C A P V T XVIII.
De Iure habentium Potestatem Summam in Civitate per Institutionem.
Instituitur Civitas, quando homines sponte sua convenientes singuli cum singulis pacificuntur, ut cuicunque homini vel coetui pars major suffragiis suis Personam omnium gerendi Ius contribuit, illi omnes obedirent. Obligatur ergo unulquisque eorum, sive suffragium suum in illum contulerit, sive non contulerit, illi quem major pars elegit obedere, & pro Authorc actionum illius omnium habendus est. Nam nisi in parte suffragiorum majore intelligantur comprehensa suffragia omnium, frustra conventum est, & contra finem ab unoquoque sibi propositum, nempe Pacem & Protectionem omnium.
A forma Institutionis, tum Potestas omnis, & Iura omnia summam habentis Potestatem, tum Civium omnium officia derivantur.
Primò, ex eo quod Pacti sunt, intelligitur, Quod nullis Pactis prioribus obligati erant ad id quod Pacto praesenti contrarium est. Itaque qui Civitatis alicujus jam Cives sunt, Pactum novum inire non possunt quo Personam suam in alium transferre, vel cuiquam alii (non permittente qui Summam habet Potestatem) in re quacunque obedere obligetur; &c, per consequens, qui sub Monarcha Cives sunt, neque Monarchiam rejicere, neque ad Libertatem naturae relabi, si noluerit qui habet Summam Potestatem, vel quilibet alius Civium, Iure possunt. Violarent enim Pactum initum cum singulis; & Potestatem Summam Iure jam habenti datam, contra Ius eriperent. Praeterea si qui eam eripere conaretur, interfectus aut quocumque supplicio affectus fuerit, supplicii proprii Author esset; & quia Injustum est, quod facientis iphius Authoritate punire potest, eo quoque nomine Injustum. Quod autem Cives quidam contumaciae Pactum praetenderunt novum, non cum hominibus, sed cum Deo initum, id quoque Injustum erat. Pactum enim cum Deo iniri non potest, nisi mediante aliquo, qui Deum representat; id quod solus facit is, qui Summam sub Deo habet Potestatem. Sed pretensio illa Pacti cum Deo, manifestum mendacium erat, neque Injustum tantum, sed vilissimum factum esse, cognoverunt ipsi praetendentes.
Secundò, Summa Potestas propter malam Reipublicae administrationem, habenti tolli non potest; primò quia cum totius Civitatis Personam gerat, quae ut Actor facit ille, ut Author facit Civitas. Quis autem est, qui Civitatem ream faciet? Deinde is in quem confertur Potestas Summa, cum nemine paciscitur conferentium; & proinde nemini eorum Injuriam potest facere propter quam Potestate sua privaretur. Aut enim Pactus est cum tota multitudine quasi cum una Persona, quod non potuit fieri antequam eligeretur, quia multitudo illa una Persona nondum erat; aut cum singulis seorsim, & sic simul atque electus est, unusquisque malae administrationis, cuius reum faciunt illum Author ipse est, & accusat seipsum. Velle ergo Pactis illum obligare qui Summam habet Potestatum, est ipsam Civitatem obligare velle. Verum si concedamus, illum qui Summam habet Potestatem, Pacta cum Civitate & inire & violare posse, is autem cum violaverit violasse negaverit, quis litem hanc determinabit? Nisi autem determinetur, reditur ad Anarchiam, nec Civitas amplius est. Si determinetur à Civitate, ab ipso determinatur, qui Personam Civitatis gerit, id est à Potestatem Summam jam habente. Quem qui Pactis obligari existimant, eo videntur decepti esse, quod non distinguant inter obligationes quae fiunt per Verba, & ligationes quae fiunt per capistra; nec cogitant verba per se infirma esse. Postquam autem Summa Potestas constituta & armata est, tum demum vi tanta Potestatis etiam verba capistra fiunt. Partim etiam eo decepti sunt, quod multitudinem hominum in unum locum convenientium, etiam antequam de Summa Potestate consenserint, non modo Personas, sed Personam esse, & seorsim à singularibus Loqui &
Agere imaginati sint. Quando vero in cœtu Populari Potestas Summa collocata est, Pactum tale intervenisse nemo dicit. Quis enim adeo hebes est, ut Populum (exempli causa) Romanum, qui Imperium Romæ Summum habuit quondam, Summam illam Potestatem tenuisse per Pactum cum Romanis, & proinde Populum Romanum à Romanis (nisi bene regnasset) deponi potuisse dicat? Quod autem in Monarchia, & Statu Populari quaestionem hanc eandem esse non omnes videant, causa est ipsorum Ambitio, Cœtui potius quam uni homini faventium; quia sub uno homine Vulgus sunt, sed sub cœtu Regnantis pars sunt.
Tertio, Si consensus partis majoris Summa Potestas semel constituta sit, nemini eorum cui factum displaceat, suffragii sui in contrarium testes poscere, vel memoriam rei extare, postulare licitum est. Postulatio enim talis factum mutare volentis est, & per consequens; paci factae renuntiantis, & Bellum contra cæteros denuntiantis, & in conditionem Naturæ, quam fugiebat (contra sinem, quem habuit quando cum cæteris in conventum venit) redeuntis.
Quartò, Quoniam per Institutionem ipsam, omnium Actionum illius in quem Summam contulerunt Potestatem, Author est conferentium unusquisque; manifestum est, Quod ab habente Summam Potestatem nemini conferentium fieri posse Injuriam. Nam factum Authoris, id est uniuscujusque est quicquid ille fecerit. Sibi ipsi autem Injuriam facere nemo potest. Quin is qui Summam habet Potestatem facere iniquè possit, non negaverim. Iniquum enim quod contra Legem Naturæ, Injustum quod contra Legem Civilem factum est, appellatur. Nam Iustum aut Injustum ante Civitatem constitutam nihil erat.
Quintò, non potest qui Summam habet Potestatem à Civibus occidi, aut quomodocunque Iure puniri. Nam qui Injuriam facere non potest, ne Reus quidem fieri, multo minus condemnari potest. Quicquid enim fecit, facti Author est Civium unusquisque.
Sexto, Quia Civitatis instituendae finis Pax est & Defensio; & quicunque in finem Ius habet, Ius etiam in media habet, sequitur, ut cuicunque sive Homini, sive Cœtui tribuitur Potestas Summa eidem etiam de mediis ad Pacem & Defensionem Iudicatio tributa sit, & ut tum in ipso periculo, tum (præventionis causa) ante periculum, judicet, quid factu necessarium sit, tum ad Pacem Civium inter se, & securitatem contra hostes conservandam, tum ad damna Civitatis resfarienda.
Septimò, Summæ Potestati adhærent, quæ ad conservationem vel
violationem Pacis tendunt decernere, & quando, quatenus, quibus apud multitudinem concionari permittendum sit, & qui libri publicandi, & à quibus examinandi sint. Actiones enim ab Opinionibus ortum habent: In harum ergo regulatione consistit regulatio Civium, unde oritur Pax & Concordia. Quanquam autem Doctrinarum, veritas sola scopus sit, Paci tamen, si verae sunt, non repugnant. Doctrinae enim Paci contrariæ verae esse non possunt, nisi etiam Pax & Concordia contrariæ dicantur Legibus naturalibus. In Civitatibus quidem, Rectorum Doctorumque negligentia aut imperitia, errores progressu temporis universaliter pro veris recipi, & veritates displacere posseunt, veritatis tamen novae utcunque subita apparitio, et si sopitum Bellum aliquando excitare possit, Pacem tamen nunquam violat. Qui enim adeo remisitè regnatur ut Opinionis novae introducendae causâ, capere arma audeat, etiam tunc animum rebellandi habuit. Quod autem non aggressus sit, à metu est, viventis nempe quasi in procinctu prælii. Ad Summam ergo Potestatem attinet Opinionum & Doctrinarum omnium Iudicatio, ut quæ discordiarum Bellique Civilis sèpissimè causâ & origo esse solet.
Octavio, ejusdem Summæ Potestatis Ius est, Regulas praescribere, quibus, quid sit suum unusquisque sciat & fruatur, sine molestia à concivibus; & quid Agere licite possit, & quid licite non possit; id est regulas praescribere circa rerum Proprietatem. Nam ante Summam Potestatem constitutam Ius erat omnibus in omnia, quod erat causa Belli. Regulae ergo quibus definiuntur Meum, & Tuum; & in Actionibus Bonum, Malum, Licitum, Illicitum, à quibus dependet Pax Civium, ab habente Potestatem Summam praescribendae sunt. Vocantur autem Regulae illæ Leges Civiles, sive Civitatis illius Leges cujus Civibus praescribuntur, quanquam nomen illud Lex Civilis restringitur hodie ad significandum Leges Romanas antiquas, quia Civitatis Romanæ propter Imperium Romanum latè expanulum nos etiam olim pars fuimus.
Nonò, Summæ Potestatis etiam est, Ius Iudicandi, id est causas omnes, tum Iuris tum Facti cognoscendi, & controversias omnes decidendi. Nam alioqui Civibus ab Injuriis mutuis protectio nulla est, & Leges de Meo & Tuo frustra essent, manerentque homines in conditione Belli omnium contra omnes.
Decimò, Ejusdem Summæ Potestatis est cum aliis Civitatibus Bellum & Pacem facere suo arbitrio, id est Iudicare utrum Bono an Malo Civitatis Bellum futurum sit necne, quantæque copiæ comparandæ, & quomodo à Civibus alendae sint. Civium enim tutela ab exercitibus dependet, exercituum robur à Civitatis Vnitate, Civitatis Vnitas ab unica Summam habentis Potestatem Persona. Etiam Militiae Ius (etiam solum) Summa est Potestas; quia Ius in milites est, Ius in Potentiam totius Civitatis.
Undecimo, Ejusdem potestatis est Consiliarios, Magistratus, Ministrosque omnes taum Pacis quam Belli eligendi Ius. Cui enim Pacis & Defensionis procurandae imponitur onus, eidem Ius conceditur Mediiis quibus se exoneret pro arbitrio suo utendi.
Duodecimo, Ejusdem Potestatis Ius est Præmia, ut Divitias Honoresque bene merentibus tribuendi, & transgressoribus Pœnas Legibus praefinitas infligendi. Vel si poena Lege statuta non sit, faciendi Leges poenales quæ libi ad excitandos & terrendos improbos videbuntur commodissimæ.
Postremo, si cogitemus quanti unusquisque se æstimet, quantumque ab aliis sibi honoris deferri cupit, quibus ipse tantundem tribuere indignum putat, unde Simultates, Factions, & Bellum deinde nasci solet, fatebimur ad Civitatis disolutionem tendere etiam controversias de Honore & Ordine Civium, & Potestatis Summæ coërcione indigere. Necessariae ergo sunt Leges quibus quis cuique Honor tribuendus sit, in congressibus & alloquiis definiatur. Itaque conferendi Titulos, Ordinesque Civium distinguendi, ejusdem Summæ Potestatis Ius est. Atque hæc sunt Iura Summam habentis Potestatem principalia, ut ampliter hic demonstratum est, & brevius demonstrari potuit unico hoc argumento. Iura enim hæc omnia quin Civitatis sint negabit nemo; Civitas autem nisi per Personam suam (nempe eum qui Summam habet Potestatem) neque Loqui neque Agere potest. Sunt ergo Iura hæc omnia illius, qui in Civitate Summam habet Potestatem, sive is Homo sit, sive Cœtus hominum. Sunt autem & alia Iura ejusdem, sed minora, & in diversis Civitatibus diversa, quibus tamen amissis Cives protegendi potentia non amittitur, & quæ transferri possunt ad Cives privatos. Sed illa quæ enumeravimus Iura majora transferri non possunt. Iure enim Militiae amissi, Ius Iudicandi propter defectum Potentiae frustra erit. Iure exigendi pecuniam amissi, milites nulli erunt. Iure Regulandi doctrinas amissi, animabuntur Cives superstitionis ad rebellionem à suis ipsorum Phantasis. Summatim, si Iurium dictorum quodlibet unum desit, cætera cestabunt omnia, fietque divisio de qua Christus ipse loquens dixit, Regnum divisum in seipso stare non potest. Nisi enim Iurium horum divisio antecedat, divisio populi in exercitus oppositos nulla erit. Opinion docentium Iura Regui Anglicani divisâ esse inter Regem, Proceres, & Cœtum Communium, causa fuit Belli quod sequutum est Civilis; etiam disputationes de quaestionibus Politicis & Theologicis, quibus tamen populus ita nunc de Iure Regio eruditus est, ut in Anglia pauci (puto) nunc sint qui Iura praedicta inseparabilia esse non videant; & publice agnitiuri sint simul atque redietit Pax, & quamdiu calamitatem præteritarum meminerint; sed non diutius, nisi melius erudiatur populus.
Quoniam autem Iura hæc Summae Potestati essentialia & inseparabilia sunt, sequitur, ut quibuscunque Verbis separari & aliis concedi videantur, nisi Potestati Summae simul & expressis verbis renuntiatum sit, concessionem nullam; esse, sed concessa omnia, Summa Potestate, id est Personâ Civitatis retentâ, inseparabiliter redire.
Cum ergo Authoritas hæc ingens indivisibilis sit, & habenti Summam Potestatem inseparabiliter adhaerat, quis color inveniri potest opinioni, qui dicunt de Regibus Civitatis Personam gerentibus, quod et si Singulis majores, Universis tamen minores sunt? Nam si per universos intelligunt Civitatis Personam, ipsum intelligunt Regem. Itaque Rex leipso minor erit; quod est Absurdum. Sin per universos Multitudinem intelligunt solutam, singulos intelligunt. Itaque Rex, qui major singulis est, major quoque erit universis; quod iterum est absurdum. In Civitate autem ubi Summa Potestas est in Cœtu Populari, absurda hæc esse satis vident; in Monarchia non vident, quamquam Potestas Summa ubique collocatur eadem est.
Sicut autem Potestas Summa, Civis cujuscunque Potestate major est, ita & Honor ipsi debitus Honore, qui debetur cuicunque & quotcunque Civibus major est. Qui Potestatem habet Summam, Honorum & Dignitatum omnium sors est; & sicut coram Domino familiae servi filiique omnes inter se æquales, & sine Honore sunt; ita & Cives coram eo qui gerit Personam Civitatis omnes inter se æquales sunt, quamquam extra praesentiam illius alii aliis magis splendeant; nam coram illo non amplius splendent quam stellæ praesente Sole.
Dicet fortasse aliquis conditionem Civium esse miseram, ut qui libidini & passionibus Regentium sunt obnoxii. Id autem qui sub Monarchiam vivunt, Monarchiae; qui sub Cœtum plurium vivunt, illi regiminis Formæ imputare solent; quamquam in omni Forma quæ protegere eos possit, potestas æqualis sit. Non enim cogitant quod res humanæ sine incommodo esse non possunt; nec quod incommoda quæ in qualibet Civitatis Forma accidere possunt maxima, præ Belli calamitatibus, & quæ in conditione hominum naturali, sine Domino, sine Lege, ex rapto viventium contingunt, vix sensibilia sunt; nec
denique quod gravissima onera, quae ab habente Potestatem Summam imponuntur, non ab eo, quod illos aut pauperes, aut debiles fieri cupiat proficiscuntur, quibus divites & fortres eos esse Regentium commodo maximè expedit, sed ab ipsorum Civium tenacitate, ea contribuere quae ad Pacem & Defensionem suam necessaria sunt, recusantium. Inde autem Regentibus plerumque nascitur, dum Pax est, Pecuniam exigendi quantam possunt, necessitas, ut quae opus sunt ad Bellum, parata habeant. Sed Civibus data sunt à Natura quasi vitra, quae Objecta majora, quam sunt, videri faciunt, per quae si Tributum videant quantulumcunque, magnam putant esse oppressionem. Telescopiis carent, nempe Scientiis, quibus à longinquo prospicere possent miserias illas impendentes, quae sine pecuniarium contributionibus sunt inevitabiles.