C A P V T XXVIII.
De Paenis & Praemiis.
Poenae, Malum est, transgressori Legis Authoritate publica inflatum, eo fine, ut terrore ejus voluntates Civium ad Obedientiam conformentur.
Antequam ab hac definitione quicquam deducam, quassioni nonnullius momenti respondendum est, nempe, unde Civem puniendi jus, in casu quocunque, ortum sit. Manifestum enim est, Pacto obligari posse neminem, vi illatae non resistere; itaque ut quis cuiquam jus dederit, vim sibi inferendi, intelligi non potest. In Civitate instituenda, unusquisque alium quidem defendendi jus deponit, sed non seipsum defendendi jus relinquit. Seipsum etiam, in puniendo Civile alio quocunque, illi qui Summam habet Potestatem auxiliari obligat; sed non in seipso puniendo. Sed auxilium ferre Summo Imperanti non est jus illi dare quemquam puniendi. Manifestum ergo est jus Puniendi quod habet Civitas (id est is qui personam gerit Civitatis) fundatum non esse in Concessione sive gratia Civium. Sed ostensum etiam supra est, quod ante Civitatis constitutionem unicum quidlibet agendi quod ad conservationem sui videretur ipsi necessarium, jus erat naturale. Atque hoc juris, quod habet Civitas Civem puniendi, fundamentum verum est. Nam ut Cives Civitatis tale jus concederet, frustra esset, quia jus illud unicum ante a natura datum erat. Eo tamen, quod jus suum unusquisque deposuerat, is qui Summam habebat Potestatem tantum virium nactus est, ut jure suo naturali ad praeservationem Civium omnium arbitrio suo uti potuit. Itaque jus illud illi non datum, sed relictum est; & illi soli, nec minus integrum, quam fuit ante Civitatis institutionem.
A Definitione Poenae deduco, Primò, neque injurias, neque ultiones privatorum hominum propriè vocari posse Poenas, quia non procedunt ab Authoritate Civitatis.
Secundò, à Summo Imperante negligi, aut non promoveri, Civit Poenam non esse; quia malum nullum illi inflicium est, sed in statu quem prius obtinuit relinquitur illæus.
Tertio, malum inflicium Authoritate publica, nisi Publica antecedat Condemnatio, nomen Poenæ non habere, sed factum esse hostile. Quia factum quod punitur probari & judicari prius debuit Authoritate publica.
Quartò, malum inflicium ab eo, qui Summam Potestatem injuria usurpat, vel à quocunque, sine Authoritate concessa à Civitate, Poenam non esse, sed factum hostile; quia actiones ejus, quì injuria imperat Authorem non habent personam condemnatam; neque ergo habent Authoritatem publicam.
Quintò, malum inflicium absque consilio Cives reformandi, Poena non est sed factum hostile; quia de essentia Poenæ est, ut terrore ejus Cives ad obedientiam conformentur.
Sextò, cum actionibus quibusdam consequentia mala sèpissimè adhaereant naturaliter; ut cum quis vim alii inferens occiditur vel vulneratur; vel quando quis ab actione aliqua illicita in morbum incidit; malum illud, quamquam respectu Authoris Naturæ dici rectè possit Poena Divina, non continetur tamen nomine Poenæ respectu hominum; quia non inflicium est Authoritate Civili.
Septimò, si Malum inflicium minus sit, quam bonum, quod Crimen commissum naturaliter sequitur, Malum illud sub definitione Poenæ non comprehenditur; nam Pretium potius est sive redemptio Criminis, quam Poena. Nam natura Poenæ finem ejus continet nempe reformationem Civium. Sed Poena quæ minus molestia habet, quam habet Crimen jucundi, effectum contrarium operatur.
Octavò, si Poena Lege ipsa praescripta & terminata sit, post Crimen autem commissum infligatur Poena major, excessus Poenæ posterioris supra priorem Poena non est, sed factum hostile. Cum enim Putionum finis, ultio non sit, sed terror; terror autem Poenæ majoris nondum cognitæ, minoris Poenæ determinatione tollitur, aditio illa, Poena non est. Ubi vero Poenam nullam Lex praescriptit, ibi quicquid à Civitate infligitur naturam Poenæ habet. Qui enim Legem, cujus violatio Poenam meretur, quæ tamen scripto nondum definitur, violat indefinitam expectat Poenam, id est arbitriam.
Nonò, Malum inflicium ob factum nondum Lege vetitum, Poena
non est, sed factum hostile. Nam ante Legem, transgressio Legis esse non potuit; Poena autem factum supponit probatum & judicatum, violationem Legis esse.
Decimò, Malum inflicium in Personam Civitatis, Poena non est, sed factum hostile, ut quod Authoritate publica, id est Authoritate ipsius Personae Civitatis non inflicitur.
Postremò, Malum inflicium hosti manifesto, nomine Poenae non comprehenditur; quia hostes Cives non sunt. Quanquam autem Cives ante fuerint, si se hostes tamen post declaraverint, non ut Cives, sed ut hostes patiuntur. Sequitur hinc si Civis facto aut verbo, sciens & deliberato Personae Civitatis Authoritatem negaverit (quae cunque Poena Criminis læse Majestatis Lege praescripta fuerit) puniri tamen, cum se jam hostem Civitatis esse declaraverit Poenâ arbitrariâ jure potest tanquam hostis.
Poenae Divinae sunt vel Humanae. De illis dicemus alio loco magis proprio inferius.
Humanae sunt illae Poenae, quae Authoritate humana infliguntur; suntque vel Corporales, vel Pecuniariae, vel Ignominia, vel Incarceratio vel Exilium, vel ex his mixta.
Poena Corporalis est quae inflicitur in corpus per voluntatem inflicgentis; qualia sunt verbera, vulnera, & earum rerum ablatio, quae corpori jucundae existentes, prius possidebantur.
Quarum Poenarum aliae capitales, aliae minores sunt. Capitalis, est mortis inflictiio, sive simplicis, sive cum cruciatio. Minores Poenae sunt verbera, vulnera, vincula omnisque alia corporis afflictio, quae sua natura non sunt lethales; etsi enim per accidens aliquod non praevism mors sequatur, non dicetur Poena Capitalis.
Poena pecuniaria est ablatio non solum Summae alicujus Pecuniae, sed etiam cujuscunque rei Pecunia commutabilis. Quod si Lex Poenam definiat Pecuniariam, eo fine ut a transgressoribus Legis Pecuniam auferat, Poena propriè loquendo non est, sed Privilegii, sive exemptionis à Lege Pretium; quia factum ipsum non absolutè vetat Lex talis Civibus omnibus, sed illis tantum qui pecuniam definitam non possunt solvere. Sed in Legibus Naturae, & Legibus de cultu Divino aliter se res habet. Nam si in eos qui sine causa juraverint, multa statueretur pecuniaria, pecunia illa pro Legis dispensatione haberi non posset, cum Leges Divinae & Leges Naturae sint indispensabiles.
Ignominia inflictiio est mali, cui à Civitate nota apponitur turpitudinis, vel deprivatio Boni quod à Civitate pro Honore concessum est. Sunt autem quaedam naturaliter honorifica, ut Fortitudo, Magnanimitas, Prudentia, aliæque aliquæ Corporis & animi facultates. Aliæ honorifica facta sunt à Civitate, vt Insignia, Tituli, Officia, & quæcunque gratiae apud illum qui Summam habet Potestatem, singula singularia. Priora illa tolli Lege non possunt. Posteriora à Civitate, propter Crimina, tolli possunt; & Poenae propriè sunt.
Per Incarcerationem intelligo quamcunque Libertatis Corporalis ablationem, quam duabus de causis Civitas propter Crimen tollit. Quorum altera est, ut custodiatur reus ne aufugiat, altera ut sit pro Poena condemnati. Prior harum Poena non est; quia antequam Iudicetur nemo justè puniri potest. Malum itaque quod quis reus antequam audiatur & condemnetur, per custodiam patitur, plus quam custodiae necessarium est, contra Leges Naturae infligitur; Posterior, Poena est; quia à Civitate, & propter Crimen auditum & judicatum infligitur.
Exilium est, quando propter Crimen condemnatur Civis ad exeundum è dominio Civitatis, sive pro tempore, sive in perpetuum; vide turque sua natura sine aliis circumstantiis, Poenam non esse, sed potius Aufugium, vel mandatum publicum fugiendi Poenam. Hujusmodi Poenam in Civitate Romana negat esse Romanarum Legum scientissimus Cicero; Exiliumque periclitantium Civium Resugium vocat. Nam qui exulet; si tamen bonis suis reditibusque frui permittatur, solam coeli mutationem patitur, quæ Poena non est; neque ad Civitatis tendit utilitatem, quæ Poenarum finis est, sed potius damnum. Qui enim à Civitate expellitur hostis fit Legitimus. Verum si quis non modo in Exilium missus sit fortunis autem suis simul mulctatus fuerit, Poena ejus inter Pecuniarias numeranda est.
Punitiones Civium innocentium, sive graves, sive leves, sunt omnes contra Leges Naturae, & actiones hostiles. Punitio enim illorum tantum est, qui Crimen commiserunt.
Cæterum in hominem Innocentem Mali cujuscunque infliccio, si Civis non sit, si sine præcedentis aliquius pacti violatione fiat, si denique co fine fiat ut juvetur Civitas, Legis Naturalis transgressio non est. Omnes enim homines aut Cives sunt aut hostes, aut pacto inter Civitates amici sunt. Sed contra hostes à Civitate Iudicatos, à quibusdamn Civitati expectatur, Iure Naturæ bellum sacere licitum est; in quo bello neque gladius judicat, neque Victor distinguit quatenus ad tempus præteritum inter Nocentes & Innocentes, neque cuijnam parcit, nisiquatenus conductit ad salutem Civium. Hinc enim manifestum est in Cives eos qui Authoritatem Civitatis pernegaverint vimdictam extendi licitè posse, non solum ad ipsos, sed etiam ad posteros eorum usque ad tertiam & quartam generationem nondum existentes, & per consequens facti à patribus suis commissi infantes; quia Criminis hujus natura consistit in eo, quod Civitatis regimini renuntiant, id est se Civitatis hostes esse proficentur. Qui autem sic faciunt, non ut Cives, sed ut Hostes puniri jure possunt.
Præmium dici solet, tum quod gratis, tum quod ex Pacto datur. Quando autem ex Pacto, pro mercede sumitur, & beneficium est pro bono præstito vel promisso debitum. Quando autem gratis datur, beneficium est à dantis gratia protectum, eo fine ut cæteri Cives ad Civitati bene serviendum excitentur; & propriè Præmium appellatur, differtque à mercede, quæ debita est. Etsi enim Cives omnes, desertis rebus domesticis, servire Civitati etiam sine Mercede, si opus sit, obligentur: id tamen non à Lege Naturæ neque Civitatis institutione est, nisi Civitas defendi aliàs non potest. Supponitur enim, illum qui Supremam habet Potestatem fortunis Civium omnium æquè uti posse, quibus, qui Civitatem defendunt, suis ipsorum rebus relictis remunerari debent: adeo ut militum insimus Militiæ Mercedem ut Iure debitam postulare potest.
Beneficium à Summo Imperante in Civem collocatum, metu ne Civitati noceat, Præmium non est: quia metu extorquetur: neque in Imperante gratia est, sed potius sacrificium, quo Civem malevolum eundemque potentem placare cupit: nec ad obedientiam, sed contra ad majorem contumaciam Cives aliquos excitat.
Mercedum autem aliæ certae sunt, solvunturque ex Thesauro publico: aliæ incertae, oriunturque ab executione ipsius Ministerii: sunt autem sapissimè Civitati noxiæ: ut in Ministerio Iudiciorum, ubi duo inde oriri solent Incommoda: Quorum alterum est Incrementum litium. Vbi enim ex multitudine litium oritur Iudicibus Beneficium. Solent plerique numerum litium quantum possunt reddere majorem. Alterum est quod diversorum Tribunalium Iudices certaturi sunt inter se quis ad Tribunal suum ab aliis Tribunalibus plurimas lites retrahat. Sed in Ministeriis Executionis incommoda illa locum non habent. Atque hæc diæa sint de Pœnis & Præmiis, quæ sunt quasi Nervi & Tendines, quibus moventur Civitatis artus.
Haçtenus de naturâ Hominis, quem superbia aliæque Passiones suæ ad submittendum se regimini alicui compulerunt: & Rectoris sui Potentia ingente disserui, comparans illum magno illi Leviathan: de quo cap. 41. Iobi. Dicit Deus Non est Potestas super Terram, quæ comparetur ei. Factus est, ita ut non metuat. Videt sublimia omnia infra se;
& Rex est omnium filiorum Superbiae. Quoniam autem mortalis est, & ut alia terrena omnia corruptioni obnoxius: & quia in coelis (quantum non in terris) est quod metuat, & cujus Legibus obedere debet: dicam in duobus Capitibus proxime sequentibus de morbis, & causis mortis ejus, & de Legibus Naturalibus quibus obedere obligatur.