C A P V T XXXI.
De Regno Dei Naturali.
Conditionem hominum purè Naturalem, id est Libertatem integram, qualis est eorum qui neque regnant, neque regnantur, Anarchiam esse & Bellum; Praecerta, quae quomodo conditio talis fugienda sit docent, Leges esse Naturales; Civitatem, sine Summa Potestate unius Hominis vel Cætus, vocabulum Inane esse; Cives habenti Potestatem Summam simplicem debere Obédientiam, præterquam in iis rebus, quae pugnant cum Legibus Divinis satis ostensum est in Superioribus. Ad Officiorum Civilium doctrinam integram, restat, ut quænam sint Divinæ Leges inquiramus; quibus ignoratis, utrum is qui Summam habet Potestatem, congrua an incongrua Legi Divinæ imperet ignoratur; & proinde Cives, aut nimia obedientia Civili in Deum peccaturi, aut metu pecandi contra Deum, mandata Civitatis transgressuri sunt. Ad scopulum utrumque fugiendum, necessarium est ut Leges Divinæ quæ sint cognoscamus. Quoniam autem cognitio Legis à cognitione
tione dependet Summæ Potestatis, dicendum est in sequentibus de Regno Dei.
Dominus regnavit, exultet terra. Psal. 91. Rursus, Dominus regnavit, irascantur populi. Qui sedet super Cherubim moveatur terra. Psal. 98. Homines Divinae Potentiae velint nolint subjiciuntur; & qui existentiam, vel Providentiam Divinam non agnoscunt, non jugum excutient, sed propriam ipsorum tranquillitatem. Potentia hæc Divina, non modo super genus humanum, sed etiam super animalia cætera, atque etiam super res inanimatas, metaphorice tantum Regnum dicitur. Regnare enim propriè verbo, est imperando, minando, promittendo, regere. Subditi ergo in Regno Dei non sunt res inanimatae, neque creaturae irrationales; quia præcepta Divina nulla intelligunt; neque Athei, aut qui actionum humanarum curam Deo esse non existimant; propterea quod nullum agnoscant Præceptum Divinum. Qui ergo credunt Deum esse, & generis humani curam gerere, & Præcepta Dei agnoscunt, in regno Dei soli Cives sunt; reliqui pro hostibus censeri solent. Ut quis Verbis regatur, requiritur ut verba intelligat; quia illi, nisi hoc fiat, Leges non sunt; cum ad Essentiam Legis pertineat perspicua Promulgatio, qualis Ignorantiae excusationem peccantibus tollere sufficiat. Promulgantur autem Leges Divinae tribus modis; nempe per dictamen Rationis Naturalis; per Revelationem; vel per vocem aliquius hominis cui fidem apud cæteros fecit Deus, per operationem Miraculorum. Triplex ergo quodammodo dici potest esse Verbum Dei; Nimium Rationale, Sensibile, & Propheticum, cui respondet tripex genus audiendi Deum; nempe Recta Ratio, Sensus Supernaturalis, & Fides. Sensus autem Supernaturalis, cum sit nihil aliud, quam Revelatio homini singulari facta, illum solum obligat, cui facta est.
A differentia inter reliqua duo verbi Divini genera, Rationale & Propheticum, attribui Deo potest Regnum duplex, Naturale & Propheticum. Naturale, quatenus illos regit, qui Providentiam ejus agnoscunt, per dictamen Rectae Rationis. Propheticum quatenus populum suum Electum, nempe primo Israelitas, & deinde Christianos; quos non solum per dictamina rationis Naturalis regit, sed etiam per Leges Positivas, illis datas per Prophetas suos. De Regno Dei Naturalis tractabimus in capite praesenti.
Regni Divini Naturalis Ius, quo Deus illos qui Leges Naturales violant, affligit, non ab eo derivatur; quod illos creaverit cum non essent; sed ab eo, quod Divinae Potentiae resistere impossibile est. Ostensum supra est Potestatem Summam apud homines à Patre esse;
ad intelligendum autem quomodo Ius idem oriri à Natura potuit, considerandum est, in quo casu sempiternum esse potuit. Cum enim per Naturam Ius erat omnibus in omnia, & per consequens Ius Regni haberet per Naturam etsi (propter mutuam resistentiam) inutile uniusquisque siquis eorum tantam habuisset potentiam, ut certam inde sibi in Bello victoriam contra omnes homines promittere potuisset, quae ratio excogitari potest, quare non potius & se, & omnes alios homines ipse suo arbitrio, regnando in omnes, defendere veller, quam ad sui ipsius defensionem Iura Civilia constituens, Leges in se ipsum accipere? Naturae ergo omnipotenti, cui resistit non potest Regnum & Dominium in genus humanum universum adhaeret naturaliter. Atque Iuris, quo quem velit affligit, & cui velit ignoscit Deus, Fundamentum hoc est; non autem, ut multi arbitrati sunt, Peccata hominum.
Quaestio enim, quare malis secundae, bonis adversa res contingunt, vetustissima est, & difficultatis tantae, ut non modo vulgi, sed etiam Philosophorum, & quod majus est, Sanctorum, fidem concusserit. Quam bonus Israel Deus (inquit Psalmista Psal. 72. vers. 1, 2, 3) his qui recto sunt corde. Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Etiam Iob, Cum Deo quem acriter expostulat, quod justus existens, tam graviter afflictus fuerit. Quaestionem autem de quarimonia Iob, decidit Deus, non argumentis à peccato ejus, sed ab omnipotentia sua derivatis. Cum enim amici Iob ab afflictionibus ad peccata argumenta sumerent, ille autem ab Innocentia sua se defenderet, Deus ipse sententiam laturus, afflictiones illas ab omnipotentia sua comprobavit. Dicendo Vbi eras tu, quando ponebam fundamenta terrae, aliisque similibus à Potentia ductis utendo; tandemque defensionem quidem Iobi confutavit, innocentiam vero approbavit, doctrinamque Amicorum ejus erroneam condemnavit. Atque cum sententia hac Dei congruit Servatoris nostri sententias de homine nato coeco his verbis, neque peccavit hic, neque pares ejus; sed ut opera Dei manifestarentur. Quanquam autem dictum est, intrasse in mundum mortem per peccatum (id est nisi peccasset Adam, mors non fuisset) non tamen inde sequitur, quod Deus illum justè affligere non potuisset, nisi peccasset, sicut cætera animalia affligit, quae peccare non possunt.
Proximo loco considerandum venit, quænam sint Leges illæ Divinae, quæ ad officia hominum spectant mutua; & quæ sint illæ quæ spectant ad cultum Dei naturalem. Priores illæ sunt, de quibus dictum est capitibus 14, & 15. Considerandum ergo restat, quæ sint Naturalis Rationis (absque alio verbo divino) dictamina circa Majestatis Divinæ Honorem & Cultum.
Consistit Honor in cogitatione honorantis interna, nempe in opinione quam de Potentia & Bonitate quisque habet illius quem honorare dicitur. Honorantis ergo Deum, est de Potentia & Bonitate Divina, quantum possibile est magnificentissime sentire. Cultus autem signa illa sunt, quibus ita sentire aliis indicatur. Cultus enim propriè opera vel labor ille est, quem quisque in rem impendit quamcunque ut ab illa sibi bonum aliquod obtineat. Res autem illæ unde Bonum expectamus, vel in nostra potestate sunt, ita ut bonum quod praestant, laborem nostrum sequatur naturaliter; vel in potestate nostra non sunt, & proinde labori nostro, pro voluntate nostra, non respondent, sed pro natura Rerum. In sensu primo, quem terræ impendimus laborem, cultus, & cultura dicitur. In sensu secundo, ubi animi hominum ad voluntatem nostram ducendi sunt, non per vim, sed per officia, Cultus est omne officii genus, quo ipsis placendi studium indicatur; qualia sunt ipsos laudare, magnificare, admirari, &c.
Ab Honore interno, nempe opinione magnifica de rei honorandæ Potentia & Bonitate, nascuntur tres Affectus; Amor, qui refertur ad Bonitatem; & Spes, & Metus quæ respiciunt ad Potentiam; item tres partes Cultus externi, Lans, Magnificatio, & Benediètio, sive, ut loquuntur Graeci, μακαρισμος; quarum una Bonitatem altera Potentiam, tertia felicitatem attribuit.
Signa honoris aliqua sunt (tum in Attributis tum in Actionibus) quæ ita sunt naturaliter; ut in Attributis, Bonus, Instus, Liberalis, & similia; in actionibus, ut Preces, Gratiarum actio, & Obedientia. Alia signa Honoris sunt per Voluntatem vel Consuetudinem hominum; & proinde in temporibus quibusdam, & locis honorifica sunt, in aliis non sunt; qualia sunt Ceremoniae, & Gestus, quibus inter precandum homines diversis temporibus & locis, utuntur diversis; & dici posunt Cultus Arbitrarius.
Cultus Arbitrarius alius est imperatus, ut qui fit arbitrio imperantis; alius voluntarius.
Rursus alius est Publicus, alius Privatus; Publicus est Cultus Civitatis; Privatus, Hominis Privati, sive Civis. Publicus respectu Civitatis liber est. Item Cultus privatus secretus quidem liber, in praesentia autem multitudinis nunquam est sine metu aliquo, vel à Legibus vel à reverentia astantium, quorum utrumque Libertatem aliquatenus diminuit.
Finis propter quem coli se velint homines, est Potentia.
Quem enim coli vident Potentem esse intelligunt. Finem autem propter quem coli se velit Deus Omnipotens, nullum video, praeterquam ut benefaciat nobis; Cultusque nostre debitus est; & illi juxta honorandi regulas, quas ratio Naturalis dictat Potentioribus à minus Potentibus observandas esse, boni adipiscendi, vel damni vitandi causa exhibendus. Inter Attributa, quae Deo debita esse lumine naturali intelligimus, primum est Existentia, id est ut consitamur Deum esse. Honorare enim, quod non putamus esse, impossibile est.
Secundum est Omnipotentia, & quod omnium rerum Conditor est, & Rector. Qui dicant ergo Mundum aeternum esse, Deum non honorant, quantum possunt. Neque illi, qui Deum rerum humanarum curam habere negant.
Tertium, Deum non honorant quantum possunt. qui Finitum esse dicunt. Finito enim addi potest. Figuram ergo Deo attribuere, est contra honorem Dei; propterea quod Figura omnis Finita est; & propterae eandem rationem contra honorem, Dei est, dicere quod illum concipiimus, imaginamur, vel aliquam ejus in animo habere Ideam. Quicquid enim concipiimus Finitum est. Dicere item Deum totum; quia totum de Finito tantum dicitur. Dicere item quod Deus in loco hoc vel illo est; nam quicquid in loco est, circumscribitur, & Finitum est.
Quartum, contra Dei honorem est dicere plures esse Deos. Plura enim Infinita esse non possunt.
Quintum, contra honorem Dei est (juxta propriam verborum significationem) Deo attribuere Passiones, quae subindicant Dolorem; ut Poenitentiam, Iram, Misericordiam; vel quae significant Indigentiam; ut Appetitum, Spem, Cupidinem; vel facultatem quamcunque Passivam. Pati enim est Potentia ab agente alio terminata. Itaque quando Deo attribuimus Voluntatem, non debemus per Voluntatem Appetitum Rationalem intelligere qualis in homine est, sed Divinam Potentiam quae omnia quae fiunt efficit. Similiter qui Deum Videre, Sentire, Scire, Intelligere dicunt (quae facultates in hominibus nihil aliud sunt, quam animi ab Agentibus externis per corporis humani partes Organicas excitatus tumultus) nisi per ea verba intelligent Divinam & incomprehensibilem Potentiam, Deum non honorant.
Is qui Deo attribuere nomen nullum vellet nisi, quod naturali Rationi conforme sit, Nominibus uti debet vel Negativis, Infinitus, Aeternus, Incomprehensibilis; vel Superlativis, ut Altissimus, Maximus, vel Indefinitis, ut Bonus, Inclusus, Sanctus, Creator; idque eo censu, ut non velit declarare quid sit Deus, sed quantum ipsum admiramur & veneramur nos. Unicum enim Naturae sua Nomen habet EST.
Actiones autem quae ad Cultum Divinum pertinent, Rationis est, ut signa sint Honoris; quales sunt primo loco Preces. Secundo loco, Gratiarum actiones; quae tamen à Precibus in Cultu Divino non aliter differunt, nisi quod beneficium praecedant Preces, Gratiarum Actiones sequantur; cum tam harum, quam illarum finis unicus est; nempe, ut beneficiorum tam praeteritorum, quam futurorum, Deum Authorem esse agnoscamus. Tertio loco, Dona, id est Sacrificia & Oblationes (si in suo genere sunt optima) signa honoris sunt, & Cultus Divini pars Rationalis. Quartò, signum Honoris Deo exhibendi est, non Iurare nisi per Deum; illum enim solum esse scrutatorem cordium, jurando contitemur. Quintò, pars Cultus Rationalis est, de Deo non nisi consideratè loqui; signum enim est Timoris, & Timor Potentiae Divinæ Confessio. Nomen ergo Dei non temerè usurpandum est, de Deo non nisi consideratè loqui; signum enim est Timoris, & Timor Potentiae Divinæ Confessio. Nomen ergo Dei non temerè usurpandum est, neque sine causa necessaria; nempe inter Cives ad certitudinem Iudiciorum, aut inter gentes ad evitanda bella. De Natura autem Divina disputare honori Deo debito contrarium est; supponitur enim, de Regno Dei sciri nihil posse, nisi per Rationem Naturalem, id est per Principia Physica, quae tantum abest, ut naturam Divinam patefacent, ut ne nostram quidem aut cujusquam rei minimae naturam nos docere possint. In Attributis ergo Divinis respiciendum non est, ad Definitiones vocabulorum, sed ad quam significant honoris Intentionem. Sextò, in Precationibus, Gratiarum actionibus, Oblationibus, & Sacrificiis dictamen Rationis Naturalis est, ut sint omnia in suo genere optima. In Precationibus & Gratiarum actionibus Ditiones, Verba, & Oratio tota si subita, levia aut rustica sint, è cultu Divino, ubi omnia pulchra & decenter composita esse debent, ejicienda sunt; nam Deum alioqui non honoramus quantum possumus. Quod Gentes Imagines pro Deo coluerunt, fecerunt absurdè; sed quod Carminibus & Musica, tum Vocali tum Organica id fecerint, laudabile erat. Septimò, dictat ratio Naturalis non solum ut secreto colamus, sed etiam, & præcipue in publico coram hominibus. Nam absque eo, id quod in Cultu gratissimum est, nempe ut alii ad colendum Deum perducantur, perit. Postremò, Legibus obedire (nempe Legibus Naturæ; nam loquimur hic de Cultu Naturali) optimus omnium Cultus est; sicut enim apud Deum acceptior est Sacrificiis omnibus Obedientia; ita etiam mandata Dei parvi facere, maxima est contumeliarum. Atque hae sunt Divini Cultus Leges Naturales. Quoniam autem Civitas Persona unica est, unicum exhibere Deo cultum
poteſt, id eſt Cultum Legibus Civibus imperatum; qui Cultus publicus dicitur, nec poteſt eſſe, niſi uniformis.
Cumque Verba omnia (& proinde Attributa Dei) significationem suam habeant à consenſu & constitutione hominum, Attributa illa pro signis honorandi habenda ſunt, quae ita haberi volunt homines. Quodcunque autem voluntate hominum fieri poteſt, ubi nulla alia Lex eſt præter Rationem; fieri etiam poteſt, volente Civitate, per Leges Civiles. Quod autem à Civitate fieri poteſt, idem etiam per illum qui
Summam habet in Civitate Poteſtatem fieri poteſt. Signa ergo honorandi Deum, quae constituit is, qui Summam habet Poteſtatem, pro talibus in cultu Divino publico, à privatis hominibus accipienda ſunt.
Sed quia non omnes actiones poſſunt Honorificae fieri per constitutione hominum, (cum aliae Honoris, aliae Contumeliae naturaliter signa
ſint) de iis actionibus solis, an in Cultum Divinum admittendae ſint, conſtituere poteſt Civitas, quae ſuâ Naturâ nec Honorem nec Contumeliam ſignificant; & quod ſtatuerit Civitas observari deſbet.
Haſtenus de Regno & Cultu Dei Naturali diſcum eſt. Addam de poenis Naturalibus hoc tantum, quod peccata non constitutione con-
ſequantur, ſed natura. Nulla ſerè eſt humana Actio quae initium non ſit catenae cuiusdam consequentiarum, adeo longae, ut ad finem ejus prospicere Providentia humana nulla poſſit. Concatenantur autem accidentia jucunda & moleſta adeo insolubiliter, ut qui jucundum ſumit, molestum quod adhaeret, quanquam improvisum, necessario etiam accipiat. Quemadmodum vim inferentes punit vis aliena; intemperantiam puniunt morbi, &c. &c. tales ſunt quas voco Poenas Naturales.
De Civitatis Constitutione, de Iure Summam habentium Poteſtatem, & de Officiis Civium, quae à Principiis Rationis Naturalis deducenda erant, quae dicenda habui dixi omnia; firma, perspicua, &c
Ingeniis liberis (ut puto) placitura.
Sed dum multitudinem eorum cogito, quorum Consiliis ut ſint falsa, expedit; quando illos qui doctrinas contrarias sustinent, ne
Bello quidem Civili punitos, emendari video; cumque doctrinis Gracorum & Romanorum veterum seditiosis Ingenia optima innutriſſi intelligo, vereor, ne ſcriptum hoc meum reipublicae Platonicae, Vtopiæ,
Atlantidi, ſimilibusque ingeniorum lusibus annumeretur. Non despero, tamen, quin Regibus integris in sua Iura; Doctoribus in officia sua, &c
Civium attentius inspiciens, hae ipſa Doctrina consuetudine mitior ſaeta, tandem aliquando ad bonum publicum communiter recipienda ſit.