Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T XXXVI.

C A P V T XXXVI.

De Verbo Dei & Prophetis.

Quando in Scripturis Sacris reperitur Verbum Dei, vel Verbum Hominis, non intelligendum est pro parte Orationis, ut sumitur Verbum apud Grammaticos; sed pro Sermone perfecto, significante aliquid; ut quando is, qui loquitur, affirmat, negat, jubet, promittit, minatur, optat, vel interrogat. In quo sensu Verbum non est vocabulum, sed sermo, Græcè λόγος.

Rursus, Verbum Dei, vel Hominis intelligitur aliquando pro eo, quod Deus vel Homo loquutus est. Sic Evangelium Matthei, Verbum est Matthei; aliquando pro eo, de quo loquutus est. Atque hoc sensu, ubi legimus in Vetere Testamento, Verba dicrum Regum Israëlis, intelligenda sunt res illis diebus gestæ quæ Verborum illorum Subiectum erant.

In Testamento Novo Græcè scripto, Verbum Dei sàepe ponitur, (non pro eo, quod loquutus est Deus) sed pro eo, quod de Deo, & de Regno ejus; id est pro doctrina Christiana dictum est.

In hoc autem sensu idem significant λόγος & Theologia, ut manifestum est Act. 3. 46. Tunc constanter Paulus & Barnabas dixerunt, Vobis oportebat primum loqui Verbum Dei. Sed quoniam repellitis illud, & indignos vos judicástis æterne vitae, ecce convertimur ad Genes. Id quod appellatur hic Verbum Dei, Doctrina erat Christiana. Item (Act. 5.

(Act. 5. 20.) ubi Angelus Apostolos alloquitur dicens, Ite, & stantes loquimini in Templo plebi omnia verba vitae hujus: verba hujus vitae significant Doctrinam Evangelicam; ut patet ex eo, quod versu ultimo fecisse dicuntur, nempe, Omni autem die non cessabant in Templo docentes & praedicantes Iesum Christum. Christus itaque subjectum erat Verbi Vitae. Porro (Act. 15. 7.) Verbum Dei appellatur Verbum Evangelii, quia continet Doctrinam de Regno Christi. Idem verbum (Rom. 10. 1, 9.) vocatur Verbum Fidei, id est, ut ibi explicatur, Doctrina de Christo venturo & a mortuis suscitato. Et (Matth. 13. v. 19.) appellatur idem Verbum Regni, id est Doctrina, quam docuit Deus circa Regnum Dei. Idem denique Verbum (Act. 12. 24.) Crevisse & multiplicatum esse dicitur. Id quod de Doctrina Evangelica intelligere facile est, sed de Voce Dei difficilimum. Etiam ubi Sanctus Paulus loquitur de doctrina Daemonum, non intelligit id, quod dictum est de Daemoni aliquo, sed Daemonologiam Gentium.

Ex his duabus Verbi Dei significationibus, posterior, ubi sumitur pro Doctrina Christiana, continet Scripturam Sacram totam. Prior non item. Quanquam enim verba haec, Ego sum Dominus Deus tuus &c. usque ad finem Decalogi, verba sunt iplius Dei Mosem alloquentis; praesatio tamen illa Loquutus est Dominus cunctos sermones hos, sunt verba ejus, qui Historiam conscripsit. Verbum Dei, quando sumitur pro eo, quod loquutus est Deus, significationem habet interdum Propriam, interdum Tropicam. Propriam, ut verba, quae loquutus est ad Prophetas suos: Tropicam, quando ponitur verbum pro Sapientia, vel Potentia Dei, vel pro Decreto ejus aeterno de condendo mundo. Atque hoc sensu Verbum Dei est Fiat lumen, Fiat firmamentum, Faciamus hominem. Eodem sensu (Ioh. 1. 3.) de Verbo Dei dictum est, Omnia per illud facta sunt, & sine illo factum est nihil eorum quae facta sunt. Et (Heb. 1. 3.) Per quem fecit secula, & porrat omnia verbo virtutis sue. Et (Hebr. 11. 3.) Fide intelligimus aptata esse secula Verbo Dei. Verbum autem hoc sensu verborum omnium quae Deus loquutus est, est primum, ut in ipso principio mundi pronuntiatum. Etiam Latini Ethnici vocabulo Fatum in eodem sensu usi sunt.

Sumitur etiam saepissime in Scripturis Sacris Verbum pro Verbi effectu vel eventu, id est pro eo, quod verbo Affirmatur, Imperatur, vel promittitur; ut (Psal. 105. 19.) ubi Ioseph dicitur in carcere retentus, donec Verbum ejus venerit, id est donec factum esset, quod praedixerat Pharaonis pincerna circa restitutionem ejus in ministerium suum. Item 1 Reg. 18. 36, dicit Elijah Deo, feci omnia verba tua, pro feci omnia quae jussisti. Et (Ier. 17. 15.) ubi est Verbum Domini, ponitur pro, ubi est malum quod minatus est Dominus. Et (Ezek. 12. 28.) & quodcumque loquimus fuero Verbum, fiet. Non prolongabitur amplius, Verba ponuntur pro factis, quae facere populo promiserat. Etiam in Testamento Novo (Matth. 24. 35.) Caeli & Terra transibunt, sed mea verba non transibunt, id est quicquid promisi fiet. Item Iohannes Evangelista (Ioh. 1. 1.) in hoc sensu, Verbum Dei appellat ipsum Christum, & paulo post Verbum factum est Caro. Christus enim a principio promissus est, (Gen. 1.) eratque in principio apud Deum, nempe venturum illum ab æterno decreverat Deus, & assumpturum carnem humanam. Itaque Servator noster eo loco appellatur Verbum, non quia Christus Promissio, sed res Promissa. Verbum hoc, idem Iohannes in Epistola prima, appellat Verbum Vitæ, & Vitam aeternam quae erat apud Patrem; & in Apocalypsi 19. 13. Nomen ejus est Verbum Dei, quasi dicaret, hic est quem venturum esse Deus ab æterno decreverat, & in principio mundi promiserat. Nihil ergo hic dicitur de incarnacione promissione, Vocis, aut Soni, sed de Incarnatione ipsius Dei Filii.

Sunt etiam loca nonnulla in Scriptura Sacra, ubi Verbum Dei ponitur pro Verbis Æquitatis & Rationis, et si neque à Prophetæ prolata neque à viro Sancto. Nam Pharaoh Necho Idololatra erat; quando tamen Nuntio misso Iosiam monuit, ne sibi invadenti Carchemish opponeret, Verba ejus profecta esse dicuntur ab ore Dei; etiam Iosias, quia verbis illis non obedivit, prælio occisus est, ut legere est 2. Chron. 35. vers. 21, 22, 23.

Verbum Dei aliquando etiam sumitur pro dictamine rectæ Rationis; ut quando, in cordibus hominum scriptum dicitur, ut Psal. 36. 31. Ierem. 31. 33. & multis aliis locis.

Vox Prophetæ in Scripturis Sacris significat aliquando Prolocutorem, id est, illum, qui alloquitur homines, ut missus à Deo; vel Deum alloquitur ab homine. Significat etiam aliquando eum, qui futura praedicit. Aliquando etiam illum, qui (ut mente captus) loquitur verba incohaerentia. Sæpissime autem ponitur pro eo, qui in nomine Dei alloquitur populum. Quo sensu Moses, Samuel, Elijah, Isaiah, Ieremiah, aliique Prophetæ erant. Etiam in hoc sensu Summus Sacerdos Prophetæ erat, ut (Ioh. 11. 15.) hoc autem (Caiphas) a semeipso non dixit, sed cum esset Pontifex anni illius, Prophetavit. Etiam qui populum in Ecclesiis Christianis docuerunt (1 Cor. 14. 3.) dicuntur Prophetæ. Eodem sensu ad Mosem dicit Deus (Exod. 4. 16.) de Aarone, erit tibi pro Prolocutore ad populum; eritque ubi instar oris, & erit et tu instar Dei. Et cap. 7. 1. Ecce feci te Pharaoni Deum, & frater tuis Aaron erit Prophetæ tuus. Abrahamus autem idè Prophetæ dicitur, (Gen. 27.) quia loquutus est pro homine ad Deum. Deus enim Abimelechum in somnio alloquens dicit, nunc ergò restitue homini uxorem suam, nam est Prophetà, & oratit pro te. Intelligi hinc potest illos, qui in Ecclesìis Christianis, ad officium vocati sunt publicè precandi, non improprie Prophetas dici. Prophetae etiam erant, quibus immiscuit le Saul. (1 Sam. 10. 5, 6.) Eodem sensu Miriam (Exod. 15. 20.) dicitur Prophetissa. Ita quoque sumi debet (1 Cor. 11. 4, 5.) ubi dicit S. Paulus, Vnusquisque qui precatur vel prophetat capite operto, &c. Prophetia enim aliud non significat eo loco præterquam Pàlmiis & Cantilenis Sacris laudare Deum; id quod facere in Ecclesìis etiam fœminis licuit.

Prophetia, quatenus sumitur pro Prædictione futurorum Continentium, non solum veris Prophetis, sed etiam aliquando Impostoribus attribuitur, qui prædicere se futura dicunt per Spiritus, & per Divinationem superstitionis, idque multibus modis, ut supra (Cap. 12.) speciatim diximus. Atque hi existimationem Prophetiae majorem per unum aliquem eventum fortuitò prædictum sibi acquirunt, quam quae innumeris prædictionibus rerum quae non evenerunt, potest tolli. Prophetia non est Ars, neque (ut sumitur pro Prædictione) negotium constans, sed onus temporarium atque extraordinarium impositum à Deo, plerumque viris bonis, sed interdum etiam malis. Mulier illa ab Endor, quae dicta est suscitasse Phantasma Samue lis per Spiritum familiarem, prædixitque mortem Saulis, non ob eam rem Prophetissa erat. Neque enim Scientiam aliquam habuit, per quam id potuit facere, neque appareat jussu Dei factum esse, etli Imposturam illam ita rexit Deus, ut Saul inde territus debilitatusque animo, prælio victus caderet. Etiam Sermones incohaerentes apud Gentes habebantur pro Prophetia; Prophetae enim Oraculorum suorum, tunc prophetabant, quando vapor aliquis animos eorum expulerat, ita ut verba quidem protulerint inter se incohaerentia, & ex quibus, ut ex Materia prima, fieri posset quicquid quisque vellet.

Quanquam autem in Scripturis Sacris, vocabuli Prophetà tot sint significationes, frequentissima tamen ea est, in qua sumitur pro eo cui Deus illud immediatè loquutus est, quod is homini vel hominibus loquutus erat. Sed quomodo (dicet aliquis) propriè dici potest loquutum esse Deum, qui linguam, aliaque organa loquendi non habet, sicut homo. Quid autem, qui fecit ocul'um (dicit David) non videbit? Is qui fecit aurium non audiet? Etli nec videt nec audit Deus ut homo, scit tamen quae dicimus & facimus. Cæterum verba illa Davidis non ponuntur ad naturae Divinæ declarationem, sed ad voluntatis nostrae

in Deo honorando significationem. Videre enim & audire sunt Attributa honoris, & Deo attribui possunt. Sed si in propria & stricta significatione sumerentur, à cæteris etiam partibus corporis humani argumenta similia sumi possent, tribuendi Deo cæteras omnes actiones humanas; quarum plurimæ turpes sunt, & proinde attribuere illas Deo contumelia maxima esset. Itaque vocem Dei ad homines immediatam sumere oportet eo modo (quicunque is sit) per quem facit Deus, ut voluntas sua intelligatur. Modi autem quibus id facit, multi sunt, & in Scripturis Sacris solis reperiendi.

Ad Adamum, Evam, & Cain loquutus est Deus, voce supernaturali. Quomodo loquutus est Deus Abrahamo, antequam è patria sua venisset ad Sichem Chananæorum, non dicitur; tunc autem (Gen. 27. 7.) dicitur apparuisse ei. Unus ergo modus, quo Deus praesentiam declaravit, erat Apparitio sive Visio. Rursus (Gen. 15. 1.) Verbum Domini venit ad Abrahamum in Visione, id est signum aliquod illi apparuit praesentiae Divinæ. Deinde Dominus (Gen. 18. 1.) apparuit Abrahamo in Visione trium Angelorum; & Abimelecho (Gen. 23.) in Somnio; & ad Lot (Gen. 19. 1.) in Apparitione duorum Angelorum; & ad Hagar (Gen. 21. 17.) in Apparitione unius Angeli. Iterum ad Abrahamum (Gen. 20. 11.) in Voce à Cælo; & ad Isaac (Gen. 26. 24.) noctu in Somnio; & Iacobo (Gen. 18. 12. & Gen. 32. 1.) in Visione Angelorum. Ad Mosèm (Exod. 3. 2.) in Visione flammæ & Rubo. Etiam post ævum Moïs (ubi modus Divinæ loquutionis immediatae in veteri Testamento exprimitur) semper loquutus est per Visionem vel per Somnium; ut Gideoni, Samuei, Elias, Elishæ, Isaiae, Ezechielis, cæterisque Prophetis; & in Novo Testamento, ut Iosepho, Petro, Paulo, & Iohanni Evangelistæ in Apocalypsí.

Soli Moïs, modo extraordinario loquutus est in monte Sina, & in Tabernaculo; & Summo Sacerdoti in Tabernaculo; & in Sancta Sanctorum. Sed Moïs, & post eum Summi Sacerdotes, Prophetæ erant eminentioris gradus quam cæteri, & gratiam apud Deum majorem invenerunt. Nam Deus ipse de Moïs id testatur (Num. 12. 6, 7, 8.) dicens: Si quis fuerit inter vos Prophetæ Domini, in Visione apparebo ei, vel per Somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moïs, qui in omni domo mea fidelissimus est; ore enim ad os loquor ei palam, & non per enigmata & figuras Dominum videt; Et (Exod. 33. 11.) Dominus loquutus est ad Moïs os ad os, sicut homo loquitur ad amicum suum. Veruntamen Moïs non aliter alloquutus est Deus quam per Angelum vel Angelos; ut habetur verbis perspicuis (Act. 7. 35.) ubi Stephanus de Moïs loquens, Hic est (inquit) qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo qui loquebatur ei in monte Sinai. Ubi Paulus de Lege dicit; Ordinata erat per Angelos in manu Mediatoris. Mediator autem ille erat Moses. Quid ergo dicendum est de modo quo Deus loquutus est Moysi, nisi quod Visio erat, sed clarior quam cæteris Prophetis data est. Deut. 13. 1. Si surrexerit inter vos Prophetas vel Somniator Somniiorum, vox posterior, interpretatio tantum est prioris. Ioël. 2. 28. dicit Deus, & erit post hæc, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, & prophetabunt filii vestri, & filiae vestri, & Senes vestri somnia somniabunt, & juvenes vestri visiones videbunt, ubi rursus Prophetia exponitur per Somnia & Visiones, & Spiritum. Item quando Deus Solomoni promisit sapientiam, somnium erat, ut constat ex verbis ipsis, (1 Reg. 3. 15.) Evigilavit Solomon & intellexit quod esset somnium. Manifestum ergo est Prophetas extraordinarios Veteris Testamenti Vocem Dei non aliter intellexisse, quam per Somnia & Visiones, id est à Phantasias supernaturalibus. Quæ vocabantur etiam Spiritus Dei, ut (Zach. 7. 12.) ubi dicit Deus, Cor suum posuerunt in adamantem ne audirent Legem & verba quæ misit Dominus exercituum in Spiritu suo Sancto per manum Prophetarum priorum.

Prophetarum autem in Veteri Testamento habentium Vocationem perpetuam, alii Supremi, alii Subordinati erant. Supremorum primus erat Moses, & post eum Summi Sacerdotes, suo quisque tempore, dum Sacerdotium regale erat. Postquam autem jugum Dei excusserant Israëlitæ, & factum est Officium Summi Sacerdotis Ministeriale; quoties consulendus erat Deus, Sacerdotes Israëlitarum vestimenta sacra induerunt, & consuluerunt Dominum, non suo arbitrio, sed jussu Regum, à quibus aliquando etiam Sacerdotio privabantur. Nam Saulus (1 Sam. 13. 9.) Holocaustum afferri jussit sibi, & (1 Sam. 14. 18.) Sacerdoti imperat, ut Arcam afferret sibi, & (vers. 19.) ne afferret. Etiam in eodem Capite, consuluit Deum Saulus. Idem fecit David, postquam unctus fuisset, etsi antequam Regnum possedisset; quæsivit enim à Domino (1 Sam. 23. 2.) utrum pugnaret necne contra Philistæos in Keilah. Item (vers. 10.) imperavit David Sacerdoti ut Ephodum opportaret ipsi, ut Dominum consulueret. Præterea Rex Solomon (1 Reg. 2. 27.) Sacerdotium Abiatharo auferens, dedit Zadocho. Moses ergo, Summi Sacerdotes, & Reges Pii, qui Deum semper in rebus difficilibus consuluerunt, Prophetæ erant Supremi. Quod Prophetis extraordinariis loquutus sit, dictum est supra. Quomodo autem loquutus est ad Prophetas hos, Vocationis perpetuae? Si dicamus Deum loquutum esse, vel apparuisse eis, prout in sua natura existit, negabimus Deum infinitum, invisibilem, incomprehensibilem esse. Si dicamus loquutum esse per Infusionem

sionem Spiritus Sancti, quatenus Spiritus Sanctus significat Divinitatem ipsam, aequabimus Mosem Christo, in quo solo Divinitas (Coll. 2.9.) habitat corporaliter. Postremò si dicamus loquutum Deum esse per Spiritum Sanctum, quatenus Spiritus Sanctus significat Gratias Divinas, nihil illis attribuimus supernaturale. Homines enim ad Pietatem, Iustitiam, Misericordiam, Veritatem, Fidem, & Virtutum genus omne, tum Morale tum Intellectuale disponit Deus per Doctrinam, Exemplum, aliasque vias naturales & quotidianas. Quomodo ergo Deus Prophetas perpetuae Vocationis alloquutus est, quando ab illis consulebatur, scriptum non invenio, nisi quod Summis Sacerdotibus in Sancto Sanctorum per vocem, ex inter Cherubinos loquutus est; sed vox illa, ut & cætera omnia Divina praesentiae signa, Angelus dici potest, quemadmodum Somnia & cætera signa supernaturalia.

Prophetis autem vocationis perpetuae, sed subordinatis loquutum esse Deum supernaturaliter, in Scripturis nusquam constat, sed naturaliter tantùm, eo modo quo ad Pietatem Fidem, & Iustitiam disponit Deus quos ad salutem destinavit. Qui modus, et si consistat in Instructione, Educatione hominum, verè tamen dici potest Spiritus Sancti operatio; nam inclination omnis tum ad sanctitatem tum ad virtutem à Deo est; quando igitur Prophetia loqui dicitur per Spiritum Dei, intelligere debemus, ita illum loqui, ut Deus per Prophetam suum summum (cui Prophetia subordinatus obediens obligatur) loqui illum jussit.

Vivente Mose, praeter ipsum, in castris Israëlitarum Septuaginta erant viri qui prophetaverunt. Quo modo illos Deus alloquutus sit, declaratum est Num. 11.15: Descendit Dominus per nubem, & loquutus est ad Mosem, auferens de Spiritu qui erat in Mose, & dans Septuaginta viris. Cumque requievisset in eis Spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. Ex quibus verbis manifestum est, primò, Prophetationem eorum ad populum, subservientem & subordinatam fuisse Prophetationi Mosis, per cujus Spiritum prophetaverunt, id est, ita ut voluit Mosis; quod confirmatur (vers. 27.) ex eo, quod cum Mosis dixisset Iosua prohibe illos, noluit Mosis, dicens: ne amulare pro me. Secundò, ex eodem loco colligitur, Spiritum Dei non aliud ibi significare, praeter parendi voluntatem, & adjuvandi Mosem in administratione Regiminis. De substantia enim Divina intelligi non potest, quae solummodo in Christo habitavit corporaliter. Spiritus ergo ibi significat Donum sive Gratiam Divinam, qua ducti cum Mose cooperabantur, cujus habebant Spiritum; Septuaginta enim illi viri, electi a Mose antè erant, quam Spiritum Mosis accepissent. Etiam (1 Sam. 16.13, 14.) Spiritus Dei eandem habet significatorem, ubi ablatus a Saulo, in Davidem collatus est, nimium, quem ad populum suum regendum elegerat Deus, eidem gratiam suam, qua id rectè facere posset, impertivit.

Loquutus Deus est etiam aliquando per Sortes; quae Sortes per illos semper ordinabantur, qui Summam in populo habuerunt potestatem. Sic manifestam fecit per Sortes, quos ordinavit Saulus (1 Sam. 14.43.) culpam Jonathani filii Sauli; & (Iosh. 18.10.) divitit Deus terram Canaanæorum per Sortes, quas Iosua ordinavit coram Domino in Shiloh. Videtur etiam per Sortes fuisse, quod detexit Deus (Iosh. 17.16.) Achani furtum. Atque hi modi sunt per quos voluntatem suam patefecit Deus in Testamento Veteri.

Iisdem eriam usus est in Testamento Novo. Nam Virgini Maria loquutus est per Visionem Angeli; Iosepho per Somnium; Paulo proficiscenti Damascum in Visione; Petro in Visione lintei magni emissi e cælo; eidem in carcere per Visionem Angeli: Apostolis & Scriptoribus Testamenti Novi per Gratias varias Spiritus Divini; & Apostolis rursus (cum Matthiam in Apostolum eligere) per Sortes. Cum ergo omnis Prophetia presupponat Visionem, vel Somnium, vel Gratiam aliquam Divinam egregiam; cumque tam hujusmodi Gratiae quam Somnia vel Visiones, proficisci possint, non solum supernaturaliter & immediatè, sed etiam naturaliter, & per Causas secundas; judicio & ratione naturali opus est, ut inter Gratias, Visiones, Somnia naturalia & supernaturalia rectè distinguamus; debemusque cauti esse in obedientia praestanda homini qui Prophetam se esse dicit, jubeque ut in via ad salutem æternam, illum sequamur. Nam qui ducem se offert viæ ad felicitatem, regere & regnare vult; cujus rei per naturam homines omnes avidi sunt, & per consequens Ambitionis & Imposturae merito suspecti; & proinde ab unoquoque, antequam obedientiam praestat examinandi, nisi forte regere in via salutis is vult, qui in Civitate Summam habet Potestatem, vel qui ab eo Authoritatem acceperit. Nisi enim examinatio Prophetarum, & Spirituum, unicumque ex populo permissa esset, notæ & signa omnia quibus Prophetæ veri a falsis distinguuntur, frustra fuissent. Quoniam ergo signa distinguendi Prophetas & Spiritus, exposita sunt Deut. 13.1. & I Joh. 4.1; & quoniam tanta erat sub Veteri Testamenti, & in Novo, tanta praedicatio contra Prophetas; & quoniam major plerumque est Prophetarum falsorum, quam verorum numerus, obligatitur unusquisque periculo animæ suæ Doctrinas Prophetarum examinare, & quem sequatur.

tur diligentem considerare. Tempore Regis Achab (1 Reg. 12.) in quadringentis Prophetis unicus erat verus Michaías. De Prophetis Ieremias Prophetae cap. 14. 14. dicit à Deo, Falsò Prophetae vaticinantur in nomine meo, non misi eos & non praecipi eis, neque loquutus sum ad eos; visionem mendacem, & divinationem fraudulentam, & seductionem cordis (uti prophetant vobis; Et (cap. 23. 16.) jubeit Deus ipse ne illos audiamus. Nolite (inquit) audire verba Prophetarum, qui Prophetant vobis, & decipiunt vos: Visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.

Quoniam igitur sub Testamento Veteri inter Prophetas Visionarios tot erant rixae, contendentium inter se, & quaerentium, Quando discessit à me Spiritus iturus ad te, vocantiumque se mutò mendaces (ut Ierem. 14. 14.) totque controversiae hodie sunt sub Testamento Novo, praetendentium Spiritum Sanctum; unusquisque tunc obligabatur, & nunc obligatur Ratione sua naturali uti, ad regulas illas, quas nobis praescriptit Deus, ad distinguendum inter verum & falsum Prophetam, Prophetarum Doctrinis applicandas. Quarum regulorum sub Testamento Veteri, una erat, ut Doctrina Prophetae conformis esset Doctrinae, quam docuerat Propheta supremus Moës, nempe qui Summam habuit in castris Israëlitarum Potestatem. Regula altera erat, ut posset Miracula operari, ut ostensum est supra ex Deut. 13. 1, &c. Sub Novo Testamento unica distinguendi inter Prophetas regula reperitur, nempe si Doctrinam hanc prædicaret Iesum esse Christum, id est Iesum esse Iudæorum Regem, quem venturum Prophetae Veteris Testamenti prophetarunt. Quicunque autem Doctrinam hanc negaret, quæcunque Miracula videretur facere, Prophetae falsus est. Nam Iohannes Evangelista (1 Epist. 4. 2, &c.) de examine Spirituum, an ex Deo essent necne differens, In hoc (inquit) cognoscitur Spiritus Dei. Omnis Spiritus qui constitetur Iesum Christum in carnem venisse, ex Deo est, id est, Prophetae Dei est Concionator Euangelicus ille, qui constitetur prædicatque Iesum esse Christum, sive Concionator talis sit vir pius, sive impius. Prophetae enim non per suos ipsius mores, aut fidem, sed per Authoritatem Legitimam Prophetae fit. Loquitur enim interdum Deus per Prophetas, quorum personas reprobavit, ut per Baalamum, & foeminam ab Endor maleficam. Rursus versu proximo Iohannes idem, Omnis (inquit) Spiritus qui soluit (id est non prehendit) Iesum, ex Deo non est; & hic est Antichristus. Regula ergo utrinque recta est, nempe eum, qui Messiam jam venisse prædicat in persona Iesu, Prophetam verum esse; eum autem, qui venisse negat, sed venturum expectat in persona alicujus Impostoris futuri, Prophetam esse falsum. Uniuscujusque ergo hominis Christiani, & de

& de salute animae suae solliciti interest, conari scire, & diligenter considerare, quis sit in Civitate sua Propheta Summus, id est, quis sit ille homo, vel Coetus hominum, qui in Civitate gerit Personam Dei; & quando illum cognovit, Doctrinam quam doceri ille jussit in Dei nomine, pro regula habere in Doctrinarum earum discussione, quae a Prophetis, sive cum, sive sine Miraculo proferuntur. Quod si Prophetam aliquem contra regulam hanc docentem audierit, non ipse vindicabit, sed faciet quod fecerunt illi qui in castris Israëlitarum prophetantes audierunt; id est Summo Imperanti indicabit, atque illi permittet statuere ut vult; & siquidem doctrinas eorum improbet, improbabit; si probet, sequetur, illisque obediet, ut quibus Deus Spiritum dedit ex Spiritu ejus cui Summam dederat Potestatem. Nam homines Christiani, nisi Regem suum, vel Coetum Supremum, pro Prophetae Dei agnoscant, necesse est, ut sua ipsorum somnia, & cordium suorum tumorem, pro Spiritu Dei habeant, & sequantur; vel ut duci se sint a Potestatibus externis, contra salutem Civitatis; vel a concivibus suis ambitiosis, per calumnias, ad seditionem excitari, sine alio, quod doctrinam eorum confirmet, Miraculo, praeter successum, & impunitatem aliquando admirabilem.