C A P V T XXV.
De Consilio.
De Natura rerum ex loquendi consuetudine judicare, quam sit fallax, nusquam magis apparent quam in vocibus Consilium, & Imperatum; quorum utrumque significatur dicendo Hoc fac, quae vox non modo Imperantis, sed etiam Consulentis & Hortantis est. Pauci tamen sunt qui diversa esse Imperatum, & Consultum non satis sciant, vel (quoties quis ad quem loquitur cognoscunt) non satis inter ea possunt discernere. Sed in Scriptoribus voces illas negligenter prætereuntes, multi Praeceptum illius qui Consilium dat, & Praeceptum illius qui imperat idem esse putant. Vt ergo rectè intelligatur quid sit Imperare, quid sit Consilium dare, & quid Hortari, voces illas sìc definio. Imperare dicitur qui dicit Hoc fac, vel non fac, ad illum qui rationem dicti in voluntate dicentis sitam esse scit. Sequitur hinc eum qui Imperat sui ipsius boni causa id facere, cum voluntatem propriam pro ratione haberi postulat. Obiectum autem Voluntatis semper aliquod Volenti Bonum est.
Consilium dare dicitur, quando quis dicit Hoc fac vel non fac Consilii rationem ab eo ducens, quod bonum ei sit, cui Consilium datur. Vnde manifestum est Consilium dantem, bonum prætendere solius accipientis.
Itaque inter Consilium & Imperium differentia una magna est, quod hoc ad proprium, illud ad alienum bonum tendere intelligitur. Atque hinc differentia critur alia, quod is cui imperatur ad obedientiam obligari possit, nempe si obedere pactus fuerit. Sed is cui Consilium datum est, ut juxta Consilium datum agat obligari non potest. Si enim obligaretur Pacto, non amplius Consilium sed Imperium esset. Tertia inter eadem differentia est, quod jus Consilii dandi postulare nemo potest, quia bonum sibi ex Consilio postulare se negat.
Ad naturam Consilii pertinet etiam hoc, quod dantem, is qui petit neque punire, neque accusare jure potest. Nam qui petit, Consilium arbitrio dantis dari voluit. Itaque qui Monarchae, vel Cœtui Consilium dat petenti, sive placeat, sive displaceat, puniri non potest ut quod volentibus datum est. Cæterum si Civis Civi Consilium det faciendi aliquid, quod lege prohibitum est, sive Consilium illud a prava intentione, sive ab ignorantia tantum procedat, puniri à Civitate potest; quia ignorantia Legis illum, qui Legis notitiam habere debuit, non excusat.
Hortatio & Dehortatio Consilium quidem est, sed ut fiat, quod fieri consultit vehementer cupientis. Nam qui hortatur, severitate racionationis non atitur, sed quibuscunque potest argumentis, ad actionem incitat. Itaque in Hortationibus à Passionibus & opinionibus communibus argumenta ducunt, utunturque persuadendi causâ Similitudinibus, Exemplis, Metaphoris, aliusque artis Oratoria.
Constat ergo Hortationes & Dehortationes ad Hortantis & Dehortantis bonum non nihil respicere, cum homines in suis plerumque rebus vehementiores sint, quam in alienis.
Hortationes & Dehortationes in multitudine tantum efficaces sunt.
Vbi enim hominem singularem alloquitur aliquis, sãpenumero interruptur; ex Oratione perpetua sit Dialogus; rationes rigidius pensantur quam in Coetu.
Perenti Consilium, is qui Hortationem offert, Consiliarius bonus non est. Corruptur enim à cupiditate illa (quæcunque ea sit) quæ vehementiam & artificium in Orationem intulit; quibus factum est, ut quanquam Consilium bonum fuerit, ipse tamen bonus Consiliarius non sit, nisi etiam qui accepto dono, justè Iudicaverit, bonus sit Iudex. Illius autem qui jure Imperat, ut in Familia Paterfamilias, in exercitu Dux, Hortationes aliquando non modo laudabiles, sed etiam necessariae sunt; nimirum, si labor imperetur durus, interdum necessitas, humanitas semper requirit, ut consulentium dulci emolliatur potius quam aspero Imperii stilo fiat durior.
Differentiae inter Imperatum & Consilium exempla è Sacris Scripturis sumi possunt: Ne habeas alios Deos coram me. Ne facito tibi sculptile, &c. Ne assumito nomen Dei tui in vanum. Sanctifica Sabbatum. Honora Patrem tuum. Ne Occidito. Ne scortator. Ne furator, &c. Imperata sunt; quia ratio obedientiæ à voluntate ducitur Dei cui obedire obligamur. Sed verba hæc Vende omnia quæ habes, da pauperibus; & sequere me, Consilium est, propterea quod ratio propter quam ita faciendum est, à Bono nostro derivatur, nempe ut Theaurum in Coës habeamus. Sed verba hæc Christi Matth. 21. 2. Ite in vicum qui vobis ex adverso est, & invenietis asinam & pullum cum ea, solvite & adducite, pro Imperio dicuntur, quia Domini sunt; Verba autem hæc, Resipiscite & Baptizamini in nomine Iesu, Consilium est, quia non ad Bonum aliquod, quod ad Deum perveniat (qui quantuncunque contumaces sumus semper regnabit;) sed ad Bonum nostrum, qui poenam propter peccata nostra alia via effugere non possumus.
Differentia inter Consiliarios idoneos & ineptos, à differentia dependet inter Virtutes & Defectus (de quibus ante loquuti sumus) intellectuales. Illi enim qui Summam habet Potestatem pro Memoria & Intellectum sunt. Sed cum similitudine hac inter Civitatem & Hominem, dissimilitudo quædam magni momenti conjuncta est. Memoriam enim & Intellectum habet Homo ab ipsis rebus, quæ Sensuum objecta sunt; quæ objecta illum sine omni Passione, & Boni sui respectu quid agendum sit docent, nec aliter docere possunt; sed qui Civitati Consilium dat, habere potest, & sãpissimè habet scopum proprium, nec semper cum scopo Civitatis congruentem. Itaque pro virtute prima Consiliarii boni habendam censeo; ut Fines ejus & Bonum proprium non sunt Finibus & Bono publico repugnantes.
Secundò quia quoties de Aetione aliqua agenda deliberatur, Consiliarii boni officium est Actionis consequentias, sive ea, quae Actionem verisimiliter sequutura sunt, ita declarare, ut is cui datur Consilium ea perfectè intelligat; Consilium suum forma Orationis tali explicare debet, qualis veritati & perspicuitati maximè consentanea est, id est perspicue loqui & firmè ratiocinari. Itaque Illationes temerarie (quales sunt Illationes ab Authoritate Librorum) obscurae & ambiguæ; item dictiones Metaphoricae, & quae Passiones hominum excitare solent, cum officio Consiliarii boni consistere non posunt.
Tertiò, Quoniam, ut quis Consilium Civitati rectum dare possit, non modo Experientia multa, sed etiam Meditatione longa opus est; nec quae ad Administrationem publicam necessaria sunt, omnia scire quisquam praesumi debet; Consiliarium bonum, nisi circa res in quibus divi versatus fuerit, & de quibus divi cogitaverit, neminem esse, praesumendum est. Ad Administrationem autem publicam scitu necessaria sunt, hominum (id est Materiae ex qua Civitas constituitur) Ingenium, Iura Summae Potestatis, Aequum, Iustum, Honestum, & eorum contraria quid sunt; quae multam postulant ut rectè cognoscantur experientiam. Item quae sint tam suae, quam vicinarum Civitatum Vires, Opes, Praesidia, Classes, & Oportunitates; etiam qui Socii, qui Aditus, qui Affectus, quae Factiones, & quae agitent Consilia. Quarum rerum sine multorum simul hominum observationibus cognitio haberi non potest. Denique cognita hae omnia, nisi recta adhibeatur ratiocinatio, inutilia sunt. Vtile enim, nescienti rectè uti, nihil est.
Quartò, Vt quis in rebus maximi momenti Civitati consulat, vidisse debet Civitatis Archiva, Foederum vicinarum Civitatum exemplaria, Ministrorumque ad Civitates vicinas ad earum Consilia exploranda emissorum Literas. Quae nemini praeter eos, quos vult is, qui Summam habet Potestatem, videare permittum est; ita ut, nisi qui ad Consilium vocari consuevit, Consilium rectum ne sapiens quidem dare possit.
Quintò, Monarchae cui Consiliarii sunt, audire illos satius est seorsim unumquemque, quam in Coetu cunctos. Nam seorsim singulos audiendo Consilium multorum habet; Coetus autem audiendo unius tantum. Coetus enim persona una est, cujus membra non ex suo ipsorum sensu, sed ex aliorum eloquentia, vel potentia, vel amicitia sententiam dicunt, eam aliquando (ne ingenii tardi esse videantur) quam non intelligunt. Plurimi etiam eorum, commodo suo
publicum postponunt. Quod, si sententias seorsim sine testibus dicant, minus noxium est. Passiones enim hominum singularium moderatores sunt per se, quam in Coetu (non aliter quam torres igniti disjuncti quam conserti minus ardent) ubi se nonnunquam flatu Rhetorico ad incendium Civitatis mutuo inflammant. Praeterea sententiarum quas dicunt seorsim, rationes facilius examinantur, quam in Coetu, ubi multitudo & varietas Orationum auditores stupere potius quam intelligere faciunt. Nonnulli etiam sunt, qui cum convocantur ad Consilium, doctrinae aut eloquentiae famam captantes, ad ea quae deliberantur impertinenter dicunt, quod in Consilio unius ad unum fieri non potest. In deliberationibus denique quae tacenda sunt, (cum in Coetu sententiae dicuntur palam) periculum est ne hostibus pateant.
Postremo, nemo est qui in rebus suis privatis Consiliariorum Coetu libenter uti vellet, quamquam id facile possit. Si dubitaret Pater familias cui vito filiam daret, quam uxorem filio sumeret, quibus & quanti locaret agros, quem OEconomum, quem villicum sibi faceret, a Consiliariorum Coetu nunquam quareret, praesertim si in Coetu esse crederet qui ipsi malum optarent. Etsi ergo multorum Consilium Consilio paucorum anteferendum sit, tunc tamen tantum anteferendum est, quando Consilia singuli sua seorsim explicant. In deliberationibus enim simile aliquid video ejus quod sit in ludo pilae; ubi optimè facit qui Secundis utitur proprias habentibus stationes. Deinde qui propriae confidens peritiae solus sine secundis ludit. Sed is qui in rebus propriis agendis a formato Consiliariorum Coetu circumfertur, ubi partes dissentientes mutuo se impediunt, pessimè omnium facit; similisque est Lusori, qui in machina aliqua rotulis imposita, gravi quidem ipsa, tardiore autem propter judicia eorum, qui illam huc & illuc movent discrepantia, ad pilam admo vetur.