C A P V T XXX.
De Officio Summi Imperantis.
Summi Imperantis Officia (sive is Monarcha sit sive Coetus) manifestè indicat Institutionis Finis nimium Salus Populi: quam Legae Naturae obligatur quantum potest procurare: & cujus rationem Deo, & illi soli tenetur reddere. In Salute autem Populi comprehendo non solum Civium vitam, sed etiam Commoda vitae, quæ Cives singuli, sine Civitatis damno vel periculo sibi justè acquisita tenuerint.
Sed faciendum ita esse intelligitur, studium suum non Individuis applicando: sed Providentia universalis, per instructiones publicas tum à Doctrinis, tum ab Exemplis, tum etiam per Leges salubres quibus Cives singuli actiones suas applicare possunt.
Quoniam autem Iuribus Summæ Potestatis Essentialibus de quibus dictum est Cap. 18. sublatis, Civitatis dissolvitur, reditque omnium in omnes belli calamitas (id quod Civitati malum maximum est), Summi Imperantis Officium est Iura illa retinere integra. Itaque contra Officium facit, primò, si ea vel aliqua eorum deponit, vel ad alium transfert. Qui enim Media, idem Finem desërit. Et per consequens, Legibus Civilibus se subjicere; Potestati Iudicandi; Bellum indicendi, vel Pacem faciendi; Milites alendi, quando & quomodo ipsi visum fuerit; Ministros tum Pacis, tum Belli eligendi; & quæ Doctrinae Paci, & Bono publico conformes sunt, statuendi Potestati renuntiare contra Officium est. Secundò, contra Officium ejus est permittere, ut Iurium horum Essentialium causas & fundamenta populus ignoret; quia per ignorantiam harum rerum Cives seduci ad seditionem facile possunt & solent.
Horum autem Iurium fundamenta eo magis doceri debent quod
Iuris naturalis sunt, non Civilis; & punienda eorum transgressio, non ut transgressio Legum Civilium, sed vindicanda ut facta hostilia. Continent enim rebellionem, id est Legum Civilium simul omnium transgressionem vel potius repudiationem; & propterea Lege Civili frustra prohibentur.
Sunt qui Iura haec Essentialia, quibus rectores Civitatum Potestatem absolutam habent, nullis rationibus probari posse dictitant. Nam si possent, in aliqua saltem Civitate, aliquo tempore, agnita tandem ab aliquibus essent. Sed non rectè arguunt, tempus enim erat, in quo ne aedificare quidem mediocriter potuere homines; atqui qui inde fundamenta & principia artis aedificandi nulla esse concluderet, absurdè faceret. Tempus, & Industria novas indies scientias in lucem proferunt. Etsi ergo homines Civitates suas sine perfectione ultima instituerunt, ita ut aliae citius, aliae tardius vitio ab institutione corruant, impossibile tamen non est, ita Civitatem instituere, ut (nisi per vim externam) nunquam peritura esset. An Principia quae supra posui, haec praestare possint, necio; talia tamen sunt, qualia inveniuntur in Scripturis Sacris; ut manifestum erit, cum de Regno Dei (ministrante Mose) in Iudaeos populum suum, per pactum vetus, peculiarem disseruero.
Rursus dicunt, etsi Principia aliqua essent, quae id praestare possent; quoniam tamen hujusmodi Principiorum capax non est vulgus hominum, frustra essent. Utinam non minus doctrinae Civilis incapaces essent Cives divites & potentes, iique qui habentur Docti quam sunt Plebeji. Constat enim, Doctrinae Civilis difficultatem non tam oriri ab obscuritate, quam ab eorum, qui docendi sunt Cupiditatibus: Potentes enim Potentiam aliam, quae cupiditates suas refranare posse: & Docti Doctrinas quibus Errores sui posse detegi, non facile patiuntur, ne Authoritas eorum apud populum inde minuatur. Hominum autem ex plebe, animi, nisi à Potentioribus distorqueantur, aut Doctorum opinionibus scribillati sint, instar chartae purae impressionem ab Authoritate publica quamlibet accipiunt. Nationes integrae, ut in Religionis mysteriis maximis & difficillimis, & supra rationem positis, acquiescant, docebuntur? praedicando autem & docendo ea, quae cum ratione naturali exquisitè congruunt, Doctores non se facient intelligi? Constat ergo in Iuribus Summae Potestatis (quae sunt Leges naturales) intelligendis nullam esse difficultatem (dum illi, qui Summam habet Potestatem, manet Potentia integra) quam quae vel ab iphius, vel ab ipsorum quorum opera in administratione Civitatis utitur, culpa oritur. Illius ergo est, videre, ut Cives rectè
recte doceantur: nec Officium tantum, sed etiam Beneficium est, quod maximè omnium ad sui ipsius & Civium suorum vitam sàpissimè pertinet.
Ut veniam jam ad doctrinas particulares quas populus docendus est, prima erit, ne Formas Regiminis, quas in gentibus vicinis conspicunt, plusquam formam Civitatis propriæ adament, aut imitari cupiant, quantamcunque Gentium illarum prosperitatem videant. Non enim ab Aristocratia, vel Democratia, aut Monarchia, sed ab obedientia & concordia Civium in quacunque Civitate res secundæ oriuntur. In omni Civitatis genere, sublata obedientia (& proinde concordia) Civium, non modo non florebunt Cives, sed Civitas brevi tempore dissolvetur: iique qui sine Summæ Potestatis Authoritate corrigere tantum Civitatem vellent eam tandem non corrigent sed destruent: quemadmodum (in fabula) Pelei, filiæ decrepiti Patris juventutem renovare cupientes, consilio Medeæ illum dissecuerunt, & nescio quibus herbis commistis coquentes, occiderunt, non renovarunt. Hujusmodi reformandæ Civitatis studium, simile ejus quod prohibetur à Deo in Decalogi mandato primo, Non habebis coram me Deos alienos.
Secundò, docendi sunt, ne alicujus Civis vel Coetus (praeterquam summi) quantumcunque conspicui, aut virtutibus admirandi cultu, ita seducantur, ut illi obedientiam aut honorem Summæ Potestati proprium, deferant, & pro persona Civitatis repræsentativa habeant. Signum enim est, populum suum amantis, Zelotypia: Cives autem blanditiis & Popularium adulatione ut seducantur pati, quasi Civitatis prostitutio quaedam est, & transgressio Mandati secundi.
Tertia est, ut doceantur quam grave sit peccatum Summo Imperanti (sive is Monarcha sit, sive Coetus) maledicere, de potentia ejus disputare vel quocunque modo illum nisi honoris causa nominare, quibus rebus contingat ut à Civibus parvi fiat & obedientia eorum, in qua consistit Civitatis salus remittatur, quæ Mandati tertii transgressio est.
Quarta est, ut, quia populus officia sua doceri non potest, neque quis sit cui obedire debeat scire nisi à propriarum occupationum temporibus, tempora quaedam eximantur, quibus ad audiendum Doctores suos convenires debeant & ubi Leges recitentur & explicitur, & cuius Authoritate late sint, doceatur: officium Imperantis est in hanc rem loca, tempora, & Doctores constituiere. Apud Judæos, septimo quoque die (quod Sabbatum vocabatur) Lex eorum Civilis legebatur in Templo, vel in Synagogis explicabatur: quo die à laboribus suis omnibus requieverunt: Rex iis quis esset ostendebatur, nempe Deus: Deum adoraverunt: eidem gratias pro redemptione eorum à servitute Ægyptiaca, aliisque ejus beneficiis reddiderunt: & tandem quod diei reliquum erat, gaudiis non prohibitis consumpteurunt. Itaque potestatis Dei absolutæ, non modo ut Dei, sed etiam ut Pacto Iudæorum Regis Ius in Decalogi Tabula prima continetur.
Et quoniam Puerorum institutio prima dependet à cura Parentum suorum solorum: doceri illos voluit quinto loco Deus, ut Parentibus pro illo tempore obedirent, & in perpetuum honorarent. In principio enim apud omnes gentes Pater in filios Summam habuit Potestatem, vitæque necisque arbitrium. Itaque etsi in constitutis Civitibus, Potestati tali necessariò Patres renuntiaverint, honorem tamen propter alimenta & educationem debitum derelinquere, necessarium non erat. Officium ergo Imperantis est, ut mandatum hoc Decalogi quintum imitetur.
Porrò, Officium Imperantis est, ut Cives Iustitiam doceantur: id est, ut primò, ne quis Civis Civem alium occidat, aut corpori damnum inferat sine Authoritate publica: quod est Mandatum sextum: violatur autem non modo ab iis, qui dolo aut (ut ajunt) turpiter interficiunt, sed etiam ab iis, qui hoc facere se necessariò tuendi honoris causa dicitant: homicidiumque est tota illa vanorum hominum provocantium ad gladios consuetudo: quam Civitates ferè omnes sub gravissimis poenis haetenus frustra prohibuerunt. Nec quibus omnino Legibus extingui possit video, nisi forte Legibus jam factis addatur quoque haec: ut quicunque nobiles sunt aut haberi cupiunt, juramento obstringantur, ne aut concivem ad certamen singulare provocent, neque provocanti respondeant: quo fiet ut laudis illa Heatoreæ (etsi Civem quemquam ab Heatore occisum esse nusquam legimus) aviditas, non modo poenis aliis, sed etiam infamia perjurii temperetur, & provocatus pugnam declinandi praetextum habeat honestissimum.
Docendi præterea Cives sunt, quam gravia mala sint, inprimis honoris conjugalis, & deinde bonorum quorumcunque concivis tum violenta tum fraudulenta ablatio: quantoque damno Iustitiae publicæ & Pacis communis, in cognoscendis litibus, aut testes, aut judices corrumputur. Atque hæc continentur in Decalogi Mandatis septimo, octavo & nono.
Postremò docendi sunt, non solum Facta Injusta, sed etiam facendi consilia & propinata Injusta esse, etsi factum ipsum contingat impediri. Atque hoc est quod prohibet Mandatum decimum. Summa denique Tabulae secundae ad unum reducitur Præceptum, Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Vnde autem hæc & alia Civium Officia doceri possint, cognosci potest, si tot opiniones Paci generis humani contrariæ, à Principiis falsis unde receptae & retentae sint intelligatur: falsæ, inquam, opiniones, quas præcedente Capite numeravimus, nempe Civem unumquemque Indicem esse Boni & Mali. Legem sibi esse cuique Conscientiam suam. Ius Civitatis in Bona Civium nullum esse. Tyrannicidium esse licitum. Doctrinas has illi, quos necessestas aut studium lucri labori & occupationibus attentos facit: & illi quos aut abundantia, aut ignavia vel luxuria voluptatibus suis tradidit (quæ duo hominum genera, maximam partem faciunt generis humani) cum neque otium, neque voluntatem meditandi habeant, officiorum suorum regulas à Theologis publicè, aut privatim ab his accipiunt, quos de doctrina Legum & Casibus Conscientiæ concionari & disputare eloquentissimè audiunt. Theologi autem & qui literas profitentur, Doctrinas suas ab Universitatibus & Scholis Legum Civilium, & ex Libris à Doctoribus illis editis acceperunt. Manifestum ergo est, populi instructionem dependere omnem à rectitudine opinionum, quas docent Universitates. Ante omnia ergo illæ reformandæ sunt. Quid autem, inquiet aliquis, docendæne sunt Universitates? Et siquidem docendæ sunt, tu ne is es qui illas doceas? Quæstiones molestæ. Sed ad primam respondeo. Ante tempora Regis Henrici Octavi, in quæstione de Potestate Pontificia in Reges Christianos, cum Potestatem Papæ in ordine ad Spiritualia, Summam in Anglia esse, docuerunt Universitates omnes; rectène docuerunt? Negabis. Doceri ergo potuere Ministri illi qui (magni numero) Concionibus suis contra Regem optimum populum instigaverunt, unde doctrinas suas seditiofas, in Pulpita attulerunt? Unde Doctorum & Magistrorum Titulos (id est Authoritatem apud populum) obtinuerunt, nisi ab Universitatibus? Rectène hoc? Negabis. Doceri ergo potuerunt. Ad quæstionem secundam respondere non est meum; nec ut respondeam opus est. Nam qui legit quæ scribo, facile intelligat quæ sentio.
Summam habentis Potestatem Officium præterea est providere, ut poenæ, quæ per Leges constitutæ sunt in omnes Cives, qui illas transgressi fuerint, æquè ab omnibus exigantur. Crimina quidem contra Summos Imperantes, ab ipsis sine iniquitate ignosci possunt; ejus enim est ignoscere qui injuriam passus est. Sed injuria facta contra Civem, sine consensu ejus, vel compensatione æqua, à nemine alio condonari potest. Quid enim? qui Patris vel Filii mei interfectori impunis
nitatem præstat, nonne ipse quodammodo interfecisse dicetur? Eiusdem est videre, ne vulgus Civium à Magnatibus opprimatur, multo magis ne eorum consilio ipse opprimat, exemplum spectans Rehobohami; Sunt enim Civitatis robur homines plebeji. Curare etiam, ne Civis magni modicos laceflunt opprobris. Civi quidem infami turpitudinem suam obiicere, is qui in Civitate Authoritatem habet, recte potest, sed loci humilitatem pro convitio dicere, & iniquum, & Civitati periculosum est. Si Civis magni quia magni propter potentiam coli postulant, Quidni & plebs quia multi, & potentior multo coli debeat, Quam autem Civium modicorum vilipendium Civitati periculosum est seditio eorum in Batavia, quæ Mendicorum dicta est, monere debet. Civium inæqualitas non à re aliqua in seipsis eximia, sed à voluntate Summi Imperantis profecta est, id est à voluntate Civitatis; tantoque minus, facere debent fastum incivile. Irritandum vulgus, ne à Regibus quidem est; multo minus à concivibus quantuncunque sint potentes, ne dum illos ulcisci cupiat vulgus, Civitatem simul, quæ illos non prohibuerit, aggrediantur.
Ad æquitatem Imperantis pertinet etiam exactio æqualis Tributorum. Æqualitas autem illa non à Civium divitiis, sed ab eo quod unusquisque eorum, propter Protectionem suam Civitati debet. Civibus enim ad vitae necessaria comparanda, non sufficiunt labores sui, nisi etiam ut laborent, & pugnent. Aut faciendum est, quod secerunt à captivitate redeuntes Iudæi, quando altera tantum manu lapides composuerunt, altera (propter metum incursionis hostilis) tenerunt gladium Tributa enim Civium pro mercede sunt, illi qui tenerit gladium Civitatis, quo Civium industria protegatur. Itaque pro vitae suæ conservatione idem debet pauper & dives, nisi quod qui multorum Civium opera simul utitur, pro multorum simul conservatione solvere debeat. Quod cum manifestum sit, hoc tantum quærendum restat, quomodo illa in Tributis solvendis æqualitas observari potest. Rationis enim non est, ut is qui industria & parsimonia alimenta acquisierit, quàm is qui inertia & luxuria, quod habuit decoxerit (cum à Civitate æqualiter uterque protectus sit,) magis oneraretur. Æqualitas ergo pensionum in Publicum alia esse non potest, nisi ut unusquisque solvat pro ratione eorum quæ consumit, id est nisi ut Tributa, non personis sed rebus ipsis quæ consumenda sunt, imponantur.
Quoniam autem sunt, qui nullo suo vitio, sed accidentibus quæ prævidere non potuerunt, in calamitates incident, ita ut alimenta sua nulla industria procurare valeant; ad Summi Imperantis officium
etiam pertinet, ne quae ad vitam necessaria sunt, illis desint. Cum enim in Summa necessitate existentibus, aliena surripere, aut etiam rapere, jure naturae permisum sit, ne Civitati alia molesti sint, a Civitate alendi sunt, neque singularium Civium incertae charitati relinquendi.
Idem autem si corpora idonea habeant, ad laborem compellendi sunt; & ne se excusent, dicendo, nemo conduxit, ferendae sunt Leges quibus Navigandi, Agriculturae, Piscaturae, aliaeque artes omnes quae laborem postulant, soveantur. Si tamen indigorum continuo crescat numerus, in terras nondum satis inhabitatas transferendi sunt; non tamen ut incolas veteres exterminarent, sed compellerent in habitationem arctiorem, ne magna agri spatia percurrentes, a fructibus sponte natis viverent, sed alimenta a singulis agellis cultu sedulo impetrarent. Si quando autem alimentis hominum terra non sufficeret, remedium ultimum a Bello erit, omnibus vel Victoria, vel Morte sufficetur.
Ad curam etiam Summi Imperantis pertinet, ut bonae fiant Leges. Sed Lex Bona quænam est? Per Bonam Legem intelligo non Legem Iustam. Injusta enim non potest esse Lex; ut quae sit uniuscujusque Civis consensu, in seipsum. Lex Bona est illa, quae ad salutem populi necessaria est, & simul perspicua.
Finis enim Legum is non est, ut populum ab innoxia Libertate cohiberent, sed ne ab impetu passionum, temeritate, & stultitia in pericula & damna sibimet ipsis & Civitati incurrent; quemadmodum Viae non ut Viatoribus impedimento sint, sepiuntur, sed ne cum Injuria concivium extravagarentur. Lex itaque quae necessaria non est, nec Legis finem spectat, non est Bona. Lex si Summo Imperanti utilis sit, et si necessaria non sit, Bona tamen alicui videri potest. Sed non est ita. Bonum enim Populi, & ejus qui habet Summam Potestatem, separati a se invicem non possunt. Princeps enim, qui subditis miseris imperat, miser est; & Populus debilis est, ad quos regendos arbitrio suo, is, qui Summam habet Potestatem, non habet Potentiam. Leges non necessariae aliae plerumque non sunt, quam laquei ad capiendam pecuniam; quae ubi Imperanti Summo obeditur, superfluæ sunt; ubi non obeditur, ad defensionem Populi non sufficiunt.
Legis Perspicuitas consistit non tam in ipsis verbis, quam in causarum propter quas Lex lata est narratione perspicua. Inde enim Legislatoris voluntatem cognoscimus, qua cognita facilius intelligitur Lex paucis quam multis verbis. Verba enim omnia ambigua sunt; multiplicando ergo verba, multiplicatur ambiguitas. Præterea verborum diligentia nimia, plerisque pro argumento accipitur, quod si verba observant, Legem non transgrediuntur; unde multæ oriuntur lites minimè necessariae. Dum enim cogito, Leges antiquæ quam brevi oratione scriptæ fuerint; & ut gradatim creverint; vide me mihivideo certamen quoddam inter Legum Scriptores, & Advocatos; ubi illi hos circumscribere, hi illos declinare student; & vincunt Advocati. Officium ergo est Legiflatorum, id est Summè Imperantium, causas uniuscujusque Legis perspicue scribi, Legesque ipsas breves, sed verbis propriis facere, quantum possunt.
Summi Imperantis eritum est Pœnas & Præmia rectè dispensare. Cum autem Pœnarum Finis Vltio non sit, & exoneratio bilis, sed peccantis ipsius, aut (exemplo ejus) aliorum emendatio; illis Criminibus Pœnae maxima constitundæ sunt, quæ Civitati sunt damnosissima; qualia sunt ea, quæ ab odio Regiminis; quæ à contemptu Iustitiae oriuntur quæ multitudinem irritant; & quæ nisi punita sint, videri possunt à Regente approbari. Indignatio enim populum non in Actores tantum; sed etiam in Authores Injustitiae manifestè incitat; & in Potentiam omnem, qua videntur possè suffulciri. Criminibus autem quæ à Communi hominum infirmitate proficiscuntur, qualia faciunt homines insigniter laceristi, & in magno metu, vel magna necessitate existentes, vel qui quod faciunt, utrum Crimen necne sit ignorant, Lenitati locus est, à Lege naturæ exigitur. In seditionibus, punitio Doctorum, & instigantium, non seducti vulgi, Civitati (per exemplum) utilis est; nam quid faciunt ignorant. Ignorantia autem, praesertim Civitati ipsi, cujus culpa erat, quod melius docerentur imputanda sit condonari vel levius puniri debet.
Ejusdem Summæ Potestatis est, ita semper bonos remunerari, ut Præmia (per exemplum) ad bonum redundant Civitatis. Id quod fiet, si qui de Civitate bene meruerunt, ita promoveantur, ut alii Civitati bene serviendo promoveri sperent. Ab homine ambitioso, ne Civitati nocere velit, pecunia vel promotione emere, nihil habet in se de Natura Præmii, neque de natura Gratiae, sed timoris; (Civitas autem Rex est filiorum superbia, & satis ita, ut timere non debeat;) neque ad utilitatem, sed ad damnum Civitatis sit; & certamen quoddam est, Summorum Imperantium cum cive ambitioso, simile ejus, quod fuit inter Herculem & Hydram multicipitem, cujus uno Capite abscisso, in locum ejus tria subnascebantur. Eodem enim modo, si Ambitiosus unus Præmio victus fuerit, consurgent (exemplo ejus) plures, eadem spe, eadem facturi; nam sicut cætera venialia omnia,
ita etiam flagitia pretio crescunt. Quanquam autem malorum hominum promotione Bellum civile disserri aliquando possit, periculum tamen crescit, certiorque redditur ruina publica. Itaque contra Officium Summi Imperantis est, illos qui per turbas publicas ad Potentiam aspirant, Praemiis afficere, & non potius in principiis parvo periculo, quam postea periculo majore opprimere.
Ad Officium Imperantis etiam pertinet bonos sibi eligere Consiliarios; id quod de Monarchis intelligendum est. Nam in Cœtibus Summis, nulli sunt praeter ipsos Consiliarii. Boni autem Consiliarii sunt, qui in omni genere negotii publici, maximè versati sunt, quibusque à Consilio pravo minima sit lucri spes. Quis sit qui à malo publico sibi expectet Bonum, scitu difficile est; cavendum tamen est ab iis quibus turbæ possunt esse utiles. Scire autem, qui Civitatis Consiliarii periti, & publicis negotiis pares, etiam difficilius est. In omni enim Arte, qui Artificem peritum ab imperito dijudicare potest, Artifex ipse est.
Quantumcunque autem periti in quocunque negotio publico, Consiliarii sint, Civitati melius consulent, si Consilium, Consiliique causas & rationes seorsim impertiant, quam omnes simul per longas Orationes; meliusque præmeditato quam ex tempore; nam & plus habent singuli temporis ad agendorum consequentias percurrendas, & minus facile per Invidiam, Æmulationem aliaque passiones quæ nascuntur à diversitate sententiarum, seducuntur.
In iis rebus, quæ Civitates externas non respiciunt, sed Civium commoda illa, quæ ex Legibus introrsum tantum spectantibus obtineri posseunt, Consilium optimum est, quod à desideriis & querimoniis sumitur à singularum Provinciarum incolis; illis enim maximè cognitum est, quibus rebus ipsi maximè indigeant. Itaque si nihil petant quod cum Iure Summae Potestatis non consistit (quod, ut sèpius dictum est) integrum servari debet, diligentè audendi sunt.
Dux Belli nisi Popularis sit, neque amabitur neque timebitur quantum opus est ab exercitu suo; nec proinde munere suo rectè perfundetur. Industrium, Fortem, Assabilem, Benignum, Fœlicem esse oportet, ut & Famam habeat Boni Imperatoris, & ut Milites suos diligere existimetur. Popularitas est, facitque ut milites gratiæ sive se commendent. Eadem Imperatoris, in militibus, quando opus est, corrigendis severitatem tutam efficit. Veruntamen Imperator, favore militum, nisi fidelitatis ejus cautio adhibeatur; Civitati periculosus sit; & maximè Civitati Democraticæ. Ad officium ergo ejus,
qui Summam habet Potestatem pertinet, ne exercituum suorum imperium, nisi & Ducibus idoneis, iisdemque bonis Civibus mandare velit.
Quando autem qui Summam habet Potestatem Popularis ipse est, à popularitate cuiuscunque Civis periculum nullum est. Ducem enim quantumcunque amatum, contra Regem suum, nisi eum aut factum ejus aliquod milites sequutos esse nusquam legimus. Imperandi enim Ius manifestum, res adeo popularis est, ut ad consiliandos sibi Cives, solûm sufficiat.
De officiis Summorum Imperantium versus se invicem nihil dicam, nisi quod continantur in Legibus Naturae supra commemoratis. Nam Ius Gentium & Ius Naturae idem sunt. Quod potuit fieri ante Civitates constitutas, à qualibet homine, idem fieri potest per Ius Gentium à qualibet Civitate; & Lex quae homini ante Iura Civilia, quid agendum, & quid fugiendum sit definit, eadem Civitatisbus, per Summè Imperantium Conscientias dictare intelligitur. Curia enim Iustitiae Naturalis præter Conscientiam nulla est, quam regit solus Deus cujus dictamina respectu Dei, Naturae Authoris, regnantisque in cordibus hominum, Leges sunt Naturales. De Regno autem Dei dicemus in sequentibus.