C A P V T XIII.
De Conditione generis Humani quantùm attinet ad felicitatem praesentis vitæ.
Tum Corporis, tum Animæ facultatibus adeo æquales inter se produxit Natura homines, ut quamvis alii aliis viribus aut ingenio præstent, si tamen omnia simul considerentur, differentia tanta non est, ut promittere sibi commodi quicquam possit unus, quod alius sperare æque non potest. Quod attinet ad vim corpoream raro invenias hominem ita imbecillum, ut fortissimum non possit interficere, vel dolo, vel conjunctione cum aliis quibus periculum est commune. Quod autem attinet ad facultates Animi (verborum artibus, id est scientiarum Regulis generalibus exceptis, quas pauci & in rebus paucissimis possident, ut quæ nec nobiscum natae sint, nec à Prudentia sine studio acquisitæ) majorem adhuc invenio æqualitatem. Prudentia enim omnis ab Experientiâ est, & omnibus æquali tempore in iis rebus quibus animum æqualiter applicant, æqualiter tribuitur à Naturâ. Id verò quod æqualitatem hujusmodi dubiam videri facit, Opinio tantum est eorum qui plus justo se aestimant. Nam serè unulquisque sapientiorem se esse credit multò quam est quilibet è vulgo, id est, quam est alius quicunque, præter paucos quos propter famam, vel propter consensus cum iplis solet admirari. Ea enim est natura Hominis, ut quamquam alium aliquem seipso eloquentiorem vel eruditiorem esse confiteatur, prudentiorem tamen esse quemquam, non concedet. Ingenium enim proprium à propinquo, alienum à longinquò quisque spectat. Ingeniorum autem æqualitatis argumentum quantùm ad praesens Institutum attinet maximum est, quod unulquisque suo contentus est.
Ab æqualitate Naturæ, oritur unicuique ea quæ cupit acquirendi spes. Quoties ergo duo idem cupiunt, quo frui ambo non possunt, alter alterius hostis sit, & ad finem sibi propositum (quæ est conservatio propria) alter alterum conatur subjugare vel interficere. Itaque cui animus est vicinum aggrediendi, si nihil sit, quo deterreatur præter vim unius hominis, quoties unus aliquis agrum paulò commodiorem possederit, conseverit, plantaverit, inaedificaverit, expectandi sunt ali viribus conjunctionis parati, non modo laboris ejus omnem fructum, sed etiam vitam, vel libertatem sublaturi, idem rursus passuri ipse à se fortioribus.
In tanto, & mutuo hominum metu, securitatis viam meliorem habet nemo Anticipatione; nempe ut unusquisque vi & dolo ceteros omnes tam diu subjicere sibi conetur, quàm diu alios esse, à quibus sibi cavendum esse viderit. Neque hoc majus est, quam & conservatio sua postulat, & ab omnibus concedi solet. Quoniam enim sunt, qui animi & gloriae causâ universum terrarum orbem superare vellet, nisi alii (alioqui modicis contenti finibus) potentiam suam alios invadendo augerent, sed tantummodo se & sua defendere conarentur, sublisteri diu non possent. Itaque Dominii acquisitio per vim unicumque, ut ad conservationem propriam necetaria, concedi debet.
Præterea, in Congressibus, ubi potentia nulla est, quæ omnes coërcere possit, voluptas nulla, sed contra Molestia per Naturam esset. Unusquisque enim tanti à cæteris fieri vellet, quanti ipse sese aestimat, & ad signum omne neglectionis conatur quantum audet (id est ubi nulla extat potentia communis) quantum ad mutuas cædes sufficit ulcisci; scilicet, ut alteri ab alteris majorem sui aestimatio nem à spectantibus exemplo ultionis extorqueant.
Itaque in Naturâ humanâ simultatum inveniuntur tres præcipuæ causæ, Competitio, Defensio, Gloria; quarum prima ad Dominium, secunda ad Securitatem, tertia ad Famam spectat. A primâ est, quod de Lucro; à secundâ, quod de Salute; à tertiâ, quod de Nugis pugnetur; nimium de Verbo, de Riso, de Opinionem, de omni ligno, Parvipendii, sive Ipsorum, sive Cognatorum, Amicorum, Patriæ, Professionis vel Nominis.
Manifestum igitur est, quamdiu nulla est Potentia coërciva, tamdiu conditionem Hominum eam esse quam dixi Bellum esse uniuscujusque contra unumquemque. Consistit enim natura Belli, non in Pugna, sed in tractu aliquo temporis, quo durante, Voluntas Armis decertandi est manifesta. Itaque in naturâ Belli, sicut in naturâ Tempestatum considerandum est Tempus. Nam ut unus Imber non denominat Tempestatem humidam; ita neque Pugna quælibet denominat Bellum. Tempus autem Bello vacuum, Pax est.
Quicquid ergo Bello omnium contra omnes naturaliter adhaeret, idem conditionem hominum, sine aliâ securitate quam quæ à cujusque robore & ingenio expectari potest, necessariâ comitatur. In conditione autem tali locus Industriæ nullus est, quia nullus fruatus. Nullus ergo Terræ cultus, nulla Navigatio, Ædificia commoda nulla, Instrumenta quibus quæ majoribus indigent viribus moveantur, nulla faciei telluris cognitio nulla, Temporum computatio
tatio nulla, nullae Artes, neque Societas; sed quod gravissimum est, mortis violentae metus, & periculum perpetuum, vitaque hominum solitaria, indiga, bruta & brevis.
Illis qui haec non pensitaverunt mirum fortasse videbitur, Naturam homines dissociavisse, & ad mutuam caedem aptos produxisse; & tamen hoc perspicue illatum est ex natura Passionum, & praeterea Experientiae consentaneum. Cogita enim, quando Iter ingredieris, cur Comites quaeris, Arma gestas; quando dormitum is, fores claudis, Arcas obseras, idque legibus & ministris armatis ad omnem violentiam ulciscendam paratis, qualem habeas opinionem de concivibus, de vicinis & de domesticis. Nonne cautela ista tuâ genus humanum aequae accusas atque Ego? Neutri Naturam accusamus. Passiones hominum peccata non sunt, neque quae inde oriuntur actiones, quamdiu, quae illas prohibeat, potestatem nullam qui faciunt, vident; neque enim Lex cognosci potest quae non sit lata; neque ferri, quamdiu in legislatorem consensus non sit. Sed quid hominibus doctis conamur demonstrare id quod ne Canes quidem ignorant, qui accedentibus oblatrant, interdiu quidem ignotis, noctu autem omnibus.
Sed omnium in omnes (inquiet aliquis) Bellum nunquam erat. Quid, nonne fratrem suam Abelem invidia interfecit Cain, tantum facinus non ausurus, si communis potentia quae vindicare potuisset tunc extitisset? Nonne hodie, multis in locis ita vivitur? Americani, excepto quod per familias parvas legibus paternis subditi sunt, quarum familiarum concordia similitudine sola Cupiditatum sustinetur, ita vivunt. Qualis etiam vita hominum esset nulli potentiae communi subditorum, ex vita eorum cognosci potest, quibus Bellum est Civile.
Quamquam autem tempus nunquam fuerit, in quo unusquisque uniuscujusque hostis erat, Reges tamen & Personae summam habentes potestatem, omni tempori hostes inter se sunt. Semper enim alii aliis suspecti sunt, more stantes gladiatorio, armis oculisque intentis, id est castellis & praesidiis ad confinia collocatis, & exploratoribus in hostico latitantibus, quae est conditio Belli. Sed quia subditorum saluti provideri aliter non potest, non sequitur inde miseria illa, quae privatorum hominum libertatem plenam sequutura esset.
Praeterea Bello omnium contra omnes consequens est, ut nihil dicendum sit injustum. Nomina Iusti & Injusti locum in hac conditione non habent. Vis & Dolus in Bello Virtutes Cardinales sunt. Neque sunt Iustitia & Injustitia Corporis aut Animae facultates; nam si essent, homini inesse possent qui in mundo solitarius esset & unicus.
Qualitates quidem Hominis sunt, non autem quatenus Hominis, sed quatenus Civis. Eadem conditioni hominum consequens est, ut nullum sit Dominium, nulla Proprietas, nullum Meum aut Tuum, sed ut illud uniuscuiusque sit, quod acquisivit, & quamdiu conservare potest. Atque haec sufficient dieta de conditione Humanâ merè Naturali; à qua tamen partim à Ratione, partim etiam à Passionibus liberari potuit.
Passiones quibus homines ad Pacem perduci possunt, sunt Metus, praesertim vero Metus Mortis violentae, & Cupiditas rerum ad bene vivendum necessariarum, & spes per industriam illas obtinendi. Pacis autem articulos quosdam luggerit Ratio, quae Leges sunt Naturales; de quibus fusius dicemus in duobus Capitibus proximè sequentibus.