C A P V T X X I.
De Libertate Civium.
Libertas significat propriè absentiam impedimentorum motus externorum; & dicitur non minus de rebus irrationalibus & inanimatis quam rationalibus. Quicquid enim ita ligatur vel conclusitur, ut nisi in spatio ab externis Corporibus determinato moveri nequeat, id ulterius progrediendi Libertate carere dicimus. Itaque animalia dum muris includuntur, vel catenis ad locum certum alligantur, eundi quò alioqui itura essent Libertate carent. Quando vero impedimentum in ipsa est natura rei, non Libertate, sed Potentia carere dicitur; sic Homo qui morbo affixus lecto est, eundi potestia non Libertate privari dicitur.
Iuxta hanc propriam & receptam vocis significationem Liber dicitur is, qui ex iis quae viribus & arte propria facere potest, quin faciat quicquid vult non impeditur. Sed voces Liber & Libertas qui ad alias res praeter corpora applicant, abutuntur. Quod enim motui subjectum non est, non est obnoxium impedimento. Quoties ergo dicitur (exempli causa) Via Libera est, non significatur Libertas Viae, sed Viatoris. Item quando dicitur Donum liberum est, non rei datae sed Datoris Libertatem intelligimus. Etiam quandoquis liberè loqui dicitur, non Sermonis, sed loquentis Libertas est. Liberum denique arbitrium, non Voluntatis Libertas sed Volentis est.
Metus & Libertas simul consistere in eadem actione possunt, ut quando aliquis Metu Naufragii bona sua in mare projicit; nam libenter id facit, potuitque (si noluisset) non facere. Libere ergo fecit. Sic ille qui Metu carceris debitum solvit, Libere solvit, quia Liberum illi erat vel solvere, vel non solvere. Similiter Actiones Civium omnes quas Metu Legum faciunt, si non facere potuerunt, Liberae erant.
Etiam Libertas & Necessitas consistere simul possunt. Nam aqua per fluminis alveum, tum Libere tum Necessitate naturae versus declivia movetur. Item actiones omnes voluntariae quae sua natura Liberae sunt, quia tamen causas habent, & causae illae alias causas, & sic perpetuo usque ad causarum omnium causam primam, nempe divinam voluntatem, necessariæ sunt; adeò ut illis qui causarum omnium connexionem viderent actionum omnium, etiam voluntariarum manifestè essent. Deus ergo qui videt & disponit omnia, necessitatem videt omnium actionum à sua ipsius voluntate proficiscentem. Homines enim quamquam multa faciant contra Leges divinas, id est multa quorum Deus non est Author, nullam tamen Passionem, Voluntatem aut Appetitum habent cujus causa prima & plena non sit à voluntate Dei. Nisi enim Voluntas Dei Necessitatem Voluntati humanæ imponeret, & per consequens actionibus omnibus ab ea dependentibus; Libertas voluntatis humanæ omnipotentiam, & omniscientiam & libertatem Dei tolleret. Atque hæc (quatenus ad institutum praesens) de naturali & propriè dicta Libertate disputata sufficient.
Quemadmodum autem homines Pacis & Conservationis suæ causà Hominem fecerunt Artificialem (quem vocant Civitatem) ita etiam Vincula excogitarunt Artificialia (quæ vocantur Leges Civiles) quæ Vincula ipsi mutuis inter se Pacis ab una parte ad illius cui Summam dederunt Potestatem Labra, ab altera parte ad suas ipsorum Aures alligarunt. Vincula autem hæc et si natura sua fragilia, satis tamen tenacia sunt, non à difficultate sed à periculo quo frangantur.
Vincula hæc Artificialia ea sunt, quæ opponi intelligo Libertati Civium. Cum enim actionibus Leges praescribere omnibus, impossibile sit; Libertatem habere Civis dicitur ad illas actiones de quibus in Legibus nihil definitur, & ad eas solas. In his ergo unicumque id quod sibi maximè videbitur expedire, facere Liberum est. Sin de Libertate corporis à carcere & catenis Libertas Civilis intelligeretur absurdissime conquererentur Libertatemque flagitarent hodie rebelles nostri qui ea manifestissime fruentes rebellaverunt. Libertas igitur Civium in iis tantum rebus consistit, quas in Legibus ferendis Legislator prætermisit.
Libertas tamen hæc Civilis, quin is qui Summam habet Potestatem, vitae & necis Civium arbiter sit, impedimento non est. Ostensum.
sum enim est, Civibus ab eo qui Summam habet Potestatem (id est à Civitate) Injuriam fieri non posse, et si per Iniquitatem Injurius esse in Deum possit. Contingere ergo potest, & contingit sàpe in Civitatibus Iussu Summam habentis Potestatem, Innocentem etiam sine Injuria interfici; ut quando filiam suam occidi jussit lepida. Etiam in occasione Vria, et si Rex David iniquè fecit, & contra Deum graviter peccavit, contra Vriam tamen non peccavit, qui facti illius Authorem se fecerat. Tibi soli peccavi sunt verba ipsius ad Deum Davidis. Deo enim solo obligari potuit Rex. Etiam Populus Atheniensis cum Civem per Ostracismum in exilium mitteret, non illum criminis accusabat, sed quemcunque exulare voluit, numerus concivium maximus, is exulabat; non quia violator legum erat, sed quia (propter nimiam potentiam) violare Leges impunè posse videbatur. Itaque Aristidem, cui cognomen Iusti ipsi ante dederant, Civitate expulerunt. Expulerunt item Hyperbolum imi ordinis hominem scurrum, quem nemo metuebat; quia voluerunt; joculariter forte, non autem injustè, cum id jure fecerint Civitatis.
Libertas illa, de qua in Graecorum Romanorumque veterum Libris Historicis & Politicis; hodieque in Sermone & Scriptis eorum, qui Graecam & Romanam Politicam suam faciunt, tam magnifica sit mentio, non Civium singularium, sed Civitatis Libertas est, eademque quae hominum singularium fuissest, nisi constitutae Civitates & Leges fuissent. Sicut enim inter homines, sine Lege, sine Imperio, Bellum unicum contra vicinum est, nulla autem haereditas filiis transmitenda, nulla Proprietas bonorum, nulla securitas, sed Libertas unicumque plena & absoluta; ita inter Civitates, quarum una alteri non subjicitur, unicumque Civitati Libertas faciendi quicquid sibi commodum videbitur absoluta est. Sed tamen ita viunt perpetuo ac si Bellum esset, parati ad pugnam, tormentis Bellicis contra vicinos undeque collocatis. Itaque neque Atheniensis, neque Romanus quisquam Liber (à Legibus) erat, sed Civitates eorum. In portis murisque Vrbis Luccae eti inscribatur magnis characteribus LIBERTAS, Lucensis tamen nemo majore Libertate fruitur quam Constantinopolitanus, utrobique enim Legibus Civilibus vinciuntur.
Dulci autem nomine Libertatis, facile decipiuntur homines, qui distinguere nescientes, id quod Civitatis solius Ius est, pro sua cujusque haereditate privata sibi arrogant. Qui error quoties Authoritate eorum, qui propter ea, quae scripserunt Politica, celebres sunt confirmatur, mirandum non est si Seditionem & Status mutationem paxiat. In partibus orbis terrarum occiduis opiniones nostras de Institutione
tutione & Iuribus Civitatum accepimus ab Aristotele, Cicerone, aliisque Graecis & Romanis, qui cum degerent in Civitatibus Democraticis & Aristocraticis jura illa mox à Principiis naturae deduxerunt, sed usum & consuetudinem Civitatum suarum, in Libros suos Politicos transcriberunt, non aliter, quam Regulas loquendi ex usu temporis sui describere solent Grammatici. Quoniam ergo Athenienses ne Statum mutare cuperent, liberos solos esse eos, qui in Civitate viverent populari, servosque esse, qui sub Monarcha essent, docebantur; ideo Aristoteles in Politicis (Lib. 6, cap. 2) Libertatem supponi in Democratia scripsit, neminemque in alia Civitatis forma esse liberum. Sicut autem Aristoteles; ita quoque Cicero, aliique Scriptores, Politicam doctrinam suam super Romanorum consuetudinem fundaverunt; qui Romani Monarchiam odisse didicerant, ab illis primis, qui cum Summum Imperantem, nempe Regem suum, deposuissent, Summam Roma Potestatem inter se diviserant. Lectione autem Librorum horum à Graecis & Latinis Scriptorum, factum est, ut homines nostri ab Infantia opinionibus illis innutriti, sub Libertatis falsa specie habitum tandem contraxerint tumultibus favendi, actiones eorum, qui Summam habent Potestatem reprehendendi, & rursus reprehendendi reprehensores illos; idque cum tanti sanguinis effusione, ut verè possim (puto) affirmare nunquam quicquam tam carè emptum esse, quam Graecorum Latinorumque linguas emerunt partes hæ mundi Occidentales.
Ut veniamus jam ad ea in quibus Libertas Civium vera consistit, id est, ut dicamus, quænam illæ actiones sunt, quæ jussæ ab eo qui Summam habet Potestatem, possunt tamen sine Injustitia prætermitti; considerandum est, quænam jura illa sint, quæ in Civitate instituenda deponimus, sive (quod idem est) quas Libertates nobismetiplis denegemus tunc, quando omnium actionum simpliciter Hominis vel Coetus quem Summum facimus, Authores nos facimus singuli. In ipsa submissione consistit tum Obligatio tum Libertas. Itaque ex eadem submissione, Obligationis & Libertatis argumenta sumi debent. Nulla enim tenetur Obligatione quisquam, quæ à sui ipsius actione non procedat; cum per naturam homines Libertatem æqualem omnes habent. Quoniam autem argumenta illa vel ab ipsis verbis, nempe Actionum omnium ejus hominis cui Summam tribuimus Potestatem Authorem me facio, vel ab intentione ejus, qui Potestati Summæ se submittit, (quæ intentio intelligitur à Fine propter quem se submittit) sumenda sunt; Obligatio & Libertas Civium Singulorum ab illis Verbis vel ab illà Intentione demonstrandæ sunt: Finis autem Institutionis Civilis est Pax Civium inter se, & defensio contra hostem Publicum.
Primò ergo, quia Institutio Civitatis sit per Pacta uniuscujusque cum unoquoque, manifestum est, Libertatem Civi manere circa res illas omnes, quarum jus per Pactum transferri vel abjici non potest. Sed ostensum est Cap. 14. Pacta de seipso contra vim non defendendi invalidum esse. Ergo
Si Summam habens Potestatem, Civem (quanquam jure morti condemnatum) seipsum interficere, mutilare vel vulnerare; aut vi personam ejus invadenti non resistere; aut ab alimentis, medicinâ, aëre vel alia re sine qua vivere non potest se. abstinere jussit; habet Civis ille recusandi Libertatem.
Si quis Civis interrogetur à Summam habente Potestatem, vel per Authoritatem ejus de crimine quod ipse Civis commisit, fateri Crimen (nisi facti veniam data) non obligatur; quia nemo (ut ostensum est supra) obligari Pacto potest, seipsum accusare. Præterea submissio Civis continentur his verbis, Author sum omnium Actionum ejus cui Summam tribuimus Potestatem. Sed in his verbis Libertatis naturalis restrictio nulla est. Etti enim ut me occidat concedam, non obligor ut Iussu ejus occidam meipsum. Aliud enim est dicere occideme, vel concivem meum, si vis; aliud autem dicere occidam me aut concivem meum. Sequitur ergo neminem aut ad occidendum seipsum, aut concivem ex ipsis verbis obligari. Itaque obligatio quam quis habere interdum possit, jussu Summæ Potestatis faciendi actionem aliquam periculosam aut indignam, non à verbis dependet expressis quibus se submisit, sed ab intentione; quæ intelligitur ex fine Institutione Civilis. Quando ergo negatio obedientiæ Finem Institutionis Civitatis frustaneam facit, Libertas recusandi nulla est; alioqui Libertare sua naturali uti potest.
Itaque si quis jubeatur contra hostem Publicum pugnare (quanquam si recuset, Potestati Summæ puniendi eum non desit Ius) potest tamen aliquando sine Injustitia recusare, ut quando alium militem non minus idoneum substituit. Tunc enim Civitatem non deserit. Præterea à Summo Iure detrahendum est aliquid propter quorundam hominum timiditatem naturalem, non solum fœminarum (à quibus officia tanti periculi nunquam expectantur) sed etiam virorum quibus animus fœmininus est. Quando prælium committitur, fuga tandem sit ab una vel altera parte; si tamen non à perfidia, sed à metu fuga oritur, non injuste fugere dicuntur, sed turpitur, vel. inhonestè. Propter eandem rationem, si quis prælium conetur evitare Injustitia non est, sed Ignavia. Veruntamen qui militem se conscribi jubet timiditatis naturalis excusationem perdit, obligaturque non modo praelium inire, sed etiam invito ductore suo non fugere. Quando autem defensio Civitatis Civium simul omnium uno & eodem tempore auxilium postulat, unusquisque qui vel arma gestare potest, vel ad victoriam aliquid quantulumcunque contribuere, ad Militiam obligatur; quia aliqui Institutio Civitatis quam conservare Cives nolunt, vel non audent, vana esset.
Contra arma Civitatis, defendendi alterius causâ, sive nocentis sive innocentis arma sumere, Liberum nemini est; quia Libertas talis Summam habenti Potestatem media ad defensionem Civium aufert, ipsamque Civitatis essentiam destruit. Quid autem si multi simul, contra Civitatis Potestatem Summam crimen aliquod commiserint capitale, propter quod, nisi se defendant, expectant mortem, quæret aliquis utrum Libertatem illi conjunctis viribus se mutud defendendi habeant. Habent certè. Nam vitas suas defendunt tantum; id quod & Innocenti & Nocenti æquè licet. Injustitia quidem erat officii violatio prima; sed quod arma postea ad se defendendos sumpserint, crimen novum non est. Excusatio autem sui defensionis oblatâ veniâ tollitur; facitque ut si assilere cæteris perseverent Injusti sint.
Reliqua Civium Libertas dependet à Legum Silentio. Ubi enim non definit Lex, unicumque faciendi vel non faciendi Libertas est; eaque pro arbitrio Summæ Potestatis aliquando major, aliquando minor est. Si inter Civem & eum qui Summam habet Potestatem controversia sit de Iure agros vel bona possidendi, vel de debita pecunia, vel opera, vel de poena corporea, vel pecuniaria quæ in Lege aliqua præcedente fundata sit, Libertas Civi Lege agendi est contra eum qui Summam habet Potestatem eadem quam haberet contra Concivem; controversiae autem illius Iudex erit is qui Summam habet Potestatem. Quoniam enim qui Summam habet Potestatem virtute petit Legis præcedentis, non virtute Potestatis Summæ non amplius petere velle intelligitur quam quod Lege illa debitum esse apparebit. Nihil ergo facit Civis à quo petitur contra voluntatem ejus qui habet Summam Potestatem. Sed si qui habet Summam Potestatem virtute Potestatis peteret, agere contra illum Lege Civis non potest. Quicquid enim virtute Potestatis Summæ petit, Authoritate petit ipsius Civis, & proinde qui agit contra Summam Potestatem, contra seipsum agit.
Si Monarcha vel Summam habens Potestatem Coetus, uni vel pluribus Civibus Privilegium, id est Ius sive Libertatem privatam concedat, qua concessa salutem populi procurare non potest, Concessio illa invalida est, nisi simul apertis verbis Summæ Potestati renunciet, vel in alterum eam transferat. Eo enim quod potuit (si voluisset) Summæ Potestati verbis perspicuis renunciaste, vel eam in alium transstulisse, nec fecit, intelligendum est neque renuntiare neque transferre voluisse; & proinde concessionem illam ab ignorantia profectam esse repugnantiae inter concessum privilegium, & Potestatem Summam. Retinetur ergo Potestas Summa, & per consequens Iura omnia retinentur quae ad exercitium ejus sunt necessaria; qualia sunt Potestas Belli & Pacis, Iudiciorum, Magistratuum & Ministrorum constitutio, & cætera quae Cap. 13. enumerantur.
Obligatio quam Civis habent erga eum qui Summam habet Potestatem, tam diu nec diutius permanere intelligitur, quam manet Potentia Civis protegendi. Ius enim hominum seipso protegendi naturale, quando à nemine alio protegi possunt, nullo Pacto extingui potest. Is enim, qui Summam habet Potestatem, Civitatis Anima est, quae simul atque à corpore separata est, membra motum ab illa amplius non accipiunt. Obedientiae finis est Protectio; quam ubique quis viderit, sive in se, sive in alio, ad illam, obedientiam ejus & conatum ad illum conservandum applicat natura. Quanquam autem Potestas Summa ex intentione Instituentium immortalis sit sua tamen natura, non solum morti violentae à Bello externo subiecta est sed etiam propter Ignorantiam & Passiones hominum, habet in se, ab ipsa Institutione, semina multa mortalitatis à discordiis Civium ipsorum.
Si Civis Bello captus sit; vel Personae aut vitae ejus necessaria intra praesidia hostium sint; hostes autem vitam & corporis Libertatem illi permittant, ea conditione, ut Victori Subditus sit, Civis ille conditionem accipiendo Libertatem habet; & cum acceptaverit, Victoris subditus est; nam alia ratione conservare, se non potuit. Si quis autem ab hoste in carcere aut vinculis detineatur, nec credatur sibi corpus suum, Pacto vincitus non intelligitur, ideoque ausugere vel servare se quocunque modo jure potest.
Si Monarcha Summæ Potestati pro se & haeredibus suis renuntiet, redeunt Civis ad Libertatem Naturae absolutam. Quanquam enim, quis illi filius sit vel cognatione proximus indicet natura; quis tamen illi haeres sit depender (ut ostensum est capite praecedente) à sua ipsius voluntate. Itaque si Haeredem habere nolit, Summa Potestas, & Subjectio perit. Idem contingit si moriatur sine cognatis cognitis, &
sine Hæredis declaratione. Tunc enim nulla cuiquam debetur obedientia, cum cui præstanda sit ignoretur.
Si Potestatem habens Summam Subditum in exilium mittat; manente exilio Subditus ei non est. Sed qui in Civitatem alienam mittitur de negotio aliquo, vel is cui peregrinari permittitur, Civis & Subditus manet. Sed hoc per contractum inter Civitates, vel jure Gentium sit; non vi Paeti alicujus. Quicunque enim intra fines alienæ Civitatis intrauerit, illius Civitatis Legibus Subjectus est, nisi Ius habeat ab amicitia inter se ambarum Civitatum.
Si Monarcha Bello superatus Subditum se victori faciat, priore obligatione Cives liberantur debentque Victori obedientiam. Verum si captus detineatur, Potestatem quam habebat in Civitate sua Summam, perdisse non intelligitur. Quare subditi ejus obligantur obedientiam Magistratibus ab eo ante constitutis & nomine ejus quamquam in captivitate existentis, solitam præstare. Manente enim Iure ejus, quæstio de sola Administratione est, id est de Magistratibus & Ministris; quos quia ipse constitueret suo Arbitrio non potest, illos quos ipse antè constituerat, probare intelligitur.