C A P V T X.
De Potentia, Dignitate, & Honore.
Potentia cujusque (universaliter sumpta) est Mediorum omnium, quae habet ad Bonum aliquod futurum apparens adipiscendum, aggregatum. Est autem vel Naturalis, vel Instrumentalis.
Potentia Naturalis, est Excellentia Facultatum Corporis, vel Animi: ut Robur, Forma, Prudentia, Ars, Eloquientia, Liberalitas, Nobilitas. Instrumentales sunt quae per Naturales vel fortunam acquisitae, Media & Instrumenta sunt ad Potentiam augendam: ut Divitiae, Existimatio, Amici, & Operatio impercepta Dei, quam homines plerumque appellant Fortunam. Potentiae enim natura hac in re Famae similis est, eundo crescens; vel corporum gravium descensui quae procedendo acceleratur.
Humanarum Potentiarum maxima est illa, quae ex plurimorum hominum in unam Personam, consensu singulorum unitorum est
composita, sive illa Persona Naturalis sit, ut Homo, sive Artificialis, ut Civitas, à cujus voluntate dependent Potentiae omnium. Proxima huic Potentia est, quae dependet à voluntate multitudinis non unitae; qualis est Potentia Factionis, vel Factionum foederatarum.
Itaque multos habere Servos, Potentia est; item multos habere Amicos. Sunt enim vires unitae.
Etiam Divitiae conjunctae cum Liberalitate, Potentia est; quia Servos & Amicos parant: absque Liberalitate, non item; quia non defendunt, sed Invidiae exponunt.
Potentiae Existimatio, Potentia est; quia adhaerere sibi facit eos qui Defensione indigent.
Etiam Existimatio boni Civis & Patriam amantis (quae vocatur Popularitas) Potentia est; propter causam proximè supra dictam.
Universim, Qualitas quæcunque, si signat vel Amorem vel Metum multorum hominum, & hujusmodi Qualitatis opinio, Potentia est; quia Medium est ad auxilia & Officia multorum.
Successus felix, potentia est; quia gignit Prudentiae, vel bonae Fortunae Opinionem; nam facit ut illum metuant, aut in illum confidant multi.
Assabilitas Potentium, est Potentiae majoris acquisitio; quia gignit Amicitiam.
Existimatio Prudentiae in rebus gerendis, sive Pacis, sive Belli, Potentia est; quia prudentibus regendos nos permittimus libentius quam aliis.
Nobilitas est Potentia, non ubique, sed in Civitatibus, ubi Nobilibus indulgentur privilegia; quia in his illorum consistit Potentia.
Eloquentia Potentia est, quia Prudentia Apparens.
Forma Potentia est; est enim Boni promissio, ideoque commendat hominem hominibus ignotis.
Scientia, Potentia est; sed parva; quia Scientia egregia rara est, nec proinde apparens nisi paucissimis, & in paucis rebus. Scientiae enim ea natura est ut esse intelligi non possit, nisi ab illis qui sunt Scientia praediti.
Artes quae conducunt multum ad utilitatem publicam, Potentia sunt; ut Artes Muniendi, Machinas aliaque instrumenta Belli fabricandi; quia ad Defensionem, & Victoriam plurimum conferunt.
Dignitas significat interdum Valorem sive pretium hominis, nempe tantum, quanti Potentiae ejus usum aliquis emere veller. Major ergo vel minor est, prout ab aliis aestimatur. Dux militum egregius, praesente vel imminente Bello magni Pretii est; in Pace non tanti. Index peritus & integer Pretii in Pace magni est; non item in Bello. Nam ut in rebus cæteris, ita etiam in hominibus, non ex vendentis, sed ex ementis arbitrio constituitur Pretium. Quanticunque quis seipsum aestimet, tanti tamen est, quanti aestimatur ab aliis.
Manifestum facere quanti aliquem aestimemus, id ipsum est, quod Honorare, & Inhonorare; nempe magni aestimare, est Honorare; parvi, Inhonorare.
Dignitas autem plerumque significat, non aestimationem qua Homo, sed qua Civitas aliquem magni aestimat, quando in illum vel imperium vel magistratum, vel negotium publicum quodcunque, vel etiam Nomen vel Titulum honoris causa confert.
Opem poscere, Honorare est; quia Potentiam agnoscimus.
Obedire est Honorare; quia non paremus nisi illis qui possunt prodesse vel officere. Dona alicui dare Magna, est Honorare; quia Potentiae agnitiio est, & defensionis quaedam emptio. Sed Parva dare, Inhonorare est; quia similis Eleemosyna est. Significatque, eum qui dat, illum existimare, cui datur, etiam parvis indigere. In promovendo Bono alieno sedulum esse, etiam adulari, Honorare est; quia signum est quod protectione vel auxilio indigemus.
Loco cedere in re quacunque cupita, Honorare est; quia confessio Potentiae majoris.
Amoris vel Metus indicia patescere, Honorare est. In utroque enim est confessio Potentiae.
Laudare, Magnificare, Beatum dicere, est Honorare; quia Bonitas, Potentia, & Felicitas maximè aestimantur. Contra, Convitiari, Irridere, Miserescere, Inhonorare est.
Quem alloquimur consideratè, quem adimus decorè, humiliterque, Honoramus; nam signa hæc sunt nolentis disiplcere. Contra temerè alloqui, etiam impudenter vel turpiter coram agere, Inhonorare est.
Credere, Fidere, Honorantis est; signum enim est Potentiam attribuentis.
Consilium alicujus, vel sermonem quemcunque auscultare, Honorvantis est; signum enim est prudentiam, vel Ingenium vel Eloquentiam attribuentis. Interea dormire, exire, interloqui Contrarium.
Ea facere alicui quæ pro signis honoris ipse accipit, vel ea quæ Lex aut Consuetudo Honoris signa statuit, Honorantis est; quia Honorem ab aliis illi habitum confirmat.
In Opinionibus consentire, Honorantis est; ut Iudicium & Sapientiam ejus comprobantis. Dissentire, Contrarium est; utpote erroris (vel si dissensio sit in multis rebus) Stultitia exprobratio.
Imitari, Honorantis est; ut quae est approbatio vehementis.
Honorare quos quis honorat, Honorare ipsum est; nempe Iudicii ejus approbatio.
Operà alicujus uti, in capiendo consilio, vel in rebus arduis, Honorantis est; ut Sapientiae, vel Potentiae ejus agnitione.
Atque haec Honoris signa, tum in Civitatibus, tum extra, Naturalia sunt. In Civitatibus autem, ubi is vel ii qui habent Authoritatem signa Honoris constituendi quæcunque volunt, alii sunt Honorandi modi.
Civitas Civem Honorat impertiendo Titulum, vel Provinciam, vel Negotium quodcunque, si illud Honoris signum esse constituerit.
Mardochæum Rex Persiae tunc Honoravit, quando per Vrbem Regio habitu circumduci illum jussit à viro Principe proclamante, sic fiet illi, quem Rex Honore afficiet. Contrà, quod fieri jubet Civitas contumeliae cæla, Contumelia est; ut quando idem Rex Persiae cuidam qui rei alicujus bene gestæ præmium petiit, veste Regia amicitum incedere, quod rogavit concessit, addendo quod vestem illam gereret ut Regis Scurra. Fons enim Honoris Civilis est Persona Civitatis, dependetque à voluntate ejus qui summam habet in Civitate Potestatem. Itaque Honor Civilis temporarius est, ut Magistratus, Ministerium publicum, Titulus; & aliquibus in locis Tunicae & Scuta picta: qui autem his ornantur, Honorabiles sunt, atque habentes Gratiae Publicae totidem signa. Gratia autem publica Potentia est.
Honorabile est, Possessio, Actio, vel Qualitas quæcunque, si argumentum sit Potentiae.
Itaque Honorari, Amari, vel Metui à multis Honorabile est; ut Signum Potentiae.
Res prosperæ (dum durant) Honorabile est; ut signum favoris divini. Contrà Adversitas, contemptibilis. Divitiae sunt Honorabiles; sunt enim signum Potentiae. Magnanimitas, Liberalitas, Spes, Fortitudo, Fiducia, Honorabiles sunt; oriuntur enim à Potentiae Conscientia.
Id quod faciendum est, opportunè (id est nec nimis cito, nec sero) determinare, Honorabile est; quia natum à contemptu difficultatum & periculorum non magnorum.
Actiones omnes Sermonesque qui nascuntur vel videntur nasci à multa Experientia, Scientia, Iudicio, vel Ingenio, Honorabiles sunt. Sunt enim Potentiae.
Gravitas, quatenus oritur vel videtur orta ab animo negotiis occupato Honorabilis est; quia res gerere Potentia est. Sin procedat ab ipsius Gravitatis affectatione, Turpis est. Gravitas enim illa prior similis est tarditati Navis, quae bonarum mercium oneré tardè procedit. Sed gravitas illa posterior similis est motui Navis sola onustae saburra, ne evertatur.
Claram esse, id est multis cognitum esse, propter Opes, Actiones, vel Bonum quodcunque, Honorabile est; ut signum Potentiae propter quam cognoscitur.
Claris parentibus ortum esse, Honorabile est; quia hujusmodi homines auxilia, & amicos majorum suorum ad se facile transferunt.
Actiones quae oriuntur ab Aequitate, si cum damno fiant, Honorabiles sunt; ut signa Animi Magni.
Cupiditates Divitiarum ingentium, & Honorum magnorum, Honorabiles sunt; ut quae signa sunt potentiæ, quam is videtur sibi ea adipiscendi possidere. Cupiditas contra reum exiguarum, Turpis est.
Quod ad Actionis Honorem attinet, modo actio magna & ardua sit, & proinde magnæ Potentiae argumentum, utrum justa, an injusta sit, parum refert. Consistit enim Honor in solius Potentiae existimatione. Itaque Etnici antiqui, qui Deos quos in versibus suis Adulteria, Cædes, aliasque magnas quidem sed injustas vel immundas actiones commisile faciunt, non illos (ut existimavere) dehonestabant, sed valde honorabant; & propterea nihil in love magis celebrabant quam ejus Adulteria, neque in Mercurio quam furta & fraudes; in cuius laudibus ab Homero ponitur hoc,
Natus mane, die medio faltus Citharaedus,
Armentum Phæbi fur vespertinus abegit.
Antequam magnæ extiterint Civitates, ignominia non erat, sed potius Honorificum, & negotii genus legitimum, si quis terra vel mari prædo erat, ut ex historiis antiquis manifestum est, praesertim Græcis. Etiam hodie in hac nostra parte orbis terrarum, pugna singularis privatorum, quamquam illicita, Honorifica tamen est, & erit, donec excogitatae fuerint leges, quarum virtute fieri potest, ut qui ad pugnam provocat, vilis, qui provocationi non respondet Honorandus videatur. Quod quid fieri possit non video. Nam promptitudo ad pugnam Fortitudinis signum semper est, quae in statu hominum naturali Virtus maxima, si non unica est; pugnam autem recusare non natura sed Legibus Virtus fit, & Legibus Natura Fortior est.
Tunicæ & Scuta picta hæreditaria, ubi adjuncta habent Privilegia,
gia, Honorabilia sunt, absque illis non item. Potentiae enim Insignia talia consistunt in Privilegiis, vel in Divitiis, aliave re quae in cæteris hominibus æquè Honoratur. Genus hoc Honoris vulgo dicta Nobilitas gentis, ab antiquis Germanis videtur derivata. Res enim omnibus incognita est, nisi quibus cogniti sunt mores Germanorum. Neque usquam hodie in consuetudine sunt, ubi illi non aliquando habitaverunt. Graecorum veterum Duces ad bellum exeuntes scuta quidem piæ, sed suo quisque arbitrio gestare consueverunt; pauperis, & gregarii militis erat scutum purum. Sed ad filios non transferunt scuta ut pars hæreditatis. Romanorum familiae Insignia quidem erant sua, quae ad posteros suos descenderunt; nec tamen scuta, sed Imagines Majorum suorum. In Asia, Africa, & America tale nihil est. Proprium erat hoc Germanorum; à quibus in Angliam, Galliam, Hispaniam, & Italiam manavit, quo tempore, magno numero, aut Romanis aut sibimet ipsis in his partibus mundi Occidentalibus militaverunt.
Germania enim cum esset antiquitùs (sicut cæteræ gentes) divisa inter numerum ingentem Regulorum exiguorum, sive potius Patrum Magnarum Familiarum, perpetuè inter se bellantium, Reguli illi maximiè, ut cooperti Armis à militibus suis dignoscerentur, partim etiam ornamenti causa, Arma sua, aut Scuta, aut Tunicam Imagine ornabant alicujus Bestiæ, vel alius rei; etiam visibilem notam aliquam cassidi imposuerunt, quae ornamenta sive Insignia Armorum ad filios suos descendebant; & quidem natu maximo, sicut erant à patre gestata, cæteris autem cum nota aliqua distinctionis, qualem Princeps familiae, (id est Germanice herald) constituebat. Sed quando hujusmodi familiae conjunctæ fuerunt, ita ut magna jam Monarchia esset, officium hoc Principis familiae, Scuta sive Insignia constitueri, alii demandatum est, quem nunc appellant Heraldum. Atque ex illorum Regulorum sobole orta est maxima & antiquissima, quae nunc est, in hac parte orbis Nobilitas. Gestant autem aut animalia, rapina & fortitudine nota, aut Castra, Valla, Tela, & ejusmodi notas belli. Nihil enim illis temporibus in pretio tanto erat quantum Virtus Bellica. Postea autem non solum Reges, sed etiam Civitates populares exeuntibus in bellum vel à bello redeuntibus, provocandæ vel remunerandæ virtutis causa, Scuta diversimodò piæ concesserunt. Quae omnia in Historiis antiquis, tum Graecis tum Latinis, ubi de Germanorum gente &c. moribus verba faciunt, inveniri possunt.
Honoris Tituli, quales sunt Dux, Comes, Marchio, Baro, Honorabiles sunt, ut qui significant quantum eos aestimet is, vel illi, qui Civitatis
tatis summam habent Potestatem. Tituli autem illi fuerunt olim Ministerii publici, & derivati partim à Romanis, partim à Germanis, & Gallis. Duces enim erant, qui Romanorum exercitus duxerunt; Comites, qui comitabantur Duces; quibus etiam loca capta & pacata, à redeuntibus Ducibus regenda & tutanda relinqueabantur. Marchiones Comites erant, qui regebant Imperii limites. Atque Tituli Dux, Comes, Marchio, in Imperium Romanum introducti sunt, à consuetudine Militiae Germanicae, circa tempore Constantini Magni. At Baro, Gallorum Titulus videtur esse, significatque magnum hominem, vel Magnatam, quorum in negotiis bellicis opera maximè utebantur Reges. Deducta autem videtur vox à Latina Vir, unde facilis est lapsus ad Ber, & Bar, quae Linguae Gallorum idem significabat quod Latinè Vir; inde facilis erat transitus ad Bero & Baro; & inde fiebat Ciceroni vox Latina Berones, & postea Gallica Barones, & Hispanica Varones. Hæc & alia multa de his scripta invenies à Iohanne Selden in libro de Titulis Honoris. Progrediente tempore propter quorundam hominum Potentiam in Regno Angliæ Reipublicæ incommodam, cessantibus aut ablatis Titulatorum horum Potentiis, Tituli tandem in Divites, vel bene meritos ad nullam aliam rem collati sunt, quam ad distinguendos Civium ordines, factique sunt Duces, Comites, Marchiones, & Barones locorum, ubi nec imperium ullum, neque agros habuere.
Dignitas etiam accipitur aliquando pro Aptitudine; ut Dignus sit is Imperio vel Magistratu qui Idoneus est, id est qui qualitatibus illis maximè præditus est, quæ ad Imperium & Magistratum administrandum sunt necessariae. Item Dignus divitiis, qui scit illis bene uti.
Dignus etiam dicitur unusquisque ejus rei quam meretur. Meritum autem Dignitas nunquam dicitur; nam distinguuntur eo quod Meritum præsupponit jus ex promisso; Dignitas non præsupponit jus.