C A P V T XXXV.
De significazione in Scripturis Sacris vocabulorum Regnum Dei, Sanctum, Sacrum & Sacramentum.
Regnum Dei in Scriptis Theologorum, praesertim in Concionibus & Libris Devotionum, sumitur pro Fœlicitate Æterna, qua post hanc Vitam Electi in summo Cœlo fruituri sunt; quod Regnum Gloriarum vocant. Sumitur etiam pro Fœlicitatis hujus arrabone, nempe Gratia sanctificante, quod appellant Regnum Gratiae. Sed pro Monarchia Civilis propriè dicta, id est, pro Summa Potestate super Civis, per ipsorum suffragia acquisita, quæ est significatio Regni, nunquam sumitur. Contra in Scripturis Sacris invenio Regnum Dei, ubi qui sere significare Regnum propriè dictum, nempe Regnum quod constitutum est consensu populi Israëlitici, qui Deum in Regem sibi Pacto elegunt. Pactum autem erat hoc, quod Deus Israëlitis tradere terram Chanaan in possessionem æternam; & quod populus Deo obediret. Ab ipsa creatione mundi Deus in omnes homines regnavit non modo naturaliter sive jure Omnipotentiæ, sed etiam in quosdam homines quibus Voce imperavit. Sic regnavit super Adamum, Imperans, ne comedaret de arbore Cognitionis Boni & Mali, & puniens eum, cum imperatum ejus transgressus esset, nempe cum arrogasset sibi judicare de Bono & Malo, non per Creatoris sui mandatum, sed per suum ipsius Sensum; privavit enim illum vitâ æternâ, quam habere potuit propter arborem Vitæ.
Rursus regnavit Deus in Noah & familiam ejus; qui quamquam octo tantum essent personæ, erant tamen Regnum Dei propriè dictum.
Postea alloquutus est Deus Abrahamum (Genes. 17. 7, 8.) fecitque cum illo Pactum in hac verba, Statuam Pactum meum inter me & te, & inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, & semen tuum post te. Daboque tibi, & semen tuo terram peregrinationis tue, & omnem terram Canaan in possessionem æternam. Abrahamus in hoc Pacto promittit, pro se & posteritate sua Deo obedire illi, qui ipsum alloquutus est. Ex alterâ parte pacificitur Deus dare Abrahamo terram Canaan in possessionem æternam. Pro monumento autem Pacti hujus (vers. 11.) instituit Deus Sacramentum Circumcisionis. Atque hoc illud est, quod vocatur Pactum & Testamentum Vetus. Quanquam autem nomen Regis in eo Pacto non sit, restamen manifestè appareat. Etiam nomen Regni expressè ponitur in Pacto hoc, ministrante Mose, postea renovato. Sacramentum autem Circumcisionis aliud non erat, quam Sacramentum Fidelitatis, ut nunc sub Testamentum novum est Baptismus.
Pactum ad montem Sinai cum Mose renovatum (Exod. 19. 5.) tale est, Si ergo audieritis vocem meam, & custodieritis Pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra. Et vos eritis mihi in Regnum Sacerdotale & gens sancta. Idem narratur, Tit. 2. 14. ubi dicitur Christum dedisse se pro nobis, ut purificaret sibi nos, in populum περιστοι, id est peculiarem, id est (ut sequitur Exod. 19.) non sicut gentes aliae meae sunt. Cæteræ enim gentes potentiæ quidem Divinæ subditæ erant per naturam, non autem per consensus & Pactum sicut Israëlitiæ. Dicitur autem in textu prædicto Regnum Sacerdotale, & (1 Petr. 2. 9.) Sacerdotium Regale, Propterea quod Summam Potestatem post Deum, habuere in illo Regno summi Sacerdotes. Manifestum ergo est Regnum Dei usque ad Samuëlem fuisse Regnum propriè dictum. Nec dissentire videntur Potestatis Pontificiæ propugnatores, qui argumenta sua pro Potestate Papæ pleraque deducunt ab exemplo Summorum Sacerdotum populi Israëliti. Rursus, idem confirmatur ab eo, quod populum suum appellat gentem sanctam. Sanctum enim significat, id quod Dei est Iure speciali. Dei est omnis terra; sed non omnis terra Sancta dicitur, sed ea sola quæ separatur & consecratur ad usum Divinum specialiter. Regnum Dei & Civitas Dei idem significant; nec modo Leges Ceremoniales & Cultum Divinum apud Israëlitas ordinavit Deus, sed etiam Leges Civiles, quibus scirent Israëlitiæ officia sua erga se invicem.
Rursus (1 Sam. 12. 12.) alloquitur Samuël populum dicens, Videntes quod Naas Rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi, Nequaquam sed Rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. Vnde constat eorum Regem propriè dictum fuisse Deum.
De loco Regni Dei loquitur Isaïas 24. 23: Erubescet Luna, & confundetur Sol, cum regnaverit Dominus exercitum in monte Sion, & in Ierusalem, id est super Terram. Et Micajas 4. 7: Et Dominus regnavit super illos in monte Sion, id est in Terra. Et Ezech. 20. 23: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quòd in manu forti, & in brachio extento, & in furore effusio, regnabo super vos. & vers. 37: Subjiciam vos sceptro meo, & indi-
& inducam vos in vinculis faderis, id est faciam, ut stetis Pacto quod pepegistis mecum per Mosem.
Etiam in Testamento Novo de Servatore nostro, dicit Angelus Gabriël Luc. 1. 32, 33: Erit magnus, & filius Altissimi vocabitur, & dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, & regnabit in domo Iacob in æternum. Regnavit autem David in Terra. Adde, quod eo nomine ad mortem condemnatus sit, quod regnum Iudæorum postulaverit sibi, & ut inimicus Cæsaris; quod titulum in cruce ejus scriperit Pilatus, Iesus Nazarenus Rex Indeorum; quod corona ex spinis per ludibrium coronatus sit; quodque Discipuli ejus (Act. 17. 7.) in crimen vocati sint à populo clamante, Hi qui orbem concinant huc venerunt, quos suscepit Iason, & hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, Regem d'ium dicentes esse Iesum. Regnum ergò Dei in Scripturis, propria, non metaphorica significazione dicitur. Idque agnoscunt, quicunque in Oratione Dominica dicunt: Tuum est Regnum, Potentia, & Gloria. Iesus confirmatur à prædicatione Apostolorum, appropinquat Regnum Cælorum; & ab omnibus Christianis precantibus, adveniat Regnum tuum.
Idem confirmantia, loca Scripturae Sacrae, adeo multa sunt, ut quod interpretatio contraria reciperetur, mirandum estet, nisi Regibus Christianis, ut Iura sua in regenda Ecclesia perspicerent, Lucem nimiam præferrent.
Concludimus ergo Regnum Dei, Regnum esse Civile; primùm in populo Israëlitico, ubi à Mose Leges Civiles receperunt; & Proregem Dei primum fuisse Mosem, & post eum Summos Sacerdotes singulos, usque ad tempus electionis Regis Saul quando abolitum est; & quod prædixerunt Prophetæ restituentum esse; & quam restitutionem à Deo rogamus, quoties dicimus in Oratione Dominica Adveniat Regnum tuum; & cujus Ius agnoscimus dicendo, tuum est Regnum Potentia, & Gloria in æcula seculorum; & cujus Promulgatio facta est ab Apostolis; & ad quod præparandi sunt homines per Evangelii prædicationem. Item Regnum Dei (propter Divini Throni celsitudinem dictum Regnum coeleste) si à Proregibus & Vicariis suis administrandum non est in terris, tanta contentio tum Scriptis tum Bello, quantam videmus, de quæstione per quem Deus nos alloquitur, non suisset; neque tantum curarum sibi dedissent Sacerdotes circa Iurisdictionem Spiritualem, quantum prætendunt; neque Iurisdictionem in Cælo Rex quisquam illis indidisset.
Ab hâc interpretatione secundum literam vocabuli Regnum Dei, manifesta sit significatio vocabuli Sanctum. Sanctum enim in Regno Dei, respondet vocabulo Publicum, in Civitatibus humanis.
Rex in omni Civitate est persona Publica; In Civitate Dei appellatus est Deus Sanctus Israëlis. Populus ubique Civitatis, populus est ejus, qui personam gerit Publicam; Israëlitae autem, nempe populus Dei, dicuntur (Exod. 19. 6.) Gens Sancta. Nihil enim in Scripturis Sacris Sanctum dicitur, praeter id, quod Dei est peculiariter vel ipsum Deum; sicut Publicum semper est vel Civitatis ipsius persona, vel aliquid, quod illius est ita proprium, ut nemo privatus in eandem rem jus ullum habeat.
Itaque Sabbathum (dies Dei) est dies Sanctus; Templum Dei (quod est Dei domus) Domus Sancta; Sacrificia, Decimae & Oblationes (quae sunt vestigalia Dei) officia Sancta; Sacerdotes, Prophetae, Reges uncti (Ministri Dei) Viri Sancti; Spiritus Cœlestes, qui Deo ministrant (Dei nuncii) Angeli Sancti. Vbicumque denique vox Sanctum propriè sumitur, ibi significatur aliquid quod Dei est proprium.
Vox Profanum in Scripturâ Sacra sumitur pro eo quod est Commune; & per consequens Sanctum, & Proprium in Regno Dei idem sunt. Metaphorice autem Sancti vocantur etiam viri devoti, qui rebus mundanis renunciantes, Deo se totos dedicaverunt. Sanctificari autem dicitur, quod dedicando vel consecrando servitio divino. Sanctum factum est; ut Septimus dies in præcepto Decalogi quarto; & ut Eleæti in Testamento Novo, quando præditi Spiritu Pietatis, dicuntur sanctificari. Sacrum autem est, quod Deo ab hominibus datum & dedicatum, sive Sanctum factum est, ita ut in solo cultu Divino utendum sit; qualia sunt Templia, aliaque domus Orationis, una cum Vrnsilibus, Ministris, Victimis, & Oblationibus.
Sanctitatis gradus sunt. Earum enim rerum quae ad usum Divini cultus separantur, aliquæ separari rursum possunt ad servitium vel cultum magis specialem. Tota gens Israëlitarum gens Sancta erat; erant tamen inter Israëlitas, Tribus Levi speciatim tribus Sancta; & inter Levitas sanctiores cæteris erant Sacerdotes; & inter Sacerdotes Sanctissimus erat Sacerdos summus. Terra Iudæorum erat Terra Sancta, sed Vrbs, in qua colendus erat Deus magis Sancta erat; & Vrbe Sanctius erat Templum; & Templo Sanctior ea pars, quae appellabatur Sanctum Sanctorum.
Sacramentum est, quod à communi usu separatum Deo consecratur, in signum admissionis in Regnum Dei (quae est quasi Naturalizatio sive Iuris Civitatis acquisitio) vel in memoriam tanti beneficii institutum. In Vetere Testamento signum Admissionis erat Circumcisione, Levitae.
in Testamento Novo, Baptismus. Commemoratio in Vetere Testamento erat Agni Paschalis elus, per quem renovabatur noctis illius memoria in qua liberati erant à servitute Ægyptiaca; in Testamento novo, celebratio Coena Dominicae, in qua memoratur liberatio nostra per mortem in cruce Servatoris nostri, à servitute peccati. Sacramentum Admissionis semel tantum fit, propterea quod semel tantum Admititur. Sed quoniam ut beneficium Dei in hominibus servandis, & debitum nostrum fidelitatis opus habet, ut sàepe inculcetur, Sacramentum commemorationis sàpius repetendum est. Atque hæc duo Sacramenta præcipue sunt, & quasi Iuramenta solennia Fidelitatis nostræ erga Deum nostrum Regem & Redemptorem. Actio quidem consecrandi omnis Sacramentum dici potest; sed Sacramentum id est Iuramentum Fidelitatis in Civitate Dei aliud nullum erat, in Vetere Testamento, præter Circumcisionem & Pascham; neque in Novo Testamento præter Baptismum & Canam Dominicam.