C A P V T X X X I V.
De Significatione quam habent in Scripturis Sacris Vocabula Spiritus, Angelus, Inspiratio.
Cum rectè ratiocinandi fundamentum possum sit in significatio ne Vocabulorum; quorum Definitiones in Doctrina sequente non dependent (ut in Scientiis Naturalibus) ab arbitrio hominum, aut vulgi usi, sed à sensu, quem habent in Scriptura Sacra; necessarium est, antequam ulterius progrediar, ut ex Scriptura Sacra, Verborum
borum eorum Significationem stabiliam, quibus per ambiguitatem suam, ea, quae ab illis illaturus sum, reddantur obscura aut dubia. Incipiam autem a Vocabulis Corpus & Spiritus, quae in sermone Scholastico appellari solent Substantia Corporea & Incorporea.
Corpus significat universaliter id quod locum aliquem certum implet sive occupat; nec dependet (ut locus ipse) ab imaginatione nostra, sed pars est realis ejus, quod vocamus Vniversum. Vniversum enim, cum sit Corporum omnium Aggregatum, nullam habet partem, quae non sit etiam Corpus; neque dicitur propriè Corpus, quod non sit totius Universi aliqua pars: Quoniam autem Corpora, variè apparent, dicuntur etiam variis Subjecta esse Accidentibus, nimirum aliquando quiescere, modo Calida, modo Frigida; interdum Coloris, Odoris, Saporis vel Soni unius interdum alterius, & propter eam causam nominantur Substantia. Diversitas autem hae Apparitionum (quae oritur ab operatione varia corporum externorum in Organa lentiendi) facit, ut illas mutationibus Corporum Agentium attribuamus, & Accidentia esse putemus ipsorum corporum. Iuxta hanc Vocabuli Corporis acceptiorem, Corpus & Substantia idem significant; & proinde, vox composita Substantia Incorporea est insignificans, æque ac si quis diceret Corpus Incorporeum; neque illa neque vox Immaterialis in Scriptura Sacra usquam invenitur.
Iuxta sensum autem vulgi, non totum Vniversum pro Corpore haberi solet, sed partes ejus illae tantum quas agere in se ipsos aut Tactu sentiunt, quando resistunt, aut Visu, quando prospectum Impediunt. Itaque in Sermone vulgi Aer & Substantia Aeria, non habentur pro Corporibus, sed (quoties ab illis aliquid patiuntur) Ventus & Spiritus dicitur ut Spiritus Vitalis & Spiritus Animalis. Quod autem attinet ad Idola Cerebri, sive Phantasmata, quae videntur & non sunt; qualia in Speculis vel Somniis, vel etiam aliquando per Cerebri intemperiem vigilantibus apparent, Spectra sunt, &c (quod Apostolus Universaliter de Idolis dicit:) Nihil. Nihil, inquam, omnino ibi ubi videntur esse, neque in Cerebro ipso aliud quam tumultus ortus ab Organorum agitatione. Homines autem quorum animis aliis cogitationibus occupati, rerum causas non inquirunt, nesciunt, quomodo vocanda sint, & proinde facile persuaderi possunt ab illis, quorum Scientiam reverentur, ut vocent illa, non Spectra, sed Corpora; putentque compacta esse ex Aëre per Potentiam aliquam Supernaturalem; etiam persuaderi possunt alii, quod sunt Spiritus; propterea, quod in loco ubi videntur esse, Tactu percipere nihil possunt. Propria ergo significatio Spiritus in Sermone vulgi, aut Corpus subtile, fluidum, & invisibile est, aut Spectrum, id est Idolum seu Phantasma. Significationes autem Metaphoricae, praesertim in Scriptura Sacra, multae sunt. Sumitur enim aliquando pro Disputatione sive Inclinatione; ut quando dicimus Spiritum contradictionis, Spiritum immundum perversum, Spiritum Dei, pro contensio, pro immundo, pro pervertio nomine, pro eo qui se dispositus ad serviendum Deo. Aliquando etiam accipitur pro eminente qualibet facultate, vel etiam pro morbo animi insolito; ut ubi Egregia Sapientia appellatur Spiritus Sapientiae; & ubi homines mente capi Spiritu dicuntur possideri.
Vocabuli Spiritus Significationes in Scripturis Sacris alias non invenio. Siquidem ergo Scripturae loco alicui nulla harum significacionum sufficere potest, locus ille intellectum nostrum superare existimandus est. Nec mirum, cum Natura Dei incomprehensibilis sit, & Nomina ei attribuenda sunt, non tam ad naturam ejus, quam ad honorem quem illi exhibere debemus congruentia.
Gen. 1. 2. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Per Spiritum Dei, si intelligatur Deus ipse, Motus Deo, & per consequens Locus attribuitur; quae de Incorporeis intelligi non posunt. Gen. 8. 1. Ubi quando terra aquis (ut in principio) contesta erat, Deus diminuere illas volens Adduxit Spiritum super Terram & imminutae sunt aquae. In quo locus Spiritus videtur intelligendus esse pro Vento. Quid ni ergo pro eodem ponatur eriam praedicto Capite primo vers. 2.?
Gen. 41. 38. Sapientiam Iosephi appellat Pharaoh Spiritum Dei. Cum enim Iosephus ei consuluerat, ut virum Terrae Aegypti praeficeret Sapientem, & industrium, respondit Pharaoh, Num invenire poterimus talium virum qui Spiritu Dei plenus est. Exod. 28. 3. Loquaris cunctis Sapientibus corde, quos replevi Spiritu Prudentiae, ut faciant vestes Aaroni in quibus sanctificatus ministret mihi. Ubi rursus Prudentia, quamquam in re vestiaria tantum egregia, nominatur à Deo Spiritus Dei. Eodem sensu accipitur Spiritus, Exod. 31. ver. 3, 4, 5, 6, & 36, 31. Isa. 11. 2, 3. Et requiescit super cum Spiritus Domini, Spiritus Sapientiae & Intellectus, Spiritus Consilii & Fortitudinis, Spiritus Scientiae & Pietatis; & replebit eum Spiritus Timoris Domini. Ubi manifestè intelliguntur, non totidem Spectra, sive Substantiae Incorporeæ, sed Gratia excellentes in illum à Deo collocandæ.
In Libro Iudicum, Zelus & Fortitudo in populo Dei propugnando egregia vocatur Spiritus Dei, Iudic. 3. 10: 6. 34: 11. 29: 13. 25: 14. 6, 19: De Saul'e, cum nuntiaretur illi Ammonitarum in homines ex labes Gilead contumelia, dictum est 1. Sam. 11. 6. Quod insinuit Spiritus Domini in Saul'em, cum audisset verba hæc, & iraunsest furor ejus nimis. Intelligi autem hoc loco Phantasma, verisimile non est, sed zelus ingenus crudelitatem Ammonitarum puniendi. Similiter per Spiritum Dei qui venerat super Saulem, cum Prophetis intererat, canticis & musicâ (1 Sam. 19. 20) laudans Deum, non Spectrum intelligitur, sed subitus & improvisus Dei colendi zelus.
1 Reg. 22. 24. Interrogat Michaiam, Pseudopropheta Zedekias, Mene ergo divisit Spiritus Domini & loquutus est tibi? Intelligi autem hoc de Phantasmate non potest, quia Michaias eventum praelii, non ab Inspiratione, sed à Visione prophetaverat.
Etiam in libris Prophetarum, qui per Spiritum Dei, id est per Donum Dei speciale Prophetabant, praescientia, quam habuerunt rerum futurarum, non à Substantia aliqua Incorporea sibi infusa, sed à Somnio vel Visione supernaturali profecta est.
Gen. 2. 7. Legimus, Fecit Deus hominem ex pulvere terrae, & spiravit in nares ejus spiraculum vitae, & factus est homo in animam viventem. Vbi per spiraculum vitae significatur hoc tantum, Deum illi dedisse vitam. Et Iob. 27. 3. quamdiu Spiritus Dei est in naribus meis, significat quamdiu vixero; & Ezech. 1. 20. Spiritus Vitae erat in rotis, id est rotae viventes erant; & (Ezech. 2. 3.) & ingressus est in me Spiritus, postquam loquutus est mihi, & statuit me super pedes meos, id est recepi robur vitale, non quod ingressa sit in illum Incorporea aliqua Substantia.
Num. 11. 17. Auferam de Spiritu uno, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, & non tu solus graveris; nempe Septuaginta Senioribus. Tunc vero duo ex illis septuaginta, in castris dicuntur prophetae; quod cum Iosua Mois narrasset, monuissetque ne permitteret, Moses non consensit. Constat hinc nesciisse Iosuam, quod per Authoritatem Mois prophetarent. Spiritus ergo hoc loco, pro Authoritate ponitur. Eodem sensu legitur Deut. 34. 9. Joshua vero filius Nun repleus est Spiritu Sapientiae, quia Moses posuit super eum manus suas; & obedierunt ei filii Israel. Accepit enim Joshua à Moise Authoritatem regendi (post seipsum) populum Israëliticum.
Rom. 8. 9. Nisi quis Spiritum Christi habeat, non est ejus. Vbi non intelligitur Phantasma Christi, sed Doctrina Christiana. Item 1 Iohan. 4. 2. In hoc cognoscitur Spiritus Dei. Omnis Spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Spiritus hoc loco significat Fidem Christianam, sive confessionem non factam, articuli hujus Iesus est Christus; non pro Substantia Incorporea.
Verba illa (Luc. 4. 1.) Iesus plenus Spiritu Sancto, pro zelo perficiendi opus, quod ipsi à Patre suo mandatum erat, intelligere facile est; sed de Christo dicere, quod plenus erat Substantia Incorporea duriusculum est. Spiritus haec tenus non Substantiam incorpoream, sed vel Substantiam, propriè dictam & realem significat Metaphorice quattuor aliquam excellentem.
Discipuli Christi cum illum viderent (Matth. 14. 26. & Marc. 6. 49.) ambulantem super mare, dixerunt Spiritum esse; non quod eum Phantasma esse existimarent, dictum enim est; quod viderunt illum omnes; id quod à natura Phantasmatum alienum est. Potuerant tamen forte credere, quod esset ex Aëre compactum Corpus. Quod de illis quoque dici potest qui Petrum è carcere à Deo liberatum, dixerunt esse Angelum ejus; nam de Substantiis Incorporeis in Scripturis Iudæorum mentio omnino nulla est; sed tota illa Doctrina à Philosophis Graecis originem dicit. Negandum tamen non est, quin Apparitiones aliquae Substantiales esse possint. (Quid enim est quod Deus percicere non possit?) Neque quin sint (quoties eorum opera Deus utitur) Angeli; habent tamen dimensiones, & sicutem finiti sunt, locum impleunt & moveri possunt, sed non Incorporei, id est, non sunt nulli, nec cum videantur esse aliquid, sunt nihil.
Angelus, vox Graeca, apud scriptores tam sacros quam profanos, significat Nuncium; in Scripturis autem Sacris, plerumque Nuncium à Deo. Nuncius autem à Deo, est omne id, per quod Deus supernaturaliter praesentiam, sive Potentiam ejus extraordinariam manifestam facit, praecipue vero in Somniis & Visionibus.
De Creatione Angelorum in Scripturis Sacris disertis verbis nihil traditur. Scriptores igitur Ecclesiastici de Naturâ Angelorum dissentunt. Veterum autem Patrum aliquot eminentissimi corporeos eos esse putaverunt, alii nonnulli Incorporeos. Vocantur passim in Scripturis Spiritus. Sed Spiritus tum à Scriptoribus Iudæis tum Graecis, modo corpora subtilia, ut Aër, Ventus, Spiritusque animalium, modo Phantasmata existimantur; quae nec realia sunt, nec diutius permanent quam Somnium & Visio in qua apparent. Quae Phantasmata, sive Apparitiones, et si substantiae non sint, sed Accidentia Organorum sentiendi; quando tamen à Deo ad Voluntatem suam significandam, supernaturaliter producuntur, non impropriè Nuncii à Deo, id est Angeli appellantur.
Et sicut Gentes Phantasmata somniantium Substantias reales esse existimaverunt, & inde doctrinam suam de Bonis & Malis Dæmonibus deduxerunt: ita etiam Iudæi sine Veteris Testamenti Authoritate, tenuerunt ferè omnes (exceptis Sadducaeis) apparitiones illas esse Angelos; nec dependere omnino à Phantasia, sed esse Dei creaturas
turias permanentes; & ut Graeci, alios eorum Bonos esse, & Angelos Dei; alios Malos, qualis erat Spiritus Python, & Spiritus hominis mentecapti vel Lunatici & Epileptici. Nam hujusmodi homines apud Iudaeos habebantur pro Daemoniacis.
Si loca Testamenti Veteris ubi Angelorum mentio sit, consideremus, inveniemus, plerumque si non semper per Angelum Iadem aliquam, in Phantasia excitatam à Deo ad significandam praesentiam Divinam in operatione ejus aliqua supernaturali denotari.
Legimus Gen. 16. Apparitionem unam & eandem, & Angelum vocari & Deum, nam (vers. 7.) Angelus Domini vocatur; sed vers. 10. dicit idem Angelus ad Agar, jemen tuum multiplicabo valde, quae verba dici nisi à Deo non possunt. Constat ergo Angelum nihil aliud hoc loco significare, praeter Apparitionem Divinam, per vocem à Coelo praesentiam Dei testantem extraordinariam. Angeli, qui apparuerunt Lot, & vocantur Gen. 19.13. Viri; & quibus, cum essent duo, loquitur Lot, ut ad unum, & appellat Dominum, imagines erant in Phantasia ejus formatae à Deo, non minus quam apparitio vocatur Angelus, quae facta est ad Agar per Vocem. Angelus, qui apparuit Abrahamo (Gen.22.11.) sacrificaturo filium suum Isaac, Vox erat; attamen satis propriè Angelus appellatus est, ut qua nunciatum est illi ne filium interficeret. Angeli, quos vidit Iacob ascendenttes & descendenttes de Coelo per scalam (Gen.28.12.) in somno apparuerunt. Fuerunt ergo Somnium & Phantasma; quia tamen supernaturalia erant, & signa praesentiae Divinae, etiam Angeli. Item intelligitur ubi Iacob (Gen.31.11.) sic dicit, Angelus Domini apparuit mihi in somno. Illum autem quem hoc loco Iacob appellat Angelum, ipse te appellat Deum, dicens (vers. 13.) Ego sum Deus Bethel. Nec tamen hinc colligendum est Deum aut à Somniantibus aut à Vigilantibus videri posse.
Exod. 14.9. Angelus qui exercitum Israëliticum per mare rubrum, primo anteivit, & mox sequutus est, dicitur (vers. 19.) Dominus ipse, apparuitque non in forma humana, sed in forma Columnae, interdiu quidem Nubis, noctu autem Ignis; apparitio tamen hæc Angelus erat, quem Deus Mosi promisit conducendo exercitui; eademque descendisse dicitur, & sterisse ante ostium Tabernaculi, & cum Mose colloquutum esse. Itaque Motus & Sermo qui Angelis attribui solent, etiam Nubi, quando praesentiae Divinae Signum est Nubes, attribuuntur; Angelusque erat Nubes, non minus, quam si visus esset in specie formosi pueri, vel alatus, ut pingi solent Angeli. Non enim Forma, sed Visus facit Angelum. Visus autem eorum est, ut praesentiam Divinam in Divinis operibus, hominibus significant.
Exod. 33. 14. Moses rogaverat Deum, ut castra Israëlitarum comitaretur, ita ut ante Vituli Aurei adorationem semper comitatus erat; & illi respondit Deus praesentia mea comitabitur te; non dixit Mittam Angelum. Sed cum infaeret Moses, promisit illi Deus misfumur qui exercitum duceret; & postquam Tabernaculum juxta praeceptum Domini instruxerat Moses, misit Deus super Tabernaculum Nubem, qua manente maneret, & decedente castra moverent Israëlitae.
Loca Veteris Testamenti, ubi nominatur Angelus, omnia percurrere longum esset. Dico ergo summatim, textum in Testamento Vetere nullum esse, ex quo inferri potest, quicquam sub nomine Spiritus, aut Angeli significari, quod non habet Quantitatem, aut quod ab intellectu considerari non posset per partes, ita ut pars ejus una sit in uno loco, & pars proxima in loco proximo, & denique quod non sit corpus, prout corpus significat aliquid reale, & alicubi existens. Vbicumque autem Angelus in Scripturis legitur, ut Nuncius perspicue intelligitur. Itaque Iohannes Baptista appellatur Angelus. Christus vocatur Angelus Testamenti. Neque dubito quin (secundum hanc Analogiam) Columba, & Linguae Igneae in Evangelio, cum signa essent Divinæ praesentiæ, possent, nec impropriè vocari Angelii. Quod Legimus (Dan. 8. 16. & 12. 1.) nomina Angelorum Michaëlem & Gabriëlem, visio erat; dicit enim Gabriël, fac ut intelligat is Visionem hanc. Deus enim opus non habet, ut servos suos coelestes distinguat Nominibus, quæ ad Memorias Mortalium adjuvandas inventa sunt.
Neque in Testamento Novo locus ullus invenitur, unde probari possit, Angelos res esse permanentes & simul Incorporeas. Quod quidem Angeli aliqui Substantiæ sint, & permanentes, colligi potest ex verbis Servatoris nostri, Ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo & Angelis ejus; qui locus si malorum Angelorum permanentiam probat, corporeitatem unà probat. Ignis enim rerum Incorporearum, id est impatibilium pæna non est. 1 Cor. 6. 3. Nescitis quomam Angelos Indicabimus. 2 Petr. 2. 4. Si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni deraetos in Tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari. Iud. 1. 6. Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed delinquuerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis aeternis sub caligine reservavit. Quæ verba etsi naturam
turam Angelicam permanentem esse evincunt, materialitatem simul probant. Item (Matth. 22. 30.) In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in Cælis; unde colligitur, quod sicut homines, ita quoque Angeli in resurrectione erunt non incorporei, sed permanentes. Angeli itaque neque ex Veteri neque ex Novo Testamento probantur esse Incorporei.
Significatio vocis Inspiratio dependet à voce Spiritus. Significat autem propriè inflationem corporis alicujus subtilis, ut Aëris in locum aliquem ubi antè non erat; eo modo quo quis spirando vesicam inflat; id quod de rebus Incorporeis intelligi non potest. Vox ergo Inspiratio in Scripturis Sacris Metaphorice tantum usurpatur: Vt (Genes. 2. 7.) ubi Deus dicitur inspirasse in Adamum Spiraculum vitae, per Inspirationem intelligitur vivificatio. Et (2 Timoth. 3. 16.) Omnis Scriptura data est per Inspirationem Divinam. Item est ac si dixisset, Deus Spiritus sive Animos Prophetarum per suam gratiam disposit, quæ utilia futura essent ad Doctrinam, reprehensionem, correctionem, & instructionem in via ad salutem ubi autem S. Petrus (2 Petr. 1. 21.) sic dicit: Non enim voluntate humana allata est aliquando Prophetia, sed Spiritu Sancto Inspirati, loquenti sunt Sancti Dei homines, per Spiritum Sanctum intelligit vocem Dei in Somnio vel Visione supernaturali; sic enim loquutus est Deus ad Prophetas, non autem spirando. Item quando Servator noster spiravit in Discipulos suos dicens, Accipite Spiritum Sanctum, non voluit halitum suum, sed Divinam gratiam intelligi. Item Servator noster ipse, quando dicitur plenus Spiritu Sancto, non intelligitur Substantiam Divinam, eo tempore insusam esse (nam Deus erat Christus ab æterno) sed Divinas gratias in humanitatem ejus accumulatas. Postremò, Ioël. 2. 28. cum dicit Deus Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, & prophetabant filii vestri, & filiae vestrae, senes vestri Somnia somniabant, & juvenes vestri Visiones videbunt. Non intelligit juxta sensum literalem Spiritum effundi posse quasi aquam, sed intelligit ipsa Somnia & Visiones supernaturales.
Inspirationem igitur intelligere, tanquam Spiritus Dei in illos intraret propriè dictus, per quem prophetarent, vel Spiritus mali intrarent in Phreneticos, Lunaticos, vel Epilepticos, non est verbo illo uti secundum Sensum Scripturae Sacrae. Nam Spiritus Dei pro gratia sive Potentia Dei sumitur operantis per modum nobis ignotum. Etiam (Actor. 2. 2.) Ventus qui dicitur domum illam implèisse ubi congregati erant Apostoli in die Pentecostes, non ita intelligendus est, ac si Spiritus Sanctus, id est Substantia Divina ipsa Ventus
esse, sed pro signo externo praesentiæ Divinæ, efficientis in illis virtutes illas Sacras, quæ ad functionem Apostolicam erant necessefariae.