C A P V T XXII.
De Systematibus Civium.
DE Generatione, Forma & Potestate Civitatis dictum est. Dicendum nunc est de partibus ejus. Per Systema intelligo numerum quemcunque hominum in rem ipsorum communem congredientium. Quorum alia Regularia, alia Irregularia sunt, Regularia quidem ea sunt, in quibus Homo vel Coetus unus Personam gerit omnium. Coætera autem omnia sunt Irregularia.
Regularium alia Absoluta sunt sive Independentia, id est nemini subdita præterquam suæ propriæ Personæ Repræsentativæ; quales sunt Civitates, & quidem solæ. De quibus dictum jam est in quinque proximè superioribus Capitibus. Alia sunt Subordinata, nempe Summæ Potestati Civitatis, cui tum singuli tum etiam qui ipsorum Personam gerit, subiiciuntur.
De Systematibus Subordinatis alia Politica sunt, alia Privata. Politica (quæ vocari etiam solent Corpora Politica) ea sunt, quæ ab Authoritate Summæ Potestatis Civilis constituta sunt. Privata ea sunt, quæ constituantur ab ipsis Civibus, vel Authoritate aliqua extranea; quæ Authoritas quia à Potestate extranea derivatur, Publica non est.
Systematum Privatorum alia Licita sunt, alia Illicita. Licita ea sunt quae probantur à Civitate; cætera Illicita.
Systemata Irregularia sunt quae cum Personam non habeant consistunt in concurrù tantùm Populi; quae si Lege Civili non sint vetita & sine mala intentione fiant (qualis est confluxus populi ad Forum, vel Pompam, vel alium finem innoxium) Licita sunt. Quando autem consilio malo confluunt, vel (si multitudo magna sit) incognito, Illicita sunt.
In Systematibus Subordinatis Potestas personae eorum semper terminatur à Potestate Civili Summa; alioqui Systema Subordinatum non esset, sed Civitas, cuius Persona Civium cunctorum Persona est; & proinde pars Civium nulla repræsentari ab alio potest, nisi quatenus Personae Civitatis visum erit. Permittere enim ut Systema Civium Subordinatum partem populi in rebus omnibus repræsentaret, deserrere esset Civitatis (quatenus ad partem Civium) regimen & Dominium dividere contra pacem & salutem populi; id quod is qui Summam habet Potestatem, nulla concessione facere intelligitur, qua non perspicuis verbis subjectione sua Cives exonerat; Verborum enim consequentiae, voluntatis signa non sunt, ubi consequentiae aliae signa sunt in contrarium; sed erroris potius & falsae ratiocinationis, quibus humana natura subjicitur, signa sunt.
Potestatis quam habet Systema Subordinatum limites cognoscuntur duabus rebus, nempe Literis ab eo qui Summam habet Potestatem & Lege Civitatis.
Quanquam enim in Civitatis Institutione vel Acquisitio Literis scriptis opus non sit, quia Potestas ibi Summa (ut diximus) limites nullos habet præter Naturae Legem non scriptam; in Systematibus tamen Subordinatis, tot limitationes circa agenda, tempora, & loca necessariae sunt, ut neque sine literis scriptis memoria retineri neque nisi Literae illae Patentes sint, & Summae Authoritatis signis signatae, cognosci possint.
Et quoniam Limitationes non semper facile, aut fortasse omnino describi Literis possunt; determinatio quid Systemati Licitum vel Illicitum factu erit, ad Leges Civiles (ubi Literae ipsae silent) necessariò pertinet.
Vbi in Systemate Subordinato Persona est unus homo quicquid ille facit in Persona Systematis, absque Literarum suarum & Legum Civilium Authoritate, suum ipsius, non Systematis, nequ e alicujus ejus membri præterquam sui ipsius, Factum est; propterea quod ultra limites Literis & Legibus præscriptos neminis præterquam suam ipsius Personam habet. Quicquid autem juxta Leges & Literas facit Factum est uniuscujusque hominis eorum qui Systema constituant; quod enim à Summa Potestate sit, ipsum facientem Authorem habet; quia Factum quod à Literis & Legibus Summæ Potestatis non recedit, ipsius Summæ Potestatis Factum est; & proinde singula Systematis membra Authores habet.
At si Persona Systematis Cœtus sit, quicquid ille Cœtus præter Legum & Literarum suarum Authoritatem secerit vel decreverit Factum est totius Systematis, & præterea uniuscujusque eorum quorum suffragiis decretum fuerit; sed neque hominis contra cuius suffragium Factum aut decretum erat, neque hominis absentis Factum est. Cœ- tus enim ipsius ideo Factum est, quia majoris partis est; & siquidem crimen sit, puniendus Cœtus est, quatenus poenae capax est. Exempli causa, per dissolutionem Systematis (quæ quidem ejusmodi Corporibus Fictitiis capitalis est) vel (si modo ærarium commune habeat Cœtus) per multam pecuniariam. Nam hujusmodi Systemata à poenis corporeis ipâ exemit Natura. Qui autem criminis à Systemate decreto suffragium suum non dederunt, innocentes sunt; & quia Cœtus per Litteras suas neminem in Illicitis repreßentare potest, innocentes illi in suffragiis nocentium non comprehenduntur.
Si Persona Systematis sit in homine uno, & is pecuniam mutuam sumpserit ab extraneo, id est ab eo, qui membrum Systematis ejus non est; debitor est is qui habet Personam Systematis neque ad solutionem tenetur alius quicunque. Alioqui Literarum suarum Authoritate facere posset, ut quicquid ipse mutuum sumeret, alii solvereint. Systematis ergo Subordinati membrum ad solutionem pecuniae quam Persona Systematis (quoties homo est) mutuam sumpserit teneri non potest. Qui pecuniam mutuam dat cum Systemati extraneus sit pro debitoribus habet eos solos, qui solvere promiserant, Personam enim, mutuum accipiente, nullam præter ipsius hominis naturam cognoscit Solus ergo debitor is est, & solvere debet, vel ex communi thesauro, vel ex pecunia propria. Idem dicendum est de Mulcta si contingent Persona Systematis Subordinati, quam gerit homo unus, à persona Civitatis pecuniâ mulctari.
Quando autem persona Systematis in Cœtu est, debeturque pecunia extraneo, tenentur ad solutionem illi omnes, & soli, quorum suffragiis pecunia mutuâ sumpta est. Unusquisque enim eorum eo ipso quod mutuum sumi suffragiis suis voluerunt, ad solutionem obligantur etiam totius debiti, quod cum quilibet unus solvereit omnes liberantur.
Quod si pecunia uni alicui ex ipso Coetu debeatur, ad solutionem tenetur solus Coetus ipse, id est ipsum Systema. Is enim cui debetur, si pecuniam illam mutuam dari praesens suffragio suo voluit, etiam solvi voluit; sin Suffragio suo mutuam dari noluit, vel si absens fuerit, quia tamen mutuam dando, mutuam dari voluit, solvi voluit, idem ergo mutuam sumit & dat; & proinde debitum suum à nemine poscere praeterquam à Systemate ipso Iure potest. Itaque si Systema (ex thelauro communi) solvendo non est, remedium habet nullum, neque potest nisi de seipso conqueri, qui sponte sua imprudenter pecuniam suam mutuam dedit.
Manifestum hinc est, in Systematibus Subordinatis, subditisque Potestati Civitatis, interdum privato homini Systematis membro contra decretum Coetus protestari aliquando dissentire & dissensionis sua conservari memoriam postulaire non modo Licitum esse, sed etiam expedire, ne alioqui debita ab aliis contractata ipse solvere obligetur. Sed in Coetu Summam habente Civitatis Potentiam, Protestationes hujusmodi Licitae non sunt, propterea quod Protestatis Summae totidem sunt negationes; etiam quia quicquid sit à Summa Potestate, Authoribus sit Civibus omnibus & Singulis.
Systematum Subordinatorum infinita ferè est varietas. Distinguuntur enim non solum ab Agenda, propter quae constituntur & multorum generum sunt, sed etiam à temporibus, locis & numeris, quae omnia definiti debent. Constituuntur enim aliquando ad regendam Provinciae cum Potestate Literis Civitatis terminata. Sed Provinciae quae à Coetibus in ipsa Provincia residentibus gubernantur, pauca sunt exempla. Romani Provincias suas Praetidibus, Praetoribus, vel Procuratoribus administraverunt, non Coetibus sicut administrabatur ipsa Roma. Similiter emissa ad Virginiam & Bermudam Coloniae, quamquam Summa Potestas in illas commissa est Coeti Londinensium, Coetus tamen ille Colonias illas per Praefectos administravit. Quanquam enim unusquisque regiminis partem exercere cupiat, ubi adesse ipse potest; ubi tamen adesse non potest, rem communem Monarchice quam vel Aristocraticice, vel Democratice administrari mavult naturaliter. Quod manifestum etiam est in privatis hominibus, qui multas habent possessiones; qui labore administrandi negotia propria levari cupientes Amicum vel Famulum unum potius eligunt; cui possessionum suarum curam committant, quam Amicorum vel Famulorum plurium Systemati. Potest tamen Provinciae vel Coloniae cura etiam Coeti committit. Quando autem id sit, quodcunque ab eo Coetu debitum contractum fuerit;
& quodcunque decretum ab eo Coetu Illicitum fuerit, factum est illorum tantum qui per Suffragia sua assenserunt, non autem ejus qui dissensit vel absuit; propter rationes supra adductas. Coetus extra fines Coloniae quam administrat, Potestatem in personas vel bona Coloniae non habet, qua bona eorum in loco quocunque extra ipsam Coloniam propter debitam pecuniam exigere jure potest; quia extra Coloniam ipsam Iurisdictionem nullam habet. Idem. Coetus quamquam multandi membra singularia jus habeat, si Leges suas fregerint; multam tamen illam exequi extra Coloniam ipsam jure non possunt. Quod autem hic dictum est de administratione Provinciae vel Coloniae, dicendum quoque est de regimine Oppidi, vel Universitatis, vel Collegii, vel Ecclesiae.
In omnibus Systematibus Subordinatis, si quis ex Systemate causam habeat contra Systema ipsum, cognitio causae pertinet ad Iudicem Civilem qui à Summa Potestate Civitatis ordinatur, non ad ipsum Systema quod membro suo concivis est. In Coetu Summam habente Potestatem Civitatis, aliter res se habet; ibi enim is, qui Summam habet Potestatem, etiam in sua ipsius causa Iudex erit, aut Iudex erit omnino nullus.
Systematis Subordinati ad Regulanda negotia Mercatorum constituti Persona commodissima Coetus est, Coetus (inquam) eorum omnium quorum negotia regulanda sunt; in quem convenire, Suffragia habere unusquisque eorum, qui pecunias suas conferunt, si velit, possit. Mercator, qui navem emere, & mercibus onerare potest, rarus est. Opus ergo habent, ut in unum Systema plures conjungantur. Finis autem Systematis Mercatorii is est, ut possint & facilius & utilius negotiari, juxta regulas a se quidem excogitatas, sed à Summa Potestate Literis confirmatas. Quibus Literis si concessum sit, ut possint ea quae à Dominio Civitatis exportari expedit, solis emere, & quae in Civitatis Dominium importari soli vendere juxta Systematis sui regulas; duplum habebunt Monopolium. Quorum utrumque ipsis Mercatoribus lucrosum est; sed Civibus caeteris ex parte noxiun. Quoniam enim soli bona Civium domi emunt, vilius emunt; id quod sibimetipsis lucro, reliquis autem Civibus damno est. Similiter quia in Dominii externis soli vendunt, carius vendunt; id quod sibimet ipsis rursus lucro, exteris damno est; Terriò quia Merces externas soli emunt, vilius emunt, id quod sibi quidem utile, externis autem noxiun est. Quartò quia Merces externas soli vendunt domi, carius vendunt; id quod sibi adhuc lucrosum, sed concivibus suis damnosum est. Bono ergo Civitatis eset, si Literis
concessum esset, ut soli foris Civitatis suae Merces venderent, & Merces externas soli emerent; sed ut domi arbitrio suo, quo velint pretio importata venderent, civibus malum esset. Expedit autem singulis hujusmodi Systematis membris, ut qui pecunias suas contulerunt, & expectant lucrum singuli pecuniae suae collatae proportionale, consultationibus Systematis adesse, librosque Rationum suarum inspicere, id est ut persona Systematis sit in ipso Coetu seu Curia, ad formam Democratiæ.
Si Systema Mercatorum homini, qui Systematis membrum non sit, sed extraneus, pecuniam debeat, unumquodque membrorum seorsim obligatur ad solutionem totius debiti. Is enim, qui Systematis membrum non est Personae artificialis notitiam nullam habet, sed Personas naturales eorum omnes obligari sibi supponit. Verum si Creditor sit Systematis membrum, Debitor quoque idem est, neque debitum suum nisi a Systemate ipso, id est a communi pecunia, si quam habet, postulare Iure potest. Si Civitas a Systemate virtute Potestatis Summæ pecuniam exigat, solvenda a membris est, collatis a singulis ad Mercaturam pecunias proportionaliter. Nam communem pecuniam nullam habet Systema Mercatorium, nisi quae a singulis ad Mercaturam collata est.
Eidem Systemati si imponatur ob crimen aliquod multa pecuniaria, illi soli ad solutionem tenentur, quorum Suffragiis fieri crimen decretum erat, vel quorum auxilio commisium erat. In cæteris enim crimen non erat, nisi crimen sit, quod membra essent Systematis peccantis. Id autem crimen non est, quia Systema ipsum Civitatis authoritate constitutum est.
Si unus ex membris pecuniam Systemati debeat nec solvat, Systema contra illum Lege Civilis agere debet. Neque enim Bona ejus capi, nec persona ejus in carcerem conjici ipsius Systematis, sed Civitatis solius Authoritate potest. Concives enim sunt Systema & membrum ejus.
Systemata Subordinata etiam pro tempore praesinito constitui possunt. Exempli causâ, si Monarchæ, Dominii sui partibus singulis, ut Provinciis & Oppidis mandare visum fuerit, per Deputatos suos convenire; ut illum de conditione Dominii sui certiorem faciant, & ei circa Legum novarum constitutionem consilium suum impertiant, vel propter aliam causam quamcumque colloquunturque cum illis tanquam cum una Persona Cives omnes repreaesentatura; Deputati illi simul ac loco & tempore a Summa Potestate constituto convenerint, ibi & tunc Systema sunt Regulare, & Personam gerit. Systema totius Dominii Civium, quantum attinet ad ea quae à Monarcha Summam habente Potestatem tractanda proponentur; ad alia autem non item. Etiam quando nihil amplius tractandum esse à Monarcha declarabitur, Systema illud dissolvitur. Si enim Civium omnium, & quoad negotia omnia, Personam gereret, Potestas Systematis Summa esset, essentque in eodem populo Summae Potestates duae; id quod cum Pace & Salute Populi fieri non potest. Quae autem tractanda sunt in Systemate tali praesinita sunt in ipsis Literis quibus convocantur. Populus enim Deputatos suos eligere ad alium finem non possunt quam qui in ipsis Monarchae Literis continetur.
Systema Privatum Regulare, idemque licitum, illud est, quod sine Literis aut mandato Summae Potestatis, praeterquam Legibus omnium Civium communibus, constituitur. Quod cum una Persona factum sit, Regulare est. Qualis est Familia, in qua Pater Familias (quatenus Leges Civiles non prohibent) Personam gerit totius Familiae; & illi Filii servique obedire in omnibus rebus, quae non sunt contra Leges Civiles, obligantur. Nam ante institutionem Civitatum, Patris erat in Filios & Servos Potestas Summa, neque Potestatis ejus partem ullam amisserunt Patres, nisi quam sustulerunt, ipsorum consensu Leges Civiles.
Systemata Regularia quidem, sed Illicita, ea sunt, quae sunt ab hominibus in unam personam coeuntibus, sine omni Authoritate Publica. Qualia sunt, Systemata Mendicorum & Furum, eo fine ut mendicent furenturque commodius. Etiam Privata & Illicita sunt Systemata ea sive Fraternitates authoritate externa constitutae ad propagationem Doctrinarum, vel ad Factionem, contra Civitatis Potestatem Summam.
Systemata Irregularia, quae sua natura Foedera tantum sunt, & interdum concursus tantum Populi, sine certo Consilio, & sine obligatione mutua, procedentia à sola voluntatum morumque similitudine Licita aut Illicita sunt, prout Singulorum consilia Licita sunt vel Illicita. Consilium autem cujusque quale sit ab occasione intelligendum est.
Foedera Civium (quoniam propter mutuam defensionem fieri Foedera solent) in Civitate (quae Civium omnium Foedus commune est) necessaria non sunt, sed suspecta sunt Consilii contra Civitatem initi; & propterea sunt Illicita, vocanturque vulgo Conjurationes & Factiones, quoties autem Civium vires suas conjungentium incognitum est, ut Civitati periculosum, injustum & injuste celatum est.
Si Potestas Summa in Coetu magno sit, parsque illius, cæteris insciis, consilium seorsim capiant quomodo coetum totum ad arbitrium suum gubernent, Factio est & conventus Illicitus, hominum per fraudem ad seditionem, ambitionis propriè causa, decipere cupientium.
In Civitatibus omnibus, si quis Civis plures habeat famulos & servos, quam conditio ejus & res agendae postulant, Factio est illicita. Cum enim protectionem habeat Civitatis, defensionis causà, vi privatà non indiget.
Concursus Populi Systema est, sed Irregulare, quia sine Personae unitate. Licitum autem vel Illicitum est, prout causa concurrendi Licta vel concurrentium numerus Civitati periculosus est. Si causa justa & cognita sit, concursus Licitus est; qualis est concursus hominum ad Pompas, & ad Theatrum numero non insolito. Nam si numerus solito insigniter major sit is qui causam legitimam, quare multitudini tantae interfuit reddere non potest; Consilii seditiosi conscius judicabitur. Ut cum mille homines Magistratui vel Iudici supplicationem offerant, Lex fortasse civilis nulla prohibet, concursus tamen ille tumultus est seditiosus, quia per unum vel duos homines idem fieri potuit. Multitudo autem quae concursum illicitum reddit, non numero certo definitur, sed tanta videri debet, quantam, si opus est, publici Ministri consueti superare sine periculo non possunt. Similiter si numerus hominum insolitus ad Tribunal concurrent, alicujus hominis accusandi causa; concursus ille Illicitus est, quia paucis vel unico homine accusare illum potuerunt. Talis in Epheso erat concursus contra Discipulos, infidelium clamantium, Magna est Diana Ephesorum. Ubi causa (consideratis Civitatis illius legibus) justa erat; concursus tamen illegitimus fuit & à Magistratu reprehensus. Quod si Demetrius & quicum eo sunt artifices; negotium habent cum aliquo, agitur forum, & Proconsules adsunt, alii alios postulanto. Si quid autem de rebus aliis requiritis, inlegitima concione explicabitur. Nam periculum est, ne postulamur seditionis propter diem hodiernum; quam nulla subsit causa, ob quam possimus reddere rationem concursus istius. Haec tenus de Systematibus dictum est, quae partibus humani corporis Similaribus comparati possunt; nempe ea, quae Legitima sunt, musculis; quae legitima non sunt, Apostematibus, Tuberibus, tumoribusque à confluxu humorum noxiorum generatis.