Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T X V I.

C A P V T X V I.

De Personis & Authoribus.

Persona est is qui suo vel alieno nomine Res agit. Si suo, Persona Propria, sive Naturalis est; si alieno, Persona est ejus, cujus Nomine agit Representativa. Personam Graeci vocant μεγαλωμνη, quod significat Faciem hominis Naturalem. Sed à Latinis Persona frequentissime sumitur pro Facie Fictitiâ, quae & Larva dicitur, quali utebantur in theatris Histriones. A Theatro autem in Forum translata est, etiam sine Larvâ; adeo ut Persona tum in Theatro, tum in Foro idem significaret quod Auctor; & Personam alicujus gerere aut sustinere diceretur ille, qui Nomine cujuscunque (etsi sine Larvâ) Partes ageret. Atque eo sensu utitur vocabulo Persona Cicero ad Atticum, ubi dicit, Vnus sustineo tres Personas, Mei, Iudicis, & Adversarii. Itaque Deputati, Procuratores, Proreges, aliique qui aliorum negotia faciunt, eorum Personae sunt Repraesentativae.

Verba & Facta Repraesentantium, ab iis quos Repraesentant aliquando pro suis agnoscuntur; tunc autem Repraesentans Auctor, Repraesentatus Author dicitur, ut cuius authoritate Auctor agit. Qui autem in quaestione de Bonis & Possessionibus, Dominus; in quaestione de Verbis & Actionibus, Author appellatur. Et ut Ius habendi, Dominium, ita Ius agendi, Authoritas dicitur.

Si ergo Auctor Paciscatur per Authoritatem sibi datam, Authori obligat, & Pacti consequentiis omnibus subjicit, tanquam si in Personâ suâ propriâ Pactus esset. Omnia ergo quae de naturâ Pactorum Capp. 14. & 15. dicta sunt, vera etiam sunt, ubi Pacta fiunt per Personas Repraesentativas, sed secundum Authoritates sibi concessas.

Itaque qui cum Auctore Paciscitur, cujus Authoritatem nescit, proprio id facit periculo. Nemo enim Pacto obligatur, cujus ipse non lit Author. Quando ergo aliquis contra Legem Naturae, Authoritate alienâ facit Auctor, non Auctor, sed Author Legem violat. Actio quidem contra Legem est, sed non Auctoris, sed Authoris Actio est; quia Legem violasset Auctor si non fecisset, cum facere Pactus esset.

Qui cum Auctore, Authoritatis illi concessae inscius, verbo ejus credens Paciscitur, nisi Authoritatem Auctor rogatus ostendat, non est ulterius obligatus. Pactum enim sine Authoritate invalidum est. Sin qui Pactus lit aliam cautionem non expectabat praeter Auctoris Verbum, tum cum Paciscetur, Pactum contra Auctorem valet, quia se Authori fecit. Et sic, ubi Authoritas manifesta est, Author; ubi fissa est, Auctor obligatur.

Paucae res sunt, quarum non possunt esse Personae. Quamquam enim Persona sit per Naturam aliquid quod intelligit, id tamen cujus Persona geritur non semper necessario ita est. Itaque rei Inanimatae, ut Ecclesiae, Nosocomii, Pontis Persona geri potest à Rectore vel Curatore aliquo. Authores autem res Inanimatae esse non possunt;

verum Rectores & Curatores qui gerunt Personam rerum Inanimatarum, agent per Authoritatem eorum, quorum est Dominium illarum. Personae ergo ejusmodi extra Statum Civilem non existunt.

Infantis, & ejus qui mentis compos non est, Persona geri potest per Tutorem; qui tamen dum Infans mentis impos est, Author non est, nisi per concessionem Civitatis. Authoritas enim Tutoribus & Curatoribus dari non potest nisi Iure Civilis.

Idoli, id est meri figmenti, quales erant Dii Gentium, Personae fuere constitutae, quae Bona Mobilia & Immobilia, & Iura tenuerunt Idolis consecrata. Idolum autem, cum sit nihil, nullius rei Author esse potuit. Authoritatem dederunt Civitates.

Etiam Dei veri Persona geritur, & gesta est. Mundum enim in propriâ Personâ creavit. In redimendo genere Humano Personam Dei gessit Iesus Christus. In Electis sanctificandis ejusdem Dei Personam gessit Spiritus Sanctus; Id quod docemur in Catechismo publico, nempe, Credere in Deum Patrem qui creavit Me & totum Mundum; & in Deum Filium qui redemit Me & totum genus Humanum, & in Spiritum Sanctum qui Sanctificavit Me & omnem Electum Populum Dei.

Etiam plurium hominum fit una Persona, quando repraesentatur ab uno, qui habet à Singulis Authoritatem. Non enim Repræsentati, sed Repræsentantis Unitas est, quae Personam facit esse Unam; neque Unitas alio modo in Multitudine intelligi potest.

Quoniam autem Multitudo Naturaliter non Unum aliquod, sed Multi sunt; non Unus, sed Multi, nempe Singuli, Authores sunt eorum quae dicit vel facit Actor, qui est Persona ipsos Repræsentans. Unusquisque enim eorum communi Actori suo Authoritatem tribuit suam. Sin Authoritas finita sit quae tribuitur, Author quisque est illarum solummodo Actionum quae in Mandatis continentur.

Si Actor, seu Persona non sit Unus homo, sed Coetus hominum, tunc Vox partis Majoris accipienda est pro Voce Personae. Nam si Pars Minor pronuntiet (exempli causâ) Affirmativè, Major Negativè, Voces Negativae abundantes, ut quibus non contradicitur, Personae, id est, Omnium Vox est; Nam alioqui (contra Naturam) Persona Muta est.

Si Persona Repræsentans ex pluribus constet numero paribus, præsertim parvo, continget sãpenumero (Negationibus & Affirmationibus se mutuò extinguentibus) Personam fieri Mutam & proinde inutilem, & Agendi incapacem. Potest tamen fieri ut Voces contradictoriae, eademque æquales numero, quaestionem determinent; ut

in Accusationibus, eo ipso Reum absolvunt quod condemnare eum propter voces aequales non possunt; at contra non absolvere, non est condemnare. Idem contingeret deliberantibus utrum aliquid statim faciendum sit, an in aliud tempus differendum. Eo enim quod praesentem executionem non decernunt, decernunt dilationem.

Porro, si numerus impar sit, ut tres, vel plures; siquidem vox unius tolleret voces reliquorum contradictorias, numerus ille Persona non esset, propter diversitatem opinionum & appetituum in rebus multis & maximi momenti. Muta enim esset &c. ad Agendum inepta.

Authorum duo sunt genera. Sunt enim alii simpliciter Authores; de quibus modò dictum est. Alii conditionaliter tantum; ut qui Pactum praestare in se recipit, si is qui Pactus est, ante constitutum diem non praestiterit. Atque hi, quamquam Fidei habendae Authores sunt, aliis tamen nominibus pro variis Actionum generibus vocitantur, ut Fideijussores, Sponsores, Praedes, Vades.

PARS SECUNDA - DE CIVITATE SIVE REPUBLICA.