C A P V T X X X V I I I.
De significatione quam habent in Scripturis Sacris Vocabula Vita aeterna, Infernum, Salvatio, Mundus venturus, & Redemptio.
Quoniam Societatis Civilis conservatio dependet à Iustitia; & Iustitia à Potestate Vitae & Necis, aliarumque Pœnarum leviorum (quam Potestatem habet is, qui Summam in Civitate Potestatem possidet) impossibile est eßet conservari Civitatem illam, in qua Persona alia sit, quæ Potestatem habeat majoris infligendi poenas quam est mors, vel majora præmia tribuendi, quam est vita. Cum ergo Vita aeterna præmium majus est quam Vita praesens, & Cruciatus aeterni poena gravior, quam mors naturalis; res diligentia multa digua est, illis, qui per obedientiam civilem, confusionem calamitatesque belli civilis vitare cupiunt, quid sit quod in Sacris Scripturis per Vitam aeternam, & Cruciatus aeternos intelligendum est perscrutari; & propter quæ crimina, & contra quos commissa, cruciandi in Aeternum sunt; & propter quæ facta Vita aeterna fruituri sunt.
Adamum ea conditione creatum esse legimus, ut nisi mandatum Dei violasset, potuisset in aeternum vixisse in Paradiso, ubi à Deo ab initio collocatus erat. In Paradiso enim erat Arbor Vitæ; cujus esus illi tamdiu permittus erat, quamdiu ab esu fructus Arboris Scientiae Boni & Mali se abstinuisset. Itaque quam primum ex fructu Arboris hujus vetito comedisset, Deus illum e Paradiso expulit, ne forte mittat manum suam, & sumat etiam de ligno Vitæ & comedat & vivat in aeternum. Constat ergo Adamum non creatum esse immortalem virtute naturæ suæ, sed per gratiam Dei adventitiam, nempe, virtute Arboris Vitæ, cujus comedendi dum copiam haberet, non potuit mori. Videtur ergo Adamus nisi peccasset victurus fuisse in terrestri Paradiso in aeternum; Mortalitatem autem in se & posteros suos intrasse per hoc peccatum ejus primum; Mortalitatem, inquam, tunc statim intrasse, non Mortem ipsam. Vixit enim longo post tempore, suamque vidit antequam moreretur posteritatem numerosam. Vbi autem dicitur, in quocunque die comederis ex eo, morte morieris. Intelligendum est, non de morte in illo die, sed de certitudine mortis, id est de Mortalitate. Quod autem non dicitur simpliciter moriiris, sed morte moriiris, ita intelligendum est (ut interpretatur Athanasius) quando morieris, non revivisces. Cum ergo Vita æterna per peccatum amissum esset, manifestum est, quod quicunque peccatum illud aboleret, Vitam illi æternam, quàm perdiderat, restiturus esset. Sed Iesus Christus peccatum illius, & omnium in ipsum credentium abolevit, & proinde omnibus credentibus Vitam illam æternam, quam perdidit Adamus recuperavit, nempe Vitam in Paradiso futuram. In quo sensu S. Pauli rectè stat comparatio Rom. 5. 18, 19. Igitur scit per unius delictum in omnes homines Condemnatio; sic & per unius Iustitiam in omnes homines Iustificatio vitae. 1 Cor. 15. 21, 22. Cum quidem per hominem mors, & per hominem resurrectio mortuorum. Et scit in Adam omnes moriantur, ita & in Christo omnes vivificabantur. Quod attinet ad locum in quo Vita illa æterna homines fruituri sunt, duo illi Scripturæ Textus significare videntur fore locum illum in Terra. Siquidem enim perdidit Adamus Paradisum, & Vitam illic æternam; Paradisum & Vitam illic æternam, credentibus in ipsum Christus recuperavit, nec aliam. Cui doctrinæ congruere videtur quod dicit Psalmista (Psal. 133. 3.) Dominus, qui fecit Cælos & Terram, benedicat tibi è Zion. Altoqui dixisset benedicat tibi è Cælo; item Iohannes Apoc. 2. 7. Illi, qui vincit dabo comedere ex fructu Arboris Vitæ, quæ est in medio Paradisi Dei, quæ Arbor, Adamo Arbor Vitæ erat, sed in Terra. Idem confirmari videtur à Iohanne Apoc. 21. 2. Et ego Iohannes vidi sanctam Civitatem Ierusal' em novam descendentem de Cælo, à Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo, & audivi vocem magnam de Throno dicentem; Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus. Id est Ierusalem nova (in quo est Mons Zion) nempe locus Electorum descendit in Terram. Item Angeli duo in vestimentis albis dicunt (Actor. 1. 11.) Hic idem Iesus qui assumptus est in Cælum, ita veniet sicut vidisti ipsum ascendere. Quæ verba ita sonant ac si dixissent venturum esse ad populum Dei Patris sui regendum hic; non quasi illos in Cælo regendos, in Cælum sublatus esset; quod etiam Regni Dei sub Mose instituti restitutioni consentaneum est. Regnum autem illud erat Civitas Iudæorum in Terra. Porrò, id quod dicit Servator noster Matth. 22. 30. In resurrectione neque nubent neque nubentur; sed erunt sicut Angeli Dei in Cælo, descriptio est Vitæ æterne, similis ejus, quam perdidimus in Adamo, quatenus attinet ad Matrimonia. Nisi enim peccassent Adamus & Eva, vixissent in Paradiso terrestri ipsi sine prole in perpetuum. Nam si sicut homines nunc, ita immortales generarent.
nerarent, deesset non magno tempore locus hominibus, ubi pedes ponerent. Iudæi qui Christum interrogaverant, cujus Vxor futura esset foemina illa in resurrectione, de consequentiis Vitæ aeternæ non cogitaverant; itaque docet illos Christus generationem hominum non magis futuram esse in Resurrectione quam Angelorum. Comparatio hæc inter Vitam aeternam ab Adamo amisam, & à Christo morte sua restitutam, etiam in hoc congrua est, quod sicut Adamus, et si Vitam aeternam peccato suo perdidit, vixit tamen postea aliquamdiu; ita Christiani fideles Vitam aeternam morte Christi receperunt, & tamen moriuntur morte naturali, & mortui aliquamdiu manent, nimium usque ad Resurrectionem. Sicut enim Mors computata est in Adamo, non à Condemnatione, sed ab ipsa Morte; ita etiam Electorum Vita ab Absolutione sive remissione peccatorum, non à Resurrectione computatur.
Quod locus, in quo in æternum post Resurrectionem habitaturi sunt Electi, sit Cœlum, id est partes illæ quæ à Terra remotissimæ sunt, ut ubi sunt Stellæ, aut adhuc altius in Cœlo quod vocatur (non in Scriptura Sacra) Empyreum, non confirmatur ab ullo, quod sciam textu Scripturæ Sacrae. Regnum quidem Dei Cœlum inhabitantis, Regnum cœleste propriè dicitur, Cives autem Regni illius in Terra degebant, regebanturque à Dei Vice gerentibus, nempe Mose, Eleazar, cæteriique summis Iudæorum Sacerdotibus, usque ad tempora Samuelis. Postquam etiam Servator noster per prædicationem Ministrorum suorum Iudæos ad obedientiam Dei revocaverit, & vocaverit Gentes, Regnum erit Cœleste novum, sine ulla necessitate in Scripturis apparente, ascensurum esse hominem ad felicitatem suam altius, quam ad scamnum pedum Regis sui cœlestis. In contrarium, scriptum invenimus (Iohan. 3. 13.) Quod nemo in Cœlum ascendit præter eum, qui à Cœlo descendit, nempe Filium hominis, qui est in Cœlo. Item (Actor. 2. 24.) ad probandam Christi ascensionem, utens verbis Psalmistæ (Psal. 16. 10.) Non relinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem, dicit Petrus, non ea de Davide sed de Christo dita esse; probans ex eo, quod David non ascendit in Cœlum. Sed huic loco respondere aliquis poterit, quod et si corpora eorum non ascensura erant in Cœlum ante diem Iudicii ultimi; animæ tamen eorum ascenderunt simul atque ex corporibus eorum excederant; quod confirmari videtur ex verbis Servatoris nostri Luc. 20. 37, 38, qui probans Resurrectionem ex verbis Mosis, sic dicit, Mortuos resurrecturos esse, etiam ostendit Moses, qui ad rubrum Dominum invocans, appellat Deum Abrahami, Deum Isaaci, & Deum Iacobi. Non est enim Deus mortuorum, sed viventium. Sed si verba illa intelligenda sunt de Immortalitate animae, non id probant, quod probatum voluit Christus, nempe, Resurrectionem Corporis, quae est Immortalitas Hominis. Dicit ergo Servator noster; Patriarchas illos Immortales quidem esse, at non per proprietatem aliquam humanae Essentiae consequentem, sed per voluntatem Dei, qui ex mera gratia Electos donavit Via eterna. Quod autem Patriarchae illi, aliique multi fideles homines tunc mortui essent, vivere tamen eos dixit Christus. Causa erat, quod nomina eorum scripta erant in Libro Vitae; & propterea addidit verba haec, ut in textu videre est, quod viverent Deo. Quid autem est, propter quod animae Iustorum in Coelum irent ante corpora, cum mercedem operum suorum recepturi non sint homines ante Iudicium, ut manifestum est ex Luc. 14. 14. Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, & caecos, & beatus eris, quia non habent retribuere tibi, retribuuntur enim tibi in Resurrectione Iustorum. Itaque ante Resurrectionem, nil habet in coelo quod faciat anima et si per se existeret. Verbum hoc Anima Immortalis in Scriptura Sacra nusquam, Vita eterna passim invenitur. Caput Iobi decimum quartum (ubi non aliquis amicorum suorum loquitur, sed ipse) totum quaeerimonia est de mortalitate hominum, sine tamen negatione Immortalitatis post Resurrectionem. Lignum habet spem. Si praecisum fuerit, rursus virescit, & rami ejus pullulant. Si senuerit in terra radix ejus, & in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, & faciet comam, quasi cum primum plantatum est: homo vero, cum mortuus fuerit, & nudatus atque consumptus, ubi quae so est? Et paulo post, Homo cum dormierit, non resurget donec atturretur coelum. Sed quando erit quod coelum atturretur; respondet S. Petrus, futurum esse in Resurrectione. Dicit enim 2 Epist. 3. 7. Coeli autem qui nunc sunt, & Terra eodem verbo repositi sunt igni, reservati in diem Iudicii, & perditionis hominum impiorum, & ver. 12. Adveniet autem dies Domini, ut sur, in quo Coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem, & quae in ipsa sunt opera, exurentur, novos vero coelos & novam terram, & promissa ipsius expectamus, in quibus Iustitia habitat. Vbi ergo dicit Iob hominem non amplius surrecturum, idem est, ac si dixisset vitam immortalem in Resurrectione incipere, & pro causa habere, non naturam humanam sed Promissionem.
Postremò, cum Capite 35. ostensum sit Regnum Dei Civitatem esse propriè dictam (quae Civitas erat in Terra) in qua Virtute pacti tum Veteris tum Novi Summam habet Potestatem Deus; & eam per
Vicegerentem regit; etiam quando Servator noster adveniet in Gloria & Majestate regnaturus, Regnum ejus erit in Terra.
Sicut Regnum Dei, & Vita aeterna; ita etiam Hostes Dei post Iudicium ultimum, & cruciatus eorum, locum in Scripturis videntur habituri in Terra. Loci, ubi homines qui sepulti vel absorpti à Terra erant, mansuri sunt usque ad resurrectionem, Nomen vocatur plerumque in Scripturis Infernus, & Inferi, Graecis ἀδης, id est locus ubi nihil videri potest, continentque tam Sepulchrum, quam locum alium omnem inferiorem. Sed reproborum post Resurrectionem locus quis sit, ex situ ejus, non definitur, neque in veteri neque in novo Testamento. Indicatur tantum per nomina hominum qui in eo loco esse supponuntur, extraordinaria, & quasi miraculosa morte à Deo deleti. Exempli causa, dicuntur in Inferno, in Tartaro esse, propter Corah, Dathan, & Abiram vivos à terra absorptos, non enim voluer Scriptores Sacri, ut crederemus Globum Telluris (qui non modo finitus est, sed etiam coeli Stellarum fixarum altitudini comparatus, insensibilis magnitudinis) puteum habere in se infinitae profunditatis, qualem finixerunt nomine Tartari, Poëtæ; sed ut eos ibi esse crederemus, ubi erant illi qui à Terra absorpti esse dicuntur. Rursus, quia homines illi, qui tempore Noæ vixerunt, paulò ante diluvium, in Scripturis Gigantes dicit (à Graecis fortasse Heroes, genti, ut dicunt Poëtæ, ex copulatione Deorum & Hominum) in diluvio generali deleti erant; locus reproborum à Iudæis significatur per locum Gigantum, ut Prov. 21. 16. Vir qui erraverit à via doctrinae, in coem Gigantum commorabitur. Et Iob. 26. 5. Ecce Gigantes gremium sub aquis, & qui habitant cum eis. Locus Reproborum hic sub aquis esse significatur. Et Isaiah 14. 9. Infernus conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi Gigantes. Dictum hoc ab Isaiah est contra Regem Babylonis, locum Reproborum rursus innuens sub aquis esse.
Tertio, quia Vrbes Sodoma. & Gomorra propter impietatem incolarum Igne & Sulphure è cælo consumptae erant, & regio vicina in lacum bituminis foententis conversa; locus Reproborum sœpe in Scripturis Sacris significatur per Ignem & Lacum ignis, ut Apoc. 21. 8. Timidis autem & incredulis, & execratis, & homicidis, & fornicatoribus, & veneficis, & idololatris, & omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne & sulphure; quod est mors secunda. Manifestum ergo videtur locum Reproborum non esse certum aliquem locum in quo torquentur Impii, sed nomen cujuscunque perditionis appellativum.
Etiam Cap. 20. vers. 14. Ipse infernus & mors missi sunt in stagnum ignis. Hac est mors secunda. Adeo ut sensisse videtur Evangelista impios omnes Iudicio ultimo damnatos, & in lacu ignis denuo moriuros esse, & propterea mortem hanc secundam appellavisse.
Quartò, à plaga Ægyptiaca, Tenebrarum (Exod. 10. 23.) de quibus Tenebris dicitur, Nemo vidit fraterum suum tribus diebus, nec movit se de loco in quo erat; ubiunque autem habitabant Filii Israel lux erat, locus Reproborum à Iudæis appellabatur Tenebrae exteriores, ὀνότης ἐξωτερικόν.
Postremò, quoniam locus, quidam erat prope Jerusalem qui appellabatur Vallis filiorum Hinnon, in cujus parte, dicta Tophet, sacrificaverant Iraëlitaæ Idolo Molech; ubi etiam Deus hostes eorum perdiderat, & ubi Iosias Sacerdotes Molech super ipsorum Altaria combusserat (ut legitut 2 Reg. 23.) locus ille à Iudæis pro loco ubi cruciandi erant Dei hostes appellatus est Gehenna; & proptèr ignes illic perpetuè ardentes (nimirum tollendi causa fetorem perpetuum rerum putridarum istuc projectarum) Ignis perpetuus.
Quoniam autem nemo hodie est, qui ita Scripturas interpretatur, quasi Reprobi in æternum cruciandi essent in Valle Hinnon; aut quasi sub aquas, aut in Tartaro detrudendi; aut quasi moturi se non essent præ Tenebris; sequitur (ut puto) necessario, quæ dicuntur in Scripturis de loco Reproborum, dicta esse metaphorice; ac proinde sensum verborum circa locum illum & cruciatus illos propriorem quaerendum esse.
Quod attinet ad Tortores, naturam & proprietates eorum propriè traditas habemus, in nominibus Satan, Diabolus, Abaddon. Quae Nomina Satan, Diabolus, Abaddon personam individuam nullam (ut Nomina solent Propria) designant; sed officium, vel qualitatem aliquam; & proptèra sunt Appellativa. Sumpta autem pro Propriis imperitos fallunt, faciuntque ut Spectra & Dæmonas totidem esse putent, quales adorabant Gentes. Quoniam autem verba illa significant Hostim, Accusatorem, & Exterminatorem; intelligenda sunt, de Hoste Ecclesiæ Dei. Si ergo Regnum Dei post Resurrectionem futurum sit in Terra, etiam Hostes & Regnum eorum in Terra esse debent. Quando enim Regnum Dei in Israëlitis erat. Regna Gentium vicina, pro Regnis Satane habebantur.
Cruciatus inferni significantur interdum per fléatum & stridorem dentium, ut Matth. 8. 12. Interdum per vermen Conscientiae, ut Isa. 66. 24. Marc. 9. 44, 46, 48. Interdum per ignem inextinguibilem. Interdum per opprobrium, ut Dan. 12. 2. Quæ loca omnia dolorem significant
metaphoricè, ab eo oriundum, quod felicitatem illam æternam ab aliis acquisitam esse vident, quam ipsi per incredulitatem & contumaciam suam perdidierunt. Cum autem felicitati, aliorum non invideatur, nisi ab illis qui dolores & calamitates patiuntur; consequens est, ut poenas luant corporales; inter quas numeranda etiam est Mors secunda. Quanquam enim Scriptura Sacra Resurrectionem affirmet, quod tamen Reprobis Vita æterna promissa sit, nusquam legimus. S. Paulus (1 Cor. 15, 42, 43.) quaestionem tractans, quibus corporibus resurgendum sit, Corpus (inquit) seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget Corpus spiritualis. Gloria autem & Virtus, & Spiritualitas Corporibus Reproborum attribui non potest; neque Mors secunda illis qui semel tantum possunt. Scio Metaphoricè dici post mortem, vitam illam quam comitantur perpetuae calamitates & miseriae; sed Mors secunda dici non potest. Ignis paratus hominibus impiis, perpetuus esse potest, nimium poena illa, post Resurrectionem qualiscunque sit, & vocari inextinguibilis; atqui inde inferri non potest, quod illi qui in ignem illum conjicierunt, in eo æternum ardebunt aut cruciabantur, nec tamen consumuntur. Contrarium enim dicitur Apoc. 20, 13, 14. Et dedit mare mortuos qui in eo erant; & mors & infernus dedecerunt mortuos qui in ipsis erant. Et judicabantur unusquisque secundum opera eorum. Et Mors & Infernus conjeciti sunt in stagnum ignis. Et hæc est Mors secunda.
Vitæ autem æternæ gaudia comprehenduntur à Scriptoribus Sacris sub nomine Salutis sive Salvationis. Salvati autem Servari est, sive specialiter à Malis certis, sive universaliter à malis omnibus, nempe Indigentia, ægritudine & morte ipsa, à quibus omnibus, nisi peccasset Adamus, incolumis virtute arboris Vitæ, vixisset in æternum. Servari ergo ab his malis omnibus idem est ac servari à Peccato. Et in Scripturis Sacris eadem res est, Peccata remitti, & à morte & miseriis servari, ut constat ex verbis Servatoris nostri Matth. 9, 2. Confide fili, remittuntur peccata tua. Et vers. 5. Virum est facilius dicere, dimittuntur tibi peccata tua, an dicere; Surge & ambula. Etiam Rationis naturalis est, cum Mors & Miseria, punitio fuerit peccatorum, ut remissio peccatorum abolitio esset mortis & miseriarum, & proinde Salvati, & peccata sibi remitti eadem res sit; & ab hac remissione peccatorum per mortem Christi est, quod Christum appellemus Servatorem nostrum.
De Salvationibus specialibus, quales sunt intelligendæ, 1 Sam.
14, ubi Deus salvasse dicitur Israelitas ab hostibus suis Philistaeis, & 2 Sam. 22, 4, Dominus petra mea & robur meum, & Salvator meus. Et 2 Reg. 13, 5, & dedit Dominus Salvatorem Israelit, & liberatus est de manu Regis Syriæ; & de similibus, ut loquar non est opus. Nam loca hæc, neque habent difficultatem, neque spectant ad institutum nostrum.
Sed de loco Salvationis universalis fidelium hominum, in Regno Coelesti, difficultas magna est; cum enim Regnum Coeleste, Civitas sit, ab hominibus securitatis causa contra hostes, instituta videitur Salvatio contra hostes debere esse in Terra. Per Salvationem enim innuitur Regnum illius Regis coelestis per Victoriæ, non incolumitas per fugam. Ubi ergo salutem illam expectamus, expectamus Triumphum; & ante Triumphum, Victoriæ; & ante Victoriæ, Prælium; quæ non facile supponi possunt futura esse in Cælo. Videamus autem, de hac re quid dicant Scripturæ Sacrae Isaias 33, vers. 20, 21, 22, 23, 24: Respice Zion Civitatem solennitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem habitacionem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit: nec auferentur clavi ejus in sempiternum, & omnes funiculi ejus non rumpentur: quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi, & patentes: non transibit per eum navis remigium, neque trieris magna transgredietur eum. Dominus enim Index noster, Dominus Legifer noster, Dominus Rex noster: ipse salvabit nos. Laxati sunt funiculi tui, sed non prævalebunt, sic evit malus tuus, ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia pradarum multarum: clandi diripient rapinam. Nec dicet vicinus, Elangui. Populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
Quibus verbis designatur primo, locus Salutis, Jerusalem habitatio opulenta; secundò, duratio ejus, Tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit; tertio, Salvator quis sit, Dominus Index noster, Legifer noster, Rex noster; quartò, ipsa Salvatio qualis est, locus fluviorum, rivi latissimi; quintò, conditio eorum qui salvabuntur, non dicet vicinus, Elangui; sextò, conditio hostium, Laxati sunt funiculi, sed non prævalebunt &c. postremò, continentur hæc omnia Civium prospera, nomine Remissionis peccatorum, populo dimittetur iniquitas ejus. Quibus verbis perspicuum videtur esse. Salvationem in Terra tunc futuram esse quando regnabit Deus (in adventu Christi) in Jerusalem; & à Jerusalem procedere debere Salutem Gentium: id quod apertius etiam declaratur ab eodem Prophetæ, cap. 66, 20, 21. Et adducunt omnes fratres vestros de cunctis gentibus, donum Domino, in equis, & in quadrigis, & in lexicis, & in mulis, & in carrucis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus, quemodo si inferant filii Israelis, munus in vae mundo in dominum Domini. Et assumam ex eis in Sacerdotes, & Levitas, dicit Dominus. Intelligi hinc potest Civitatis Coelestis artem, unde Salus gentibus dirivanda sit, futuram esse, in Terra, urbem Ierusalem. Idem etiam confirmari videtur à Servatore nostro, in colloquio cum muliere Samaritana, circa locum divini cultus futuri Ioh. 4, 22, ubi mulieri dicit Christus Salvationem esse ex Iudaeis, id est Salvatorem non à Samaria futurum esse, sed à Iudae. Cui Respondens dicit Múlier, scimus venturum esse Messiam. Quod ergo dicit Christus Salvationem esse ex Iudaeis, idem est, quod dicit Paulus Rom. 1, 16, 17. Non enim erubescio Evangelium, Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum, & Graco. Injustitia enim in eo revelatur ex fide in fidem, id est ex fide Iudaei in fidem Graeci. Eodem sensu Prophetia Iocel describens diem Iudicii, (cap. 2. 30, 31.) Dabo prodigia in coelo & in terra, sanguinem, & ignem, & vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras, & Luna in sanguinem, antequam veniam dies magnus & horribilis, & erit ut omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Zion & in Ierusalem erit Salvatio, scit dixit Dominus. Et Obad. vers. 17. In monte Sion erit Salvatio, & erit sanctus, & possidebit domus Iacob eos qui se possederant; quas possessiones versibus sequentibus nominat, necne montem Esau, terram Philistaeorum, agros Ephraim, & Samaria, & Gilead, & Vrbes ad Meridiem, concluditque his verbis, Et Domino erit regnum.
Quid autem, Regnum Dei eo tempore, nonne erat Domino? Non erat tunc Domino Regnum illud, quod per Pactum habuit initium in monte Sinai. Quando ergo erit Domino, Regnum illud per Pactum? Domino tunc erit Regnum illud, quando veniet Servator noster cum Majestate & Gloria, ad judicandum vivos & mortuos. Quod autem attinet ad Regnum aliquod in Cælo Empiræo, aliave regione Ætheræa, nihil reperitur in Scripturis Sacris. Regnum tamen Coeleste erit propter Thronum in Cælo Regis Coelestis. Ex his quae dicta sunt de Regno Dei, & Salvatione, facile intelligitur quid sit Mundus venturus. Invenitur in Sacris Scripturis mentio facta trium Mundorum, nimirum, Mundi Veteris, Mundi Presentis, & Mundi Venturi. De primo loquitur S. Petrus (2 Petr. 2, 5.) Si originali Mundo non pepercit Deus, sed octavum Noem justitia praecomen custodivit, diluvium Mundo impiorum inducens &c. Mundus ergo Vetus ab Adamo computatur usque ad diluvium. De Mundo Praesente loquitur Christus (Ioh. 18, 36.) Regnum meum non est ex hoc Mundo. Venit enim Christus ad Pactum Vetus renovandum; ad regnandum autem
veniet in die Iudicii. De Mundo venturo loquitur S. Petrus (2 Pet. 3, 13.) Novos vero Caelos & novam Terram & promissa ipsius expectamus. Atque hic est Mundus ille, in quo Christus è Cælo in nubibus descendens in potentia & gloria magna, Angelos suos mittens congregabit Electos suos, à quatuor ventis, & ab extremis Terræ, & regnabit super eos in æternum.
Salvatio peccatoris supponit Redemptionem præcedentem; nam qui semel peccati reus est, poenas debet, quas ipse vel alius pro ipso solvere obligatur, pro pretio Redemptionis; quod pretium tantum est, quantum is qui Iesus est postulabit. Læsus autem Deus est; pretium ergo Redemptionis est quicquid Dco imponere visum erit. Damnum quod alii sit tolli potest per Restitutionem, vel compensationem, quarum neutra tollit peccatum. Ignosci tamen peccatori à læso aut gratis, aut poena quantulacunque, peccatum ejus redimi, potest. Id autem quod Deus plerumque à peccatore (sub vetere Testamento) pro peccati Redemptione exigere solitus est, Sacrificium erat vel Oblatio. Peccatori enim ignoscere is qui injuriam passus est, quamquam illum punire minatus erat, jure potest; cum etiam apud homines eti Promissio Boni Promissorem obliget; minæ tamen, id est Promissio Mali, neminem obligat; Multo minus obligabunt Deum, cujus misericordia est infinita. Servator ergo noster, ut nos redumeret, non ita pro peccatis hominum patri suo satisfecit, ut punitio peccatorum propter eam rem injusta esset; sed Sacrificium tantum erat mors ejus, quam placuit Deo acceptare pro peccatis poenitentium, & in Redemptorem suum credentium. Et propterea Redemptionis in Scripturis Sacris, & Sacrificium, & Oblatio, & Pretium sæpenumero idem significant.