C A P V T XXIX.
De iis rebus qua Civitatem labefactant, tenduntque ad dissolutionem ejus.
Quanquam immortale nihil sit, quod mortales faciunt, si tamen rationis usum, quem sibi arrogant homines haberent, fieri posset Civitas adeo firma, ut ab internis saltem morbis interire non posset. Nam si Institutionis ejus spectemus finem, videbitur facta ad vitam generis humani, vel Legum Naturalium, vel Iustitiae ipsius (à quibus vitam accipit) durationi æqualem. Quoties ergo non vi externa sed seditionibus internis Civitas destruitur, culpa est Instituentium. Homines enim, quamquam confligendo, seque mutuo vulnerando decessi, in unum ædificium libenter coalescunt: condendarum tamen Legum ad eum finem conducentium & quibus actiones suas regerent necessariarum imperiti, patientiaque & humilitate carentes quoties amplitudinis suæ rudes & molestas eminentias resecandas esse videant, in Civitatem nisi ab architecto peritissimo compingi non possunt, quæ firma futura sit, nec vel ipsos, vel eorum posteros ruina opprimat.
Inter Infirmitates Civitatis primo loco ponendæ sunt illæ, quæ ab imperfecta nascuntur Institutione, similesque sunt corporis naturalis morbis illis, qui procedunt à Generatione vitiola.
Quarum una est, quod qui Regnum obtinere conatur, contentus quandoque sit Potestate minore, quam quæ ad salutem Civitatis necessariò requiritur. Contingit inde ut Potestas illa quæ neglecta erat, quando ad publicam salutem resumenda est, resumptio ejus injusta viâ, multos simul Cives ad seditionem (data occasione) provocet; eodem plane modo quo corpora puerorum à Parentibus morbosis, aut morti immaturæ subjecta sunt, aut humores noxii à prava generatione orti erumpunt in scabiem & ulcerâ. Quod autem hujusmodi jura necessaria Summi Imperantes sibi negent, non semper ab ignorantia id faciunt, sed aliquando ab eo, quod eadem jura arbitrio suo recipere se posse sperant. Sed rem non rectè supputant. Cives enim, qui
illum impedian, à Civitatibus aliis, qui ad Civium suorum salutem vicinos debilitandi opportunitates raro prætermittunt, sustinebuntur. Sic Thomas Archiepiscopus Cantuariensis contra Henricum Secundum à Papa sustentatus est, eo nomine quod Gulielmus Rex Libertates Ecclesiae Romanae non violaturum se esse juramento promiserat. Eodem modo Baronibus Angliae (quorum ope Gulielmus Secundus ad Regnum in se à fratre suo majore transferendum usurus erat) potestas ab ipso Gulielmo auæta est in tantum, ut non consisteret amplius cum Potestate Regia; unde rebellio contra Regem Iohannem orta est, & adjuta viribus Regis Galliarum.
Neque in solis Monarchiis contingit hoc, nam in Civitate Romana, sub Senatu populoque Romano, (ubi neque Senatus neque Populus Summam habuit Potestatem) seditiones innumeræ indies nascabantur, & bella Civilia à Gracchis, Saturnino, Mario, Sylla, Pompejo, Cæsare, quibus extincta tandem est Democratia Romana.
Secundo loco Civitatis morbos illos noto, qui oriuntur à veneno doctrinarum seditiosarum; quarum prima est, bonarum & malarum actionum Indicem esse Civem privatum quemlibet. Quæ quidem in conditione naturali, nondum existentibus Legibus Civilibus, atque etiam in Civitatibus quod attinet ad actiones quæ nulla Lege prohibentur vera est. Manifestum aliocui est, mensuram Boni & Mali in actionibus, esse Legem Civilem; Iudicemque esse, qui Summam habet Potestatem. Ab hac doctrina est, quod Cives mandata Civitatis judicare &c disputare discunt; deinde obedire vel repugnare arbitrio proprio; unde Civitas in factiones discinditur & debilitatur.
Doctrina alia quæ obedientiae Civili repugnat, est, quicquid faciat Civis quicunque contra Conscientiam suam, Peccatum esse; quæ doctrina ab eo nascitur, quod Iudices se faciunt homines Boni & Mali. Conscientia enim & Iudicium hominis eadem res est, & erroribus obnoxia. Etsi ergo is, qui nulla Lege Civili obligatur, contra Conscientiam agens peccet, propterea quod actionum suarum regulam aliam non habet, præter suam ipsius Rationem, aliter tamen se res habet in iis, qui Legibus Civilibus sese submiserunt: ubi non privata sed publica Lex unicum Civi pro Conscientia habenda est. Aliocui in tanta Conscientiarum id est Opinionum privaturn varietate, necessariò Civitas dividetur, nec Summæ Potestati obediet quisquam, nisi quatenus sibimet ipsi visum erit.
Tertio est, quod docetur vulgo, Fidem & Sanctitatem acquiri Studio & Ratione non posse, sed supernaturaliter Inspiratas, vel Infusas esse. Quæ
Quae si concedatur, non video quare Fidei suae rationem quisquam reddere teneatur; aut cur homines Christiani non essent omnes Prophetae; vel cur unusquisque Inspirationem propriam legibus Civitatis non praeponeat; id quod iterum est Iudicium Boni & Mali sibi arrogare, neglectisque Civitatis Legibus regendos se praebere ab arbitrio proprio, vel aliorum privatorum hominum, qui se supernaturaliter Inspiratos esse mentirentur. Fides ab auditu nascitur; auditus autem uniuscujusque a rebus contingentibus est, quibus in praesentiam eorum, quos audire utile est, conducimur. Quae res contingentes respectu nostri, a consilio Dei proficiscuntur, non sunt ramen supernaturales, sed tantum propter multitudinem non facile observabiles. Fides & Sanctitas etli rarae, non ideo sunt Miracula, sed procedunt ab educatione, disciplina, correctione, aliisque causis naturalibus, quibus Deus utitur in illis quos elegit, quo tempore ipsi visum est, instruendis.
Repugnans obedientiae Civili doctrina quarta est, Legibus Civilibus subditum esse illum, qui Summam habet Potestatem. Subditum esse illum Legibus Naturae verum est; Leges enim illae Divinae sunt, neque possunt ab Homine vel Civitate quacunque abrogari. Sed Legibus quas Civitas, id est quas ipse tulerit subditus non est. Non est enim cui subjiceretur praeterquam sibi. Qui autem suis ipsius tantum Legibus obligatur liberrimus est. Nou viderunt autem qui Summum Imperantem obligare voluerunt, erigendam sibi esse Potestatem quae ipsum puniret, & ad hunc puniendum Potestatem aliam, ita ut nulla omnino constaret Civitas.
Eodem tendit doctrina quinta, Civem unumquemque Bonorum suorum ita absolutum esse Dominum, ut Dominium Civitatis in Bona eadem excludatur. Civem quidem unumquemque in bona sua Dominium proprium, quod Ius Civium cæterorum omnium excludit, habere non negamus. Sed Dominium illud à Summa Potestate habet, sine cujus protectione quicquid habet non alio jure habet quam quicunque alius; quia omnia essent omnium. Verum si Ius etiam ejus qui Summam habet Potestatem excluderetur, protegere Cives non posset, neque ab hostibus externis neque ab injuriis mutuis, & proinde non amplius esset Civitas.
Doctrina sexta est quae contra Essentiam Civitatis apertè, pugnat, nempe, Summam Potestatem posse dividì. Quid enim aliud est Potestatem Civitatis dividere, nisi dissolvere; Potestates enim divisae mutuò se destruunt.
Quemadmodum autem doctrinae erroneae, ita etiam aliquando exempla Civitatum vicinarum ad mutationes Politiae praesentis hortari solent. Ita populus Israeliticus ab imitacione Gentium vicinarum à Deo rege suo deficientes, Prophetam Samuelem eligere sibi Regem novum compulerunt. Sic etiam in Graecia antiqua, Civitates minores perpetuo turbabantur à Seditionibus Civium, quorum alii Lacedæmonios imitati Aristocratiam; alii Atheniensis admirantes, Democratiam postulaverunt. Neque dubito quin nostrorum multibellum, quod nunc geritur in Anglia libenter videant; nihil ad divitias comparandas amplius opus esse arbitrati, quam ut exemplo Batavorum Regem suum exuerent, mutationi regiminis divitias imputantes, quas homines illi, sua industria acquisierant. Homines enim Natura sua novitatis avidi, turbarum initia amare solent, et si earundem duratione offendantur; quemadmodum qui à calore sanguinis laborant prurigine, propriis unguibus sese lacerant, ita ut dolorem tolerare amplius non valentes morbum agnoscant.
Seorsum in Monarchiis, inter Rebellionis causas maximas numerari potest Librorum Politicorum & Historicorum quos scripserunt veteres Graeci & Romani, lection; Juvenes enim, aliique quicunque Rationis solidae Antidoto muniti antè non fuerint, rerum ab illis bello magnificè gestarum, vividam jucundamque impressionem concipientes, cæteras eorum actiones sicut admirantur, Civitatumque illarum magnitudinem imputant, non (ut oportuit) virtut quorundam Civium, sed regiminis formæ populari. Ab horum Librorum (inquam) lectione est, quod nonnulli homines Regem suum interfecerunt, quia facinora talia apud scriptores illos non flagitia, ut sunt, appellantur, sed maximis laudibus extolluntur, modo ante quam interficiant, Tyrannum appellant. A lectione eorundem librorum est, quod qui sub Monarcha vivunt, se quidem servos, illos autem qui Democraticè gubernantur, solos esse liberos dicant. Mihi ergo Monarchiis nihil videtur damnosius esse posse, quam permittere, ut hujusmodi libri publicè doceantur, nisi simul à Magistris sapientibus quibus venenum corrigi possit remedia applicentur. Morbum hunc comparare libet cum Hydrophobia, nempe morbo, qui oritur à mortu canis rabidi. Quemadmodum enim is quem canis rabidus momordit, perpetuo sili cruciatur, aquam tamen qua solanari potest horret; ita is qui opinione illa de Tyrannicidio infectus est, contra Monarchas latrare non desinit; & quanquam nisi à Monarchæ potentia, sanari non possit, propter tamen Tyrannophobiam quandam, habentes horret.
Sicut extiterunt Doctores quidam, qui tres Animas in eodem
Homine esse docuerunt; ita etiam sunt qui plures Animas (id est plures summè Imperantes) in una & eadem Civitate esse sustinuerunt, Supremum Summo, Canones, Legibus, & Authoritatem quandam Spiritualièm Civili apponentes, & sane multis id persuaserunt orationibus, quibusdam ne à seipsis quidem intellectis, obscuritate tali delegentes esse in regnis Regum Christianorum, regnum aliud Spirituum sive Lemurum, ambulantium in tenebris. Itaque in omni Civitate duae essent Summæ Potestates; quod cum essentia Civitatis stare nullo modo potest. Illa enim Temporalis & Spiritualis distinctio inanis, nihil impedit, quin Civitates duae sint, & unulquisque Civis subditus sit duobus dominis. Cum enim Potestas Spiritualis Ius declarandi quid sit Peccatum, sibi vendicat, vendicat per consequentiam Ius declarandi, quae sint Leges; quia Peccatum nihil aliud est, praeter transgressionem Legis. Rursus, Potestas Civilis Ius sibi assuit Legillationis. Omnis ergo Civis duobus Dominis obedire obligatur. Quod est impossibile. Ubi ergo Potestates illae in eadem Civitate se mutuo opponunt, imminet perpetuo periculum à bello Civilis unde tandem dissolvatur. Authoritas enim Civilis cum visibilior & in luce clariore posita sit, magnum ad se numerum hominum adductura est. Potestas contra Spiritualis, quamquam in Distinctionum Scholasticarum & verborum nihil significantium tenebris delitescat, ad se quoque hominum numerum attrahet, qui sufficiat ad turbandam, si non ad destruendam Civitatem, propterea quod magis metuuntur Spiritus quam Homines. Atque hunc Civitatis morbum Epilepsia, sive morbo caduco (quo qui apud Iudæos laborabant, inter Dæmoniacos numerabantur) comparare licet. Sic ut enim in Epilepsia Spiritus sive ventus quidam præternaturalis in capite, Nervorum radices obstruens concutientesque, motumque eorum naturalem tollens, illos, qui hoc morbo laborant, aliquando in aquam aliquando in ignem conjicit; ita etiam in corpore Civitatis, quando membra movet Potestas Spiritualis per terrorem Pœnarum æternarum, & spem Præriorum, aliter quam à Potestate Civili (quae Anima Civitatis est) moveri debent, verbisque novis & peregrinis intellectum suffocat, sequentur (quasi convulsiones) dissidia Civium; unde Civitas aut fluctuantibus legibus diluetur, aut in Belli Civilis incendium conjicitur.
Est etiam in Civitaribus aliquando morbus Febri tertianæ comparandus, nempe quando mali Cives odio Regiminis vel Regentis, vel eò quod utile sit ipsis bellum Civile, Pecuniarum necessariarum ad salutem Civitatis à Civibus conferendarum collationem calumniis
regentium impediunt. Itaque qui Summam habet Potestatem, Pecuniæ ad Thesaurum publicum affluxum impeditum videns, primo se contrahit; deinde quando vim & motum postulent negotia publica, cogitur ad stratagemata politica, quibus supplementa parvi momenti cum multa difficultate, & sèpius exigat, nec ea gerendis rebus sufficientia. Itaque vi tandem obstructio illa tollenda est, & Pecuniis ad publicum Thesaurum via aperienda, aut Civitati pereundum est. Eodem modo in Febri, quando musculi humore venenato obstruuntur, Venæ quæ sanguinem naturaliter in cor insundunt, non, ut solet fieri, supplantur ab Arteriis, inde algor sequitur primo, artuumque tremor & contractio; deinde ardor vehemens, & cordis labor, sanguinis per musculos transitum vi aperientis, & exiguis interim contenti refrigeriis; donec aut (vincente Natura) perrumpat sanguinis, humorque venenatus exludet; aut (vieta Natura) fequatur mors.
Est & alius morbus, praesertim in Civitate populari, qui Pleuritidem refert; nimium, quando divitiae publicae, extra alveum proprium in unum vel paucos Cives confluit; quemadmodum in Pleuritide extravasatur sanguis in Membranas pectoris.
Etiam Civis unius nimia popularitas morbus Civitati periculosus est. Populus enim qui Civitatis Legibus regendus est, ad obedientiam uni Civi praestandam, blanditiis, ab obedientia Legibus Civitati debita abducuntur. Sed hic Civitatis popularis potius quam Monarchiæ morbus est, cujus exempla habemus in Civitate Romana, Manlium, Marium, Caesarem aliosque; & in Civitate Atheniensi Alcibiadem, Pisistratum, &c.
Morbus alius, praesertim in Monarchiis, est magnitudo immoderata unius alicujus Vrbis; nempe quando tanta est, ut possit ex se ipsa exercitum subito & conscribere & alere; item oppidorum incorporatorum multitudine. Sunt enim totidem Civitates minores in majore; quasi in hominis Naturalis intestinis totidem lumbrici. Etiam disputandi libertas de summae Potestatis Iure, morbus satis molestus est, qui genitus ab iis qui sibi videntur docti Politici, in fæce populi, facit ut perpetuo de Legibus fundamentalibus garrientes, Civitatem inquietam faciant; referunturque ad vermiculos quos Ascaridas vocant Medici.
His addi possunt Bulimia id est appetitus insatiabilis Dominii dilatandi, quo perierunt olim Civitates Atheniensis & Carthaginensis; item Civitatum victarum retinendarum, quæ quasi Tubera adhaerent, procuratio; & praeterea Otii & Luxuria quasi Lethargia.
Postremò, quando in Bello sive externo sive intestino superatur Civitas, ita ut Cives à Civitate protectionem ulterius expectare non possint, Civitas dissolvitur; & Civi unicumque protectionem sibi arbitrio suo quærere liberum est. Is enim qui in Civitate Summam habet Potestatem, anima publica est, quæ Civitati dat vitam & motum; quæ cum expirata sit, non amplius ab ea reguntur Cives, quam regitur ab anima quam expiravit cadaver mortuum. Quanquam enim Summi Imperantis Ius, nisi à seipso extingui non potest; obligatio tamen Civium per Civitatis dissolutionem omnino tollitur.