C A P V T XXXIX.
De significazione quam habet in Scripturis Sacris Vocabulum Ecclesia.
Ecclesia in Scripturis Sacris variè accipitur. Interdum pro Domo Dei, id est pro Templo in quo populus Dei publicè congregari consuevit ad cultum Divinum; ut 1 Cor. 14, 34. Mulieres in Ecclesiae raseant. In hoc sensu à Paribus Græcis dicitur Ecclesia Κυκλανή, id est Domus Domini. Frequentissime autem sumitur, juxta ἐπιμεν. Græca enim vox est, significatque Coetum hominum evocatorum, Levit.
nempe Cives congregatos, & evocatos ad concionem publicam, à Magistratu, secundum Leges; atque hæc Ecclesia erat legitima. Etiam Cives per tumultum & seditionem in unum locum multi convenientes, vocantur interdum Ecclesia, sed Ecclesia confusa, ut Act. 19, 29. Manifestum autem hinc est, Ecclesiam nullam legitimam esse posse, quæ Authoritate illius non sit convocata, qui Summam habet in Civitate Potestatem. Sumitur etiam interdum pro hominibus, qui in Coetum jure intrare possunt, etiam si non sint actu congregati, ut Act. 8, 3. Ubi dicitur Saulus autem devastabat Ecclesiam. Interdum etiam pro solis Electis ut Eph. 5, 27. Vt exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Id quod intelligi non potest nisi de Ecclesia Triumphante. Cæteris significacionibus omissis, loquemur hoc loco de Ecclesia in sensu proprio, nempe quatenus legitima est, habetque authoritatem legitimam, sicut sumitur Matth. 18, 17, ubi dicitur Dic Ecclesia; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus, & Publicanus. In hoc enim sensu est, quod Ecclesia est Persona, quod velle, pronuntiare, imperare, audiri, Leges ferre, aut quicquam agere potest. Nam quod in congregatione hominum Authoritatem non habentium factum est, singulorum quidem factum est, si consenserunt, non autem Congregationis, totius, ut corporis unius, neque illorum, qui non consenserunt. Ecclesiam itaque Christianam sic definio, Ecclesia Christiana est Coetus hominum Religionem Christianam proficentium, unitorum in persona una summam habente Potestatem; cujus jussu converire debent, & cujus injussu convenire non debent. Quoniam autem in omni Civitate conventiones illæ, quæ sine Authoritate habentur Imperantis summi, illegitima sunt; etiam Ecclesia illa, quæ habetur in illa Civitate, quæ conventiones tales Lege vetuit, illegitima est.
Manifestum etiam hinc est nullam in terra esse Ecclesiam universalem quam audire obligantur Christiani universi; cum nulla sit in terra Civitas aliarum Civitatum omnium Domina. In Civitatibus singulis, Christiani Legibus Civitatis suæ obediere obligantur: & per consequens, Legibus Civitatis aliae teneri non debent. Ecclesia ergo cui Potestas est Iudicandi, Absolvendi, Condemnandi, aut actionem quamcunque Agendi, eadem res est cum Civitate: & Civitas ideo quidem est, quia Cives sunt Homines: Ecclesia autem, quia Cives sunt Christiani. Quare regimen Timpore, & Spirituale, verba inania sunt introducta eo fine, ut propter duos Status apparentes minus cognoscerent homines, utri eorum obedientiam praestarent. In Cælo quidem corpora hominum post Resurrectionem æterna & Spiritualia erunt: sed in vita praesente, homines & caduci, & crassii sunt, necque patiuntur Statum neque Religionem ullam, praeter eam quam statuit Potestas Temporalis: neque Doctrina ulla à Cive doceri jure potest, quam Civitas Temporalis doceri prohibet. Unus denique Rector tum Spiritualis, tum Temporalis esse debet, aut utraque simul Potestas interbit, nimium per contentiones inter Ecclesiam & Civitatem, inter Spiritualistas & Temporalistas, inter gladium Iustitiae & Scutum Fidei: & (quod majus est) in uniuscujusque Christiani pectore, inter Christianum, & Hominem. Doctores quidem Ecclesiae, Pastores vocantur: sed ita etiam vocantur Reges: sed nisi Pastor unus alii subordinatus sit, ita ut unus sit Pastor Summus, Doctrinae docebuntur inter se contrariae: quarum utraque esse potest, sed altera necessariò falsa est. Quis autem Summus ille Pastor sit juxta Leges Naturae, ostensum est superius, nempe, illum cui Summa est Potestas in Civitate: quis autem sit juxta Scripturas Sacras, videbimus in Capitibus sequentibus.