Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T X X V I I .

C A P V T X X V I I .

De Criminibus, Excusationibus, & Extenuationibus.

IN Transgressione Legis non modo Peccatum inest, sed etiam Legislatoris contemptio aliqua, quae Legum ejus simul omnium instar violationis habita est. Peccatum ergo est, non solum quod factum, dictum, aut neglectum est contra Legem, sed etiam ipsa transgrediendi Intentio, sive propositum. Si quis tamen Bona, Servos, Uxorem videns proximi sui, frui illis, cum delectatione imaginatus tantum fuerit absque omni intentione vel consilio per fraudem aut vim ea occupandi, Peccatum non est, neque Praecepti Non concupisces violatio. Neque Voluptas quam quis habere potest dum inimici, à quo vivente nihil expectat nisi malum, mortem imaginatur, vel somniet, modo nihil contra illum moliatur, Peccatum est. Nam Iucundi etiam imaginatione delectari ita homini naturale est, ut Lex quae id

prohiberet, etiam Hominem esse prohiberet. Sententia igitur eorum qui Motus animi primos peccata esse ajunt, tum aliis tum sibimetipsis nimium severa mihi videtur. Magnum enim est, si homo existens malum facere quo delectatur ne quidem velit. Aliud enim est Imaginantem delectari; aliud velle.

Crimen omne Peccatum quidem est; ut quae sit Legis alicujus violatio. Non autem vicissim omne peccatum Crimen est. Velle occidere vel furari peccatum est, etiamsi neque facto neque dicto voluntas occidendi vel furandi patefiat. Nam à Deo, qui consilia hominum intuetur, Reus fiet. Sed ab hominibus consilium hominis neque dicto neque facto cognitum accusari non potest. Neque ergo Crimen vocari solet. Peccatum ergo & Crimen distinguuntur, eo quod Peccatum est Legis transgressio quaelibet; Crimen autem transgressio ea sola, quae coram Judice homine judicari potest, sive, cuius Homo hominem insimulare potest. Quanquam ergo Intentio male agendi Peccatum sit, si tamen signo nullo innotescat, Crimen non est.

Ubi Lex non est, Peccatum non est. Sed quia Lex Naturae aeterna est, transgressio ejus Peccatum semper erit. Cessantibus Legibus Civilibus cessant Crimina. Nulla enim praeter Naturales exsistente Lege, unusquisque sui ipsius Iudex est, & sola sui ipsius conscientia judicatur. Cessante Potestate Civili, cessant Crimina; Iustum & Injustum, propter Ius omnium in omnia, nihil est. Verum si Civitas per seditionem disoluta fuerit, Crimen in dissolventibus permanet; quia ab initio quod fecerunt Crimen erat; & à Civitate restituta Iudicari & puniri potest.

Crimina à tribus maximè causis oriuntur; vitio intellectus, quae est Ignorantia; Imperitia ratiocinandi, id est errore; & vi Passionum. Ignorantia autem est vel Legis, vel Legislatoris, vel Poenae. Ignorantia Legum Naturalium excusat neminem; illi enim, qui Rationis Naturalis usum assequutus est, Leges Naturales quænam sint, cognitum esse præsumitur; nimium alteri faciendum non esse, quod sibi factum esse noller. Ubicunque ergo aliquis fuerit, si Legem loci ignorans violaverit, sine Crimine non erit. Exempli causà si quis ad nos ab Indis adveniens, Religionem suam nostræ contrariam prædicaret, quaestio de Veritate Doctrinæ nulla fieret; sed quod nostram violaverit Legem pro Crimine habebitur, & juxta Statutas Lege poenas punietur. Nam & is concivium suorum animos novis Religionibus sollicitari non æquo animo ferret.

Si qui Civitatis suæ Legem, quae non satis promulgata fuerit violaverit, nec fecerit aliquid contra Legem Naturalem, ab Ignorantia excusabitur.

Si quis loci in quo versatur imperium cui sit ignorans, Civitatis Authoritati resitiat, non excusabitur; quia à quo Protectionem aliquamdiu acceperat ignorare non debuit.

Ignorantia Poenae excusat neminem. Cognita enim Lege, cognitoque quod Crimini Poena debetur et si ignota, aliqua; qui Crimen committit, poenae etiam ignotae obnoxium se facit volens. Rationis enim est, ut qui arbitrio suo injuriam terminat, poenas det terminatas arbitrio Civitatis.

Ubi vero Lege vel Consuetudine poena limitatur, ubi majoris poenae infliccio iniqua est. Nam poena, quae major est, quam ut à Crimine deterreat, ad Crimen hortatur. Comparantes enim, quod in Crimine Iucundum, cum eo, quod in poena Molestum est, id quod sibi optimum esse putant necessario eligunt. Itaque qui poenas luunt, majores quam quas Lex praescriperat, à Lege ipsa quasi Crimen suadente, decepti sunt.

Quod ante Legem latam factum est, Crimen per Legem illam fieri nequit. Ante Leges Naturae aeternas factum nihil est. Lex autem post Factum lata, quia cognosci non potuit, obligatoria non est. Quod autem contra Legem fit jam latam sine poena definita, poena quae post definitur, nisi solita major sit, obnoxius fiet propter causam modo supra allegatam.

Ab errore nascuntur Crimina hominum, quibus illudunt aut falsa Principia, aut falsa Legum interpretatio, aut à veris Principiis falsa Ratiocinatio. Qui ad consuetudinem hominum animum adverteunt Virtutes & Crimina prosperis vel adversis successibus merientium, videntiumque Leges à potentibus perrumpi, quibus vulgus implicatur, ut Leges parvi pendent difficile non est; & propterea plures esse solent qui vitio Legum, quam vitio hominum id fieri arbitrantur. Quorum nonnulli quasi Axiomata quaedam pronuntiant, Institiam praeter Vocabulum nihil esse. Suum esse unicum, quod industria, aut periculo suo occupat, & tenet. Consuetudinem in omni gente obtinentem, iniquam esse non posse. Exempla longi temporis pro Legibus habenda esse, aliaque his similia, vitam hominum ad feritatem & caedes mutuas reducentium. Eorum qui sic sentiunt, quis nisi meta à quantumvis magno Crimine se abstinebit.

Secundò, qui Leges Divinas tum Naturales tum Positivas, ad commoda sua torquentes, ita interpretantur, ut cum Legibus Civilibus, & populi tranquillitate non consistant, Civibus ab Principibus suis resistendum colorem praetextumque perpetuo praebent, vel à Religione, vel à Iure Naturali, vel Civili.

Tertio, à mala ratiocinatione quamquam à veris Principiis, nascuntur Crimina, quando qui in doctrinis Fidei rectè sentiunt, in diversa sentientes, eo nomine sèviunt, quod errant, sèvitiam suam zelum Dei nominantes. Quorum hominum aliquem libenter sic compellarem. Errant, esto; sed quid ad te? Populum corrumput; Quid hoc ad te cui salus Populi non committitur, sed Regi? Sed ad me sub Rege. Doce ergo. Doceo sed frustra. Ergo perfunctus officio, docere desinens accusa; nam quæcunque ulterius sèviens feceris Crimina sunt.

Passionum quæ Crimina potentissime suadent, sunt Ira, Avaritia, cæteræque cupiditates vehementiores, sed non sine Spe. Nemo enim eujuscunque boni causa Crimen committeret, cujus potiundi spem haberet nullam. Faciunt autem Spem, Divitiæ, Potentia Amicorum, Aura popularis, & Effugia quæcunque. Iudices & Testes corrumputur à Divitiis. Poënam Amici deprecantur; etiam aliquando Reum per vim eripiant. Favor Populi impunitatis spem à multitudine ostendit, quam puniri sine multo sanguine difficile est, nec Civitati ut puniantur semper expedit. Amor & Admiratio Sapientiæ propriæ, quia plausum à multitudine hujusmodi homines expectare solent, facit ut temerè loquantur de Statu & Regimine Civitatis, & Religionis publicæ, id quod per se Crimen magnum, & magnarum seditionum causa frequentissima est. Quibus autem nec Divitiæ sunt, nec Authoritas, nec Gratia Popularis, Spem impunitatis præterquam in latebris, aut fugæ opportunitatibus, nullum habent. Initium quidem scelerum omnium à cupiditatibus esse manifestum est; sed nisi impunitatis antecedat Spes, nunquam fere ad finem perducuntur.

Passionum autem omnium innocentiissimus est Metus; imo solus est qui homines omnes (paucis exceptis qui excelsiore animo sunt, quam ut velint debere aliquid Injustitiae) à Criminibus committendis prohibet. Aliquando tamen in Crimen inducit etiam Metus.

Actionem enim non omnis excusat Metus, sed corpori tantum suo metuentis; cujus defendendi Ius unicumque naturale semper manet. Attamen si quis se ab inimico suo nondum aggrediente, interfici aliquando Metuens, Metûsque sui justissimam causam habens, ipsum occupans interficiat, Crimen erit; nec Metu, sed odio secisse judicabitur; propterea quod protegi, si expectasset, potuit à Civitate. Sed si illum aggredientem occidisset, Crimen non fuisset; quia auxilium à Legibus expectari non potuit. Civis à Cive verba audit plena contumeliae, quæ nulla tamen Lege lata puniuntur; metuensque, nisi armis vindicet, pro homine haberi timido, ad arma provocat & illum interficit, Crimen est; nec Metu ejusmodi excusabitur. Quare? Quia Civitas verba Publica, id est Leges, apud Cives plus valere vult, quam verba hominis singularis; cujus verbis poenam constituere ideo neglexit, quia eos qui ne verba quidem tolerare possunt, pro mollissimis omnium hominum habet Civitas. Crimina ne Metus quidem Dei excusat, multo minus Metus earum rerum, quae sub nomine Spirituum formidabiles multis fiunt, quales habentur Lemures, Animalae mortuorum, aliaque Phantasmata dormientium vel dormitantium hominum Superstitiosorum. Crimen enim omne Injustum est; ideoque non qui Crimen facit, sed qui fugit, Deo placet. Itaque metuendum à Deo hominibus justis nihil est, quicquid illis comminentur quidam sub praetextu Religionis à vi Spirituum.

Ab his Criminum fontibus diversis manifestum est, falsum esse quod tenuerunt olim Stoici, Peccata omnia esse aequalia. Est enim non solum Excusationi locus aliquando, ubi quod Crimen videbatur, recte factum esse ostenditur; sed etiam Extinuationi, qua Crimen quod videbatur magnum, apparet minus. Quanquam enim Crimina omnia aequaliter Injusta appellantur, quemadmodum omnis à rectitudine deviatio vocatur curvitas; non tamen sequitur inde omnia Crimina esse aequaliter Injusta, magis quam omnia curva aequaliter esse curva.

Id quod factum aliquod planè Excusat, naturamque Criminis ipsam tollit, nihil esse potest praeter id, quod Legis obligationem simul tollit. Quod enim contra Legem semel commissum est, in eo qui ad Legem servandam obligatur, necessario Crimen est.

Legem cognoscere non potuisse totaliter excusat. Illi enim Lex nondum est.

Qui Bello captus, vel in manibus hostium utcunque existens (in manibus autem hostium esse dico, qui vel ipse vel bona sua ad vivendum necessaria ab hoste occupantur. Nec sua ipsius culpa in manus hostium venerit) non amplius Lege Civitatis obligatur. Hosti enim obediendum est necessario, aut moriendum; vitam autem conservare omni modo licitum est.

Si quis ad faciendum aliquid contra Legem, mortis imminentis metu compulsus sit, plene excusatur; quia vitae suae conservationem negligere nemo obligatur. Supposito enim, quod obligatus esset, cogitaret tamen, Nisi faciam, statim morior; si faciam post moriar. Faciendo ergo vitam aliquamdiin produco. Compellet ergo ad faciendum Natura ipsa.

Qui alimentis, aliisve rebus ad vitam necessariis destitutus est, neque sine Legum violatione vitam sustinere potest (quod in magna Fame aliquando accidit, ubi neque venalia, sunt neque alio modo obtineri alimenta possunt) alienum ad sui defensionem aut conservationem si furto vel vi eripiat, totaliter exculatur.

Facta contra Legem authoritate alienâ excusantur contra Authorem ipsum; quia Actorem suum Author accusare non debet, sed contra tertium facto laesum non excusantur; neque ergo contra Civitatem, cujus Leges violatae fuerint. Itaque si homo vel Coetus, qui Summam habet Potestatem Legem ante latam violare jussit, violatio Excusatur totaliter. Factum enim, cujus Author est is, qui Summam habet Potestatem, ab ipso condemnari non potest; & Legem, quantum attinet ad factum illud particulare, Summæ Potestatis Authoritas abrogare censebitur.

Si qui Summam habet Potestatem Homo vel Coetus, Civi Privilegium sive Libertatem concederit, quae cum Potestate Summa consistere non potest, ut quae Summæ Potestatis exercitium impedit, is qui Libertatem talem exercebit, peccat, & contra officium Civis facit. Scire enim debent Cives omnes, quid Iuri Civitatis congruum sit, & quid incongruum; quia Civitas à singulis Civibus pro sua ipsorum salute, & consensu singulorum instituta erat, Libertatemque illam, quatenus Summæ Potestati repugnat, concessam esse scire per ignorantiam Concedentis, qui consequentia inde Civitati pericula non viderat. Siquidem autem Libertate sua uti pergens Ministro publico restiterit, Crimen est.

Criminum gradus variè mensurantur. Primò, per Fontis sive Causæ unde oriuntur pravitatem. Secundò, per Exempli contagium. Tertio, per damnum inde natum. Quartò, per circumstantias Temporum, Locorum, & Personarum.

Contra Legem factum idem, si à praesumptione oriatur virium vel divitiarum, vel amicorum, quibus qui facit fretus Ministris publicis resistit, majus Crimen est, quam si à spe latendi, vel fugiendi ortum esset. Impunitatis enim praesumptio nata à fiducia potentiae Radix est, unde omni tempore & opportunitate omnium Legum nascitur contemptio. Quod autem sit, propter spem latendi vel fugiendi, periculi agnitionem arguit, quo Legibus in futurum redditur obsequentior.

Crimen qui esse scit & facit, Crimen auget, quod si prosectum esset ab opinione quod licitum esset, minus tuisset. Nam qui male facit contra suam ipsius Conscientiam, viribus confidit quibus excitatur ad idem saepe faciendum; sed qui errore facit, cognito errore ad Leges conformatur.

Is cuius error ab Authoritate Doctoris vel Legum interpretes publicè constituti oritur, minorem habet culpam, quam si natus esset à proprietum Principiorum, & rationum prosecutione obstinata. Quod enim docetur per Authoritatem publicam, à Civitate ipsa docetur, & similitudinem aliquam habet (dum non prohibetur) Legis Civilis; & Crimina, quae negationem non continent Summæ Potestatis, neque repugnant Legi manifestae, totaliter excusant; qui autem proprium Iudicium sequutus peccat, per proprium Iudicium, aut stat aut cadit.

Item factum, si in aliis constanter punitum est, Crimen majus est, quam si multa antecessissent impunitatis exempla. Quae exempla totidem sunt factae ab ipsa Summa Potestate impunitatis spes. Cum ergo is, qui spem & praesumptionem peccandi facit, in ipso Crimine partem habet, contra rationem est ut totum in Actorem conferat.

Quod à subita passione oritur, quam quod à longa meditatione, minus Crimen est; illic enim locus est Extenuationi super humanæ naturae omnibus communem infirmitatem; sed qui meditato facit, circumspexit, oculos conjecit in Legem, in Poenam, & in damnum Societati humanæ sequuturum; quae omnia simul contempsit & cupiditati propriae postposuit. Veritamten Passio nulla ita subita esse potest, ut totaliter excuset. Nam tempus quod intercedit inter Legis cognitionem, & criminis commissionem, omne censebitur pro tempore Deliberandi; quia unusquisque per meditationem Legum, corrigere debuit passionum suarum irregularitatem.

Ubi Lex publicè, & assidue coram populo legitur & explicatur, Crimen quod fit contra Legem majus est, quam ubi absque tali instructione relinquuntur Cives cum difficultate, in certitudine, & occupationum propriarum cessatione, quae sint Leges ab hominibus privatius quaesturi. Pars enim Criminis infirmitati communi tribuenda est. Sed in casu priore negligentia manifesta est, quae sine Summæ Potestatis contemptu aliquo esse non potest.

Facta contra Legem disertis verbis vetita, si tamen à Legislatore manifestis signis tacite approbentur, minora sunt Crimina, quam si Legislatori viderentur displicere. Cum enim Legislatoris, id est Summi Imperantis voluntas cognita instar Legis sit, quam sèpius observant Cives, quam Legem scriptam; apparent in hoc casu duæ Leges contrariae; itaque qui Legem scriptam violant, totaliter excusarentur, nisi quod voluntas Summi Imperantis aliter, quam ex verbis Legis cognoscenda non sit. Quoniam autem non modo transgressionem Legis, sed etiam neglectam Regis voluntatem, consequitur poena.

pœna aliqua, (favoris enim Regii jactura pœna quaedam est) Crimen totum Delinquenti imputari iniquum est. Exempli causa, singularium Civium digladiationes Lex scripta prohibet, & capite punit; contra, qui hujusmodi certamen vel recusat vel declinat provocatus, contemptui habetur, neque existimationis lœsionem Lex ulla scripta reparat; etiam aliquando ab ipso qui Summam habet Potestatem munere omni militari indignus existimatur. Quamobrem si existimationis causa provocationi respondeat, quandoquidem Principibus suis placuisse non modo licitum, sed etiam laudabile plurimis videatur, Crimen (etsi non excusetur) extenuatur tamen, quia exoneratur culpa partem in Summum Imperantem, id est in ipsum punientem. Quod tamen non ita accipi vellem, ut vindictae privatæ excusationem parem, sed Rectores moneam ne facto obliquè saveant, cui directè & apertis verbis interdixerunt. Exempla enim Principum sunt & semper fuere ad actiones Civium regendas, potentiora quam sunt ipsæ Leges. Rursus, si Crimina damno comparemus, idem factum, si multos, gravius est quam si paucos lœdat. Itaque si factum non modo in praesenti, sed etiam per exemplum in futuro tempore damnum faciat, majus Crimen est, si in praesenti tantum lœdat, id est gravius est Crimen fœcundum quam sterile.

Doctrinas Religioni Civitatis contrarias docere, Crimen majus est in Doctore publicè constituto, quam in Cive privato; sicut etiam inhonestè vivere, aut actionem agere impiam quamcunque. Similiter in Professore Legum, doctrinæ Civilis articulum aliquem sustinere, aut actionem agere quæ ad Summæ Potestatis diminutionem tendit, majus Crimen est, quam si idem factum esset à quavis alio. Hujusmodi enim homines non solum Crimina ipsi faciunt, sed aliis ut faciant Authores sunt; & in universum augentur Crimina à scandalo. Indocti enim homines in tenebris existentes, non tam viam qua inceditur, quam lumen quod præferunt Doctores sui spectant.

Facta hostilia contra statum Civitatis, majora sunt Crimina, quam quæ facta sunt contra hominem privatum. Damnum enim Civitatis ad Cives omnes extenditur; qualia sunt locorum munitorum productiones, secretorum Civitatis ad hostem detectio, conatusque omnes contra illum sive Hominem, sive Coetum, qui Personam gerit Civitatis; sive vi, sive dolo ad diminutionem Summæ Potestatis committantur; & sunt ea Crimina, quæ vocantur lœsa Majestatis.

Item Crimina illa, quæ vim tollunt Iudiciorum, majora sunt, quam injuriae privatæ; ut Iudicium vel Testimonium falsum pecunia emere, vel vendere, Crimen gravius est, quam tantundem pecuniae ab homine privato fraude eripere. Non enim damnum à falsis Iudiciis Civibus singulis tantum fit; sed etiam ipsa Iudicia redduntur inutilia; & privatis ulationibus, & tandem bello præbetur color & opportunitas.

Item Depeculatio thesauri Publici Crimen majus est, quam furtum vel defraudatio privata; nam Civitatem spoliare, multos simul spoliare est.

Ministerii Publici usurpatio falsa, item Sigillorum publicorum vel Monetæ Civitatis Simulatio, majus Crimen est, quam Simulare Sigillum vel Personam hominis privati; damnum enim ab illiusmodi fraudis pertinet ad multos.

Factorum contra Leges quibus laeduntur Cives privati, Crimen illud majus est, cujus damnum magis est sensibile; & proinde Occidere contra Legem, Crimen gravius est, quam alia injuria (salvâ vitâ) quæcumque.

Et Mutilatio majus Crimen quam bonorum erectio.

Et bonorum erectio per Mortis, & Vulnerum intentionem, majus Crimen quam per surreptionem clandestinam.

Et per clandestinam surreptionem quam per consensus fraudis acquisitum.

Item violatio pudicitiae per vim, majus Crimen quam per blanditias, & majus adhuc si Nupta, quam si Innupta violetur.

Atque hæc ita aestimantur vulgo; quamquam eadem damna aliis magis, aliis minus sensibilia sint. Sed Leges non ad Civium singularium, sed ad humani generis sensum generalem componuntur.

Quanquam autem sunt qui contumeliam in verbis tantum, vel gestu, pro damno & læsione habere solent, læsiones tamen hujusmodi Graeci, Romani, aliæque tam veteres quam hodiernæ Civitates in legibus condendis neglexerunt, ut qui doloris à verbis tantum, causam veram non verba contumeliosa (quæ à propriæ virtutis consciis statim ut dicta sunt excutiuntur) esse putaverunt, sed Pusillanimitatem hominis verba non ferentis.

Etiam Crimen contra Civem privatum, multum augetur à circumstantiis Personæ, Temporis, & Loci. Nam occidere Parentem suum multò gravius est Crimen, quam occidere hominem privatum quemcunque. Patri enim debetur post Civitatem honor summus, ut cui in filium ante constitutas Civitates Potestas erat Summa. Spoliare pauperem, Crimen majus est, quam tantundem eripere diviti. Nam pauperi damnum idem sensibilius est.

Item Crimen Tempore aut Loco factum divino cultui consecrato, majus est, quam si alio tempore aut loco factum esset; proficiscitur enim a majore Legum & cultus Divini contemplatione.

Multa alia Aggravationis & Extenuationis exempla adduci possent; sed per ea, quae adducta sunt, obvium cuique est cujuscumque Criminis propositi altitudinem investigare.

Postremo, quia in omnibus fere Criminibus, injuria inest, non modo homini privato facta, sed etiam Civitati; idem Crimen, quando accusatur a Persona Civitatis, Crimen publicum appellatur; & Iudicia publicorum Criminum, Iudicia publica, quae nostri appellant Placita Coronae.