C A P V T XXXVII.
De Miraculis, & eorum usu.
Per Miracula intelliguntur opera Dei mirabilia. Quoniam autem dubitare solent homines suam ipsorum sequuti Rationem naturalem, utrum quod a Propheta pro mandato Dei pronuntiatur, mandatum ipsius Dei sit necne, Miracula in Sacris Scripturis vocantur Signa, ut quae voluntatis Dei signa sunt; sicut etiam apud Scriptores Ethnico, propter eandem causam vocantur Ostenta & Portenta. Vt intelligatur ergo, quid sit Miraculum, observandum est, quae nam opera ea sint, quae homines Admirantur. Sunt autem, quae faciunt, ut opus aliquod admirentur, duae tantum res. Altera si sit rara, cujus simile raro aut nunquam ante factum viderant; altera, si postquam factum est, concipere non possunt per causas naturales factum esse, sed solummodo per operationem Dei immediatam. Nam si facti causas naturales intelligimus, utcunque opus rarae fuerit, vel si factum simile saepe viderimus, etsi causam ejus naturalem non concipimus, non amplius admiramur, nec Miraculum appellamus.
Itaque si Bos aut Equus loqueretur, Miraculum vocaretur, quia
rarium, & cujus causam naturalem non possimus imaginari. Similiter in generatione animalium, naturae deviatio omnis insolita, pro Miraculo habetur. At si Homo vel animal aliud sui simile generet, quamquam & hoc & illud quomodo factum sit æquè nesciamus, Miraculum esse non putamus. Item si homo transformaretur in lapidem, Miraculum esset; quia rarum. Sed si lignum ita mutaretur, quia sèpe fit, Miraculum non est; æquè tamen ignoramus, quomodo id in homine & ligno Deus operetur.
Arcus primus in Cælo apparens, Miraculum erat; quia primus, id est insolitus; & quia pro signo in Cælo à Deo ostensus est, ad significandum non amplius diluvio periturum esse mundum. Verum hodie, quia arcus coelestes videntur sèpe, Miracula nemini sunt. Rursus opera Mirabilia Arte humana multa producuntur; quia tamen postquam facta sunt, quomodo facta sunt, intelligimus, non habemus ea pro Miraculis.
Admiratio dependet plerumque à scientia & experientia hominum, ita ut alii videatur, quod vidit Miraculum, alii non videatur. Itaque homines imperiti & superstitionis pro magnis Miraculis habere solent ea, quæ periti doctiique omnino non mirantur. Eclipses Solis & Lunæ pro operibus supernaturalibus à vulgo habitæ quondam sunt; quarum causas naturales docti viri intelligentes, eas prædixerunt. Etiam homines callidi inter se confoederati, secretas actiones incauti & imperiti hominis exquirentes, easdemque ipsi post narrantes, magnæ admirationi fuerunt, cum cautiis prudentibusque viris non tam facile imponere potuissent.
Ad naturam Miraculi etiam pertinet, ut eo fine factum sit, ut Nunciis, Ministris & Prophetis Dei fides apud populum habeatur, sciatque inde populus missos illos esse à Deo. Itaque Creatio Mundi, & postea Diluvium universale mirabilissima opera erant; quoniam tamen non eo fine à Deo facta erant, ut Ministro suo fidem facerent, Miracula appellari non solent. Sed opera Dei in Ægypto per Mosèm, Miracula erant; propterea quod eo fine facta sunt, ut crederet populus Israëliticus venisse ad eos Mosèm, non consilio suo, & commodi sui causa, sed missum à Deo. Quando enim jussérat illum Deus Israëlitas à servitute Ægyptiaca liberare, dixit Deo Mosèm, Non mihi credent, sed dicent, Dominus non apparuit mihi. Potestatem ergò illi deit Deus convertendi Virgam, quam in manu habebat, in Serpentem, & rursus Serpentem convertendi in Virgam; & manum suam leprosâm faciendi, & rursus sanandi, eo fine ut crederent Israëlitae Deum Patrum suorum illi apparuisse. Cum autem Miracula hæc coram populo operatus esset, tunc dicitur populum illi credidisse. Populus tamen illi non statim obedivit, metuens Pharaonem. Alia igitur Miracula fecit Deus, percutiens Aegyptios, sed de eo fine ut Mosi Israëlitae crederent. Similiter si Miracula facta à Deo per Mosem, Prophetasque, usque ad Captivitatem; atque ea, quae facta sunt à Servatore nostro, & Apostolis ejus, consideraverimus, inveniemus facta esse eo fine omnia, ut fidem facerent, vel confirmarent, non advenisse eos sua ipsorum causa, sed à Deo missos fuisse. Nec tamen Miraculorum scopus erat universim in omnibus fidem facere, sed in Electis tantum, nempe iis, qui salvandi erant. Plagarum enim Aegypti finis non erat conversio Pharaohnis, cuius cor obduraturum se esse praedixerat Deus, ne populum abire sineret; & Pharaoh cum eos dimisit, non Miraculis, sed Plagis motus id fecit. Item de Servatore nostro (Matth. 13. 58) scriptum est, non multa Miracula operatum illum esse in patria sua, propter eorum incredulitatem; & (Marc. 6. 5.) scribitur, non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit, & mirabatur propter incredulitatem eorum. Absit, ut putemus Potentia caruisse; aut finem Miraculorum alium fuisse, quam convertere incredulos. Nam quae fecerunt Miracula Moses & Prophetae, & ipse Christus, & Apostoli ejus, homines ad Ecclesiam aggregandi causa omnia fecerunt. Quid ergo dicendum est, nisi quod Servator noster missus à Patre, Potentia à Patre data aliter uti non potuit, quam ad conversionem eorum tantum quos Pater ejus non reprobaverat. Quod locum hunc S. Marci exponentes quidam poni dicunt, non poterat, pro non voluit, non necessariò id faciunt, & sine exemplo linguæ Graecæ. Ab his, quae jam dicta sunt de natura Miraculi, definiri potest, Miraculum esse opus Dei (preter operationem naturae in Creatione ordinatam) co fine factum, ut cognoscerent Electi Nuncium à Deo extraordinarium ad eos salutis eorum causa missum esse.
Ab hac autem definitione inferimus, primò, Miraculum non esse effectum Virtutis alicujus in ipso Propheta, ad cujus verbum factum est, sed opus Dei immediatum.
Secundò, neque Diabolum, neque Angelum, neque Spiritum creatum quaecumque Miraculum facere posse. Nam neque si virtute Naturalis alicujus Scientiae id faciunt, neque si Incantatione, aut Excantatione, id est Virtute Verborum Miraculum dicendum est. Si propria Potentia id facere posse: Incantor, Potentia aliqua esset, quae à Deo non dependeret; quod omnes negant. Sin Potentia à Deo data extraordinaria faciat, Miraculum eorum non est, sed Dei factum immediatum.
Sunt Scripturae Sacrae loca aliqua, quae Miraculorum operationem attribuere videntur Incantationibus, & Artibus Magicis; ut ubi legimus quod postquam Moses Virgam suam projiciendo in terram convertisset in Serpentem, Magi Aegyptii simile fecerunt Incantationibus suis. Et quod postquam Moses aquas Aegyptiorum convertisset in Sanguinem, idem fecerunt Magi Incantationibus suis; & postquam Moses per Potentiam Dei in terras Aegyptiorum induxisset ranas, simile fecerunt Magi; Nonne Miracula efficaciam habere à sono verborum, & ab his locis satis probari existimabimus? Attamen nullus Scripturae locus docet, quid sit Incantatio. Itaque si Incantatio non sit (ut multi esse putant) effectio Mirabilium per Verba & Sonos, sed Impostura, & modis naturalibus facta illusio, adeoque procul ab operatione supernaturali, ut Impostores ipsi scientia nulla causarum naturalium, ut ea faciant nec alia re indigeant, quam ignorantia, stupore, & superstitione communi generis humani; loca illa, quae opinioni de Magica & Incantationibus favere videri possunt; alium sensum habere debent, quam primo intuitu habere videantur.
Satis enim manifestum est Verba effectum, nisi in eos qui intelligunt, habere nullum. Neque effectum in ipsos intelligentes ullum, praeter declarationem quid cogitant illi qui loquuntur. Itaque quando Virga videtur Serpens, aut Aqua sanguis, aut aliud Miraculum factum videtur per Incantationem; nisi fiat ad populi Dei aedificationem, neque Virga neque Aqua, neque aliud Incantatur praeter Spectatorem, totumque Miraculum Incantatoris in eo consistit ut Impostor hominem deceperit; quod Miraculum non est.
Tanta enim est humani generis ignorantia, & ad errandum proclivitas, sed maxima eorum qui causarum naturalium, & consiliorum humanorum imperiti sunt, ut infinito numero fallaciarum obnoxii perpetud vivant. Sed Thaumaturgorum genera persequi longum est; hi tamen quicquid fecerunt, sua singuli agilitate fecerunt. Sed si Imposturas eorum consideremus, qui foederati faciunt, nihil factu impossibile videbitur, quod possibile est credi. Homines enim improbi si duo tantum conspirarent, unus ut simularet se claudum esse, alter ut Incantatione illum sanet, multos deciperent: sed si conspirent multi, ut unus simularet se claudum esse, alter ut eum sanet, & reliqui omnes, ut testimonium dicant, decipient multo plures.
In tali generis humani proclivitate, fidem Miraculis temere adhibendi, cautela melior esse non potest, quam quae à Deo per Mosem (ut ante dictum est) docetur in Cap. 18. Deuteronomii initio, & fine; nempe, ne pro Prophetis habeamus illos, qui Religionem aliam docent, quàm quæ ab eo, qui personam Dei in Civitate gerit, Legibus permittitur; neque etiam illos, si novum aliquem articulam obtrudere conentur, pro Prophetis habeamus, sine Miraculo indubitato. Itaque ut Mosis suo tempore, & Aaron Successoresque ejus temporibus suis; ita Summi Imperantes in populo Christiano, id est Ecclesiarum Summi rectores omnibus temporibus consulendi sunt, quas doctrinas doceri permiserunt, antequam Miraculis aut Prophetis ignotis fidem habeamus. Etiam Miracula, quæ prætenduntur doctrinis novis, debemus videre ipsi, & quantum postulamus executere, & examinare, & secundum Rationem publicam, id est secundum rationem ejus qui Summam habet in Civitate Potestatem, de veritate Miraculi judicare. Exempli gratiâ, si quis dicat, quod post certa verba ab ipso prolatâ super buccam Panis, non sit amplius Panis, sed Deus, vel Homo, etli oculis, ut antè, Panis videatur; causa nulla est, cur quis ita factum realiter esse putet, neque illum timeat, donec à Deo per illum, qui locum ejus in Civitate tenet, utrum realiter factum sit necne, inquisierit; & siquidem ille negat, tunc sequitur id, quod à Mose dictum est Deut. 18. 22. temere loquuntur est, non timebis illum; Sin factum esse realiter dicat, acquiescendum est. Item in Miraculis quæ non vidimus facta, sed sana tantum audivimus, consulenda est Ecclesia Civitatis, id est is, qui Summam in ea habet Potestatem, quousque sanae Authoribus credendum sit. Atque hæc illis præcipue dico, qui vivunt in Civitatibus Christianis. Hodie enim ne unum quidem hominem cognosco, qui per Incantationem, vel ad vocem, aut ad Orationem hominis, opus ita mirabile factum vidit, ut homini mediocriter cauto videri possit supernaturale. Quæstio ergo hodie non est, utrum Miraculum, quod vidi mus, vel legimus, vel sana audivimus realiter factum sit; sed utrum Miracula quæ legimus, aut sana accipimus, non sint linguae aut calami solius opera. In qua quæstione, non Rationis vel Conscientiae privatæ Iudicium est, sed Rationis (ut dixi) publicæ, id est Rationis illius Hominis vel Coetus, quem in omni quæstione Iudicem antè constitueramus. Privato autem homini (quia cogitatio omnis libera est) credere vel non credere quæ pro Miraculis approbata sunt, liberum semper est, atque de illis judicare intra pectus suum, prout narrantibus bonum inde proventurum vel non proventurum est, licitum est. Verum quando ad fidei Confessionem ventum erit, Privato Iudicio amplius locus nullus est; sed adeundus est is, qui Summam sub Deo in Ecclesia habet Potestatem. Quis autem ille est, suo loco infra considerabitur. Nam Præstigiori, aut Ventriloquo Artifici,
208 De Civitate Christiana. Cap. 38.
Fictori callido, & narratori Mirabilium impudenti, Perjuro strenuo, Simulatori sanctitatis Histrionico, vel (maximè) multis simul nebulonibus foederatis, quis non credat homo malarum artium imperitus?