Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T X X.

C A P V T X X.

De Dominio Paterno & Despotico.

Civitatem per Acquisitionem voco, ubi Summa Potestas acquisita est per vim, ita, ut mortis vel vinculorum metu, imperata facere unius personæ, sive singuli, sive pluralitate suffragiorum cuncti se obligaverunt.

Atque hoc Dominii (sive Summæ Potestatis) genus ab eo, quod sit per Institutionem, in hoc tantum differt, quod hic metu mutuo, ibi metu unius Cives imperium in se admittunt. Vtrique tamen id faciunt Metu. Id quod ab iis qui Pacta propter metum inita irrita esse universaliter pronuntiare solent, notandum est.

Id enim si verum esset, Civitatis forma nulla esset, in qua obedientiam Civium Civitas exigere jure possit. In Civitate quidem, ubi vis prohibetur, & latrocinia indicare jubeat leges, Promissa terrore extorta irrita sunt, non autem ex natura Pactorum irrita sunt. Etiam ubi Promissa metu facta invalida sunt, Promissorem absolvit non Pacti invaliditas, sed sententia Summae Potestatis. Alioqui universaliter verum est Promissum licitum illicitè violari.

Jura autem Summae Potestatis sive Institutaè, sive Vi Acquisitae eadem sunt, neque sine habentis consensu auferri, vel transferri possunt. Itaque qui ea possidet neque puniri, neque Reus fieri jure potest. De Pace & Bello, & de Doctrinis publicè docendis & de controversiis omnibus judicat. Magistratuum, Consiliariorum in Pace, Ducum in Bello, Ministrorumque Publicorum constitutor solus est. Premiorum, Poenarum, Honoris, & Ordinis Arbiter, Legum denique omnium Author Latorque est propter rationes capite praecedente allegatas.

Est etiam Dominii Acquisiti genus aliud per Generationem, quod Paternum dicitur. Cujus jus Patris est, non quia filium genuit, sed quia consensit filius, vel propter alia aliqua argumenta. In uniuscujusque enim filii vel filiae Generatione, duo concurrunt Generantes. Si ergo Dominii Jus sola Generatione definiretur, duo essent Domini, quibus ambobus obedire impossibile est. Quod autem scripserunt aliqui Dominium Patris esse propter praestantiam sexus, non recte dicitur. Neque enim Mas Fœminæ tantum aut viribus aut prudentia semper præstat, ut Dominium determinare possit sine Bello. In Civitatibus obtinet Jus Civile. Itaque ubi Mas regnat, ibi Mari, ubi Fœmina, ibi Fœminæ Dominium tribuitur in filios regios. Sed quæstio nunc est de Jure Dominii in conditione naturali, ubi Leges Matrimoniales nullæ sunt præter sexuum amorem mutuum & proles curam naturaliter insitam, ubi Pater & Māter de Dominio in Infantem aut Pacto disponunt, aut omnino non disponunt. Si ergo disponunt, per Pactum id faciunt, & Dominium cujus sit à Pacto indicatur. Sic Amazones cum Maribus vicinorum Pacti sunt, ut geniti pueri ad illos remitterentur, puellæ apud matres remanerent.

Sin Pactum nullum interveniat, Dominium Matris est. In conditione enim naturali, ubi Leges Matrimoniales nullæ extant, quis Pater est ignoratur, nisi indicante Matre. A Matris ergo arbitrio

dependet Dominium. Ipsius ergo est. Rursus Infans in Potestate Matris nascitur, ita ut penes illam sit aut educare aut exponere vel interficere. Si ergo alat, Matri vitam debet Infans, & propterea illi pra omnibus aliis obediere obligatur. Dominium ergo Matris est. Sin exponat illum Mater, alius autem repertum servet alatque, alentis Dominium est. Servati enim semper Dominus est Servator; quia finis propter quem alteri alteris se subjiciunt Conservatio est.

Si Pater Matris Dominus sit, etiam Infantis Dominus est. Sin Mater Patris sit Domina, ut sit quando Regina Summam habens Potestatem subdito suo nubit, Dominus Infantis Mater est, ut quae Domina est mariti sui.

Si Vir & Vxor Potestatem in diversis Civitatibus Summam habentes Filium habeant, & de Dominio in illum contrahant, Dominium dependet à Contractu. Si non contrahant, Dominus vel Domina est cui Dominium Regni est, in quo nascitur Filius; quia is, qui Civitatis Dominium habet, Civium omnium in ea natorum Dominus est.

Qui Dominus Filii est, Dominus quoque est Filiorum filii; quia qui Jus in personam habet, Jus quoque habet in ea, quae sunt personae.

Jus Successionis ad Dominium Paternum, eodem modo procedit, quo in Monarchia per Institutionem, de qua dictum est in Capite praecedente.

Dominium per Victoriam in Bello acquisitum, ab aliquibus Scriptoribus Despoticum appellatur, quod est Dominium Herile in Servos. Per Victoriam autem Acquisitum tunc est, quando victi vitanda mortis imminentis causa facturos se paciscuntur, pro Vita & Libertate Corporis concessa, quicquid à Victore imperabitur. Post Pactum illud Victus Victoris Servus est. Quod nomen utrum an à Servare an à Servire derivetur disputent Grammatici. Significat autem non captum illum qui carcere conclusitur, aut catenis constringitur, sed captum illum qui Pacto servire obligatur. Vinctus enim vel incarceratus, ut qui cum Victore nihil Pactus est, nullo Iure teneri potest quin carcerem, si potest, effringere, vincula dirumpere, victorem interficere, aut in servitutem vicissim adducere jure possit. Captus autem qui pro Libertate corporea fideliter servire Pactus est, idem facere sine Pacti violatione, id est sine Injuria non potest.

Non ergo à Victoria jus Dominii, sed à Victi Pacto nascitur; neque eo obligatur quod Captus est, sed quod voluntati capientis se submisit. Neque ob submissionem ejus, obligatur Victor vitam ei condonare, nisi antè id promiserit.

Quod soleant homines vitam ab instante hoste petere, ideo faciunt, ut declinata morte quæ ab irato hoste statim expectatur, possint postea aut pecunia aut servitute vitam redimere; non quod Victor redemptionis pretium accipere teneatur. Tunc demum servus vitae securus est quando corpus suum sibi creditur. Sin opus faciat aut quomodocunque sine Pacto serviat, non id vi juris, sed metu mortis facit.

Dominus Servi omnium bonorum quæ habet Servus Dominus est, & Domino acquiritur quicquid acquirit Servus. Continentur enim hoc in natura Servitutis.

Jura denique omnia Dominii Paterni tum Despotici sive Herilis eadem sunt quæ Summæ Potestatis in Civitate per Institutionem; & propter rationes eàdem; quæ rationes in capite præcedente satis explicatae sunt. Itaque Monarcha qui duarum aut plurium Civitatum summam habet Potestatem, in una per Institutionem, in altera per acquisitionem, si prætextu Victoriae, uni quam alteri duriorem se præbeat, aut per iniquitatem, aut per Iuris naturalis ignorantiam id facit. Constat hinc Familiam magnam, nisi Civitatis alicujus pars sit, quantum ad Iura attinet, Civitatem esse parvam, sive illa Familia ex Patre & Filiis, sive ex Domino & Servis, vel ex Patre & Filiis & Servis constet; & in ea Familia Monarcham Dominum Patremque esse. Familia tamen propriè Civitas non est, nisi tantæ sit Potentiae vel per numerum suum, vel per alias opportunitates, ut subjici sine Bello non possit. Ubi enim homines manifestè debiliores sunt quam ut tueri se possint uniti, unusquisque eorum, periculo imminentem, ad vitae suæ conservationem, sive fuga sive deditio potest pro suo arbitrio jure uti; quemadmodum faciunt milites magno exercitu circumventi, si ipsi pauci sint, arma deponere, vitam petere, vel fugere potius solent quam ab hostibus occidi. Atque hæc de juribus eorum qui Summam habent Potestatem sufficient ex rei natura deduceta.

Videamus jam de eadem re quid docent Scripturae Sacrae. Ad Mossem populus Israeliticus sìc loquitur: Loquere tu nobiscum, & audiemus; sed nobiscum ne loquatur Deus, ne moriamur. Debebatur ergo Mosi à populo Israelitico plenissima, & absoluta obedientia. De lute Regum Deus ipse (1 Sam. 8. vers. 11. &c.) per Samuelem dicit: Hæc erit ratio ipsa Regis qui regnabit super vos; filios vestros accipiet, ut sibi disponat in curribus suis, & in equitibus suis, & ut currant ante currum suum; & ad disponendum sibi Chilarchos, & praefectos quinquagenis; & ad arandum arva sua, & ad metendum messam suam, & ad faciendum instrumenta bellica sua, & instrumenta curvarum suorum. Similiter filias vestras accipiet in unguentarias, in coquas, & in pistrices; etiam auros vestros, & vineas vestras, ac oliveta vestra optima accipiet, & dabit servis suis; servosque vestros, & ancillas vestras, ac juvenes praestantisimos, & asinos vestros accipiet, adhibebitque ad opus suum. Greges vestros decimabit; denique vos eritis ei servi. Potentia hæc absoluta est, nempe Cives omnes Regis servi sunt. Rursus, audita ratione Regis sui populus assentit tamen dicens, sed Rex praerit nobis, ut simus nos quoque sicut omnes istæ gentes; & vindicet nos Rex noster, & procedens ante nos gerat Bella nostra. Confirmata hic sunt iis, ut habent Summam Potestatem, jura omnia tum Militia tum Iudiciorum, quæ adeo absoluta est Potentia, ut homo ad hominem, Potentiam majorem transferre non possit. Præterea Potentiam quam à Deo petivit Salomon, hæc erat: Des servo tuo animum intelligentem ad judicandum populum tuum discernendo inter bonum & malum. Quamobrem jus Iudiciorum & jus praescribendi regulas Boni & Mali, id est jus Legum ferendarum pertinent ad illum qui Summam habet Potestatem Civilem. Quæsivit Davidem Saulus ut eum occideret; cum tamen Saulum occidere potuit David, & ut faceret hortati sunt eum servi ejus; vetuit eos David dicens, absit ut facerem rem hanc Domino meo, uncto lebovae, extendendo manum meam contra eum; nam unctus lebovae est. Confirmatur hic Regum impunitas. De Servorum obedientia dicit Sanctus Paulus, Servi obedite Dominis vestris in omnibus. De obedientia Filiorum dicit, Filii obedite Parentibus in omnibus. Debita ergo à Filis & Servis Patribus suis & Dominis est obedientia simplex. Porro (Matth. 23. 2, 3.) dicit Christus, In Cathedra Mosis sedent Scribae & Pharisei; omnia ergo quæ dixerint vobis ut servetis, servate & facite. Ecce rursus obedientiam simplicem. Etiam Sanctus Paulus Tit. 3. 1. Ipsis sug gere ut sese subjiciant Principibus, ac Potestatibus obtemperent. Obedientia hæc simplex est. Postremo Servator noster ipse docet tributa imposita à Summa Potestate Civili solvenda esse, ipse solvens, & date (inquiens) Caesari ea quæ Caesaris sunt. Item quod quicquid is qui Summam habet Potestatem exegerit à subdito suo rectè exigitur, quando opus erit, & quod utrum opus sit necne ipse judicabit, ostendi potest ex verbis Christi Discipulis suis mandantis: ite in vicum qui vobis est ex adverso, & statim invenietis eamam ligatam & pullum cum ea; solventes eos adducite ad me. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite, Domino his opus est; statim autem mittite eos. Non interrogabunt utrum necessitas illa sive opus jus eos capiendi Domino tribuat, neque utrum Dominus necessitatis illius Iudex sit, sed in voluntate Dei acquiescent.

His locis addi etiam potest quod dicitur Gen. 3. 5. Eritis sicut Dii, scientes boni & mali; & vers. 11. quis indicavit tibi nudum esse te? An de fructu illius arboris, de quo interdixeram tibi ne comedas ex eo, comederis? Cognitio id est Iudicatio boni & mali vetabatur sub nomine fructus arboris scientiae boni & mali, in experimentum obedientiae Adami. Diabolus autem ut ambitionem feminae, cui fructus ille pulcher jam visus erat, incenderet dixit, illi fore illos quasi Deos scientes boni & mali. Cum igitur comedissent ambo, arrogarunt quidem officium quod Dei solius erat, nempe Iudicationem boni & mali sibimet ipsis; quamquam facultatem novam discernendi inter bonum & malum nullam acquisierant. Quod dicitur autem, quod cum comedissent, viderunt se nudos esse, nemo locum illum ita interpretatus est, quasi cœci antè fuerint neque suas ipsorum cures viderint. Sensus autem manifestus est, quòd eo primùm tempore nuditatem suam (in qua Deo visum est illos creare) indecoram esse judicarunt; & pudore suo Dei opus tacitè condemnarunt. Interrogat ergo Adamum Deus, Comedisti &c. tanquam si dixisset, Tu qui obedientiam mihi debes, arrogasti tibi Potestatem de actionibus meis Iudicandi? Vnde perspicue (quanquam Allegoricè) significatur, facta eorum quibus Summa est Potestas, à subditis suis non esse reprehendenda, nec disputanda.

Itaque manifestè (quantum ego intelligo) non modo ex Ratione, sed etiam ex Scriptura Sacra, Summam Potestatem, sive ea in uno homine, ut in Monarchiis, sive in uno Cœtu, ut in Democratiis & Aristocratiis, collocata sit tantam esse apparent quam facere eam possunt homines. Quanquam autem de Potestate indefinita multa incommoda homines imaginari sibi possunt, incommoda tamen quæ Potestatem limitatam comitantur (nempe bellum uniuscujusque contra vicinum suum) multo sunt majora. Conditio hominum in hac vita sine incommodis nunquam erit. Neque est in Civitate quacunque incomodum magnum, nisi quod plerumque à Civium ipsorum contumacia & à violatione Pactorum illorum in quibus essentia Civitatis consistit ortum sit. Quicunque autem Potestatem Summam nimiam esse putans, diminuere conabitur, subjiciet se Potestati majori quæ Summam limitare posse videbitur.

Maxima contra Potestatem absolutam objectio desumitur ab eo quod fieri solet, & eorum est qui interrogant ubi & quando Potestas absoluta à subditis agnita fuerit. Sed vicissim ego illos interrogo ubi,

& quando libera à Seditione & Bello Civili extitit Civitas, ubi Potestas absoluta non fuerit. In gentibus illis ubi Civitates diu duraverunt, nec nisi Bello externo perierunt, subditi de Potentia Summa suorum principum nunquam disputaverunt. Argumentum autem à consuetudine hominum sumptum, qui in causas, & naturam rerum Civilium nunquam profundè inspexerunt, invalidum est. Et si eam homines fundamenta domorum suarum super arenam collocarent, non tamen inde inferri potest, ut ita fieri debeat. Scientia constituendi conservandique Civitates, regulas certas habet & infallibles non minus quam Arithmetica & Geometria; neque ab usu tantum dependet. Quas regulas excogitandi otium neque habuerunt pauperes, neque qui otium & voluntatem habuere, quae methodo id faciendum erat intellexerunt.