C A P V T X I V.
De duabus primis Legibus Naturalibus, & de Contractibus.
Ius Naturale est Libertas, quam habet unusquisque potentiâ suâ ad Naturae suae conservationem suo arbitrio utendi, & (per consequens) illa omnia quae eò videbuntur tendere, faciendi.
Per Libertatem intelligo (id quod ea vox propriè significat) externorum impedimentorum absentiam.
At Lex Naturalis Praeceptum est, sive Regula generalis Ratione excogitata, quâ unusquisque id quod ad damnum suum sibi tendere videbitur facere prohibetur. Etsi autem vocabulis Ius & Lex promiscue sâpenumerò utantur scriptores, distingui tamen debent. Consistit enim Ius in faciendi vel non faciendi Libertate; sed Lex ad faciendum obligat vel ad non faciendum. Itaque Ius & Lex differunt ut Libertas & Obligatio, quae circa eandem rem sunt inconsistentes.
Quoniam autem conditio hominum (ut præcedente Capite ostensum est) est conditio Belli omnium contra omnes, & propterea unusquisque suâ ipsius ratione gubernatur; & quia nihil est, quod in vita contra hostem defendendâ utile ei aliquando esse non possit, sequitur in conditione hominum Naturali omnium in omnia Ius esse ipsis hominum corporibus non exceptis. Quamdiu ergo Ius illud retinebitur, nulla cuiquam, etsi fortissimus sit, securitas esse poterit. Rationis ergo Praeceptum sive Regula generalis est, Pacem quidem, dum ejus obtinendi spes est, quaerendam esse; quando autem haberi non potest, auxilia undeunque quaerere; & illis uti licitum esse. Regulae hujus pars prima continet legem Naturae primam, Pacem quare & persequere; secunda est Iuris Naturalis summa, Omnibus viis & modis seipsum defendendi Ius unicum esse.
A lege Naturae primâ oritur secunda, Opôrtere unumquemque quoties Paci & defensioni propriae provisum erit, à Iure suo in Omnia, (cæteris idem facere paratis) decedere, contentumque esse eâdem libertate quam cæteris concedi vellet. Quamdiu enim faciendi omnia, quæ vult, Ius retinet, tamdiu Bellum manet. Verum si cæteri Iura sua in omnia deponere recusent, neque ille suum deponere obligatur. Alioqui cæteris in prædam potius se exponere, quod Natura non postulat, quam Pacem persequì putaretur. Atque hæc Lex eadem est cum illâ Evangelii, Quicquid vobis fieri vultis id facite aliis; & cum illâ omnium Gentium, Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.
In rem aliquam Ius suum deposit, qui libertate illa se privat quam habet cæteros impediendi quâ minus quilibet eorum Iure suo utatur in rem eandem. Nam qui Iuri suo renuntiat, vel Ius suum transfert, Ius novum quod per Naturam non ante habuit nemini tribuit, quia omnibus in omnia Ius erat; sed cedit ei tantum, eo sine ut Ius quod ante habuit sine impedimento à se orto liberè fruatur, à se inquam orto, non ab alio. Itaque quod alteri accedit ex Iure alieno in se translato, nihil aliud est quàm sublatio impedimentorum à parte solius transferentis.
Deponitur Ius vel simplici Renuntiatione, vel Translatione ad alium. Simpliciter Renuntiat, qui in medium abjicit, nemini tribuens. Transfert, qui certo alicui concedit. Vtrovis autem modo faciat, Ius habentem, quin re utatur, impedire non debet; esset enim hoc suum ipsius actum irritum facere. Injustitia enim Injuria etiam dicitur ex eo, quod (deposito ante Iure) absque Iure impedimentum sit. Est enim in controversiis hominum Injustitia similis ejus, quam in Scholis Absurditatem vocant. Sicut enim iis quæ initio supposita erant contradicere Absurdum; ita quod faciendum voluntariè suscepereis, irritum facere, Injustum appellatur. Modus autem, quo quis Iuri suo Renuntiat vel Ius suum Transfert, talis est; signo, vel signis idoneis voluntariè declarat, tali Iuri se Renuntiare, vel Renuntiasse; vel ad hunc Ius suum se Transferre, vel Transtulisse. Sunt autem Signa illa vel Verba, vel Facta, vel (ut plerumque sit) utraque. Atque hæc sunt Vincula illa quæ non à suâ Naturâ, sed à Metu damni; à Promissi violatione robur habent.
Quotiescunque Ius suum derelinquit quis, vel transfert, eâ causâ id facere intelligitur, ut sibi reciprocè ab eo, cui translatum est Ius aliquod vel aliud bonum accipiat. Nam qui prior transfult, voluntariè
tariè id fecit; Voluntatis autem objectum semper Bonum est aliquod Volenti. Sunt autem res aliquae, quae neque Verbis, neque alii signis transferri aut relinquii possunt, quia cui bono id fecerit, intelligi non potest. Idem de Vulneribus & Incarceratione dicendum est. Secundò, Ius contra vim se defendendi necessario retinetur; Nam qui se defendit, quousque vis progressura est, ignorat. Tertio, finis propter quem Relictio vel Translatio Iuris introducta est, alius non est, quam vitae & mediorum ad vitam conservatio. Si quis ergo Verbis, signisve aliis spoliare se fine; propter quem illis usus esse intelligitur, id seculse voluntariè existimandus non est, sed (per ignorantiam) verborum & signorum illorum vim non intelligens.
Translatio Iuris mutua Contractus dicitur. Differunt autem inter se Ius transferre & Rem transferre, sive tradere. Traditur Res eodem tempore aliquando quo Transfertur Ius, ut fit in Emptione & Venditione, quando alter Pecuniam alter Mercem simul cum Iure Transfert; aliquando etiam Transfertur Ius, antequam Tradatur Res.
Præterea, alter Contrahentium ad tradendam Rem, vel ad Contractum exequendum altero prior esse potest; tunc posteriori Credì sive Fides haberi dicitur; & Promissio ejus Paetum dicitur; & non praetitile, Violatio Fidei.
Quando Translatio Iuris mutua est, Contrahentium autem alter Ius vel Rem transfert, sive Amicitiae vel Officii ab eo cui transfert, vel existimationis causà apud alios, vel ex Charitate, talis Translatio Donatio & Gratia appellatur.
Contractuum Signa expressa, sunt Verba; debent autem prolata esse de Tempore Præsente, vel Præterito, ut Dò, Dedi, Concedo, Concessi. Nam si de Futuro sunt, ut Dabo, Concedam, continent quidem transferendi Iuris promissionem, sed nondum quicquam transferunt.
Contractus Signa per Consequens, interdum sunt Consequentiae Verborum; interdum consequentiae Silentii, interdum consequentiae Actionum, interdum etiam consequentiae Omissionum. In universum autem Signum Contractus per Consequens, est quicquid Contrahentis Voluntatem Contrahendi satis indicat.
Verba sola, si de Futuro sunt, Donationis Signum idoneum non est. Nam Verba hæc Cras dabo, significant nondum Dedisse, & proinde Ius nondum Translatum esse, sed Manere. Sin de Præsenti, vel Præterito sint, ut Do, vel Dedi habendum Cras, tunc Ius Crastinum recte Transfertur, idque Vi Verborum, et si Voluntatis Signum aliud nullum sit. Magna enim differentia est inter Volo hoc tuum esse Cras, & Cras tibi hoc Dabo. Nam illic Volo, Præsentem & certam Voluntatem; hic Futuram, id est incertam, id est, nullam indicat; quia Voluntatis sue Cratiae dominus nemo est. Illic ergo Ius de Præsente debeit intelligi.
Athlotheta in certamine Cursus pervenienti ad metam primo, præmium promittit Verbis de Futuro; debitum tamen illi præmium est, quamquam gratis datum, quia nisi id voluisset Athlotheta, illos ad certamen non invitasset.
In Contractibus etiam Ius transit per Verba de Futuro, nempe ubi Translatio Iuris mutua est. Nam qui promisit, ideo Transferre Ius suum velle intelligitur, quia Bonum propter quod promisit jam acceptit. Alioqui is qui promisit præstiturus non esset. In Emptione ergo & Venditione, aliisque Contractibus, Promissio tantum valet, quantum Pactum.
Qui in Contractu prior præstat, præstationem alterius facit debitam. Sic in certamine, vel quando projiciuntur Nummi præripienti habendi, præmium illud victori, vel præripienti iure proprium est. Nam in ipsa certaminis indictione Ius Transfertur.
Verum, si Contractus fiat, quo nentes Contrahentium statim præstare obligantur, sed ad diem certum Futurum, Pactum illud in merâ conditione Naturae, id est in Bello, si quæcunque interveniat suspicio de præstando, invalidum est. In Civitate non item. Nam qui prior præstat, in casu priore incertus est, an præstiturus sit alter; in Civitate certus est, quia est qui cogat. Itaque nisi Potentia communis aliqua sit coërciva, is qui prior præstat seipsum hosti prodit, præter Ius Naturale se & sua defendendi.
Suspicionis autem, quæ Pactum invalidum reddere possit causa debet esse aliquid quod Pactum sequitur, signumque sit Voluntatis non præstandi; alioqui Pactum irritum facere non potest. Quod enim impedire non potuit quin promiseris, impedire non debet quin promillum præstes.
Qui Ius aliquod transfert, etiam usum rei, quantum in se est, unà transfert. Ut qui agrum vendit, herbam & quodcunque agro innascitur vel inaedificatur simul vendit; Et qui Molendinum vendit, aquam, quâ agebatur, avertere non debet. Et qui Regendi summam Potestatem alicui transferunt, intelliguntur iudem Ius dedisse exigendi Pecunias ad Milites alendos, & creandi Magistratus & Ministros publicos.
Pacisci cum Brutis, quia Sermone carent, quo Voluntates significare possunt, impossibile est.
Pacisci cum Deo, nisi mediante aliquo, quem Deus alloquatur,
vel locum Dei teneat, impossibile est; aliter enim, an Deus etiam pactus sit, nec ne ignoramus. Itaque qui vovet Deo aliquid, quod contra Legem Naturalem sit, frustra vovet, quia illicitum est; Sin Lege Naturali mandatum sit frustra est, quia Vovens, non Voto suo, sed Naturae Lege obligatur.
Materia, sive objectum Pactorum semper aliquid est, de quo deliberari potest, propterea quod Deliberatio, quae est actus Voluntatis, intelligitur semper de futuro, & de eo, quod à Pacifcente fieri possibile existimatur.
Itaque Promittere ea, quae Impossibilia esse scimus, Pacisci non est. At si contingat, post Impossibile esse, quod credebatur Possibile, Pactum validum est, obligatque ad praestandum (non rem Promissam) sed tantundem; sin hoc quoque sit Impossibile; ad conatum praestandi quantum potest.
Pactis liberamur duobus modis, si praestiterimus, vel si condonatum sit. Est enim Praestatio omnis Pacti terminus naturalis; Condonatio autem est Libertatis restitutio, sive remissio Iuris obligacionem constituentis.
Pactum etiam si Metu extortum sit, in conditione tamen hominum naturali validum est; ut si paciscar cum hoste, servandae vitae causâ, pecuniam dare, praestare teneor. Contractus enim est, in quo alter Ius in Vitam, alter in Pecuniam transfert. Itaque ubi nulla Lex alia sit (ut in conditione naturali) quae Praestationem prohibeat, Pactum validum est. Sic bello captus, si libertatem eâ conditione accepit, ut pretium redemptionis post solvat, solvere obligatur. Etiam Princeps cum Principe fortiore, si Pacem incommodam Metu secerit, observare debet, nisi (ut supradictum est) causa aliqua nova & justa oriatur, quae excuset. Item in Civitate, si à Latrone vitam redimere promisitâ pecunia coactus fuero, praestanda pecunia est, nisi Lex Civilis prohibeat. Quicquid enim facere licitum est non obligato, idem licite pacisci possum propter Metum. Quod autem licitum est pacisci, illicitum est non praestare.
Pactum prius posterius invalidum reddit. Iure enim quod quis transtulit hodie, cras carebit.
Si quis se seipsum non defensurum esse contra vim paciscatur, Pactum invalidum est. Nam (ut ante ostensum est) Ius se defendendi contra Mortem intentatam, vulnera, incarceratorem (quorum fugiendorum causâ Ius in omnia naturali depositum est) deponere nemo potest. Nam etsi aliquis recte pacisci possit sic, Nisi hoc vel illud fecero occide, pacisci tamen non potest sic, Nisi hoc vel illud fecero, occisuro non resistam. Eligit enim homo naturaliter minus malum, id est periculum a resistentiâ, potius quam malum majus, nempe Mortem certam. Atque haec norunt omnes qui condemnatos sive ad carcerem, sive ad Mortem armati ducunt.
Si quis pacificatur seipsum accusare, nisi certus veniae fiat, Pactum invalidum est. Nam in conditione Naturae ubi non sunt Iudicia, nullus est accusationibus locus. In statu autem Civilis, accusationem sequitur supplicium; cui, cum sit vis, nemo obligatur non resistere. Idem verum est de accusatione eorum quorum condemnatione conjicimur in Miseriam, quales sunt Pater, Vxor, aliique Necessarii; testimonium enim eorum, utpote invitus dictum a Naturâ ipsâ corrumpi praesumendum est, neque ergo recipiendum. Neque accusationes expressae per tormenta pro testimoniis habenda sunt: Tormenta enim explorationi tantum inserviunt, & quicquid tortus constitetur, ad relaxationem cruciatuum spectat, non ad torquentium instructionem. Sive enim vera sive falsa confessione se expedit, Iure id facit, Iure inquam vitam propriam conservandi.
Verba per se (ut ante dixi) homines ad Pactorum praestationem constringendi vim non habent. Duo autem ei rei auxilia tantum sunt, nimirum Metus Damni a violatione Pacti, vel quia fallere (ut signum Impotentiâe) dedignentur. Posterior haec causa Generositas adeo rara est, ut in rationes venire non debeat. Solus Metus considerandus est, isque duorum generum, quorum alter est Metus Potentiarum invisibilium, alter Metus Potentiâe humanæ; & prior quidem Metus est majoris Potentiâe; posterior autem major Metus. Metus prior a sua cujusque Religione est, ineratque hominibus ante omnem Societatem Civilem. Posterior Metus cum Civitatibus natus est; sed ad cogendos homines ad Pactorum praestationem non sufficit. In conditione enim Naturae differentia Potentiarum non discernitur, nisi per eventum Belli. Itaque ante Societatem Civilem, & quoties Societas Civilis per Bellum interrumpitur, nihil est, quo Pacta confirmari contra Cupiditates hominum melius posseunt, quam Metus Agentis invisibilis, quem vocant omnes Deum, diversis Ritibus adorantes. Ad firmanda ergo Pacta Pacifcentibus necessarium visum est, ut per Deum quem metuebant Pacta sua se praestituros esse jurarent. Iuramentum autem est Promissione adiuncta formula Orationis, qua qui promittit, nisi promissum praestiterit, Deum Vtorem invocat. Formula apud Romanos hujusmodi erat, Mactet me Iupiter, sic ut ego macto hanc bestiam; & apud nos, Hoc faciam ita me juvet Deus. Atque haec faciefaciebat cum Ceremoniis Ritibusque unusquisque Religionis propriæ, ut tantò magis à Iuramenti violatione deterreretur.
Constat hinc, Iuramentum alià formà juratum, quàm quæ est secundum Religionem Iurantis, insfirmum esse. Constat item Iuramentum non esse, nisi per Deum Iurantis. Quamquam enim Ethnicorum aliqui per Reges suos Iurare soliti sunt, simul tamen intelligi Divinum illis honorem à se tribui voluerunt. Iuramenta autem illa non requisita, sed voluntaria, frequenter jurata, Iuramenta propriè dicta non sunt, sed Nominis Divini abusio, nata ex pravâ consuetudine omnia nitium vehementer afferentium.
Constat denique, quodd Obligationi, à Iuramento nihil additur. Pactum enim, si licitum sit, obligat per vim Legis Naturalis sine Iurejurando; sin illicitum sit, ne addito quidem Iurejurando obligare potest.