Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T XXXIII.

C A P V T XXXIII.

De numero, Antiquitate, Scopo, Authoritate, & Interpretibus Librorum Sacrorum.

Libri Sacri illi sunt, qui pro vitae Christianae Canone sive Regulâ habendi sunt. Quoniam autem vivendi Regulae, illis quibus praescribuntur, si illas observare obligantur Leges sunt; quaestio oritur de Legibus per totum orbem Christianum, tum naturalibus tum civilibus, quam Authoritate Leges factae sint. Quanquam enim in Scriptura Sacra, quas Leges unulquisque Rex, sive Coetus Christianus constitueri in Dominio suo debeat, definitum non sit; quas tamen constitueri non debet, definitum est: Cum autem ostentum sit supra, illos, qui Summam habent in Civitate sua Potestatem solos Legislatores esse; sequitur, Libros illos solos Canonicos, id est Leges esse in unaquaque Civitate, quae Summi Imperantis Authoritate latae sunt. Imperantium omnium Imperator Deus quidem est, & illi a Civibus praestanda est obedientia; quicquid in contrarium jubeat Rex terrenus. Sed de obedientia Deo praestanda controversia nulla est, sed quando & quid loquutus sit Deus; id quod ab iis, quibus nulla data est Revelatio supernaturalis, sciri non potest, nisi per Rationem illam naturalem, qua Pacis & Iustitiae obtinendae causa, Authoritati Summarum Potestatum sese submiserunt. Quare nullos ego Libros pro Scriptura Sacra agnoscere debeo, praeter eos, quos sancivit Ecclesia Anglicana. Quinam autem illi Libri sint, non est opus hoc loco recensere. Testamenti Veteris numerat Iosephus viginti & duos: nempe Mosis quinque, Prophetarum tredecim & reliquorum quattuor. Eosdem numerat Hieronymus, nimium, Mosis quinque; Prophetarum Octo, & Hagiographorum novem. Vterque Librum Sapientiae Solomonis, Ecclesiasticum, Judith, Tobiam, primum & secundum Machabaeorum, à Canone, excludit. Eosdem solos transtulerunt Septuaginta Interpretes in linguam Graecam, homines Iudaei Graecae linguae periti, iustu Regis Ptolomaei. De Libris Testamenti Novi inter Ecclesias Christianas controversia nulla est. Librorum Sactorum Scriptores qui fuerint, ex Historiis ostendi non potest; ipsorum ergo Librorum lumine investigandi essent, si omnino investigari possent, quod lumen etsi uniuscuiusque Libri Scriptorem non ostendat, ostendit tamen, quo serè tempore quisque Scriptus fuerit.

Liber Pentateuchi Scriptorem habuisse Mosim non videtur, sed potius de Moše, quam à Moše scriptum esse. Legimus Capite ultimo Deuteronomii vers. 6. Et non cognovit homo Sepulchrum ejus usque in presentem diem, id est, usque in diem, in quo Liber ille scriptus erat. Scriptum ergò esse, longo post mortem Mosis tempore, manifestum est. Quod Mosem verba hae scripsisse per Prophetiam dicant, ineptum est. Rursùs in libro Genesios cap. 12. vers. 6. legimus, Perransuit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallum illustrem; Chananeus autem tunc erat in terra. Quae verba esse non possunt, nisi ejus, qui tunc scripsit, quando in ea terra Chanaeus non erat. Non sunt ergo ea verba Mosis. Rursus Num. 21. vers. 14. Sic legimus: Dicitur in Libro bellerum Domini. Sicut fecit in Mari rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. Quae scribi à Moše ipso non potuerunt. Ea sola scripsit Moses; quae à Scriptore Pentateuchi scripsisse dicitur, nempe volumen Legis, quae habetur in Deuteronomio à Capite undecimo usque ad finem Capitis vicesimi septimi, & quam in aditu terrae Chanaeae lapidibus inscribi jussit Deus. Volumen hoc scripsit ipse Moses, tradiditque Sacerdotibus, Senioribusque Israelis, Israelitis omnibus in feste Tabernaculorum septimo quoque anno recitandum. Atque hae Lex ea est, quam Deus à sacerdotibus & levitis transcriptam, à Regibus populi Israelitici futuri legendam esse jussit.

Quod Liber Iosuae longo tempore scriptus sit post mortem ejus, ex Libro ipso colligi potest. Cum in medio alveo Iordanis erexisset Iosua, in monumentum transitus Hebraeorum duodecim lapides; scriptor Libri de illis dicit, Et ibi sunt usque in presentem diem. Ios. 4, 9. Similiter Ios. 5, 9, cum dixisset Deus ad Iosuam, Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Dicit Scriptor, Vocatum est nomen loci illius Galgala, usque in presentem diem. Hae & alia argumenta similia, ex aliis locis Libri Iosuae, ut Ios. 8, 29: 13, 13: 14, 14: 15, 63.

178 De Civitate Christiana. Cap. 33.

ostendunt Librum Iosuæ scriptum esse satis longo tempore post illius mortem.

De libro Iudicum ex cap. 18, 30, manifestum est quod post Captivitatem decem Tribuum scriptus sit. Vbi dicitur, Posuerunt sibi scutpile, & Ionathan ac filios ejus Sacerdotes in tribu Dan, usque ad Diem captivitatis suæ.

Liber Ruth scriptus est, ut videtur ex cap. 1, 1. post Librum Iudicum.

Quod Libri Samuelis post mortem illius scripti fuerint, ostendunt loci tequentes 1 Sam. 5, 5: 7, 13, 15: 27, 6: & præterea 30. 25, ubi, postquam David partem spolii illis qui remanerunt ad sarcinas æquam cum descendentibus ad prælium adjudicasset, dicit scriptor, Et factum est hoc, ex die illa, & deinceps constitutionum & praesinitium quasi Lex in Israel usque in diem hanc. Item 2 Sam. 6, 4. ubi David propter Mortem Vzzæ contristatus est, dicit Scriptor, Vocatum est nomen loci: illius Percussio Vzzæ usque in diem hanc.

Loci ex Libris Regum & Paralipomenon similes ante dictis, nempe 1 Reg. 9, 13: 9, 21: 10, 12: 12, 19: 2 Reg. 2, 22: 8, 22: 10, 27: 14, 7: 16, 6: 17, 23: 17, 34: 17, 41: 1 Paral. 4, 41: 5, 26. ostendunt Scriptos esse illos Libros longo tempore post res ipsas gestas. Quod autem etiam post Captivitatem Babylonica, argumento est, quod ipsa historia in Captivitatem desinit. Facta enim vetustiora esse necesse est, quam historiam, multò magis, quam Libri illi, qui Historiam citant, ut faciunt hi Libri, qui citant Annales Regum Israel, Librum Prophetæ Samuelis, Librum Prophetæ Nathan, Librum Prophetæ Abijah, Visionem Iehdo, Libros Prophetæ Serviah, & Prophetæ Addo.

Quod Libri Esdræ & Nehemiah scripti fuerint post reeditum à Captivitate ex Libris ipsis manifestum est, reædificationem murorum & domuum Ierusalem, & Pacti renovationem, & Politiae ordinatorem enarrantibus.

Liber Esther in ipsa Captivitate, vel post eam scriptus est.

Temporis, in quo scriptus sit Liber Iob, notam in ipso nullam invenio. Quanquam autem personam veram, non ficitam suisse Iobum (ex Ezekiel 14, 14. & Iac. 5, 11.) certissimum sit; Liber tamen ille Historicus non videtur, sed Tractatus Moralis de Quæstione antiquâ, Quare improbis in hac vita bene, probis autem plerumque male est. Id, quod ex eo probabilius fit, quod à principio Libri utque ad tertii Capitis, verbum tertium, nempe querimoniarum Iobi initium, oratione prosa Hebraice, scriptus est; inde autem usque ad ultimi

Capitis versum sextum Versu Hexametro, & rursus quod ultimi Capitis restat oratione prosa. Ita ut disputatio circa quaestionem tota Versus sint; prosa autem in sola Praefatione & Epilogo inveniatur. Versus autem neque illis, qui in magnis doloribus constituti sunt, ut Iob, nec illis qui consolaturi miseros veniunt, ut amici ejus, stilus usitatus est, sed Philosophis moralibus priscis frequentissimus.

Psalmi maxima ex parte à Davide scripti sunt ad usum Chori, alii non multi aliquos Authores Mosèm, Sanctosque homines aliquos habent; quorum aliqui vixerunt post reditum à Captivitate, ut Psalmus 137, & Psalmus 126, & temporibus Antiochi scriptus Psalmus 79.

Maxima item pars Proverbiorum Solomonis sunt; sunt autem eorum aliqua scripta ab Agur, aliqua à matre Regis Lemuel. Collecta autem in Librum unum tuisse à Solomone verisimile non est. Liber ergo ille post tempora Solomonis scriptus est.

Ecclesiastes & Cantica Canticorum, quin Solomonis sint, dubium nullum est.

Prophetarum antiquissimi sunt Sophonias, Ionas, Amos, Hosea, Isaia, & Micajah, vixeruntque temporibus Amasia, & Azaria (alias Oziæ) Regum Iudaææ. Liber Iona non tam Prophetia ejus est (continetur enim tota his verbis, quadraginta dies & Nimive destruetur) sed perversitatis & contumaciæ ejus Narratio historica. Author ergo Libri illius non fuit Prophetia ipsius. Liber Amos prophetia ipsius est. An tamen ab ipso scriptus, sit non apparent.

Ieremias, Abdias (sive Obadias) Nahum, & Habacuc, Iosia temporibus Prophetaverunt. Vtrum autem Prophetias suas ipsi scriptas ediderunt, sciri non potest. Id quod etiam de Ezechiele, Daniele, Aggeo, & Zacharia, qui vixerunt in Captivitate ipsa, dicendum est.

Quando autem prophetaverunt Joel & Malachias, ex ipsorum Prophetii non apparent. Veruntamen manifestum satis est veteris Testamenti Scripturam totam, ea forma, quam nunc videamus, neque ante reditum à Captivitate Babylonica, neque post Ptolomæi Philadelphi tempora editam suisse. Quod si Libris Esdræ Apocryphis fides habenda sit, ab ipso Esdra edita est; nam Libri secundi Cap. 14. vers. 21,22, &c. Sic scribitur: Quoniam Lex tua incensa est, propter quod nemo scit quæ à te facta sunt, vel quæ incipient opera. Si invini in te gratiam, immittite in me Spiritum Sanctum, & scribam omne quod factum est in seculo ab initio, quæ erant in Lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, & qui voluerint vivere, in novissimis, vivant. Deinde vers. 45. Et factum est, cum complevissent quadraginta dies, loquutus est Altissimus

tissimus dicens: priora quae Scriptisti, in palam pone, & legant digni & indigni; novissimos autem Septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo.

Scriptores Testamenti Novi vixerunt omnes tempore ipsius Christi, & (exceptis Paulo & Luca) illum viderant. Tempus autem, in quo Testamenti Novi Libri primùm ab Ecclesia pro ipfiorum scriptis agniti & recepti sunt, tempore Apostolorum aliquanto posterius erat. Sic ut enim Libros Testamenti Veteris altius derivare non potuimus; quam ab Esdra, qui auxilio Spiritus Sancti, perditos restituit; ita Libri Testamenti Novi ab altiore tempore derivari non possunt, quam ab eo, quo Rectores Ecclesiarum illos collegerant, probaverant; & ut scriptos ab Apostolis & Discipulis Christi, quorum nominibus inscribuntur, nobis commendaverant. Enumeratio Librorum tum Veteris tum Novi Testamenti prima, est in Canonibus Apostolorum facta à Clemente primo (post Petrum) Episcopo Romano. Sed quoniam de Canonibus illis controversia est, Scripturae Sacrae, qualem habemus nunc, receptio publica, Concilio Laodicensi attribuenda est; quod Concilium habitum est Anno post Christum natum 364. Quanquam autem eo tempore apud Doctores Ecclesiae ambitio prævaluerat, in tantum, ut Imperatores etiam Christianos, pro Ovibus, non pro Pastoribus, & Imperatores non Christianos, pro Lupis habere, Doctrinasque suas pro Legibus non pro Consilio valere vellent; & de piis fraudibus cogitare inciperent; non tamen adducor, ut illos credam exemplaria Testamenti Novi corrupisse, in manibus eorum solis tunc fere existentia. Nam si hoc facere voluissent, Doctrinis suis multis secisset illa magis favorabilia. Dubium igitur non est, quin Testamenta Vetus & Novum, ut nunc extant, Monumenta vera sint earum rerum quae dictae & factae sunt à Prophetis, & Apostolis, & aliis Scripturae Sacrae Scriptoribus. Dubium etiam non est quin potuerit Ecclesia in Canonem etiam alios Libros recipere à Iudaeis quamquam lingua Hebraea non scriptos, si modo cæteris Doctrinam non contrariam continuissent. Non enim à Scriptoris Dialecto, sed à Doctrina, partimque etiam à tempore scriptionis, an Liber aliquis in Canonem recipi mereatur, judicandum est. Erant autem in Iudæa Sancti viri Iudæi, qui linguam Graecam perfectè calluerunt. Sed Libri non à Scriptoris, sed ab Ecclesiae Authoritate recipiendi sunt. Librorum autem Sacrorum Authoritati non parùm addit, quòd et si diversis temporibus à diversis hominibus scripti sint, eòdem tamèn Spiritu omnes scripserint, & in unum & eundem Scopum conspirârint, nempe explicationem Iuris Regni Cœlestis, in Deo Patre, Filio, & Spiritu

Spiritus Sancto. Nam Liber Genesios Genealogiam populi Dei deducit à Creatione usque ad exitum eorum in Ægyptum. Reliqui quatuor Libri Mosis explicant Regni Coelestis Institutionem & Leges. Libri Iosue, Indicum, Ruth, & Samuelis, populi Dei gesta narrant usque ad Regem Saul, quo tempore Regnum Dei reculantes, Regem postulaverunt ad morem Gentium vicinarum. Reliqua Historia Veteris Testamentis, Davidis Lineam per Reges Iudae describit, usque ad Captivitatem; ex qua Linea oriri debuit Regni Coelestis restitutor, Servator noster Dei filius: cujus adventus in Libris Prophetarum praedictus est. Hujus vitam & facta scripserunt Evangelistae. Postremo, Apostolorum Acta, & Epistolae adventum declarant Spiritus Sancti, & ab eo datam Ecclesiae Authoritatem, & Gratiam, ut praedicatione sua homines ad salutem in Christo invitarent.

Quaestio hodie disputatur inter Christianae Religionis Sectas: Vnde habeant Scripturae Sacrae, eam quam habent Authoritatem; quae quaestio proponi solet sic, Qui scimus Scripturas esse Verbum Dei; difficultatemque habet tantummodo à quaerendi modo. Nam quod Deus ipse Scripturae Sacrae Author sit agnoscunt omnes, & credunt. Quod autem id sciant, nisi à Deo ipso supernaturaliter revelatum esset, impossibile est. Quaestionem hanc proponunt alii sic; Cui credimus Scripturas esse Verbum Dei? Cui quaestioni, quia, ut id credant diversi homines propter causas diversas inducuntur, responsio universalis dari non potest. Quaestionis status verus hic est, qua Authoritate Scripturae Sacrae sint Leges.

Quatenus non differunt Scripturae à Legibus Naturae, dubium non est, quin sint Leges Dei, Authoritatemque habent, omnibus, qui Ratione Naturali praediti sunt manifestam. Sed Authoritas hae alia non est, quam quae Doctrinae omni morali, si vera sit, attribuenda est.

Si Leges à Deo ipso factae sint, nempe Leges Divinæ positivae, nulla accedente Authoritate humana, illis solis Leges sunt, quibus Deus ipse ita promulgavit, ut nulla illis per ignorantiam relinquatur exculatio.

Illi igitur quibus Deus non revelavit supernaturaliter, quod Scripturae ab illo sint, vel eos, qui illas praedicant, ab eo missos esse, nulla, ut eas recipient, Authoritate obligantur, praeterquam ejus, qui Summam habet in Civitate Potestatem. Is enim Legillator solus est. Rursus, si Authoritas Civitatis non sit, quae Scripturas facit esse Leges, Authoritate aliquà alià vel privatà vel publicà id fiet. Si privatà, is solus ad obedientiam tenetur, cui Deus illas supernaturaliter

pro Legibus dictavit. Nam si unus quisque pro Legibus Divinis habere obligaretur, quicquid aliquis praetextu Inspirationis vel Revelationis obtruderet (in tanto hominum numero, qui per arrogantiam, vel ignorantiam, somnia, phantasmata Insaniamque pro Spiritus Divini testimonii accipientium, vel per Ambitionem falsò jactitantium) impossibile esset, ut Leges ullae pro Divinis agnoscerentur. Sin Scripturae Leges fieri non possunt sine Authoritate publica, Authoritas illa Civitatis erit, vel Ecclesia. At Ecclesia si una Persona sit, eadem res est cum Civitate; quae quidem quia constat ex hominibus Civitas; quia constat ex hominibus Christianis Ecclesia appellatur. Totus autem numerus Christianorum hominum, nisi una Civitate comprehendantur, non est Persona una; neque ulla existit Ecclesia Universalis, cujus Authoritate regendi sunt. Scripturae ergo non sunt Leges per Authoritatem Ecclesiae Universalis, Quod si Civitas una esset per totum orbem Ecclesia Universalis; sequeretur Reges Coetusque Summos, pro privatis personis habendos esse & ab una Universalis Poteestate per totum Orbem Christianum judicandos, deponendos & puniendos esse. Quæstio igitur de Authoritate Scripturarum reducitur ad hanc, Vtrum Reges Christiani, iique Coetus, qui in Civitatibus Christianis Summam habent Potestatem, liberi sint in suis iporum Dominii; an unum Vicario Christi subditi sint ab eo judicandi, condemnandi, deponendi, interficiendi, prout Vicario illi expedire bono communi Spirituali visum erit.

De qua Quæstione determinandum non est, antequam propius inspexerimus in Iura Regni Dei; ut sciamus inde, cujus sit Scripturas Sacras interpretandi Authoritas. Quicunque enim Potestatem habet legitimam faciendi, ut Scriptura aliqua pro Lege habeatur Potestatem etiam habet, ejusdem Scripturæ Interpretationem approbandi & improbandi.