C A P V T XXXII.
De Politica Christiana Principiis.
Actenus Summarum Potestatum Iura, Civiumque officia à Principiis purè Naturalibus deducta sunt; nimirum à Definitionibus vocabulorum consensu hominum approbatis. Sed ad ea, quae dicenda sunt de Natura & Jurebus Civitatis Christianae, cuius cognitio dependet magna ex parte à Voluntatis Divinæ revelationibus supernaturalibus, adhibenda sunt Principia alia, nempè verbum Propheticum.
Veruntamen Sensibus, Experientiæ, & (quod Verbum Dei indubitatum est) rectæ Rationi, renuntiandum non est. Sunt enim illa instar Minæ, quæ à Servatore nostro hominibus ad negotiandum data est, nec in Fide implicitâ, quasi in sudario involuta, reponenda; sed ad Iustitiam, Pacem, veramque Religionem expendenda. Quanquam enim in Verbo Dei Rationem humanam superantia multa sint, id est, quae Ratione Naturali neque demonstrari, neque consutari possunt, contra tamen rectam Rationem nihil reperitur.
Quoties ergò in locum aliquem difficiliorem, quàm ut à nobis examinari possit inciderimus, intellectum nostrum verbis ipsis sine examine Philosophico, (propter mysteriorum Divinorum incomprehensibilitatem) debemus subjicere & captivare. Mysteria enim; ut pillulæ quas morbo laborantibus praescribunt Medici, si deglutiantur integræ, sanant; mansæ autem plerumque revomuntur.
Subjectio autem intellectus non ita intelligitur, ac si teneretur aliquis, alicujus alterius sententiae consentire; nam Sensus, Memoria, Intellectus, & Ratio nostra in Potestate nostrâ non sunt; sed tales sunt, quales res ipsæ necessariâ in nobis efficiunt. Intellectum tunc subjicere dicendi sumus, quando illis, quorum est de doctrinis statuere, non contradicimus.
Alloquitur homines Deus aut Immediatè, aut alterius hominis, cui Immediatè loquutus ante erat, Mediatione. Quo modo hominem Immediatè alloquatur, intelligi fortè potest ab iis, quos ita alloquutus
est; sed idem ut ab alio intelligatur, si non impossibile, certè difficilimum est. Nam si quis mihi diceret, Deum sibi supernaturaliter, & immediatè loquutum esse, dubitant an id verum esse, non facile intelligo, quibus argumentis mihi Fidem faceret. Siquidem ita dicit is, cui debeo obedire, obedire teneor, eatenus, ut neque verbo, neque facto disssenum meum patefaciam. Ut credam autem, non potest cogere. Quod si, qui Authoritatem nullam habeat, hujusmodi aliquid dicat, causa nulla est, neque ut credam, neque ut obediam.
Quibus Deus loquutus est in Scripturis Sacris, non Immediatè loquutus est, sed per Prophetas, idque omnibus æqualiter. Qui Deum in Somnio ad se loquutum esse dicit, Deum ad se loquutum esse somniasse se dicit. Somnia autem aliena pro Verbo Dei nemo accipiet, praesertim si somnia maximà ex parte naturalia esse, & ab arrogantia & superbia somniantis procedere posse sciat. Qui Visionem à Deo vidisse, aut Vocem audisse se dicit, somniasse credetur; sàpe enim & facile vanis & imperitis hominibus somnia illudunt. Qui supernaturaliter inspiratam sibi esse à Deo doctrinam aliquam novam dicit, à sapientibus, ingenii sui admiratione insanire intelligetur. Quanquam autem in Somnio, in Visione, per Vocem, & per Inspirationem hominem alloqui potest Deus omnipotens dicenti tamen Deum sibi ita loquutum esse, credere obligatur nemo, homini scilicet qui & errare, & (quod pejus est) mentiri potest. Quibus ergo rationibus sine Divina revelatione intelligere possibile est, quis sit vel non sit Prophetà verus? In quadringentis Prophetis quos consuluit Rex Israelis de bello gerendo contra Ramoth-Gilead, verus erat unicus Micaiah. Prophetà ille, qui missus à Deo est, ad Prophetandum contra Altare, quod extruxerat Ierobeam, Prophetà Dei erat, & miracula operatus est coram Rege; idem tamen ab alio Prophetà deceptus est, qui Divino nomine abusus est. Si Prophetà Prophetam non cognoscet, quomodo possibile est, ut voluntas Dei certò, praeterquam Ratione Naturali, cognoscatur? Respondeo, duo esse in Scripturis indicata Prophetæ veri signa, quibus conjunctim (non seorsim) Prophetà verus dignoscatur. Seorsim (inquam) neutrum horum signorum sufficit. Si surrexerit (dicit Deus Deut. 13.) in mediotui Prophetà, aut qui Somnium vidisse se dicat, & praedixerit signum atque portentum, & evenerit quod loquutus est, & dixerit tibi, Eamus & sequamur Deos alienos quos ignoras, & serviamus eis; non audies verba Prophetæ illius aut Somniatoris &c. Prophetà autem ille & sìtor Somniorum interficietur; quia loquutus est, ut vos averteret à Domino Deo vestro.
In his Verbis notanda duo sunt; primum, quod Deus miraculorum operationem solam pro nota Prophetae veri haberi non vult, sed quod miraculum fieri patitur, ut constantiam populi sui experimento tente. Miracula fecerunt etiam Incantatores Aegyptii, non tamen illis credendum erat. Secundum, quod quantumvis magnum sit miraculum, si tendat tamen ad rebellionem contra Regem, aliud non est praeter fidelitatis populi probationem. Similiter, postquam servator noster Iesus Christus pro vero Messiah, id est pro Rege a Discipulis agnitus esset, monere illos de Miraculorum periculo non omisit. Nolne (inquit) credere; surgent enim Pseudochristi & Pseudoprophetae, & dabunt signa magna & prodigia, ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. Unde constat fieri posse miracula etiam a Pseudoprophetis, nec tamen ut doctrina eorum pro Verbo Dei recipienda sit. Et S. Paulus ad Galatas cap. 1, vers. 8. Si ego, aut Angelus de Cælo Evangelium alind praedicaverit vobis, quam quod ego praedicavi, Anathema sit. Quid autem erat, quod praedicaverat Paulus, nisi quod Iesus Christus erat Rex Judæorum; adeo, ut praedicatio omnis contra Potestatem Regiam, juxta sententiam S. Pauli Anathematizanda sit.
Sicut autem miraculorum operatio, si doctrina, quam operator introducere conatur, contraria sit Doctrinæ, jam a Deo institutæ; ita verae Doctrinæ praedicatio sine miraculi operatione, Revelationis immediatæ signum est insufficiens. Itaque qui Doctrinam veram praedicat, si sine dato Miraculo sibi credi, ut Prophetæ postularet, audiendus non esset, ut patet ex Deut. 18, 21. Quod si tacita cogitatione responderis; Quomodo possim intelligere Verbum, quod Dominus non est loquutus; hoc habebis signum. Quod in nomine Domini Prophetæ ille praedixerit, & non evenierit, hoc Dominus non est loquutus, sed per tumorem animi sui Prophetæ confinxit, & idcirco non timebis eum. Sed poterit aliquis hic objecere, Cum Prophetæ praedixerit aliquid futurum, quomodo scire possimus, utrum futurum sit, necne. Praedicere enim potest, quod post tempus longissimum futurum sit; vel indefinitè, quod futurum sit aliquando. Itaque signum hoc inutile erit. Quare ut Prophetæ aliquis agnoscatur, confirmari debent, quæ praedicit, per eventum, aut praesentem, aut paulò post futurum. Patet ergo, duo hæc signa, nempe Religionis receptæ praedicationem, & Miraculorum operationem, conjunctim attendere, non scorsim, quis verus sit Prophetæ, id est, quis sit, ad quem Deus immediate loquutus est.
Cestantibus autem jam pridem Miraculis, signum, quò Revelationem, aut Inspirationem hominis cujusquam privati cognoscamus, aut ad Doctrinam ejus recipiendam obligemur, habemus nullum, praeter Scripturas Sacras, quae a tempore Apostolorum, miraculorum locum supplant, & Prophetiae cessationem latis compensant. Ex quibus Scripturis, per interpretationem rectam, cautamque ratiocinationem, praecpta & regulae ad scientiam officiorum nostrorum, tum erga Deum, tum erga homines, necessariae, sine Enthusiasmo, aut Inspiratione supernaturali facile depromi possunt. Ex illis ergo eorum, quae de Iure Summae Potestatis Civitatis Christianae dicturus sum, Principia sumenda sunt. Itaque in Capite proximo, de Libris, Scriptoribus, Scopo & Authoritate Sacri Biblii dicendum est.