Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T XXIV.

C A P V T XXIV.

De Civitatis facultate Nutritiva & Generativa.

Civitatis Nutritio à Copia & Distributione rerum ad vitam necessariarum dependet, & ab eorum preparatione, & applicatione ad usum publicum.

Quarum rerum copia, nempe Nutritionis Materia, terminata ab ipsa Natura est; constatque ex fructibus, quos, à communis matris nostrae Vberibus Terra & Mari, procedentes, humano generi aut libere donat aut solo labore vendit Deus. Sunt autem Animalia, Vegetabilia, & Mineralia, quae omnia non longè collocavit Deus à Superficie Telluris; adeo ut ad ea habenda, alia re opus non est, quam ut accipere velimus. Dependet ergo rerum necessariarum copia à sola (post benevolentiam divinam) industria & labore hominum.

Materia hæc, id est ea quæ proveniunt à Terra, Mari, & eorum Cultura Bona, partim Nativæ Civitatibus singulis sunt, partim Externa in Civitates singulas importata. Quoniam autem Terra nulla sub unius Civitatis Dominio (nisi valde magna sit) necessaria omnia ad alimenta & motum Civitatis producit; neque rursus ulla quæ non aliqua producat superflua; bona illa superflua quæ Nativæ sunt, superflua amplius non sunt, sed Commutatione vel Bello, vel Labore (nam etiam labores hominum, non minus quam res aliae cum bonis aliis quibuscunque commutabiles sunt) bonorum Nativorum defectum supplant.

Bonorum autem distributio, est Mei, Tui, Sui constitutio; vocaturque Proprietas. Proprietas autem in omni genere Civitatis originem habuit à Summa Potestate. Vbi enim Civitas non est, ibi omnia Levitæ.

omnium sunt, & Bellum perpetuum est; & Bonum unumquodque illius est, à quo rapitur & armis conservatur; quod neque Proprietas neque Communitas est, sed Concertatio. Id quod ita manifestum est, ut etiam ipse Cicero (Libertatis defensor vehementissimus) Proprietatem omnem attribuat Legibus Civilibus, quibus sublatis, vel negligentem custoditis nihil esse dicit, quod quis aut à Majoribus accipere aut filiis relinquere pro certo possit. Et rursus tollé inquit Leges Civiles, quid sum, quid alienum sit, sciet nemo. Quoniam ergo constitutio Proprietatis Civitatis opus est; illius opus est, qui Summam in Civitate habet Potestatem. Dependet enim Proprietas à Legibus Civilibus; & is qui Summam habet Potestatem in omni Civitate Legislator est. Id quod observasse videntur illi Graeci veteres, qui Legem nominaverunt Néμα (id est Distributionem) & Iustitiam (consequenter) esse cuique Distributionem Sui definiverunt.

Itaque si Civitas terram vacuum, aut Bello superatam acquisierit, distributio terrae illius inter Cives dependet ab eo, qui Summam habet in Civitate Potestatem; habebuntque portiones suas, non ut cuicquam Civi, aut Numero Civium aequum esse, vel ad Bonum Publicum conducere videbitur, sed ut videbitur Summam habenti Potestatem. Populus Israëliticus cum in Deserto esset, Civitas erat, Promissae autem Terrae Dominus nondum erat. Postea tamen, cum illam acquisissent, non suo, sed Eleazari Sacerdotis, & Duci Iosue arbitrio distributam possederunt. Ex quo intelligi potest, Proprietatem terrarum quam habet Civis, in eo consistere, ut ab illarum usu concives suos omnes prohibere jure possit; non autem ut cum excludat; qui Summam habet Potestatem, sive is Coetus sit, sive homo unus. Habet enim is Potestatem totius Civitatis, & Terras distribuit, ut & alia omnia fecisse in ordine ad Pacem & Bonum Civitatis intelligendus est. Quin Monarcha vel Coetus Summus facere multa possit contra Bonum suum; etiam contra suam ipsius conscientiam, contra fidem datam, & contra Leges Naturales, non negaverim; sed ut ob eam causam Cives arma contra eum sumere, aut Reum facere, aut quocunque modo male de eo dicere, negandum est; propterea quod omnium quae fecerit, Authores singuli fecerunt seipso.

In distributione Terrarum, partem sibi ipsi quam velit reservare potest & colere qui Summè imperat, sicut unus ex Civibus. Quanta autem cunque portio illa sit, ad onera Civitatis omnia sustinenda, & ad ejusdem defensionem sufficere non tenebitur. Talis enim est natura hominum, ut certarum agrorum vel certorum redituum possessio

inutilis esset, tenderetque ad disolutionem Civitatis. Simul enim ac Potestas Summa in manus veniret vel Monarchae, vel Coetus qui pecuniam Publicam negligentius custodiret, aut qui Civitatem temerè in nimis longum, aut nimis sumptuosum Bellum conjiceret, Civitas periret. Diætam non patiuntur Civitates; cum enim sumptus Publicus non ab ipsorum voluntate, sed ab externis Accidentibus & voluntate vicinorum terminatus sit, ab iisdem etiam definiri debent Divitiae Publicae. Itaque Civitati Divitias certas assignare, quas qui Summam habet Potestatem vendere vel dono dare possit, & vendit donatque aliquando, frustra est.

Ad eandem Summam Potestatem pertinet quæ Bona, & in quas terras, Civis vel Civium numerus quicunque exportabit, & quæ importabit definire. Nam si unicumque in hac re suo ipsius arbitrio uti permitteretur, non deessent qui lucri sui causa hostibus ea vendèrent, quibus Civitati nocere possent, eaque importarent quæ Civibus fortasse grata, sed noxia vel saltem inutilia essent. Ad Summam ergo Potestatem pertinet tum de locis, tum de materia negotiandi constituer.

Præterea cum Civibus satis non sit, proprios sibi habere Agros & certa Bona, nisi & ea habeant quæ per mutuos contractus commutent, prout singulis ad bene vivendum necessarium videbitur; hoc quoque in Summæ Potestatis arbitrio est, quo modo & forma contrahere debeant Cives quando vendunt, emunt; mutant, mutuò accipiunt, & dant; locant & locandum sumunt, ut quæ faciunt valida sint. Atque hæc de Materia & Distributione Alimentorum Publicorum (pro instituti operis modulo) diæta sufficiant.

Per Concoctionem intelligo Bonorum omnium quæ non illico consumenda sunt, sed conservanda ad alimentum futurum, reductionem ad aliquid quod cum tanti quidem sit, facilius à loco ad locum transferri possit; ne Civium motus necessariarum rerum pondere impediatur, utque in omni loco alimenta Civis unusquisque habeat de suo. Hoc autem præstare nihil potest, præter ex Auro & Argento Monetam. Contingit enim per totum fere terrarum orbem duo hæc Aurum & Argentum non modo Summè aestimari propter materiam ipsam, sed esse etiam Bonorum cæterorum omnium Mensuram commodissimam. Intra ipsam quidem Civitatem Moneta cujuscunque materiæ, modo Signo Publico signetur, mensuram rerum commutandarum satis idonea est; sed Aurea & Argentea ubique valet; Civitatem permeat; singulis Civibus permeando partem sui, qua alendi non impertit, & est quasi Civitatis Sanguis. Sanguis enim etiam ex Terrae fructibus nascitur in homine naturali; & per membra ejus singula circulando pervadit, singula obiter nutriens.

Pecunia Aurea & Argentea, quia propter ipsam materiam aestimantur, eximium hoc habet, ut penes unam, aut paucas Civitates non sit, pretium ejus aut augere aut minuere. Pecunia autem ex materia viliore facta facile quod pretium elevatur & deprimitur; neque esse potest ut Civitatis vires, si opus erit, in externas Civitates extendantur, exercitusque foris alat, armetque, sicut potest Aurea & Argentea; sed domi manet coeli mutationis impatiens, modo cum majore, modo cum minore aestimatione, ad damnnum aliquando possidentium.

Publici hujus sanguinis ductus duplex est, alter ad exteriora alter versus interiora, id est Exitus & Reditus. Reditus fit per Collectores, Receptores, ad Thefaurarios; Exitus fit per Thefaurarios, ad Ministros illos, qui pecuniam publicam erogant, & ab illis ad Cives privatos. Atque in hoc quoque hominis Artificialis apparent similitudo cum Naturali; cujus Venae Sanguinem a partibus corporis exterioribus recipientes ferunt ad Cor; unde rursus per Arterias fertur, membra vivificans, & singulis motum tribuens.

Civitatis denique proles, Coloniae sunt, sive quas vocamus Plantationes, nimium missi a Civitate Civium numeri sub Conductore vel Rectore, terram externam habitaturi culturique. Hujusmodi autem Colonia, aut Civitas est, ut quando a Civitate unde missa est emancipatur. Quod cum sit Civitas unde missa est, Metropolis Coloniae dicit solet; neque amplius a Colonia postulat, quam a filiis emancipatis postulare solent Patres, nempe Honorem & Amicitiam; aut Civitatis unde mittitur pars est, sive Provincia. Coloniarum ergo jus dependet a Literis Publicis earum a quibus sunt conditae Civitatum.