C A P V T X I I.
De Religione.
Cvm neque signum neque fructus Religionis nisi in solo homine animadversum sit, non est dubitandum, quin Religionis Semen in homine solo sit, consistatque in aliqua qualitate (aut saltem in aliquo ejus gradu) homini propria.
Primo autem naturæ, humanæ proprium est, Causas investigare eventuum quos vident, alii magis, alii minus, sed omnes, quatenus possunt causas investigant propriæ fortunæ sive bonæ sive malæ.
Secundo, homines omnes, si aliquus rei Principium viderint, concludunt statim, eandem rem Causam habuisse, quæ effecit, ut inciperet eo tempore potius quam alio.
Tertio, quia brutorum animantium felicitas in fruitione consistit voluptatum sensualium, ut quæ propter tarditatem ingenii consequentiarum dependentiarumque ordinem non observant; Homo autem, quæ causâ, quem effectum producit animadvertit, & quæ res antecessit, & quæ consecuta est, memoria tenet; etiam quando causarum verarum inscius est, causas supponet, quas ipse imaginatur, vel suggerunt alii, quos seipso Sapientiores esse arbitratur.
Ab his Naturæ humanæ proprietatibus nascitur Anxietas. Rerum enim omnium quæ hactenus contigerunt, aut postea contingent, causas esse Homines certò sciunt, conantibusque mala quæ metuunt accere, & bona quæ cupiunt procurare, temporis futuri sollicitudinem perpetuam evitare impossibile est. Vnusquisque ergo, maximè verò is qui in futurum tempus maximè prospicit, similem Prometheo vitam agit. Nam ut Prometheus (id est, Providentiâ excellens) monti Caucaso (unde satis longè prospicere erat), affixus, quotidian cor devourandum Aquilæ præbuit, ita ut quantum noctibus reficiebatur, tantundem interdiu consumeretur; ita Cor hominis in longitudinem nimiam prospicientis, à metu Mortis, vel egestatis, vel calamitatum, vel curis. aliis mordacibus sine intermissione, præterquam insomno, roditur.
Metus hic perpetuus, qui genus humanum in causarum ignorantia, quasi in tenebris comitur, Objectum habet necessariò aliquod. Quia ergo fortunarum suarum causam aliàm homines non vident, nihil est quod accusare possunt, præter Potentiam aliquam, & Agentem invisibilem. Atque hinc fortasse erat, quod veterum Poëtarum aliquis, Deos primos à Timore factos esse dixerint. Id quòd de Diis (id est, de multis Ethnicorum Diis) verum est. Agnitió verò Vnicí, Aeterni, Infiniti, Omnipotentis Dei ab investigatione causarum, Virtutum operationumque corporum naturalium, quam à Curâ futuri temporis, facilius derivari potuit. Nam qui ab Effectu quocunque quem viderit, ad Causam ejus proximam ratiocinaretur, & inde ad illius Causæ Causam proximam procederet, & in Causarum deinceps ordinem profunde se immergeret, inveniret tandem (cum veterum Philosophorum sanioribus) unicum esse primum Motorum, id est,
unicam & æternam Rerum omnium Causam, quam appellant omnes Deum; atque hoc sine omni fortunarum suarum cogitatione, quarum sollicitudo & Metum gignit, & ab inquisitione Causarum naturalium Animum avertit, simulque tot Deorum singendorum occasionem præbet, quot sunt sere, qui eos singunt.
Quod ad Deorum materiam sive substantiam attinet, cogitare aliam vix potuere quam qualem putaverunt esse substantiam Animæ humanæ. Animæ autem humanæ substantiam talem esse arbitrati sunt; qualis est Hominis, vel aliorum Corporum, in somnio vel speculo apparentium species; quam nihil esse aliud præter Phantasma nescientes, substantiam realem esse crediderunt, sed tenuem, & propterea eam Spiritum vocabant. Sunt autem Spiritus Corpora tenuissima. Tales fuere Ethnicorum Agentes invisibles, nimirum Dii & Dæmones; sed quia modò apparere, modò evanescere solebant, more Phantasmatum, spectra & Vmbras, quam Spiritus & substantias nominare maluerunt. Corpora tamen esse putabant. Quod autem res eadem & Spiritus sit & Incorporea intelligi non potest. Spiritus enim loco & figura, id est Terminis & magnitudine suâ aliquâ determinatur; & proinde Corpus est, utcunque tenue & insensile. Illi igitur qui meditatione propria in cognitionem venerunt unius Infiniti, Omnipotentis & Æterni Dei, maluerunt illum supra intellectum nostrum Incomprehensibilemque esse confiteri, quam Naturam ejus per Spiritum Incorporeum (præter Scripturæ authoritatem) definire, & deinde confiteri Definitionem illam non esse intelligibilem: Sed Deum esse Spiritum Incorporeum dixerunt fortasse non Dogmaticè, ut Naturam Divinam per ea verba comprehenderent, sed ex intentione piâ Deum Attributo aliquo honorandi, quod Corporum visibilium crassitudinem omnem à Deo removerent.
Deinde, quâ viâ Invisibilia illa Agentia effectus suos producerunt, id est, quibus causis secundis utebantur, ii qui quid sit Causam esse nesciunt (id est, maxima pars Hominum) penitus ignorabant; neque aliter conjicere potuerunt, quam ex observatione & memoria ordinis, quo tempore præterito una res aliam antecessit vel consequuta est, quamquam nullam inter Antecedentia & subsequentia connexio nem viderint. Itaque à similibus præteritis similia expectabant futura, sperabantque bonam, aut malam fortunam ab illis rebus quæ nihil omnino speratis contribuebant. Sic Atheniensis propter res ad Naupactum à Phormione contra Lacedæmonios bene gestas, illo mortuo, alium elegerunt Phormionem. Item Romani propter res in Africâ contra Annibalem fœliciter gestas à Scipione, in eâdem
Africà Imperatorem elegerunt contra Cæsarem alium Scipionem, ambo infœliciter. Idem aliis locis & temporibus factitatum est. Fortunam suam alii (post duos vel tres casus similes) personæ alicui astanti, vel fortunato infortunatove loco tribuerunt. Alii verbis quibusdam prolatis, quas Incantationes vocant, tantam virtutem ascribunt, ut Panem in Hominem, Quidlibet in Quodlibet mutari posse putent.
Tertio, Cultus qui Potentiis invisibilibus, dictante solâ Naturâ, exhiberi potest, alius non est quàm quo homines superiores suos colere contueverunt; nempe signa Honoris & Reverentiae, ut Dona, Preces, Gratiae, Submissio, Alloquia & Gestus decori, & hujusmodi alia. Nam Sacrificia cruenta dictamen Naturae non sunt, ut quae ab initio ad Sacrificatores alendos à Civitatibus instituta erant. Neque Cultus naturalis videtur esse Injuriandum, quia extra statum Civilem Iuramento non est locus. Ratio naturalis Cultus alios quàm quos dixi non suggerit, sed quicquid, ultrà est, Legibus relinquit singularum Civitatum.
Postremò, Quod ad modum attinet, quo Agentia hæc invisibilia hominibus præterita, futura, prospera & adversa indicant Natura nihil dictat. Itaque futura ex præteritis conjicent; simile ejus quod Effectum aliquem aliquoties anteverit, pro prognostico habent, Effectum similis sequuturi.
In his autem quattuor rebus, Metu Spirituum, Ignorantiâ Causarum secundarum, Cultu eorum quæ timent, & sumptione fortuitorum pro prognosticis, consistit Religionis semen naturale, quod per hominum Phantasias, Iudicia, Passiones & Consilia diversa, adeo diversas produxit ceremonias, ut quae Lege in una Civitate comprobantur, in aliâ derideantur.
Semina autem hæc à duobus Hominum generibus culturam nacta sunt. Primum genus est eorum, qui secundum suas ipsorum phantasias, Religionum authores extiterunt. Alterum, eorum, quibus ab ipso Deo, præcepta & præscripta Religio suit. Vtrorumque autem consilium erat initiatos suos sibi reddere obedientiores. Illorum Religio pars Politicæ, Horum Politica pars Religionis est, & Præcepta continet, qualia illis conveniunt qui in Civitatem Dei admittuntur. Illorum Religiones à Legislatoribus Gentium, Horum Religio ab Abrahamo, Moïse, & Iesu Christo, qui Regni Cælorum Leges nos docuerunt, instituta est.
Quod ad Agentium invisibilium nomina attinet, nihil est, si modo nomen habeat quod ab Ethnicis aliquibus pro Deo aut Dæmone hab.
bitum non sit; neque res aut locus quem non ab aliquo Spiritu animatum, habitatum, sive occupatum finxerint aliqui.
Mundi materia informis Deus habebatur, dictus Chaos. Caelum, Terra, Oceanus, Planetae, Ignis, Venti totidem Dii.
Viri, Feminae, Aves, Crocodilus, Vitulus, Canis, Anguis, Porrum, Caepe, deificata. Omnia serè loca Daemonibus plena erant; Campestria Panibus & Paniscis; Silvae Fannis & Nymphis. Omnis Fluvius & Fons Daemonem habebat cognomen; Vnaquaque Domus suum Larem; Vnusquisque Homo suum Genium. Plenum erat Daemonibus Infernum; Larvae, Lemures, Vmbrae mortuorum omnibus serè locis. Etiam Accidentibus divinitatem attribuerunt, tempora ædificabant, ut Tempori, Diei, Nocti, Paci, Concordiae, Amori, Contentioni, Victoriae, Virtuti, Honori, Sanitati, Rubigini, Febri; quae cum optarent aut metuerent, invocabant, quasi impendentes capitibus Deos. Etiam Ingenia propria invocabant nomine Musarum; Ignorantiam propriam nomine Fortunae; Luxuriam propriam nomine Cupidinis; Iram propriam nomine Furiarum; Pudenda propria nomine Priapi; proprias denique Pollutiones Incubis & Succubis imputaverunt. Adeo ut nihil esset de quo ut de persona Poeta loqui potuit, quod ab illis aut Deus aut Daemon non crederetur.
Iudem Religionis Gentium authores, cum Religionis fundamentum animadvertissent esse Causarum ignorationem, & inde innatum hominibus morem fortunas suas Causis adscribendi, nihil ad Effectum attinentibus, obtrudere ignorantibus auti sunt pro Causis secundis secundos quosdam & ministrantes Deos, Fæcunditatem Veneri, Artes Apollini, Ingenium Mercurio, Ventos Æolo, aliosque Effectus Diis aliis ascribentes. Adeo ut quot sunt rerum agendarum genera, tot ferè veteres Ethnici habuere Deos.
Etiam ad Cultum divinum quem Natura dictat, nempe Oblationes, Preces, Gratiarum actiones, cæterasque antedictas iudem authores Imaginum tum pictarum & sculptarum, tum fusarum adorationes addidere, eo sine ut Populus, id est Ignorantium multitudo Deos ipsos in istis Imaginibus habitare existimaret, & Agris, Templis, Reditibus & Sacerdotibus donaret; quae omnia Sacra habebantur, id est, solius Sacerdotis commodo destinata, ut Cavernae, Luci, Sylvae, Montes, Insulae integræ quae illis consecratae erant. Diis autem istis non modò varias formas ut Hominum, Bestiarum, Monstrorum, sed etiam omne genus Passionum & Facultatum carnalium, ut Sexum, Sermonem, Cupidinem, Generationem (generationem
tionem non modò mixtione inter se Deorum, unde Dii, sed etiam mixtione Deorum cum Hominibus, unde Hybridæ orti, ut Hercules & Bacchus) attribuerunt. Etiam eosdem Deos Adulteros, Fraudulentos, Fures, omnibusque aliis vitiis conspurcatos faciebant, natis à Potentiâ, & quæ Leges humanas, potius quam honorem videntur violare.
Postremò, ad Prognostica Futuri, quæ præter experientiam Praeteritae naturaliter nulla sunt, neque supernaturaliter, præter revelationem divinam, iudem authores Religionum Ethnicarum fabulas excogitantes, & colloquia cum Diis simulantes, innumera addiderunt genera Divinationum; hominibusque persuaserunt, præcognituros se fortunas suas ex Responsis absurdis, vel ambiguis Sacerdotum in Delphis, Delo, aliisque locis, propter Oracula celebribus, Responsis quæ ad eventus contrarios accommodari possent propter ambiguitatem, vel propter mentem Vatis à Vaporibus perturbatam (id quod in locis cavernosis mirabile non est) absurdis; vel ex foliis lybillarum, quarum libri aliquot à Civitate Romanâ (quanquam libri qui eo nomine nunc extant videntur subsequentium temporum figmentum esse) pro Vaticiniis habiti sunt; vel ex hominum mente captorum deliriis, qui dicebatur Enthusiasmus. Hæc omnia Theomantia dici posunt. Deinde, futura prædicebant ex aspectibus stellarum, quæ Horoscopia erat; vel ex suo cujusque Metu vel Spe, quod Præfagium & Thumomantia appellabatur; vel ex prædictionibus Sagrarum, quam (propter fæta cum mortuis colloquia) Necromantiam dicebant; vel ex Volatu aut Pastu Avium, quod erat Augurium; vel ex Animalium cærorum Extis, quæ Aruspicina erat; Etiam ex quolibet Somnio, ex Crocitatione Corvorum, ex lineamentis Vultus & Manuum, ex quolibet Voce fortuitâ, ex quolibet insolito Accidente. Adeo facile est, cujus ignorantiam molliter tractare didiceris, quocunque velis ducere.
Fundatores ergo Civitatum, & Legislatores gentium primi, quibus Populum in obedientia continere consilium erat, sedulò proverberunt, Primò, ut præcepta Religionis non ab ipsorum ingenio, sed ab aliquius Dei vel Dæmonis dictamine Populus profecta esse crederet, vel seipsos melioris naturæ homines esse quam cæteros eo fine, ut Leges suas libentiùs acciperent. Sic Numa Pompilius Religionis Romanæ Ceremonias Nymphæ Egeriæ, Mahometes Religionem suam Spiritui Sancto (apparenti in forma Columbae) imputavit. Sic Péruviæ Rex primus, se & Vxorem suam à Sole genitos esse jactitavit. Secundò, ut crederent, quæ Legibus vetita erant, eadem omnia
Diis suis displicitura esse. Tertio, ut Ceremoniis ritè accurateque peractis placari Deos, neglegitis irritari crederent, adeoque Bellerum casus adversos, Pestes, Terræmotus, singulariumque calamitates Cultui neglecto, aut Ceremoniæ alicui prætermittæ imputarent. Quamquam autem apud Romanos veteres ea negare, quæ de Gaudiis & Poenis post hanc vitam à Poëtis scripta erant, non prohiberetur, & multi magni gravissimique viri ea publicè deriderent, Fides tamen illa magis quàm contraria lèmper alebatur.
Per has, similesque Institutiones, ad finem suum, nempe Pacem Civitatis, hoc saltæm obtinuerunt, ut Populus calamitates suas errori alicui, vel neglectui in agendis Sacris, vel propriis Legum transgressionibus attribuens, minus contra Restores suos incitaretur, Ludis, Pompisque Dierum Festorum contentus. Itaque ne statum conturbaret, nulla re præter Dies Festos & Panem indigebant. Omnem igitur Religionem Romani, Terrarum serè omnium Domini, quæ non habebat aliquid in se Regimini Civili contrarium, facile tolerabant; neque ullius Gentis Religionem Romæ vetitam esse legimus præterquam Iudæorum, qui (cum essent jamdudum sub Regnum Dei) mortali Regi obedere illicitum esse crediderunt. Patet ergò, Religionem apud Ethnicos Politiae suæ partem fuisse.
Vbi vero per revelationem supernaturalem plantavit Religionem Deus, ibi etiam Regnum sibi condidit peculiare; subditisque suis Leges dedit, non modò circa Officia eorum erga seipsum, sed etiam erga se invicem. Manifestum ergo est, in Regno Dei Politiam & Leges Civiles omnes, Religionis partem esse; ideoque distinctionem Dominii Temporalis & Spiritualis in Regno Dei nullam fuisse. Deus Terrarum quidem omnium Rex est; Nil tamen prohibet quin Gentis alicujus peculiari modo Rex esse possit; nulla enim istic incongruitas est. Totius Exercitûs Imperator, peculiarem tamen sibi habere potest Cohortem aut Centuriam. Sed de Regno Dei tum per Pactum, tum per Naturam súius dicetur infra.
A constitutione Religionum apparent etiam modus, quo rursus in Principia sua prima resolvuntur, nempe in agnitionem Divinitatis; sive Potentiae supernaturalis simpliciter; quæ agnitiio nunquam ita aboleri potest, quin inde novæ Religiones (si Cultores accesserint idonei) germinaturæ sint.
Cum enim Religio omnis formata, ab initio fundata sit in fide quam habet uni alicui Personæ multitudine hominum, quam Personam non modo virum Sapientem esse, & Benevo'num, sed etiam San'um, & cui Deus voluntatem suam supernaturali modo dignatus.
sit Revelare; necessario sequitur, tunc quando Antistitum Religionis aut Sapientia, aut Benevolentia, aut Sanctitas suspeta sit, aut Revelationis indicium omne deest, ut Religio quam sustentatam vellent, nisi Gladius Civilis prohibeat, rejiciatur.
Existimatio Sapientiae in Doctoribus tollitur quoties credi jubent Contradictoria. Sciunt enim omnes, etiam indocti, qui quid sit Contradictio nesciunt, in Contradictoriis alterum esse fallum. Itaque utrumque credi velle indicium est Ignorantiae, omnemque eorum Doctrinam suspectam reddit. Quanquam enim vera esse possunt quae sunt supra Rationem Naturalem, verum tamen contra Rationem nihil est.
Existimatio Sanctitatis tollitur faciendo dicendove ea, quae Doctorem, quae docet ipsum, non credere indicant. Atque facta & dictalia, quia precedentes in via Religionis procidere aut titubare cogunt, Scanda dicuntur, qualia sunt Injustitia, Cruelitas, Hypocrisia, Avaritia, Luxuria, &c. Si quis enim ea quotidianie faciat, quae ab his exurgunt radicibus, quis Potentias Invisibiles illas metuendas esse credet, quibus illi alios terrere vellent.
Existimatio Benevolentiae tollitur, quando non Gregis, sed sua bona quaerunt, id est, quando Credenda praedicant quae credi sibi solis, vel maximè, utilia sunt ad Potestatem vel Divitias comparandas. A quibus enim rebus cuique bonum nascitur, eas res agere censebitur non aliorum, sed sui ipsius causâ.
Postremò, quia unicum est Revelationis Divinae testimonium Operatione Miraculorum, si quis praeter Religionis receptae Articulos, Articulos novos introducere conabitur sine miraculo edito, fides illi praeter eam quam faciunt, Civitatis Leges & Consuetudinis, vel Sanctitas ferè miraculosa, nulla habebitur. Sicut enim in rebus naturalibus vir prudens argumenta naturalia, ita in supernaturalibus signa supernaturalia postulat.
Deficientis fidei causae modo dictae in sequentibus exemplis perspicue apparebunt. Moses qui Populum Israëliticum eduxerat ex Aegypto, dies tantum quadraginta aberat, cum Populus ille per seditiinem, relictio vero Deo qui paulò ante ipsos à servitute exemerat, fabricatoque Vitulo aureo, in Idololatriam Aegyptiorum relaberentur. Rursus, postquam Moses, Aaron & generatio illa quae magnalia Dei viderat in Deserto mortui essent (Iud. 2. 11.) surrexit generatio nova, quae servivit Baal. Itaque miraculis deficientibus, defecit Fides.
Samuelis filii à Patre Iudices in Bersabe constituti (1 Sam. 8, & 9.)
quia injustè judicaverunt & dona acceperunt, Populus Israëliticus, rejecto Regno Dei, Regem more Gentium poposcerunt. Itaque deficiente Rectorum Sanctitate, unà defecit fides Populi. Etiam quod ad Evangelii prædicationem primam Oracula per Imperium Romanum omnia siluerunt, numerusque Christianorum quotidianè & mirabiliter augeretur, magna ex parte tribui potest Sacerdotum Avaritiae, Spurcitiae, sicutque vaticiniis, vel ad promerendos Reges, vel ne nihil prædicere viderentur, ambiguis. Nec multum dissimili de causâ Ecclesiae Romanae apud Anglos, nonnullosque alios Populos enormis potestas tandem suppressa est; cessante scilicet Pastorum Sanctitate, Populi cessavit Fides.
Eadem Ecclesia, introduxit in Religionem Philosophiâ Aristotelis, innumerâs inde contextuerunt Scholastici Doctrinas sibi invicem repugnantes & contradictorias, Clericorum non modò ignorantiam, sed etiam fraudulentiam detegentes. Quâ causâ altera erat, quare Populus illorum jugum excuteret, Principibus partim volentibus, ut in Anglia; partim prohibere non valentibus, ut in Gallia.
Postremò, inter Articulos Fidei quos ad salutem necessarios declaravit Ecclesia Romana, adeo multi ad Papæ, & suorum in Dominiis aliorum Principum habitantium subditorum Spiritualium emolumentum manifestè tendunt, ut nisi illorum mutua obstaret æmulatio, non minus facile esset Principibus quibuscunque Potestatem illam, etiam sine Bello, ejicere; quam ex Angliâ ejecta fuit. Quis enim, cujus bono creditur Regis authoritatem nullam esse, nisi ab Episcopo coronatus sit, à Christo non esse, causam Ceremoniâe illius in coronandis Regibus, non animadvertit? Regi, si Sacerdos fiat, uxorem ducere non licere; utrum Rex in legitimo Matrimonio natus sit, judicandum esse à Curiâ Romanâ; subditos Regis Christiani ab Obedientiâ Civili absolvi posse, si Hæreticus sit Rex; Regem (ut Chilpericus Rex Galliæ) Regno privari posse; Clericos & Regulares in causâ Criminis à cognitione Civili exemptos esse; Indulgentias, Missas privatas, aliaque multa Populo ad salutem non necessaria, quo tendunt, & quantam ad extinguendam Fidem, etiam vivacissimam, vim habeant, nisi à Potestate Civili & Consuetudine foveretur nemo est qui non intelligit. Itaque Mutationum in Religionibus unam videor mihi causam assignare posse, ingratos Sacerdotes.