C A P V T. XI.
De Varietate Morum.
Per Mores intelligo hoc loco, non comendi, vestiendi, salutandi ritus, aliaque Moralia Parva quæ docentur pueri; sed humani generis qualitates illas, quibus Pax conservatur, & Civitatis status confirmatur.
Sciendum autem est, vitae præsentis Felicitatem non consistere in Leviae.
tranquillitate sive requie animi. Finis enim ultimus & Summum Bonum, de quibus loquuntur Ethici Veteres, locum in praesente vita nullum habent. Neque is, cujus Cupiditates ad finem pervenerunt, vivere potest, magis quam is cujus Sensus & Memoria perierunt. Felicitas progressus perpetuus est ab una Cupiditate ad alteram; & adeptio prioris Cupiti, ad adeptionem posterioris Via est. Causa hujus rei est, Quod Objectum Cupiditatis humanae, non est ut eo semel, & quasi ad momentum temporis fruatur homo, sed ut fruitio nem suam securam in futurum reddat. Itaque Actiones voluntariae non solum eo tendunt, ut bonum procurent, sed etiam ut certum sibi in perpetuum faciant. Sed non eadem via omnium procedunt Actiones, propter diversorum hominum diversas passiones; partim etiam propter differentiam opinionum, quas habent diversi homines circa causas, à quibus res cupita sit producenda.
Primo ergo loco pono, Morem omnium hominum esse, ut perpetud atque indesinenter Potentiam unam post aliam per omnem vitam persequantur; non quod quis majorem sive intensiorem semper speret, quam qua jam fruitur, neque quod modica Potentia contentus esse non possit; sed quod Potentiam, & bene vivendi facultates praesentes conservare non possit, nisi acquirendo plura. Atque hinc est, quod Reges, quorum Potentia est maxima, ad eam, tum domi Legibus, tum Foris Armis tutandam se convertant. Etiam quando hoc quoque recte successit, Cupiditas oritur alia nova, aut Famae aut Voluptatum novarum.
Divitiarum, Honorum, Imperii, vel Potentiae cujuscunque Cupiditas disponit hominem ad Contentionem, Inimicitias, & Bellum; competitorem enim interficere, vincere, & quomodocunque repellere, competitori alteri ab obtinendum quod cupit, Via est.
Laudis competitio venerationem producit antiquitatis. Nam qui vivunt, cum viventibus, non cum mortuis contendunt, & his plus justo tribuunt, ut ab illis demant.
Cupiditas Otii & Voluptatis disponit homines ad parendum Potentiae alicui communi; quia propter Cupiditates illas, homines Potentiam quam à sua ipso rum Industria sperare poterant, derelinquunt. Metus mortis violentae & vulnerum disponit ad idem, & propter causam eandem. Homines indigi iudemque fortes, nec forte sua contenti; etiam Honoris militaris Ambitiosi disponuntur ad bella & seditiones excitandas, & ad causas eorum alendas; quia sine his militaris gloria nulla est.
Cupiditas Scientiarum, pacisque Artium, disponit ad parendum Potentiae communi; continet enim Cupiditatem Otii, quod sine Potentiae alienae proteccione haberi non potest.
Amor Laudis disponit ad Actiones laudabiles, quales placiturae illis sunt, quorum ludicium magnificimus; quorum autem personas eorum etiam Laudes spernimus. Cupido Famae post mortem, idem facit, Quanquam enim post mortem, Laudes hominum non sentimus, ut quae gaudia sunt, ab ineffabilibus gaudiis absorpta, vel ab indicibilibus doloribus extincta; vana tamen non est, quia Fama praesiva per se placet, atque etiam insuper propter bonum ad posteritatem inde redundaturum. Nam etsi hoc nesciant, imaginantur tamen; quod autem in sentiendo placet, placet etiam in imaginatione.
Majora à Paribus bona accepisse, quam speramus posse retribuere, disponit ad odium secretum, simulque amorem fictum; facitque hominem similem Debitoris, qui non est solvendo; nam talis praesentiam creditoris odit, optatque illum tacitus ibi esse, ubi videri amplius non possit. Beneficia enim obligant; obligatio autem, servitudo est; & obligatio insolubilis servitudo perpetua. Servire autem pari odiosum est. Beneficia autem accepta ab eo, quem agnoscimus superiorum, disponit ad amorem; quia obligatio haec, depressio nova non est: etiam acceptatio grata, quae obligantein semper obligat, habetur ubique pro retributione. Beneficia accepisse ab aequali vel etiam ab inferiore, dum spes est retribuendi, disponit ad amorem. Obligatio enim est boni mutui; unde oritur aliquando in Benefaciendo Æmulatio, & certamen omnium utilissimum & nobilissimum, cum quis alterum benefaciendo superabit, ubi victori sua placet victoria, & victo ipsum certasse ultio est.
Læsisse alium plus, quam potest aut vult reparare disponit eum qui læsit, ad odium læsi. Nam aut ultiorem expectat vel Veniam, quarum utraque est odiosa.
Damni ab alio metus disponit ad anticipationem, vel ad parandos socios. Nam ut quis vitae & libertatis securus sit, via alia nulla est.
Qui ingeniiis propriis diffidunt, melius disponuntur in seditionibus ad victoriam, quam illi, qui se sapientes vel astutos esse putant. Nam hi consulere, illi (metuentes decipi) ferire priores amant. Quia autem in seditionibus homines quasi in procinctu praelii semper sunt, bene inter se consentire, & viribus quotiescunque possunt uti, strategema melius est, quam quod facile à subtilitate ingenii nasci potest.
Inanis Gloria, quae nullo innixa fundamento, Virtutum alienarum, quasi suarum Fictio mera est, quos possidet, ad Ostentationem, non
ad Aggressionem urget; quia, cum ad vera pericula ventum est, nihil expectant, praeterquam ut vanitas ipsorum detegatur.
Inanis Gloria, quae pro fundamento habet, vel adulationem aliorum, vel Actionem aliquam praecedentem prosperam quidem, sed fortuitam, eos quos possidet, ad inceptum quidem acuit, in mediis autem periculis desertit. Itaque pallent, tremunt, fugiuntque, vitae, quae reparari non potest, prospicientes potius, quam honori, quem resarciri aliquo modo, mendacio forte, posse sperant.
Qui valde sibi videntur periti rerum politicarum, dispositi ad Ambitionem sunt. Quia hujusmodi peritiae, nisi in negotiis publicis, honor perit. Itaque Oratores eloquentes facile ambitiosi fiunt; nam Eloquentia, tum sibimet ipsis, tum aliis habetur pro Sapientia.
Pusillanimitas cunctatorem facit, qui rerum gerundarum tempora plerumque perdit; quando enim deliberatum est, quantum permitit gerendae rei necessitas, si quid factu optimum est, non appareat, certum est, non multum interesse, utrum hoc, an illo modo feceris; & per consequens rerum magnarum occasiones, pensitando nugas, amittuntur.
Frugalitas (quanquam in homine privato Virtus) illis quibus ea gerenda sunt quae multorum hominum vires simul postulant, aptitudinem adimit. Conatum enim debilitat, qui nutriri & conservari Præmio debe.
Eloquentia, cum Blandiloquentia amicos acquirit quibus confidatur; quia illa, ut Sapientia apparet, hæc, ut Amor. Illis si adjungatur existimatio militaris obedientiam acquirit. Nam qualitates illæ duæ priores contra periculum ab ipso, posterior contra periculum ab aliis Cautio est.
Ignoratio causarum disponit, vel potius cogit ad consilium sequendum, & Authoritatem aliorum. Omnes enim, quorum interest, veritatem scire, si propriis consiliis non acquiescant, aliorum, quos se Sapientiores esse putant, nec cur fallerent, vident, consilia sequuntur necessarii.
Ignorare quid verba propriè significent, sive quod idem est non posse rectè Intelligere, facit, ut veritatem & falsitatem, atque etiam verba nihil significantia ab aliena sumamus authoritate. Neque enim error, neque contradicìo verborum sine perfecto Intellectu potest detegi.
Ab eadem causâ proficiscitur, ut sine studio & intellectu claro, distinguì non possit inter unam actionem multorum hominum, & plures actiones unius multitudinis. Exempli causâ, differentia magna est inter actionem Senatorum Romanorum omnium unam, cum interficerent Catilinam, & plures actiones Senatorum illorum, qui interfecerunt Casarem. Itaque qui parum intelligunt verba, pro Actione populi, sàpenumero accipiunt Actiones quae fiunt ab hominum multitudine, quamquam ab unius forte instigatione natas.
Ignoratio causarum & constitutionis primae Iuris, Æquitatis, Legis, & Iustitiae facit, ut homines pro suarum actionum regula sequantur Consuetudinem, & Exempla temporis praeterti; putantque Injustum nihil aliud esse, quam quod puniri consuevit; justumque esse quod aliquando impune fuit, quasi pueri, qui boni & mali moris aliam regulam nullam habent, praeter Parentum & Magistrorum correctiones. Pueri tamen sua regula constanter semper uti sunt; homines autem adulti à consuetudine ad rationem, & rursus à ratione ad consuetudinem, quoties volunt per contumaciam provocant, rationemque oppugnant, quoties ipsorum commoda oppugnat ratio. Doctrina ergo Iusti & Injusti perpetuo disputatur tum Scriptis tum Armis; doctrina autem Linearum, & Figurarum non disputatur; quare? Quia in doctrina hac, quænam sit veritas (quia nullius ambitionem, lucrum, aut cupidinem impedit) pauci curant. Nam si Propositio hæc Euclidis, Tres Anguli Trianguli equales sunt duobus rectis, utilitati eorum, qui dominabantur contraria fuisse; non dubito quin illa, si non disputata, suppressa tamen fuisse.
Ab Ignoratione Causarum remotarum, fit ut eventus omnes imputent homines Causis immediatis & instrumentalibus; causas enim alias nullas vident. Itaque quandoconque onerantur ære Publico, iras exonerant in Publicanos, id est Conductores, Exactores, aliosque reedituum publicorum Ministros, iidemque reprehensoribus publici regiminis sese aggregant; cumque criminis se immerserint, una cum illis Authoritatem ipsam Supremam oppugnant, vel metu supplicii, vel quia ignosci pudet.
Ignoratio Causarum Physicarum Credulitatem gignit, eo usque aliquando, ut ea credantur, quæ sunt impossibilia. Nam quæ sunt, & quæ non sunt impossibilia, non omnes norunt. Credulitas autem, quia maxima pars hominum in congressibus auscultari sibi amat, Credulum mendacem plerumque facit: Itaque Ignorantia ipsa sine alia pravitate hominem non solum ad mendacia credenda, sed etiam ad narranda, & quandoque etiam ad excogitanda aptum reddit.
Futuri temporis Sollicitudo ad causarum investigationem homines adigit; quia causarum cognitio, rerum praetituarum, rebus praesentibus lucem praeferre solet.
Caulas cognoscendi Amor hominem ab effectus consideratione ad quærendam causam acuit, & rursus causam causæ, & sic deinceps, donec ad cogitationem hanc veniatur, Caulam aliquam esse æternam, sive qua prior nulla esse potuit. Adeo, ut, qui profundè in rerum naturalium contemplationem se immerserit, impossibile sit quin iade disponatur ad credendum unum esse Deum & Æternum, quamquam ideam naturæ divinæ, animo concipere non possit. Sicut enim homo, qui cœcus natus est, etsi audierit dicentes alios, se ad ignem calefieri, ducaturque ad eundem ignem, ut & ipse calefiat; facile cognoscet, esse aliquid eo loco, à quo ipse calefit, quemque homines Ignem vocant; cui autem rei similis sit, imaginari, aut Ideam ignis, qualem videntes habent, habere non potest. Ita homo, à contemplatione ordinis rerum visibilium, earundem causam aliquam esse, quem Deum appellant certus est, nec tamen Imaginem, aut Phantasma ejus inde aliquod animo concipere potest.
Etiam, qui de rerum naturalium causis, parum aut nihil solliciti sunt, illis tamet metus quidam inest, ortus ab eo ipso, quod an sit potentia aliqua necne, qua juvari aut laedi possunt, ignorant; atque ab eo metu proclives sunt ad Suppositionem & Fictionem variarum Potentiarum invisibilium, metuuntque sua ipsorum Phantasmata, invocantque in rebus adversis, laudantque in prosperis, & faciunt denique Deos. Atque inde factum est, ut homines à Phantasmatibus suis innumerabilibus, innumerabiles creaverint sibi Deos. Merus autem hic invisibilium Semen est ejus, quam quisque in seipso Religionem, in illis autem, qui diversè metuunt, coluntque Superstitionem.
Religionis Semen hoc; cum à pluribus animadversum fuerit, à quibusdam cultum, & in Leges formatum est, opinionetque de causis rerum futurarum variæ adinventæ sunt, quibus putabant, optimè fieri posse, ut alii servire sibi inducerentur.