C A P V T XXXIII.
De Potestatis Summae Ministris Publicis.
Minister Publicus est qui in rebus, quae ad Civitatem pertinent per Authoritatem Summam habentis Potestatem, Civitatis Personam repraesentat. Quoniam autem, qui Summo loco Imperat, Personas duas gerit, sive (ut loquuntur multi) duas habet Capacitates, aliam Naturalem aliam Politicam; ille qui Summam habenti Potestatem Minister est ut Personae Naturali, Minister Publicus non est. Qui vero Minister ejusdem est in Administratione Rei Publicae, ille Minister Publicus est. Ianitores ergo Nuntii, aliique Ministri qui inserviunt Coetui Summo, propter nihil aliud praeter commoditatem ipsorum qui congregati sunt, Ministri Publici non sunt. Idem de Servis & Familis domesticis Monarchae, in Persona naturali considerati, dicendum est.
Ministrorum Publicorum aliquibus totius Dominii administrandi cura committitur; ut quando Protectori Monarchae Infanti ab Antecessore suo, committitur Tutela cum tota Regni administratione. Quando id sit, Civis unusquisque illi obedere obligatur, & Imperata ejus facere, quatenus in Regis Infantis nomine imperabitur, & quatenus imperata ipsa Potestati Summae Infantis non repugnabunt. Ministris aliquibus Provinciae tantum committitur administratio; ut quando Monarcha vel Coetus Summus, Provinciae aliquius Praefectum, Locum tenentem, vel Proregem facit. Quod cum sit unusquisque Provincialium tenetur illi obedere in omnibus quae Monarchae vel Summi Coetus nomine imperabuntur, nec Potestati Summae contraria sunt. Eiusmodi enim Ministri Ius nullum habent, quod non dependeat à voluntate Summae Potestatis. Hujusmodi autem Ministri Publici Nervis Tendinibusque, quibus corporis humani moventur artus, comparari possunt.
Administrationem habent alii negotiorum certorum domi, alii foris. Domi Minister Publicus est ad oeconomiam Civitatis, Thesaurius, cui Civitatis Reditus recipiendi, servandi, erogandi, Authoritas est data à Summa Potestate, & cui redituum Rationes reddendi onus imcumbit. Minister autem Publicus eò est, quia Summae Potestati servit, ut Personae Civitatis.
Secundò, quibus Armorum, Castrorum, Portuum commissa est custodia; quibus Milites Conscribere, Ducere, Salarium solvere Authoritas data est, vel necessaria ad Bellum sive Terra sive Mari procurare, Ministri Publici sunt. Miles autem est pro Civitate pugnet. Personam Civitatis coram nemine repraesentat. Neque ergo Minister Publicus est. Sed Dux, quia Imperium habet Personam Civitatis repraesentat coram Militibus, quibus imperat, & Minister Publicus est.
Etiam quibus Populum docendi Authoritas concessa est, Ministri Publici sunt; quia negotium publicum est, & Authoritate Publica administrandum. Populum enim docendi Monarchis solis & Coetibus Summis Authoritas à Deo immediatè concessa est, ut qui soli dicantur simpliciter Dei gratia docere & imperare. Minister autem docendi Potestatem immediatè à Summa Potestate, quamquam etiam mediate à Deo accipit. Itaque Potestatem habet suam, Dei & Regis gratia, vel Providentia Divina & voluntate Regis, vel Civitatis.
Item illi quibus Iurisdicìo à Civitate data est, id est Potestas Causas cognoscendi, Ministri Publici sunt. Personam enim Summam habentis Potestatem in Tribunalibus suis sedentes repraesentant; & sententiae eorum, sententiae sunt Civitatis, id est Summam habentis in Civitate Potestatem, cui causas cognoscendi jus adhaerere supra ostensum est. Sunt ergo Ministri Publici. Quoniam autem Iudicia duorum generum sunt, Facti & Iuris; tam Facti quam Iuris, Iudex Minister Publicus est.
Etiam Ministri Publici illi sunt, quibus à Summa Potestate, cura imponitur Iudicia exequendi; jussa Summae Potestatis publicandi; Tumultus supprimendi, malefactores capiendi, & incarcerandi; aliarumque rerum ad conservationem Pacis pertinentium. Hujusmodi enim actiones Civitatis actiones sunt, ipsique Ministri hujusmodi, corporis humani Membros comparandi sunt.
Foris Ministri Publici sunt illi, qui Personas Monarcharum suorum vel Summorum Coetuum repraesentant ad Civitates externas; quales sunt Legati, Nuntii, Agentes, & Heraldi, Authoritate publica, de negotio publico missi. Qui autem ad Civitates externas à Civitatis sua lectione laborantis, Factione aliqua legantur, quamquam recepti sint, neque Ministri publici neque privati sunt; qui à Civitate missi non sunt. Etiam Legatus à Principe ad Principem congratulandi vel condolendi vel in festivitate aliqua assistendi causâ missus, etsi Authoritatem habeat publicam; quia tamen negotium privatum est, Minister Publicus non est. Neque Minister Publicus est, qui ad externas Civitates mittitur consilia eorum explorandi causa. Quanquam enim tum Authoritas tum Negotium publicum sit, quia tamen Personam Civitatis non gerit, Minister privatus est; & corporis humani Oculo comparari potest. Consiliarius autem, si sine Imperio & Iurisdictione de rebus arduis & publicis habenti Potestatem Summam consilium tantum dandi jus habeat, Minister Publicus non est; neque vero Consiliariorum Coetus ipse. Consilium enim Imperanti Summo coram ipso datur; Personam autem ejus coram ipso representare nemo potest. Neque in Coetu ipso Summam habente Potestatem, ullus homo singularis est Minister Publicus; quia nemo eorum Coetus ipsius Personam in Coetu ipso representare potest.