Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T X I X.

C A P V T X I X.

De Generibus Civitatum per Institutionem, & de Successione ad Summam Potestatem.

Distinctio Civitatum à distinctione oritur Personae Summam habentis Potestatem. Quoniam ergo Summa Potestas Vnius hominis est vel plurium, & liquidem plurium, aut omnium (ita, ut in Curiam conveniendi unicumque Ius sit) aut certorum hominum à ceteris distinctorum. Tria tantum esse possunt Civitatum genera, nempe Monarchia, ubi Summa Potestas in uno homine est; Democratia, ubi Summa Potestas in Coetu hominum est (in quem Coetum quilibet Civis admittitur) & Aristocratie, ubi Summa Potestas in Coetu Civium est, qui Optimates dicuntur. Alia Civitatis species nulla est; cum necessarium sit ut Summam Potestatem habeat vel unus homo, vel plures, vel omnes.

Alia quidem Civitatum in Historiis librisque Politicorum occurrunt nomina, ut Tyrannis, & Oligarchia, sed non sunt propria; significant enim Affectum, non Conceptum ejus, qui illis utitur. Nam qui Monarchae irati sunt Tyrannum appellant; qui Optimates oderunt, statum eorum Oligarchiam dicunt, & qui Demagogos non amant statum Democraticum Anarchiam vocant; nec tamen inde requitur speciem aliquam Regiminis esse Anarchiam.

Quod multitudo, antequam in Vnam Civitatem coaluerint, potuit, si voluisset, Potestatem Summam in Vnum hominem, non minore Iure quam in Cœtum contulisse, id est Monarchæ se subjecisse non minus absoluta quam Cœtui manifestum est. Vbi ergo Monarchia semel Instituta est, alia Persona ad multitudinem repræsentandam Iure eligi non potest, nisi ad certa & à Monarcha definita Negotia, neque hoc Monarchæ Injustu. Alioqui enim Summam Potestatem haberent duæ simul aut plures Personæ in eadem Civitate, quæ inde in conditionem Belli omnium contra omnes reduceretur, contra finem Institutionis. Sicut autem in Cœtu populi Summam habente Potestatem, qui Cives sibi subditos, per homines deputatos convenire juberet, ad negotia à Cœtu definita, puta ad consilium in rebus arduis impertiendum, vel ad documenta tollenda, Insanus habere tur, qui homines ita convocatos Summam Potestatem habere, & totius Civitatis multitudinem representare & Personam Civitatis gerere arbitraretur; ita etiam insanus haberi deberit si de iisdem negotiis in Monarchia, Monarchæ jussu convenerint, convenientes putaret gerere Personam Civitatis. Atque hoc ita manifestum est, ut mirum sit non animadversum esse ab iis, qui Regem suum post sexcentorum annorum successionem, sine contradicitione legitimum, quem & Regem agnoverunt & cui Majestatem attribuerunt, non tamen ut Civitatis Personam consideraverunt, sibimet ipsis totius Civitatis Anglicanæ Repræsentationem assumentes. Moneantur hinc qui Summam habent in quocunque Civitatis genere Potestatem, Cives suos Officii tanti Iura edocere, sed eadem Iura ipsi prius doceri, si Potestatem Summam retinere cupiant.

Differentia inter tria hæc Civitatum genera non consistit in diversitate Potestatis, sed in diversitate aptitudinis Civium ad finem suum, nempe Pacem & Defensionem. In comparatione autem Monarchiæ cum duabus reliquis, notandum est, eum qui Personam Civitatis gerit, vel, si Cœtus sit, quemlibet ex Cœtu Personam naturalem esse; & quanquam in Persona sua Politica, Civitati studeat, non tamen ideo ad rem familiarem suam, & cognatorum, & amicorum minus respicere; & sàpissimè si contingat Bonum Publicum cum Privato non congruere, Privatum Publico anteferre. Nam Passiones hominum Ratione plerumque fortiores sunt. Quando ergo Bonum Publicum & Privatum arctissimè uniuntur, tunc maxime procuratur Bonum Publicum. In Monarchia autem Bonum Publicum & Privatum idem est. Regis enim Divitiæ, Potentia, & Honor à viribus & existimatione Civium proficiscuntur. Nam Rex cujus Subditi Pauperes, debiles aut viles sunt, neque Dives, neque Magnus, neque securus esse potest. In Democrata autem Bonum Publicum minus aliquando

hominis improbi, avari, vel ambitiosi Bono Privato expedit, quam Consilium perdidum, actio proditoria, vel Bellum Civile.

Secundò, Monarcha quem, quando, ubi vult consultit. Itaque eorum qui in re de qua deliberat versatissimi sunt, qualiscunque sint ordinis, sine fuco oratorio, ante exequendi tempus, quantum vult, & secretò consilia audire potest. Coetus autem ubi consilio opus est, consiliarios nullos extra corpus suum habere potest, quorum maxima pars rerum civilium imperiti sunt; cæteri cum Oratores sunt orationibus aut fuscis aut ineptè doctis sententias dicentes, Civitatem aut turbant, aut nihil juvant. Neque omnino Coeti hominum Consilii quod tacitum esse expedit capiendi, propter multitudinem tempus aut locus est.

Tertio, Monarcharum decreta inconstantiam nullam habent praeter eam, quæ naturam sequitur humanam; sed in Coetibus accedit inconstantia alia ab ipso numero hominum. Nam paucis eorum, qui decretum fecerant absentibus, quod decretum est hodie, cras rescinditur.

Quartò, Monarcha à seipso (invidia aut avaritia) dissentire nequit. Coetus autem disensionem in seipso habere potest, eamque tantam, ut producat Bellum Civile.

Quinto, In Monarchia Incommodum quidem est, ut possit Monarcha ad ditandum amicum aliquem, fortunis omnibus Bonum Civem (quod tamen nunquam faciunt legimus) spoliare. Sed idem contingit non raro ubi Summa Potestas in Coetu est. Eadem enim est utrobique Potentia, utrique errare possunt; nec minus facile decipi potest Coetus à Rhetoribus & Oratoribus blandis quam Monarcha à blanditiis Aulicorum, sed facilius; nam in Coetu alter alterius Avaritiae & Ambitioni vicissim inservit. Sunt autem Monarchæ, ut unius hominis cognati & amici quos ditare velit pauci. Qui vero gratia apud Coetum valent, propter necessitudinem Factionis cognati & amici multi sunt. Is cui Monarcha favet amicis æquè prodessè; & inimicis obesse potest; at Oratores, id est quibus favet Coetus, Potestatis nocendi plurimum satis, juvandi parum habent. Accusatio enim (ut est natura hominum) minore Eloquentia indiget quam Defensio, majoremque habet cum Iustitia Similitudinem Condemnatio quam Absolutio.

In Monarchia incomodum est, quod Summa Potestas descendere ad Infantem potest, vel ad virum qui inter Bonum & Malum discernere nesciat, unde Potestatis usus in alio erit, puta Curatore aut Protectore. Sed incomodum in eo consistit, quod propter tantam dignitatem, & Officium tam lucrosum, nascetur inter Potentiores Cives Competitio, & ex Competitione Bellum. Verum quod incommodum hoc non à forma Regiminis Monarchici oritur, argumento est, quod Monarcha praecedens tutelam succeluri Infantis quis habiturus sit declaravit, idque vel expressè per Testamentum; vel tacitè, nempe consuetudini circa quaestiones similes non contradicendo; tunc autem si competitio, vel Bellum subsequeatur, forma regiminis Monarchici culpa non est, sed Injustorum & Ambitiosorum Civium. Et si autem Monarcha praecedens Tutelam nemini committerit, incommodo tamen huic satis provisum est à Iure naturali, Nimirum ut Tutela illi committatur cujus per naturam maximè interest, Infantis Iura & personam conservari, & cui minimum à morte vel à diminutione ejus accedetur est emolumentum. Cum enim omnes Bonum sibi quaerant, si Tutela Infantis homini committeretur qui se per illius mortem promovere posset, Tutela non esset, sed Proditio, tamquam si quis Tutelam agni committeret impranfo lupo. Itaque cum provisum sit ne contentionis de Infantis Tutela causa Iusta esse possit, non est, si Pax turbetur, formae regiminis Monarchici, sed Ambitiosis & Injustis Civibus officia sua ignorantibus attribuendum. Contra autem Civitas magna in qua Summam Potestatem habet Coetus, vix ulla est quae curatore tanquam Infans aliquando non indigeat, nam ut Infans à consilio curatoris dissentire propter inscitiam non potest; ita Coeti à sententia majoris partis dissentire non est liberum. Et ut Infantibus dantur Tutores; ita Coeti in rebus arduis Dictatores, Custodes Libertatis, Protectores dari insolitum non est; quorum regimen pro tempore est Monarchicum; & à quibus sèpium Coeti sublata est Potestas Summa quàm Monarchis Infantibus à Curatoribus suis.

Quanquam Civitatum genera (ut dixi) tria tantùm sunt, Monarchia, Democratia, & Aristocracia; considerantibus tamen Civitates singulares quae nunc sunt, & quae per terrarum orbem olim fuere, plura forrassè videbuntur. Exempli causa, Regnum quod vocatur Electivum, ubi Summam Potestatem pro certo aliquo tempore habet Rex. Vel qui Potestatem Summam hæreditarianam quidem habet, à Civibus autem limitatam; Quae formae regiminis à plurisique Monarchiæ appellantur. Item Civitas Democraticè vel Aristocraticè gubernata, si Civitatem aliam Bello victam sibi obediè cogat, & per Praefectum aliumve Ministrum regat, videri forte potest (propter Coetum Regentem) regimen Democraticum vel Aristocraticum esse. Sed non est ita. Neque enim Reges temporarii, neque Reges quibus Potestas circumscripta est, Summi sunt, sed Summorum Ministri. Neque Provincia quae Demo aut Optimatibus subjecta est, regitur à Civitate dominante, Democraticè aut Aristocraticè, sed Monarchicè.

Primò autem Rex cujus Potestas cum vitâ terminatur, quales nonnulli hodie sunt in orbe Christiano; aut is qui Summam quidem habet Potestatem, sed post tempus certum, vel ad alicujus alterius voluntatem deponendam, qualis erat quondam Romae Dictator, si Successoris eligendi Potestatem habeat, non est amplius Monarcha temporarius, sed imperium habet sibi & hæredibus suis. Sin Potestate illa careat, alter habet vel Homo vel Coetus, qui post illius obitum Regem novum eligere potest. Sed is qui hoc potest Summam Potestatem antè habuit. Dare enim alteri quod ipse non habet nem:o potest. Quod si Successionem dare potest aliis nemo, is qui Potestatem antè habuit retinere, & Successorem suum eligere potest, immò debet, ne contra Legem naturae Cives fidei suae commissos desertà Potestate Summa in conditionem naturae relabentes perire patiatur.

Secundò, Rex Eleçtus ad Potestatem præscriptam, præscribente (sive is Homo sit sive Coetus) minor est, & proinde non est Summus. Potestatem ergo Summam habenti Ius Successoris eligendi semper hæret. Regiminis autem ejus forma non propriè Monarchia, sed vel Democratia vel Aristocratia est.

Populus Romanus viçtam Pompejo duce Iudæam rexit. Regiminis ergo Iudæorum forma sub populo Romano quo nomine appellabitur? Democratia non erat, neque Aristocratia, quia non regebatur à Coetu hominum Iudæorum. Quid ergo, an Monarchia erat cum Summa Potestas non in homine uno, sed in Coetu Romano resideret? Quidni? Populi Romani quanquam Summa Potestas in Cives Romanos Aristocratia erat vel Democratia, in Iudæos tamen Monarchia erat. Tam enim Civitatis unius in Civitates plures, quam unius hominis in plures homines imperium Monarchia est.

Quæcunque Civitatis Forma est, Materia (id est homines) Mortalis est. Nam homines tum singuli tum Coetus integri morti subjeci sunt. Itaque quemadmodum ad Civitatis constitutionem necessarius erat Artificialis homo, ita etiam ad conservationem Civitatis necessaria erat Artificialis vita, sine qua post ætatem unam, moriente Monarcha Civitas omnis interiret. Vita autem hæc Artificialis ea est, quam vocant Ius Successionis.

Perfecta Civitatis Forma esse non potest, ubi Successorem eligendi Ius non sit in Antecessore. Nam si in illo non est, in subdito est; ideoque ab eo qui Summam habet Potestatem assumi sibi potest. Illius ergo aut nullius est; & sic Civitas dissolvitur contra instituentium intentionem.

In Democratis Coetus totus deficere nisi deficientibus Civibus non potest. Quæstiones igitur de Iure Successionis ad Democratiam non pertinent.

In Aristocratis autem si quis ex Coetu Summo moriatur, alterum in illius locum à Coetu ipso, vel ipsius Authoritate, substituendum esse (propter eam quam habet Potestatem Summam) manifestum est.

Difficultas de Iure Successionis maxima in Monarchiis est. Circa quam duæ quæstiones esse possunt, altera an Monarchæ praesenti Ius sit quem vult eligendi; altera quis sit quem vult. Ad primam autem considerandum est, aut Ius illud Monarchæ praesentis esse, vel multitudinis solutæ. Si Monarchæ sit praesentis, moriente illo Civitas dissolvitur, quia nullus est qui Ius illud postulare sibi potest homo singularis; multitudo autem neque agere quicquam aut loqui potest, ut quæ Persona amplius non est. Redeunt ergo omnia ad conditio nem belli, & per consequens Successoris constitutionem ad Monarcham praesentem pertinere ex ipsa Civitatis Institutione manifestum est. Quæstio autem quis ille sit, quem Monarcha Successorem, sive Hæredem sibi esse voluit, aut per ipsius Testamentum, aut per alia signa idonea judicandum est.

Per Testamentum, si viva voce Successorem declaraverit, ut fererunt Imperatores Romanorum primi Hæredibus nominatis. Vox enim Hæres non semper filium aut cognatum significat, sed quemcunque quisque Potestatis suæ Successorem esse velit. Si ergo Monarcha Successorem suum disertè nominaverit, Summa Potestas simul atque mortuus est Antecessor, in nominato est.

Vbi vero Testamentum & verba aperta desunt, ibi voluntatis ejus alia signa naturalia observanda sunt. Quorum signorum unum est Consuetudo loci. Vbi ergo succedere consuevit is, qui genere est proximus, illius est Potestas Summa, Antecessore mortuo; quia si alium succedere sibi voluisset, facile illum vivens nominare potuisset. Eadem autem regula est, sive proximitas illa Maris fuerit sive Fœminæ. Consuetudo enim quæ Principis verbo tolli facile potuit, nec tollitur, signum est sublatam esse Nolentis.

Vbi vero neque Testamentum neque Consuetudo anteivit, ibi intelligendum est, Primò, Regimen manere Monarchicum, quia formam.

mam illam regnando commendaverat, neque verbo improbaverat. Secundò, liberos suos, potius quam alios ad tantam dignitatem promovere voluisse; & ex liberis Marem quam Fœminam, ut per naturam ad sustinenda pericula aptiorem. Tertio, si prole careat, fratrem quam alium, atque ita semper propinquorem quam remotorem. Præsumitur enim sanguine propinquorem, amore quoque, cæteris paribus, potiorem esse.

Verum si Monarchæ per Testamentum aut Contractum, Successorem constituerit quem velit liceat, magnum inde videtur oriri posse Civitati incommodum. Nam Potestatem Summam in hominem alienigenam transferre poterit; id quod (quia alienigenæ neque eadem forte regiminis formæ affluet sunt, neque eodem utentes sermone se mutuo contemptui aut odio habent) in Civitatis oppressionem tendere verisimile est. Sed incommodum hoc non ab eo nascitur, quod Summam Potestatem habeat alienigena, sed vel ab imperitia regentis, vel à contumacia Civium quorum alteri alterorum mores, ut æquum est, ferre nolunt. Quod incommodum Romani olim ex Civitatibus, quas sibi subjecerant, impertiendo alienigenis multis, & interdum totis Civitatibus Ius Civium Romanorum sustulerunt. Idem etiam conatus est, sed frustra per Regnorum Angliæ & Scotiæ Vnionem, Rex noster sapientissimus Jacobus. Quod si perfecisset, Bellum Civile quod utramque gentem miseram facit, nasci potuisset non videtur. Civibus ergo, si Monarcha Successorem alienigenam constituat, Injuriam nullam facit, quamquam culpa Regentium, vel ipforum Civium, incommodum inde aliquando oriatur. Idem etiam ex eo manifestum est, quod Regna in alienigenas per cognationem descendentia, (quanquam eadem sequutura sint incommoda) pro licite acquisitis sine contradicitione haberi solent.