unicum annum nata, quam puer decennis.
Sicut Prudentia est praesumptio Futuri contracta à Præteriti temporis Experientia: ita etiam alia est praesumptio quaedam rerum Præteritarum sumpta à rebus aliis (non Futuris) sed Præteritis. Nam qui vidit quibus moribus, & gradibus Civitas aliqua inciderit in bellum civile, & quomodo inde profligata fuerit; si viderit alterius cujuscunque Civitatis ruinas, conjecturam faciet, similes mores & bellum simile illic quoque præcessisse. Sed conjectura hæc eadem habet incertitudinem, quam conjectura temporis Futuri.
Humani animi actus alius nullus est, quod sciam, naturaliter institus, talis ut ad exercitium ejus nulla alia re indigeat, præterquam nasci hominem. & usum habere quinque ejus Sentium. Facultates illæ, de quibus paulo post sermo erit, quæque hominis videntur propriæ, Acquisitæ sunt, & studio industriaque actæ, habentes initium in instructione & disciplina, procedentesque ab inventione Vocabulorum & sermonis. Nam præter Sensum & Imaginationem, & Cogitationum Seriem, humano animo nullus alius inest motus; quamquam Sermonis & Ordinis beneficio, eadem facultates promoveri in tantum possunt, ut per eas homo à cæteris animalibus omnibus distinguui possit.
Quicquid imaginamur Finitum est. Nulla ergo est idea neque conceptus qui oriri potest à voce hac, Infinitum. Animus humanus Imaginem infinitæ magnitudinis capere non potest; neque concipere infinitam velocitatem, infinitam vim, infinitum tempus, aut infinitam potentiam. Quando dicimus rem aliquam esse Infinitam, hoc tantum significamus non posse nos illius rei terminos & limites concipere; neque aliud concipere præter nostram impotentiam propriam. Itaque nomen Dei non usurpatur, ut illum concipiamus (est enim Incomprehensibilis, & magnitudo potentiaque ejus inconceptibilis) sed ut honoremius. Et quoniam quicquid (ut dixi supra) concipimus, perceptum est, antè in Sensione, nulla inesse homini potest imaginatio rei, qua non sit percipienda Sensibus. Nemo itaque concipere aliquid potest, nisi ut in loco, & finita aliqua magnitudine praeditum, & divisibile in partes; neque aliquid esse totum in uno loco, & totum in altero, tempore eodem; neque duas vel plures res eodem tempore esse posse in eodem loco. Nihil enim horum fuere aut esse potuere in Sensione; sed sunt orationes insignificantes, admissae propter authoritatem quorundam Philosophorum errantium, vel scholasticorum fallentium.