C A P V T XXVI.
De Legibus Civilibus.
Sicut Leges Naturae illae sunt, quibus obedere tenemur quatenus Homines; ita Leges Civiles eae sunt, quibus tenemur obedere, quatenus Cives. De quibus, non quænam illae sint, in hac vel illa Civitate, sed Lex Civiles quid sit, considerandum est. Scio in Civitatisbus, quae Civitati Romanae subditæ olim erant, Leges Civiles ple riumque
rumque dici Civitatis Romanæ Leges Antiquas. De illis disputare hujus instituti non est, sed (quod fecerunt Plato, Aristoteles, Cicero aliique multi, qui Iuris peritiam tamen professi non sunt) generaliter de Lege.
Manifestum autem est Legem Consilium non esse; sed Imperatum; quod (ut in praecedente Capite dictum est) à Consilio differt.
Legem igitur Civilem sic definio: Lex Civilis unicum Civis est Regula qua, Civitas Verbo vel Scripto, vel alio quocumque Voluntatis signo idoneo, ad distinctionem Boni & Mali, uti imperat.
In qua Definitione ambigui nihil est. Legum autem, alia Civibus statuitur universis; alia certis Provinciae; alia certo hominum generi; alia homini quandoque singulari. Quibus autem Lex ponitur, illis solis Lex est. Neque Injustum facit quisquam, quod non sit contra Legem sibi metiensi positam. Quod autem Signis idoneis declarari ex Legis Natura debeat Lex, manifestum ex eo est, quod injustum nihil est, quod non sit transgressio alicujus Legis. Quicquid ergo à definitione hac inferri potest, negari non deber, quin sit verum. Infero autem primo, Legislatorem in omni Civitate eum esse, sive homo, sive Coetus sit, qui Summam habet Potestatem. Civitatis enim solius est praescribere Civibus Leges. Illa autem neque praescribere, neque dicere aut facere quicquam potest, nisi per Personam ejus, id est per illum, qui Summam habet Potestatem. Is ergo Legislator solus est. Ob eandem rationem solus etiam Legem abrogare potest; quia Lex abrogari non potest, nisi per aliam Legem.
Secundò, is qui habet Summam Potestatem Legibus Civilibus non subjicitur; cum enim arbitrio suo Leges & facit & abrogat, potest quoties visum erit, subiectione illa & molestia se liberare. Legibus ergo ante solutus erat. Liberi enim sunt, qui quando volunt esse, possunt; nec potest quisquam sibi ipsi obligari; quia qui obligare, idem liberare potest.
Tertio, quando consuetudo longa vim obtinuit Legis, non à longitudine temporis vim Legis habet, sed à voluntate ejus, qui Summam habet Potestatem, per Silentium ejus significata; voluntatis enim signum aliquando etiam est Silentium. Neque diutius vim Legis consuetudo habet, quam silentium illud durat. Itaque si quaestio Iuris inter Civem & Summam Potestatem oriatur, longitudine temporis Summae Potestati pro Prajudicio non habebitur; sed quaestio secundum Aequitatem terminabitur. Actiones enim & Sententiae multae sine animadversione & correctione negliguntur longiori tempore.
pore, quam ut homines meminerint; neque rationis est, ut consuetudines malae unquam omnino in Leges transeant. Iudicare autem quid rationis sit, quid non sit, ad eum pertinet, qui Summam habet Potestatem.
Quarto, Leges Naturae & Leges Civiles in eadem Civitate se mutuo continent. Lex enim Naturalis omnis, virtus moralis est, ut, Æquitas, Iustitia, Gratitudo quae (ut dictum est in fine Cap. 15.) Leges propriè dictae non sunt; sed Qualitates. Tum, vero Leges sunt, exdemque Civiles, quando à Civitate observari imperantur. Leges ergo Naturales etiam Civiles sunt, quod autem omnis Lex Civilis etiam Lex Naturae sit, ex eo patet, quod Pactum violare, & per consequens Legem Civilem transgredi Legis Naturae transgressio est. Itaque ut Legibus Civitatis obediamus, Lex Naturalis est; neque diversa genera Legum sunt Lex Naturae & Civilis, sed diversae partes; quarum una scripta est, quam Civilem, altera non scripta, quam Naturalem vocant. Leges itaque Naturales à Lege Civili non mutantur, neque restringuntur; sed Ius Naturale tantum. Imò Legum Civilium ferendarum Finis erat restrictio Iuris Naturalis, sive Iuris omnium in omnia, quo stante, pax nulla esse potuit.
Quinto, Si is, qui Summam habet in Civitate Potestatem, armis vel hæreditate Civitatem aliam sibi subjecetam habeat, nec Leges illius mutet, Legislator tamen ipse est. Non enim is, cuius autoritate Leges ab initio institutae sunt Legislator est, sed is, cuius autoritate retinentur. Vbi ergo sub eadem Civitate partes plures sunt, quae diversas habent Leges, Legum earum authoritas, etsi antiquissimae sint, vim Legum, non à Consuetudine, sed à voluntate Summæ Potestatis praesentis habent.
Sexto, quoniam Leges omnes tam scriptae, quam non scriptae, vim suam à voluntate Civitatis habent, eorum qui illas mutari aut corrigi à quantocunque Civium numero, sine consensu Summam habentis Potestatem postè dicunt, Sententia quamquam Iurisperitissimorum rejicienda est.
Septimo, Legem contra Rationem esse non posse, & Legislatoris Intentionem, non Literam scriptam esse Legem, Iurisperitis in confessio est. Manifestum autem est Authoritatem Legis à privati hominis Ratione non pendere, neque ex Iurisprudentia aliquius in Legibus peritia; nam si verum id est, non pauciores de authoritate Legum inter Cives contentiones essent, quam circa quæstiones Philosophicas & Theologicas inter Scholasticos. Non ergo Judicum subordinatorum, sed Civitatis, id est ejus, qui habet in Civitate Summam
mam Potestatem Prudentia, Prudentiam facit Legis; & Iudex subordinatus non suam, sed ejus qui habet Summam Potestatem, pro Tribunali Sententiam dicere intelligendus est.
Octavò, Ab eo, quod Lex Imperatum est, Imperatum autem non est, ubi voluntas Imperantis non sit vel voce, vel scripto, vel alio signo idoneo declarata, inferimus, Civitatis Imperata, id est Leges Civiles illis solis Leges esse, quibus fuerunt declaratae. Itaque infantibus, mente captis, quae Imperata intelligere non possunt, neque quid sit Iustum & Injustum sciunt, neque Pacta intelligunt, Leges Civiles non ponuntur; neque propterea illis, quibus etli hae omnia intelligant, declaratae sive promulgate non sint, ita ut eas, si voluissent cognoscere, potuisserint. Considerandum ergo est, quae argumenta vel signa ad Legem promulgandam, idonca censenda sint.
Primò, si Lex ea talis sit, ut Cives omnes sine exceptione obliget, nec scripta sit; dubium non est, quin Lex Naturae sit. Quod enim pro Lege habere debemus, non propter Dictamina aliorum hominum, sed propter suam uniuscujusque Rationem, consentanea esse debet universaliter Rationi humanae, & per consequens Lex Naturalis est. Leges itaque Naturales Publicatione, Proclamatione, Promulgatione non indigent; ut quae in unico praecepto continentur, Quæcunque vulgis ut faciant vobis homines, id vos facite illis.
Secundò, Si Lex aliqua non omnes, sed certum genus hominum, vel certum hominem obliget, nec sit scripta, neque promulgata, Lex Naturae est. Eriam Leges omnes non promulgatae, si obligent, Leges Naturales sunt. Iussa enim omnia Homines obligant vel quatenus Homines, vel quatenus Cives, vel non omnino obligant. Itaque si publico Ministro negotium quodcunque imponat faciendum, Civitas, sine scripta regula, erit illi pro regula dictamen Rationis, Legato quidem Civitatis bonum, Iudici autem, id quod sibi æquum videbitur. Civitas enim & Bonum sibi, & Civibus Æquum velle intelligitur.
Legibus Naturæ exceptis, de Natura & Essentia Legum aliarum omnium est, ut promulgentur; alioqui enim observari non possunt. Temporibus antiquissimis, Literis nondum vulgo cognitis, Leges memoriae causa, Carmine conscribebantur. Propter eandem causam Iudæos, ut Decalogum digitis suis alligarent jussit Salomon. Israëlitis ut Leges Deuteronomii filios suos docerent, easque Postibus & Ianuis domorum inscriberent jussit Mosè. Est ergo de Essentia Legum, ita declarari ut transgressionis earum nullam habeant Cives ab ignorantia excusationem.
Neque satis est, ut Lex ipsa à Civibus cognoscatur, sed etiam, ut ab Authoritate processerit illius, qui Summam habet Potestatem. Legislator quidem quis sit, in omni Civitate notum esse supponitur, ex eo quod consentu singulorum Civium omnium constitutus erat; cognoscere autem, quod Lex ab illo, qui Summam habet Potestatem profecta sit, difficilius est; & propterea signis indiget, id est testimoniiis, quibus Verificetur, id est verum esse sciatur, Legem à Summa Potestate latam esse; quae quidem signa plerumque sunt, vel Archiva publica, vel Civitatis sigilla, vel Ministri, quibus Authoritas jus dicendi data est per Literas Sigillo publico signatas.
Quando ergo quaestio est de Injuria in Lege Naturali, Iudex talium causarum Legem Naturae, quae sit, explicabit.
Sin in Lege Civili quaestio eadem sit, consulenda sunt Archiva, ubi Leges scriptae, eo ipso fine conservantur, ut in dubiis consultantur; quas, si quis de Actione quam meditatur, an licita an illicita sit dubitat, consulere potest, imo debet; quia qui dubitat bonumne an malum sit, quod aggreditur, & tamen facit, Legem contempsit.
Si dubitetur, an alicui, ut Ministro Publico praestanda sit obedientia, ex Literis ejus, Civitatis sigillo signatis, vel ministerii sui signo publico id sciet.
Legibus & Legislatore cognitis, restat adhuc (si Leges obligatoriae futurae sint) ut vera intelligatur earum Interpretatio, in qua sola consistit Legis Essentia. Euludem autem Personae est & Imperare & Imperata sua interpretari, sive Iubere & Iussa explicare. Interpres ergo Legum omnium is solus est, qui Summam habet Potestatem, aut ab illo acceperit Authoritatem.
Leges omnes Scriptae & Non Scriptae Interpretatione indigent. Leges Naturae, quamquam intellectu faciles sint illis quidem, qui causas cognoscunt alienas; difficiles tamen sunt illis, quorum ipsorum causae cognoscuntur, & fortasse Legum omnium difficillimae, & maximè opus habent Interpretatione. In Legibus Scriptis, si breves sint, unius tamen aut duarum vocum ambiguitas facere potest, ut sint obscurae; si longae sint, obscuriores eas reddit multarum vocum ambiguitas. Itaque Lex Scripta nulla, sive multis sive paucis verbis continetur, intelligi potest nisi ex Legis ipsius causis Finalibus; quarum causarum cognitio in Legislatore solo est; & illi soli difficultates Legum, nodique aut extricando aut secando solubiles sunt.
In Civitate constituta, Legum Naturae Interpretatio non à Doctribus & Scriptoribus Moralis Philosophiae dependent, sed ab Authoritate
thoritate Civitatis. Doctrinæ quidem veræ esse possunt; sed Authoritas non Veritas facit Legem.
Legis cujuscunque Naturalis Interpretatio recta, Sententia & ejus qui Summam habet Potestatem, vel ejus, qui Authoritatem ab eo habet causas cognoscendi; qui tunc Interpretatur cum Legem Facto applicat. Interpretatio autem illa Authentica est, non quia sua, sed quia Civitatis Sententia est; & Lex sit illis inter quos Lege agebatur, non autem Civibus universis.
Quoniam autem Iudex nullus est neque Subordinatus neque Supremus, qui interdum non erret & iniquam Sententiam ferat; idem si postea in quaestioni simili errorem suum cognoscat, sententiam ferre æquiorem obligatur. Suus enim sibi error Lex non est, neque eum obligat ad persistendum in iniquitate sua. Multo minus Iudices alios obligabit. Quanquam enim Sententia, etiam iniqua, per Authoritatem Summam tacite probata in Legibus quæ mutabiles sunt, instar novæ Legis sit; in Legibus tamen immutabilibus, quales sunt Leges Naturales, transire in Legem non potest, ut obliget ad similem sententiam semper ferendam, eundem aut alium Iudicem. Leges Civiles, & Civilia omnia transiunt & mutantur; sed Leges Naturales, cum sint divinæ transire aut mutari non possunt. In Iudiciis ergo Prajudicia valere non debent, neque sententiam iniquam excusare possunt. Vnicuique ergo Iudici incumbit, ut sententiam ferat ex sua ipsius Conscientia, & Ratione Naturali, peritiaque propria circa Æquum & Bonum, nec à Prajudiciis Iudicum praecedentium. Exempli causa puniri innocentem, contra Legem Naturæ est. Innocens autem est, qui coram Iudice absolutus est. Accusatur quidam Criminis capitalis, qui inimicorum suorum potentia & malitia, Iudicumque iniquitate solita cognitis, meruens, ne condemnaretur aufragit; tandem retractus ad Tribunale silitur reus; causam dicit; absolutus est. Cæterum quoniam obtinuerat in Civitate consuetudo ex multis Prajudiciis praecedentium Iudicum, ut qui fugerit, quamquam postea absolutus fuerit, bonis suis omnibus mulctaretur, Bonis suis exutus est. Consuetudinem hanc, quorumcunque & quotumque Prajudiciis fieri Legem potuisse nego. Puniri enim innocentem vetat Lex Naturæ æterna & divina. Metu potentium inimicorum fugere Lex nulla prohibuerat. Innocens autem cò erat quod absolutus est. Præsumptionem criminis Absolutio abstulerat. Itaque iniquè & contra Legem Naturæ bonis omnibus mobilibus spoliatus est. Prajudicia ergo in Iudiciis considerare, aut imperiti, aut iniqui Iudicis est. Etiam Axioma illud Legistarum: nullam Probationem contra Præsumptionem Legis admittendam esse. Iniquum est; Injusti enim Iudices sunt, qui quod ad sui defensionem producit reus, audire nolunt.
Similiter quando sententia quaeritur Legis scriptae, Interpres non erit, qui in Legem Commentarios scribit. Commentarii enim obscuriores plerumque sunt ipso Textu; & proinde opus habent Commentariis; adeo ut interpretandi nullus sit finis. Nisi ergo Authoritate Summae Potestatis Interpres aliquis constitutus sit, à cuius Interpretatione Iudicibus Subordinatis discedere non liceat, iphi Iudices Subordinati Interpretes erunt, ut in Legibus Naturalibus; & eorum Sententiae ad praesentis litis decisionem, pro Legibus habenda erunt. Sed Iudices alii in similibus quaestionibus non eo obligabuntur caus similes similiter judicare.
Differentiam inter Literam & Sententiam ponere solent Scriptores. Literam, sive verba Legis per se sumpta, sensum literalis vocant; sed Legis Sententiam eam esse dicunt, quam intelligi voluit Legislator. Et recte quidem distinguunt. Legislator autem, quid per verbà Legis intelligi voluit, unde cognoscitur? Ex eo cognoscitur, quod Legislator, (id est Persona Civitatis) semper intelligendus est velle id, quod aequum est. Itaque si Sententiam aequam non suggerant Verba ipsa, Leges Naturales consulendae sunt; alioqui contra injuriam remedium haberi non posset; id quod esse contra voluntatem Legislatoris, supponendum est. Facultates in bono Legis Interprete, id est in bono Iudice, requisitae, eadem non sunt, quae requiruntur in bono Patrono, vel Advocato, nempe ut Legum periti sint. Iudex enim, sicut de facto nisi à Testibus nihil intelligere debet; ita de Iure nihil constitueri debeat, nisi quod Leges scriptae & Civitatis Constitutiones ante definierint, quae Leges & Constitutiones palam allegantur, explicitanturque coram ipso, in ipsa causae cognitione, unde ita instruitur Iudex, ut quamquam peritiam Legum valde mediocrem habeat, satis tamen instructus esse possit ad Sententiam ferendam Iustitiae & Æquitati consentaneam.
Quae bonum faciunt Iudicem haec sunt; Primò ut Legem Naturae praecipuam, nempe Æquitatem in Controversiis omnibus bene intelligat; id quod à multa Librorum lectione non dependet, sed à bonitate facultatis Rationalis, & à cujusque Meditatione propria; quas illis adesse maximè praesumitur qui ad Scientiam Æqui & Boni ingenio suo maximè feruntur, & maximum meditandi habuere otium. Secundò, ne divitiarum nimis cupidi sint. Tertio, ut in causis cognoscendis possint metum, iram, odium, amorem, misericordiam exuere. Quartò, ut patienter audire possint, diligentem animum advertere, quae audierit memoria retinere, disponere & applicare.
Divisio Legum varia est, propter varias Scriptorum methodos. In Iustiniani Institutionibus Legum genera enumerantur septem.
1. Edicta, Constitutiones, & Epistola Principum, id est Imperatorum Romanorum, qui Summam habuere in Civitate Romana Potestatem. Similia his sunt Edicta sive Proclamationes Regum nostrorum.
2. Decreta Populi Romani quae Leges primùm erant virtute residentis in Populo Summæ Potestatis; quarum quae ab Imperatoribus abrogatæ non fuerunt, Leges propter Authoritatem Imperialem remanerunt. Hae autem cum Actis Parlamenti comparari possunt.
3. Decreta Plebis Romanae (Senatu excluso; ) Horum quoque illae quae ab Imperatoribus abrogatæ non sunt, Legum vim retinuere.
4. Senatusconsulta. Nam cum numerosior jam factus esset Populus Romanus quam ut commodè congregari potuerit, visum Imperatori est, ut pro Populo consuleretur Senatus. Leges ergo erant quales fere sunt acta Consilii Regis privati.
5. Edicta Praetorum. Qui Romae erant idem ferè quod Iudices Praecipui apud nos.
6. Responsa Prudentum. Quae responsa erant sententiae Iurisprudentum eorum quibus Authoritas de Lege consulentibus respondendi, ab Imperatore concessa est. Leges ergo erant.
7. Consuetudines denique non scriptae Leges erant. Non tamen naturâ sua, sed consensu tacito Imperatoris.
Divisio Legum alia est, in Naturales & Positivae. Naturales quænam sint, dictum jam est, Aeternae sunt.
Positivae sunt, quae ab æterno non fuerunt, sed voluntate Summarum Potestatum factæ Leges.
Legum Positivarum aliae sunt Humanæ, aliae Divinae. Humanarum aliae sunt Distributivae, aliae Poenales. Distributivae sunt, quibus Iura Civium desiniuntur; quæque Civibus praescribuntur universis.
Poenales sunt quae poenas violatoribus Legum infligendas desinunt; quæque Ministros quorum officium est poenas exequi solos alloquuntur, & cum Legibus Distributivis conjunguntur.
Leges Positivae Divinae (Naturales enim omnes Divinae sunt) sunt illae, quae à Deo ipso positae sunt, (non ab æterno nec universis hominibus sed populo certo;) ut pro Divinis declaratae, per illos quibus Deus declarandi eas Authoritatem dedit.
Authoritas autem declarandi Leges Divinas ita ut Obligatoriae sint, unde cognosci potest? Modo quidem supernaturali, homini alicui ut Leges Divinas aliis Prædicet Imperare potest Deus. Sed quia de Essentia Legis est, ut neminem obliget qui Prædicantis Authoritatem,
tem, quod à Deo sit, scire non potest, unde oritur obediendi obligatio? Quid Deus aliis dicat scire non possumus naturaliter; neque tine Revelatione Divina nobis concessa, supernaturaliter. Quanquam enim à Deo Revelatum esse alicui aliquid credere inducatur aliquis, vel propter Miracula, quae ab eo facta esse viderit, vel propter egregiam Sanctitatem, vel egregiam Sapientiam, vel propter egregiam felicitatem, quae omnia gratiae divinae signa sunt satis magna, certitudinem tamen non efficiunt? Miracula enim ex quo tempore nobis Christianis posita sunt Leges Divinae, cessaverunt. Miracula narrantibus credere non obligamur. Etiam ipsa Miracula non omnibus Miracula sunt.
Caeterum ut Divina Supernaturalia Prædicantibus obedire aliquando, & alicubi debeamus, causa in promptu est; Nempe si ea quae Prædicant pro Legibus haberi jussit Civitas. Est enim de Lege Naturali, quae Divina etiam est, ut in iis omnibus quae jussit Civitas, Civitati obediamus, quamquam non, ut credamus. Credere enim animi actus est, non à Deo jussus sed factus, quem quando & quibus vult, Deus dat negatque; & Non credere, Legum Divinarum Positivarum, Negatio, non Transgressio est. Pactum, quod modo supernaturali cum Abrahamo Pactus est Deus tale est: Fædus meum inter me & te & semen tuum post te, quod servabitis hoc est. Semini Abrahami nondum existenti Pactum hoc revelatum esse non potuit. Quare ergo pro Lege Divina habere obligati fuerunt Israëlitæ, id quod pro Lege divina ab Abrahamo declaratum est, nisi quia in filios & servos suos summam habuerit Abrahamus Potestatem? Rursus ubi Deus de Abrahamo loquens (Gen. 18. 18.) In eo, dicit, benedicenda sunt omnes gentes terræ. Nam agnovi eum, ut quum præceperit filios suis & familia sua post se, etiam observent viam Iehovæ, &c. Manifestum est obedientiam Abrahamo à familia sua debitam dependisse ab obedientia antè ipsi debita ut Summam habenti in ipsos filios & servos suos Potestatem. Nulla enim Familiae facta est Revelatio Divina. In montem Sinai ad Deum ascendit solus Moses; populus ne ascenderet veritus est ne moreretur. Obligabatur tamen. Cur? quia ipsi Mosi promiserant facere omnia quae imperaret, dixerantque loquere tu nobiscum & audiemus; sed ne loquatur nobi scum Deus, ut non moriamur. Ex quibus duobus locis, satis constat, in omni Civitate, Civem cui non sit facta Divinæ voluntatis Revelatio certa & immediata, debere pro voluntate Divina, Legibus obedire Civitatis. Nam si pro mandatis Dei, sua vel privatorum hominum quorumcunque somnia, & Phantasmata Cives sumerent, vix duo essent, qui de mandatis Dei inter se non dissentirent, imò etiam Mandata Civitatis non contemnerent. Dico ergo, in rebus omnibus Legi Morali, id est Legi Naturae non contrariis, Cives omnes obligari ut pro Lege Divina habeant, quicquid à Lege Civili pro Lege Divina declaratur. Manifestum enim est, id quod non est contra Legem Naturalem, fieri posse à Summa Potestate Legem Civilem. Neque in ulla parte orbis Terrarum permittum est, aut suti Civibus Mandata Divina alia factis suis prætendere, præter ea, quae à Civitate approbantur. Et ut Civitates Christianae, deficientes à Religione Christiana, ita Civitates non Christianae, à Religione sua deficientes puniri solent.
Distinxerunt Leges alii, in Fundamentales, & non Fundamentales. Fundamentalis in unaquaque Civitate illa est, quâ sublatâ Civitas dissolvitur. Lex autem unica Fundamentalis est, ut singuli Cives Personae Civitatis, id est Summam habenti Potestatem obedientiam præsent. Nam ea sublatâ, Civitas nulla est; ea stante Civitas manet. De Divisione Legum tantum esto.
Invenio voces Legem Civilem, & Ius Civile à Scriptoribus promiscue usurpatas esse; quod fieri non debet. Ius enim Libertas est, id est à Legibus Civilibus exemptio. Contrà, Lex Civilis Obligatio est, Libertatem à Natura datam tollens aut restringens. Per naturam enim unicumque Inierat viribus & facultatibus suis, sui ipsius arbitrio utendi; id quod Lex Civilis, nisi quibus Legis Civilis protectionem tutum non erat expectare, sustulit.