Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T XVII.

C A P V T XVII.

De Causa, Generatione, & Definitione Civitatis.

Quod homines Libertatis & Dominii per naturam amatores, ex praescripto (ut fit in statu Civilis) vivere voluerunt, Finis & Causa fuit cura conservationis suae Vitaeque commodioris, id est, ut e conditione misera Belli omnium contra omnes exirent, quae conditio Libertati naturali (propter passiones humanas) necessariò tunc adhaeret, quando nulla extat potentia visibilis quae passiones illas terrore poenarum temporare possit, legesque naturales, & pacta observati faciat. Leges enim naturae (ut Iustitia, Æquitas &c.) & uno verbo, Faceere aliis quod fieri vellemus nobis, absque metu Potentiae coactivae, passionibus naturalibus (quales sunt Ira, Superbia, Cupiditasque, omnis) contrariae sunt.

Exitum autem e conditione Belli omnium contra omnes Leges & Pacta, per se praestare non possunt. Verba enim sunt, dumque verba tantum sunt, non timentur, ideoque ad securitatem hominum per se sine armis inutilia sunt. Itaque Leges (quas qui observare, aliis observantibus, conatus est, observavit) quoties potentiae cogentis metus abest non obligant, neque impediunt, quin securitatem suam a viribus & artibus propriis petere unicumque licitum sit. Idem etiam docent historiæ veteris Graeciae, ubi cum nulla essent (præter paterna) Imperia, latrocinium mari terraque quæstus non modo licitus, sed etiam (à crudelitate, & ab agri colendi instrumentis abstinentibus) honorificus erat. Quod autem fecerunt tunc Familiae parvae, id nunc faciunt Civitates, id est Familiae magnae, dominia sua securitatis causa, ad omnem periculi vel invasionis hostilis suspicionem augentes; & tum hostes, tum eos qui hostibus auxiliaturi videntur, quantum possunt vi & astu debellant aut debilitant; idque, quia aliter securi esse non possunt, justè.

Neque securitatem quam quaerunt praestare potest paucorum hominum inter se conspiratio, quia in parvis numeris parva Sociorum accessio ad certam sufficit victoriam, animosque addit aggressoribus. Multitudo autem qua securitatis suae spem praestare potest, numero non certo, sed cum viribus hostium comparato determinatur, ut major sit quam ut excessus tanti ei tam conspicui momenti ad Bellum finiendum sit, ut hostis ad aggrediendum provocetur.

Sit autem multitudo quantacunque, si tamen actiones eorum Iudiciis & Arbitriis multorum gubernentur, nullam inde expectare possunt securitatem, neque contra communem hostem, neque contra injurias alter alterius. Dissentientes enim inter se de Virium usu non sibi mutuo auxiliaturi sunt, sed oppositis consiliis vires ad nihilum reducturi. Vnde non modo a communi hoste facile superantur, sed etiam de commodis propriis inter se Bello certaturi sunt. Siquidem enim hominum numerus magnus, sine Potentia communi quae posset omnes cogere, in Aequitatem ceterasque Leges Naturae observandas consentire supponeretur, idem etiam de toto genere humano supponendum esset, itaque Regimine Civili omnino opus non esset, victuris scilicet hominibus in Pace, & sine Dominis.

Neque ad securitatem (quam perpetuam esse volunt) sufficit, ut gubernentur pro certo tantum & determinato tempore, ut in uno praetio, vel Bello uno. Et si enim (per conatum unanimem) hostem vincant, postea tamen, si communem hostem non habeant, vel si alii hostem, alii amicum, eundem putent, Societas necesariori dissolvetur, & propter voluntatum differentias, inter seipsos Bellum renovabitur.

Sed sunt, inquiet aliquis, Animalia quaedam bruta, ut Apes, & Formicæ quae pacificè in eodem Alveari, & in eadem Formicaria inter se vivunt, habenturque ab Aristotele pro Animalibus Politicis, regunturque suo unumquodque Iudicio & Appetitu, idque sine usu Sermonis quo significare alius alii possit, quid ad utilitatem communem conducere, vel non conducere existimant. Quid ergo impedit quo minus homines idem faciant? Ad hoc respondeo.

Primò, Quod Homines inter se de Honoribus & Dignitate perpetuo contendunt; sed Animalia illa non item. Itaque inter homines Invidia, Odium, Bellum, propter eam (inter alias) causam sèpe nascitur; inter illa rarissime.

Secundò, Inter Animalia illa bonum Publicum & Privatum idem est. Ergo ad bonum Privatum dum naturaliter feruntur, simul procurant Bonum Commune. Homini autem in bonis propriis nihil tam jucundum est, quam quod alienis sunt majora.

Tertio, Animalia illa, quia carent Ratione, in rerum suarum communium administratione nihil vident, aut videre sibi videntur, quod culpent; inter homines autem permulti sunt, qui se cæteris sapientiores, & regendæ Civitatis capaciores esse putant, quique dum suo quisque modo reformare volunt, dissident inter se & Belli causa sunt.

Quarto, Animalia illa (etsi ad cupiditates suas significandas inter se vocis usum habeant quanto egent) verborum tamen arte illa carent, qua Homines alii aliis videri faciunt Bonum Malum, & Malum Bonum; Magnum Parvum; & Parvum Magnum; & alter alterius actiones ita reprehendit, ut inde turbæ oriantur.

Quintò, Animalia bruta inter Injuriam & Damnum non distinguunt. Itaque quamdiu bene sibi est, cæteris non invident. Homo autem tunc maximè molestus est, quando otio opibusque maximè abundat. Tunc enim sapientiam suam in Regentium actionibus reprehendendis ostentare amat.

Postremò, Animalium illorum consensio à Natura est; consensio autem hominum à pactis est, & Artificiale. Mirum ergo non est, si ad firmitatem & durationem ejus, aliud præter pactum requiratur; nempe Potentia communis quam singuli metuant, & quæ omnium actiones ad bonum commune ordinet.

Communem autem Potentiam constitueri, quæ homines tum ab invasione exterorum, tum ab injuriis mutuis tueri possit, ita ut proprie industriæ & telluris fructu contenti vivant & alantur, unica via hæc est, ut Potentiam & Vim suam omnem in hominem vel hominum Coëtum unum unusquisque transferat, unde voluntates omnium ad unicum reducantur, id est, ut unus homo vel coëtus unus Personam gerat uniuscujusque hominis singularis; utque unusquisque authorem se esse fateatur actionum omnium quas egerit Persona illa, ejusque voluntati & judicio voluntatem suam submittat. Est autem hoc aliquid amplius quam consensio aut concordia. Est enim in Personam unam vera omnium Unio; quod fit per pactum uniuscujusque cum unoquoque; tanquam si unicumque unusquisque diceret, Ego huic homini (vel huic coëtui) Authoritatem & Ius meum regendi meipsum concedo, ea conditione, ut tu quoque tuam Authoritatem & Ius tuum tui regendi in eundem transferas. Quo facto, Multitudo illa una Persona est, & vocatur Civitas & Respublica. Atque hæc est Generatio magni illius Leviathan, vel (ut dignius loquar) Mortalis Dei; cui Pacem & Protectionem sub Deo Immortali debemus omnem. Authoritate enim tanta ab omnibus & singulis collata, tantam Potentiam

& tantarum Virium usum habet, ut terrore earum voluntates omnium ad Pacem inter se, & ad conjunctionem contra hostes conformare possit. In quo consistit essentia Civitatis, quae sic Definitur. Civitas Persona una est, cujus Actionum, homines magno numero, per Pacta mutua uniuscuiusque cum unoquoque fecerunt se Authores; eo fine, ut Potentia omnium arbitrio suo ad Pacem & Communem Defensionem uteretur. Is autem qui Civitatis Personam gerit, Summam habere dicitur Potestatem. Caeteri omnes Subditi & Cives appellatur. Potestas autem summa duobus modis habetur, quarum una est Vis, ut cum Pater Filios suos sibi obedere cogit; vitam enim illis, non alendo, auferre potest. Vel ut, qui viis hostibus ea conditione vitam condonat, ut imperata faciant. Alter modus est, quando homines sponte summam Potestatem in unum hominem vel coetum, spe Protectionis conferunt. Atque haec Civitatis Institutio; illa Civitatis Acquisitio est. Dicam autem primò de Civitate Instituta.