C A P V T X V.
De Legibus Naturæ aliis.
A Lege Naturæ, quæ impedientia Pacem humanam Iura relinqui jubet, sequitur Lex Naturæ tertia, Praestanda esse Paæta. Nam atque eo Ius in omnia frustra deponitur, manetque omnium contra omnes Bellum.
Atque in hac Lege consistit natura Iustitiae. Vbi enim non præcessit Paætum, ibi Ius nullum est translatum, sed omnia omnium sunt. Nihil ergo est Injustum. Manifesta hinc est Injustitiae Definițio, Injustitia est Pactorum non Praestatio, sive (quod idem est) Fidei datae Violatio. Iustum autem est, quod Injustum non est.
Quoniam autem Paæta Fidei mutuae (ut ante ostensum est) propter Metum unius, ne alter fallat, invalida sunt, et si origo Iustitiae sit Paætum, Paætum tamen non præstare, ubi causa Metus sublata non est, non est Injustitia. Sublata autem non est, manente Iure omnium in omnia. Vocabula ergo Iustum & Injustum ante Potentiam Civilem, quæ Violationem Pactorum ulcisici posset, & cuique Proprietatem suam Paætis acquisitam stabilire, usurpata non fuerunt. Idem intelligitur ex receptâ in Scholis Iustitiae Definitione, Injustitia est Voluntas, constans suum cuique tribuendi. Nam ubi Suum non est, id est, ubi Proprium non est, ibi Injustum nihil est; & ubi Civitas non est, nihil est Proprium. Iustitiae autem essentia consistit in Praestatione Pactorum, quae tunc valida esse incipiunt, quando constituta est Civitas; Itaque Civitas, Proprietas Bonorum, & Iustitia simul nata sunt.
Dixit Inspiriens, Non est Iustitia. Conservationis suae singuli & soli curam gerunt. Rationis ergo est, ut faciant singuli, quicquid eo conducere sibimet ipsis videbitur, id est, Pacta facere vel non facere, custodire vel non custodire arbitrio suo. Pacta facere licitum esse non negat, nec observationem eorum Iustitiam vocari, Violationem Injustitiam. Sed Injustitiam (sublato timore Dei) consistere aliquando posse dicit cum recta Ratione. Regnum (inquit) Dei acquiritur Violentia; quid si ab homine acquiri possit per Violentiam injustam, anne contra rectam Rationem esset, cum impossibile esset, ut inde ullum sibi malum, sed summum bonum sequeretur? Si contra Rationem non est, quomodo contra Iustitiam est? At hujusmodi ratione ortum est, ut ab aliquibus Scelera prospera Virtutes existimaret sint; utque Fides, regnandi saltem causâ violanda esset. Crediderunt Ethnici, Saturnum coelo expulsum à Iove esse, qui Iovem tamen Injustitiae ulorem existimaverunt. Etiam, Iurisprudentium nostrorum aliqui haeredem Regni, et si Proditor sit, statim ac moritur Rex, in Regnum succedere debere. Hujusmodi facinora quocumque nomine appellata contra Rationem (inquit) non sunt; quia omnes omnium Actiones voluntariae tendunt naturaliter ad bonum sibimet ipsis, & maximè rationales sunt, quae eo maximè tendunt. Verumtamen ratiocinatio haec, utcumque speciosa, falsa est.
Quæstio enim non est de Promissis mutuis in conditione hominum naturali, ubi nulla est Potentia cogens; Nam sic Promissa illa Pacta non essent; sed existente Potentiâ, quae cogat, & alter promissum præstiterit, ibi quæstio est, an is, qui fallit cum Ratione, & ad bonum proprium congruenter fallat. Ego vero contra Rationem, & imprudenter facere dico. Primò enim in Civitate, si quis id faciat, quod (quantum Prospici, & Ratione intelligi potest) ad suam ipsius tendit destructionem, quamquam improvisum aliquod accidat, quod eventum felicem efficiat, factum nihilominus fuisse imprudenter, quia improvisum. In conditione autem naturali, ubi unusquisque uniuscujusque hostis est, sine ope Sociorum secure vivere nemo potest. Hominem autem, qui Pacta fallere Rationis esse putat, in Societatem (quae mutuis Pactis ad singulorum defensionem initur,) quis (nisi per inscitiam) admetter, aut admissum retinebit? Quare, aut ejectus peribit, aut quod ejectus non sit, alienae debet inscitiae, quod est contra rectam Rationem. Etiam ipsa Regni Cœlestis Levias.
per Injustitiam acquisiti Suppositio ridicula est; per solam enim Iustitiam acquiri potest.
Præterea, Supposito quod Regnum acquisitum sit per Rebellionem, etiam sic contra rectam Rationem acquisitum erit; tum quia successus tales ab initio incerti sunt, tum quia exemplo suo docentur alii tantundem audere contra ipsos. Pactorum ergo observatio, Rationis præceptum est, id est, Lex Naturalis.
Sunt alii, qui Præcepta, quæ ad conservandam vitam praesentem conducunt, Leges Naturæ esse negant, sed illa quæ ducant ad felicitatem Vitæ æternæ; ad quam conducere aliquando dicunt Pactorum violationem, quæ violatio propterea Iusta est. Atque hi sunt, qui Pietatis opus esse dicunt, Reges suos praetextu Religionis Bello persequi, deponere & interficere. Sed quoniam statûs humani post mortem Scientia nulla est, sed tantummodo Fides, hominibus certis habita, dicentibus se id Scire supernaturaliter, vel accepisse ab aliis supernaturaliter scientibus, & sic alii ab aliis ascendendo, Violatio Pactorum juxta illorum sententiam non Legis Naturalis, sed supernaturalis violatio est. Legem autem supernaturalem habemus nullam praeter Scripturam Sacram. Ea autem Obedientiam Regibus praestare, & Pacta observare passim præcipit.
Alii rursus, Pacta observanda esse concedunt, praeterquàm cum Hæreticis. Sed hoc quoque iniquum est. Nam si vitium Personæ satis causæ sit Paeti violandi, satis etiam causæ debebat esse non Paciscendi.
Iustum & Injustum vocabula, aliud Hominibus, aliud Aetionibus attributa significant. Hominibus attributa Morem vel Habitum significant, ut Virtutem aut Vitium. Sic Homo cui constans est voluntas Ius suum unicumique tribuendi, et si Actiones ejus aliquando Injuste fuerint, ipse tamèn Iustus est, modo Iustitiam amet, vel quod Injuste fecerat, etiam si clam sit, ipse damnet, factum nollet, damnum, si quod factum sit, resarciat quantum potest. Injustus contra est, qui Iustitiam negligent, et si Metu, vel alia causâ sinistrâ nemini unquam Injuriam fecisset; Id quod Iustitiam veram & facere, & condire solet, & est Animi generositas quaedam quicquam fraudi & persidiae deberi dedignantis. Iustitia autem Actiones denominant hominem (non Iustum sed) Sontem; ut contra Injustitiae Actiones, id est Injuriae, non Iustum, sed Sontem.
Præterea, Injustitia Hominis est Animi ad Injuriam faciendam Habitum, Injustum faciens etiam ante quam facta sit Injuria propter voluntatem faciendi, Sed Injustitia Actionis Personam aliquam affectam Injuria supponit, nempe illum, qui cum pactum est. Itaque contingent aliquando Injuriam alius, Damnum quod ab Injuriâ est, alius facit, ut quando Dominus debitam alicui solvere pecuniam servum jussit, si Servus non fecerit, Injuria quae Creditori fit à Domino est, quae Domino sit, à Servo est; non enim Servus, sed Dominus cum Creditore pactus est. Similiter, in statu Civilis, debita sibi remittere homines privati possunt; sed Latrocinia non item, quia sunt quasi debita publica, ita ut Injuriæ factae sint Civitati.
Quod Volenti sit, Injuria non est. Nam nisi Pactum sit, ut non faceret, Injuria esse non potest; si Pactum sit, tollitur Obligatio per Voluntatem Obligantis, id ejus quicum pactum est.
Iustitia Actionum dividitur à Scriptoribus in Commutativam & Distributivam; quarum priorem dicunt in proportione Arithmeticâ, posteriorem in Geometricâ consistere; ita ut Commutativam in rerum commutandarum Aequalitate quod pretium, Distributivam in Beneficiorum aequaliter merentibus aequali Distributione consistere dicant; quasi pluris vendere quam emimus Injustum esset. Pretium omnium rerum Contrahentium appetitu aestimatur, pretiumque Iustum est in quod ambo Emptor & Venditor consentiunt. Meritum autem (praeterquam quod in Contractibus qui prior praestat, ut alter quoque praestat post, Mereri dici possit) non ex Iure, sed ex Gratiâ est. Distinctio ergo illa, illo quo exponi solet sensu, bona non est. Iustitia Commutativa, propriè est Iustitia Contrahentium, id est, Conservatio pactorum de Venditione & Emptione, de mutuâ Datione & Acceptione; de Conductione; de Commutationibus, aliique Actibus Contrahentium.
Iustitia autem Distributiva est Iustitia Arbitri, qui (quia Fides ei adhibetur) si Fidem servat, utrique parti quod suum est Distribuit; & alia non est quam Aequitas.
Vt ab antecedente Pacto Iustitia, ita ab antecedente Gratia dependet Gratitudo, quae est Lex Naturalis quarta, & comprehendi potest hac Formula: Qui Beneficium gratis datum accipit, conari debet, ne danti justa causa sit Beneficii dati pœnitendi. Nemo enim dat nisi respiciens ad Bonum sibi, propterea quod omnis Actionis Voluntariæ finis Bonum volenti est; quod Bonum si frustra expectandum esset, homines scierint, nullum erit Benefaciendi initium, neque Conscientiae mutuae, neque mutui Auxilii, neque Reconciliationis inter inimicos. Manebunt ergo in conditione Belli. Quod est contra Legem Naturae primam, quae Pacem quaerendam esse dictat.
Lex Naturae quinta est, ut Vnusquisque se commodum ceteris praestet.
Quod ut intelligatur, considerandum est, esse in hominum ad Societatem aptitudine Ingeniorum diversitatem, à diversitate Passionum ortam, non dissimilem ejus, quam videmus in congestis ad Domum ædificandam lapidibus. Sicut enim Lapis, qui propter asperitatem & figuræ irregularitatem plus loci proximis adimit quàm ipse implet, neque propter duritiem complanari potest, ab ædificantibus ut inutilis & molesta abjicitur: Ita etiam homo, qui propter asperitatem Ingenii de rebus contendit, sibi quidem superfluis, vicina autem necessariis, nec (propter Affectuum contumaciam) corrigi potest, è Societate ejiciendus est. Cum enim unusquisque, Naturæ non modò Lege, sed etiam necessitate, Conservationem propriam, & quæ ad eam necessaria sunt conari intelligitur; is qui ob superflua repugnat, Belli sequuturi reus est, facitque contra Legem Naturæ primam.
Lex Naturæ sexta est, Vt Vnusquisque acceptâ temporis futuri Causione, præteritas Injurias pœnitentibus & petentibus condonet. Nam condonare alicui Injuriam, nihil aliud est, quàm Pacem petentibus Pax concessa; Quæ tamen perseverantibus in Inimicitia, non est Pax, sed Metus. Pœnitentibus autem non concessa, signum est Animi à Pace alieni, & proinde contra Legem Naturæ.
Septima est, In Vltionibus non respiciendum esse ad magnitudinem Mali præteriti, sed ad magnitudinem Boni nascituri. Lege hac vetitum est poënam alio consilio infligere, quàm ut qui peccavit emendetur, vel moneantur qui vident ut caveant. Sequitur enim Lex hæc ex præcedente, quæ, quando cautum est de futuro, præteriti veniam dare jubeit. Vlcisci enim, nisi ad futurum Bonum dirigatur, ἐπιχαρενανικὸς est; id est, de Malo alieno vanus & inutilis triumphus; & proinde contra Rationem, & Legem Naturæ, quæ de Vanis & Superfluis contendere prohibet. Violatio Legis hujus Crudelitas appellatur.
Quoniam autem Odii & Contemptus signa omnia ad Pugnam accendunt, octavo loco pro Lege Naturali ponimus, Ne quis alium Facto, Verbo, Vultu aut Gestu Odisse vel Despicere se significet. Lege hac prohibetur Contumelia.
Quæstio de Ordine inter homines in Conditione Naturali nulla est. Distinctio illa introducta est à Lege Civili. Scio Aristotelem lib. 1. Politicorum quasi Principio uti, Estèe alios à Naturâ factos ad Imperium, nimirum, Sapientes (id est, ut innuere voluit Philosophos, qualis ipse erat) alios ad Serviendum (nempe homines corporibus & ingenio duris) quasi Dominium & Servitus non à consensu hominum, sed à differentiâ Ingeniorum originem habuerint; id
quod non modo contra Rationem, sed etiam contra Experientiam est. Quis enim ita stultus est, ut sibi ab aliis imperari mallet, quam a seipso? Etiam quando vi contenditur inter illos qui habentur Sapientes, & illos qui sunt Robusti, priores illi, raro aut nunquam victoria potiuntur. Si ergo homines Naturae aequales fecit, agnoscenda est aequalitas. Sed si inaequales fecit, quia tamen unusquisque unicumque aequalem se esse putat, Pax nisi aequalibus conditionibus non habebitur. Admittenda ergo est Aequalitas, & Lex Naturae nona est Homines omnes inter se Naturae aequales esse. Hujus Legis violatione Superbia est.
Ex hac Legi sequitur decima, ut in Pace ineundâ nemo reservari sibi poscat Ius aliquod, quod cuinquam ceterorum reservatum nolit. Cum enim vitae conservandae causâ, sicut deponi Iura quaedam Naturalia, ita retineri quaedam necessarium est, nempe Ius proprii corporis curandi, Igne, Aquâ, Aëre fruendi, cæterisque sine quibus Homo vivere non potest; si jam plus retinere Iuris postulat, aliquis, quam aliis libenter concessum vellet, facit ille contra Legem praecedentem. Hujus Legis violationem Graeci ολεονεξιαν, Latini Avrogantiam dicunt.
Si in controversiâ Iuris Sententia alicujus Arbitri fidei permittatur, Lex Naturae est, undecima, ut in utramque partem aequus sit. Nam absque eo finiri Lites non possunt. Qui ergo Aequus non est, Litigantibus quantum in eo est Arbitria & Iudicia, & per consequens Pacem ipsam tollit, contra Legem Naturae primam.
Ex hac Legi sequitur duodecima, Quae Dividi non possunt, eorum usum communem esse; idque, si fieri potest, & quantitas rei patiatur, sine restrictione; alioqui numero utentium proportiona'iter. Distributio enim aequalis aliter esse non potest.
Sunt autem quaedam res, quarum neque Divisio, neque Vsus communis esse potest. De his Lex Naturae statuit decimatercia, ut Ius integrum, vel (si usus alternus placet) possessio prima Sorte determinetur.
Sortium duo sunt genera, Arbitrarium & Naturale. Arbitrarium in quod consentiunt Partes. Naturale est, aut Primogenitura, aut prima Occupatio.
Itaque quarum rerum neque Divisio est, neque Vsus communis, ea res vel primi Occupantis, vel Primogeniti sunt, Sorte acquisita: Quae est Lex Naturae decima quarta.
Lex Naturae decima quinta est, Vi Pacis Mediatoribus ire & redire mihi liceat. Lex enim quae dictat Pacem quaerendam esse, ut finem, dictat quoque Mediatorum protectionem, ut Viam.
Quoniam autem inter eos qui Leges Naturales observant, quaestiones nasci possunt, primò, an factum sit; secundò (si factum est) utrum Iure an Injuria; quarum prima dicitur controversia Facti, secunda controversia Iuris; nisi Litigantes in sententiâ alicujus tertii acquiescere mutuò paciscantur, Bellum manet. Tertius autem Arbiter dicitur. Itaque Lex Naturae decimal sexta est in Sententia Arbitri acquiescere.
Quoniam autem Vnusquisque in omni Actione suâ respicere solet ad Bonum sibi, Arbitre idoneus in causâ propria nemo est. Quæ est Lex Naturæ decimaseptima.
Propter eandem causam, pro Arbitro recipiendus nemo est in controversiâ quacunque, cui Lucrum, Dignitas vel Voluptas à Victoria partiis alterutrius manifestè oritur est. Corruptitur enim talis Arbiter à Naturâ humanâ. Quæ est Lex Naturæ decimaoctava.
Decimanona Lex Naturæ est, in quaestione Facti judicandum esse secundum Testes. Litigantium enim uni credere potius, quam alteri contra Æquitatem est, nempe Legem Naturæ undecimam.
Atque hæ Naturæ Leges sunt, quæ conducunt ad multitudinem hominum in Pace conservandam. Aliæ autem res sunt, quæ ad singulorum destructionem tendunt, ut omne genus Intemperantiae. Sed quia Naturam individuum spectant, nec ad institutam doctrinam pertinent, omittantur.
Est hæc, dicet aliquis, Legum Naturalium deductio subtilior, quam ut intelligi ab omnibus possit, quorum maxima pars alimentis studet, aut voluptatibus. Ne tamen etiam tardissimis excusationi locus relinquatur, contraxit eas Scriptura Sacra in unam eamque brevem & perspicuam sententiam, Quæcunque vultis facere vobis homines, id facite illis; & Philosophi, Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Quare ad totam Legem Naturalem perdiscendam, aliâ re opus non est, quam ut Actiones alienas cum nostris pensitantes, in alteram lancem transferamus, ne Passiones propriæ ponderi fortè aliquid addiderint.
Leges Naturales obligant in Foro interno, id est, earum transgression, non Crimen propriè, sed Vitium dicendum est. Sed in Foro externo non semper obligant. Nam qui illas observaret tunc, quando à cæteris contemnuntur, cæteris præda esset, contra fundamentum omnium Legum Naturalium, nempe Naturæ conservationem. Attamen, quando de earundem observatione à cæteris cautum est, tunc is, qui eas non observat, Bellum, non Pacem quaerit.
Legem omnem, in Foro interno obligantem, Factum violat non modo
modò Legi contrarium, sed etiam congruum, si contrarium putet is qui facit. Quanquam enim Actio ipsa fuerit secundum Legem, Voluntas contra erat. Nam in Foro interno solus Animus Reus sit.
Eadem Leges, quia ad Velle tantum obligant, Velle inquam constanter, & sincere, faciles observatu sunt; solus Conatus sufficit. Qui illas observare quantum potest conatus est, observavit, & Iustus est.
Legum Naturalium Scientia vera & sola, Ethica est. Ethica autem alià non est, praeter Scientiam earum rerum quae in Congressibus & Societate hominum, bonae vel malae sunt. Bonae autem & Malae dicuntur eadem res à diversis hominibus, propter hominum Appetitus, Aversiones, Consuetudines & Doctrinas diversas diversè; & quandoque ab eodem homine, propter mutationem Voluntatis eadem res modò bona modò mala appellatur.
Inde autem oriuntur Disputationes, Controversiae, & tandem Bellum. Quamdiu ergo homines privati Boni & Mali mensuram faciunt, tamdiu homines sunt in conditione Belli omnium contra omnes. Pacem ergo bonam esse consitentur, quæruntque omnes. Itaque Media ad Pacem necessaria bona esse negari non potest. Sunt autem illa, Iustitia, Gratitudo, Modestia, Æquitas, & cæterae Leges Naturae. Bona igitur Moralia sunt, id est, Virtutes; & his contraria Mala, id est, Vitia. Scientia autem Virtutum & Vitiorum est Philosophia Moralis. Doctrina ergo de Legibus Naturae Vera est Ethica. Scriptores Ethici, etsi easdem agnoscant Virtutes, atque eadem Vitia; in quo tamen consistit Bonitas Virtutis, & quare laudabilis sit non videntes, Virtutes alias non agnoverunt quam Passiones, sed Mediocres; quasi Fortitudo, non causa, sed gradus Audendi; & Liberalitas, non causa, sed quantitas dati esset.
Dictamina hæc Rationis nomen quidem obtinuerunt Legum; sed impropiè dictarum. Sunt enim de iis rebus quæ ad Conservationem hominum conducunt tantum Theoremata. Lex autem propriè dicta, est Vox Imperantis, vel proleta, vel scripta, ita ut omnes qui obedire tenentur, sciant vocem ejus esse.