C A P V T II.
De Imaginatione.
ID quod omnino quiescit, nisi ab alio moveatur, perpetuo quieturum esse nemini puto dubium esse. Caeterum quod corpus si moveatur; nisi motus ejus ab alio extinguatur, semper promotum iri, quanquam ratio utrobique eadem sit (nempe nihil posse movere seipsum) non tam facile concedi solet. Mensurant enim homines corpora omnia alia per sua, videntesque seiplos per motum dolori & lassitudini obnoxios esse, idem judicant de aliis motis omnibus; quasi desessa cuperent tandem sua sponte requiescere; neque considerant an non sit motus aliquis in quo consistit quietis desiderium. Atque hinc oritur doctrina illa Scholarum, Descendere corpora gravia propter appetitum quiescendi & conservandi naturam quam in iis locis qui sibi maxime conveniunt, appetitum & Scientiam boni & mali sui (qua homines plerumque carent) rebus inanimatis imperitè ascribentes.
Simul ac corpus movetur movebitur (nisi aliud corpus obstet) in æternum. Neque id quod obstat motum hunc in instante, sed in tempore & gradatim extinguit. Sicut in mari videmus fieri ut cessante vento, non statim cessant fluctus, ita quoque in motu illo contingit qui est in partibus internis hominis tunc cum videt, somniat &c.
Postquam enim Objectum remotum est, vel Oculus clausus, imaginem tamen rei visae retinemus, quamquam aliquanto obscuriorem. Atque haec est imago à qua facultatem appellamus Imaginationem. Phantasia Græci & melius vocant à quocunque Sensu oriatur; Imago autem propria est rerum visibilium. Imaginatio ergo nihil aliud est quam Sensio deficiens sive Phantasma dilutum & evanidum, & est hominibus cum animalibus cæteris ferè omnibus communis, sive vigilant sive dormiunt.
Quod amoto Objecto Phantasma fit dilutius, causa non est debilitas aliqua motus facti in actu Sentiendi, sed præoccupatio Organorum ab Objectis aliis; quemadmodum prædominans fulgor solis Stellarum lumen obscurum facit; quæ tamen Stellæ virtutem illam, qua videri se faciunt, non minus de die exercent, quam noctu. Verum quia inter multos & varios ictus quos Oculi, Aures, & cætera Sensuum Organa ab externis Agentibus de die patiuntur, solus ictus prædominans est sensibilis, lux Solis prædominans causa est, quod à Stellarum actionibus minus afficiamur. Amoto autem Objecto, et si remaneat quæ facta fuerat impressio, succedentibus tamen Objectis, & operantibus, præteriti Imaginatio diluitur & obscuratur, sicut vox hominis à strepitu diei. Itaque quanto à Visione, vel Sensione aliquius Objecti, longius est tempus, tanto dilutior est Imaginatio sive Phantasma. Etiam continua Organorum corporis mutatio progrediente tempore partes aliquot quæ in Sensione motæ erant, destruit; atque inde contingit eundem in nobis Effectum producere distantiam temporis & distantiam loci. Sicut enim in magna loci distantia obscuriora apparent, quæ aspicimus, & sine minutiorem partium distinctione; & Voces debiliores apparent, & inarticulatæ; ita quoque post magnam temporis distantiam Imaginatio Præteriti debilior fit, perdimutque (exempli causa) earum quas vidimus Vrbium multas plateas, & actionum multas circumstantias. Sensionis dilutionem hanc, rem ipsam indicaturi, nempe ipsum Phantasma, nominamus, ut ante dictum est, Imaginationem; quando autem significare volumus dilutionem, appellamus Memoriaem, adeò ut eadem sit res Imaginatio & Memoria, sed propter diversas considerationes, diversis Memoriae nominibus significata.
Memoria multarum rerum, Experientia dicitur. Porro, cum Imaginatio earum rerum tantum sit, quas antè, vel simul, vel per partes sensu perceperimus, Imaginatio illà, quæ est simul totius Objecti, Imaginatio simplex est, ut quando quis imaginatur hominem, vel equum, quem antè viderat. Imaginatio autem, quæ oritur ex sensione plurium partium, ut quando à visione hominis uno tempore, & à visione equi alio tempore, concipimus animo Centaurum, Composita dicitur. Itaque quoties quis componit Phantasma suae ipsius personae cum Phantasmate actionum alterius hominis, ut facit is, qui seipsum imaginatur esse Herculem aut Alexandrum (id quod illis aliquando accidit, qui multum versantur in lectione actionum Heroicarum) Imaginatio illa composita est; & nihil aliud est praeter Figmentum animi. Multae etiam aliae Imaginationes in hominibus, etiam vigilantibus, oriuntur à magna impressione facta sentiendo; nam ab intento aspectu in solem relinquitur ante oculos longo post tempore Imaguncula solis, quasi macula; & à longa & vehementer attentione ad Figuras Geometricas apparebunt etiam in tenebris, & vigilantibus ante oculos Lineae Angulique. Quod genus Phantasiae an nomen proprium habeat necne nescio; cum sit res de qua homines non sæpe differunt.
Imaginationes dormientium sunt Somnia. Atque hæc quoque, sicut Imaginationes cæteræ, ante extiterunt vel integræ, vel per partes in sensu. Et quoniam in somno Cerebrum & Nervi, quae sunt sensionis Organa necessaria, ita stupefiunt, ut ab actione externorum Objectorum moveri facile non possint, dormientibus contigere Imaginatio nulla potest, adeoque somnium nullum, nisi quod procedat ab agitatione partium internarum corporis sentientis; quae partes internæ (propter connexionem cum Cerebro aliisque Organis) intemperie sua aliquando commovent Organa, faciuntque ut Phantasmata ante facta apparent tanquam vigilanti. Sed quoniam Organa sensuum occlusa nunc in somno supponuntur, ita ut objectum aliud novum non sit, quod ea offuscare posset, necesse est, ut Somnium, clarius sit in hoc sensuum silentio, quam sunt Imaginationes vigilantium. Atque hinc est, quod difficile sit & multis videatur impossibile, inter sensum & somnium distinguere accuratè. Ego, quoties considero, quod in somniis, neque sãpe neque constanter, eadem Objecta, loca, personas, actionesque, imaginor, quae vigilans; neque tam longam seriem cogitationum cohærentium reminiscor somnians, quam aliás; & quoniam vigilans absurditatem somniorum meorum sãpe video, somnians autem cogitationum mearum vigilantis absurditates non video, satis persuasus sum vigilantem me scire, quod non somniam, quamquam somnians videor mihi vigilare.
Quoniam autem somnia pro causa habent aliquarum partium Corporis internarum intemperiem, necesse est ut variæ intemperies varia efficiant somnia. Atque hinc est, quod sēpe accidit, ut illi, qui cubantes algent, sēpissimē in somniis timeant, videanturque sibi Imagines videre terrificas (motus enim à Cerebro ad partes alias corporis internas & ab illis ad Cerebrum est reciprocus.) Hinc etiam accidit, quod, sicut Ira calorem efficit in partibus aliquibus corporis, dum vigilamus; ita etiam dum dormimus, nimius earundem partium calor efficiat Iram, excitetque in Cerebro Phantasma alicujus hostis. Eodem modo, ut amor in vigilantibus amorem efficit, & calorem in partibus corporis aliquibus internis; ita etiam earundem partium calor in dormientibus imaginem efficit amoris. Somnia denique & vigilantium Phantasmata altera alterius sunt inversa; nimirum motu incipiente dum vigilamus ab uno termino, & ab altero dum Somniamus.
Inter Somnium & cogitationes vigilantium distinguere difficilimum tunc est, quando casu aliquo factum est ut minime animadvertamus, nos dormiisse; id quod facile contingit illi, qui facinoris aliquius facti, vel faciendi conscius, & sollicitus dormit sine circumstantiis exuendi vestes, & eundi cubitum; ut qui in cathedra dormit sedens vel reclinatus. Qui enim ad dormiendum se componit, si forte Phantasma aliquod insolitum aut mirandum videri contingat, non aliud illi videri potest quam Somnium. Marcum Brutum legimus (qui cum amicus fuisset Julius Cæsaris, & ab eo vitam condonatam acceperat, illum tamen ingratē occiderat) nocte illa quae præcessit diem, in quo pugnatum est contra Augustum Cæsarem apud Philippos, Phantasma habuisse horribile, quod ab historicis vulgo narratur ut Visio vera; sed ab eo qui consideraverit singulas ejus circumstantias non Visionem sed Somnium fuisse breve judicabit. Sedenti enim in Tentorio, & (propter horrorem facti sui temerarii) tristi & cogitabundo, nec bene sopito, sed dormitanti tantum, propter aërem non satis calidum, Somniare facilimum erat de ea re, qua maximē terrebatur, & propter eundem terrorem, paulatim rursus evigilare, & simul existimare spectrum illud, quod apparuerat, paulatim evanescere, & quia dormiisse se nesciebat, nescire etiam fuisse Somnium, aut aliud quicquam præter rem visam. Neque sunt hujusmodi accidentia valde rara; nam etiam qui perfectē vigilant, si meticuloē, superstitionēs, fabulis rerum terribilium occupati sint, & in tenebris soli, ejusdem generis imaginationibus obnoxii sunt, creduntque se umbras & mortuorum Spiritus ambulantes videre in Cœmiteriis; cum tamen revera nihil videant præter mera Phantasmata, vel decepti sunt ab hominibus improbis, qui timore eorum superstitioso abutuntur, eo fine ut possint ipsi amici vestibus defunctorum noctu per Coemiteria aliaque loca consecrata, ad loca transire quae nimium à se frequenter adiri videretur inhonestum.
Ab ignoratione hac distinctionis Somniorum, aliorumque Phantasmatum vividorum, à Visione & Sensione, maxima ex parte orta est antiquorum Gentilium Religio, Satyras, Faunos, Nymphas, & similia colentium Spectra; hodieque Opinio, quam habent populi rudes de Lamiis & Lemuribus, & de potentia sorcilegorum. Nam etsi sorcilegiam Potentiam aliquam realem esse non putem, puto tamen sorcilegos puniri jure posse, cum mala facinora & facere posse credant, & conentur quantum possunt. Sed ipsum sorcilegium ego non tam potentiam veram esse credo, aut Artem, aut Scientiam, quam Religionem ipsis peculiarem. Quod autem ad Lemures & Spiritus ambulantes attinet, Opinio quae de illis hactenus valuit, de industria (puto) tradita fuit vel non confutata ad usum Exorcismorum; & signationum signo Crucis, & Aquae Benedictae, aliarumque similium inventionum, hominum Spiritualium sustinendum. Dubium tamen non est, quin Phantasmata supernaturalia fieri possint à Deo; quod tamen id ita sàpe facit ut timenda sint, magis quam cessatio mutatiove Naturae, quam Deus etiam sistere vel mutare potest, Fidei Christianae Articulus non est; sed homines improbi ex eo, quod Deus potest omnia, etiam omnia dicere audent quae sibi utilia fore dicunt, etsi falsa esse putent. Sapientis autem est non ulterius illis credere, quam recta ratio, ea, quae dicunt, facit videri credibilia. Si metus hic Spectrorum sublatus esset, simulque Prognostica à Somniis, aliaque multa quae inde dependent, & quibus homines ambitiosi astutique populo simplici abutuntur, Cives in omni Civitate ad Obedientiam multo magis eruditi essent, quam nunc sunt.
Est autem hoc Scholarum opus, quae ramen hujusmodi doctrinas saepius promovent, quam confutant. Nescientes enim Imaginationis & Sensionis naturam, docent quae didicerunt, alii Imaginationes oriri à seipsis, id est sine causa, alii oriri plerumque à voluntate; cogitationesque bonas inspirari in hominem à Deo; & malas à Diabolo; vel cogitationes bonas infundi in hominem à Deo; malas à Diabolo. Dicunt alii, Sensus cum recipiunt rerum species, eas communi Sensui tradere, communem Sensum Phantasiae, Phantasiam Memoriae, Memoriam ludicio, multis verbis nihil intelligi facientes.
Imaginatio, quae in homine, aliove animali, à sermone, vel aliis signis voluntariis nascitur, appellatur Intellectus; communisque est hominibus cum bestiis. Canis enim, consuetudine doctus, vocari se vel abigi à Domino intelliget; quod facient etiam alia multa animalia. Intellectus qui homini peculiaris est, est Intellectus non solum voluntatis, sed etiam conceptuum & cogitationum aliorum hominum, per sequelas & contextum Appellationum rerum, in Affirmationes, Negationes, aliasque formulas loquendi conceptio. Atque de hoc genere Intellectus dicemus infra.