Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T XL.

C A P V T XL.

De Iure Regni Dei in Abrahamo, Mose, Summis Sacerdotibus, & Regibus Iudae.

Pater Fidelium, & per Pactum primus in Regno Dei erat Abrahamus. Cum illo primo Pactum initium fuit: per quod Pactum seipsum & semen suum post se obediere mandatis Dei obligavit, non solum naturalibus, sed etiam illis mandatis, quae Deus supernaturaliter manifesta faceret, per Somnia & Visiones. Legibus enim Naturalibus, ante tenebatur: ut de illis pacisci opus non esset. Pactus ergo est cum Deo Abrahamus, pro mandato divino habere, quicquid in Dei nomine, per Somnium, vel Visionem illi imperaretur, & idem familiae suae præcipere, & facere ut observarent. In Pacto hoc tria veniunt consideranda, maximi momenti in populi Dei gubernatione. Primum, quod in Pacti hujus institutione, solum alloquutus est Deus Abrahamum: neque omnino cum familia quicquam Pactus est, neque adhuc cum semine, nisi quatenus voluntates eorum intelligantur in voluntate Abrahami comprehensae esse: habuit enim jus Abrahamus familiam suam cogendi, ut quae pro illis promiserat, illi præstarent: juxta id quod legitur Gen. 18, 18, 19, ubi dicit Deus de Abrahamo: Benedicenda sunt in illo omnes nationes terrae. Scio enim quod præcepturus Civitate Christiana.

cepturus sit filiis suis, & domni sue post se, ut custodiant viam Domini, & faciant Iudicium & Iustitiam. Manifestum hinc est, illos quibus Deus immediatè loquutus non est, accipere pro Legibus Dei eas debere, quas dictaverit is, qui Summam in eos habet Potestatem; sicut & Familia & semen Abrahami, eas acceptit ab Abrahamo Patre & Domino suo. In omni ergo Civitate, qui Revelationem supernaturalem non habent in contrarium, Legibus ejus, qui Summam habet in Civitate Potestatem, in omnibus actionibus externis circa Religionem obedire obligantur. In externis (inquam) actionibus; quia cogitationes & fides hominum interna, ab humanis rectoribus cognosci non possunt; neque voluntariae sunt; neque Legum sed potentiæ tantum divinæ effectus sunt; & proinde sub obligatione cadere non possunt.

Atque hinc oritur notandum Secundum, Abrahamo licitum suisse; si subditorum suorum aliquis Visionem vel Spiritum vel Revelationem Divinam contumaciae sue, vel novis Doctrinis quas Abrahamus vetuerat prætenderet, hujusmodi homini iisque qui illi adhaerebant, poenas infligere; & per consequens Summis Imperantibus illos punire qui Legibus Civitatis opponunt Spiritum suum Privatum, etiam nunc licere. Habent enim in Civitate eandem Authoritatem nunc Summi Imperantes, quam tunc habuit in sua familia Abrahamus.

Deducitur inde tertio, quod sicut solus Abrahamus in Familia sua, ita is solus, qui Summam habet in Civitate Christiana potestatem, scire supponatur, quid sit, quod Deus loquutus est; id est solus Divini Verbi interpres existimandus est.

Idem Pactum renovatum erat cum Isaaco, & deinde cum Iacobo. Postremo, cum Mose & Israelitis ad montem Sinai, ubi facti sunt Israelitae in Regnum Dei peculiare, rexitque eos sub Deo (pro suo tempore) Mose, cui succedere debuerunt Summi Sacerdotes, nempe ut esset Regnum Sacerdotale in perpetuum.

Per hanc constitutionem, Regnum Israelitarum acquisitum est Deo peculiare. Quoniam autem Israelitis Imperandi, Mose jus ab Abrahamo nullum habuit, unde obligari potuit populus, ut illum pro Vicegerente Dei diutius haberent, quam colloquiis inter illum & Deum fidem haberent. Authoritas autem Mosis (etsi cum Deo pro illis Pactus esset) dependeret à sola, quam habebant de sanctitate ejus, & de realitate colloquiorum ejus cum Deo, & de veritate Miraculorum, quae operatus est, existimatione: Quae existimatio si mutari contingeret, causa nulla apparebat, propter quam, quicquam ab illo in nomine Dei proponeretur pro Lege Divina obedere obligarentur, Fundamentum obligationis populi Israelitici ad obediendum Moſi, aliud quærendum est. Non enim ut obedirent jussit Deus: nec enim illos alloquutus est, nisi mediante Moſe ipſo. Dicit autem Christus (Ioh. 5. 31.) Si testimoniorum dico de meipſo, testimonium meum non est verum. Authoritas ergo Moſis, licut Authoritas cæterorum Principum omnium, fundari debuit, in Consensu populi promittentis obedientiam. Atque ita erat. Populus enim (Exod. 20. 18.) Videbat vocem & lampades, & ſonitum buccinae, montemque fumantem, & perterriti ac pavore concufi, ſteterunt procul, dicentes Moſi, loquere tu nobis, & audiemus, non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Hæc sunt verba promittentium obedientiam, & quibus obligavérunt ſe imperata facere omnia, quæ à Deo ipſis imperaret Moſes.

Quanquam autem Regnum Pacto constitutum Sacerdotale ſeſſet, id est Regnum Aaroni haereditarium; ipſe tamen Constitutor ejus Moſes, ſummum Imperium pro ſuo tempore habuifle intelligendus est: quia Civitatis cujuscunque Constitutor dum eam constituit, Potestatem Summam, ut necessariam habere debet. Quod autem Moſes Potestatem illam retinuit, manifestum est ex Scripturis Sacris: nam illi, non Aaroni obediere populus promiserat. Præterea Exod. 24. 1, 2. Moſi dixit Deus; ascende ad Dominum tu & Aaron, Nadab, & Abiu, & septuaginta Senes ex Israel, & adorabitis procul. Solusque Moſes ascendet ad Dominum, & illi non appropinquabant, nec populus ascendet cum eo. Manifestum ergo est, Moſiem ſolum personam Dei gessisse, sine septuaginta illis Senibus: illumque ſolum eo tempore Summam habuifle, ſub Deo, Potestatem. Et (vers. 9.) ascenderuntque Moſes, & Aaron, Nadab, & Abiu, & septuaginta de Senioribus Israel, & viderunt Deum: Israel, & sub pedibus ejus quasi opus lapidis Saphirini, & quasi Coelum cum ſerenum est. Fæcum autem est hoc, postquam Moſes cum Deo loquutus est, & postquam populo verba Dei renuntiaverat. De populis rebus Deum consuluit ſolus Moſes; qui cum eo erant, honoris tantum causâ admissi sunt. Præterea quod Deus Moſiem alloquutus est passim legitur, Aaroni rariis. Etiam Religionis Ceremonias, quæ continentur Capp. 25, 26, 27, 28, 29, 30, 31, & per totum librum Leviticum, ſolus ordinavit Moſes. Vitulum, quem fecerat Aaron, in ignem conjecit Moſes. Postremò, in controversia de Authoritate Aaronis mota ab ejus & Marie contra Moſiem rebellione, Deus ipſe (Num. 12) jus imperandi adjudicavit Moſi. Etiam in quæſtione de Iure Imperii, inter Moſiem & Congregationem, quo tempore Corah, Dathan & Abiron, cum ducentis quinquaginta populi Principibus (Num. 16. 3) contra Moſiem & Aaronem conspiravérunt,

runt, dixeruntque, Sufficient nobis, quia omnis multitudine Sanctorum est, & in ipsis est. Dominus, cur elevamini super populum Domini, fecit Deus, ut terra Coram, Dathan, & Abirom, cum uxoribus & filiis vivos absorberet; ducentos autem & quinquaginta illos Proceres consumpsit igne. Neque ergo Aaron, neque Populus, neque ex Proceribus Aristocratia, Imperium Summum tunc habuere, sed solus Moses, idque non solum in rebus Civilibus, sed etiam in rebus Divinis. Notandum etiam est, quod illis, qui praesumereint, in Montem Sinai, in quo Deus cum Mose colloquutus est ascendere, poenam statuerat Deus mortem. Constatues (dicit Deus Exod. 19. 12.) terminos populo per circuitum, & dices ad eos, Cavete, ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte meretur. Et rursus vers. 21, Descende, & contestare populum, ne forie velit transcendere terminos ad videndum Dominum, & percet ex eis plurima multitudine. Ex quibus verbis conclusi potest, illum, qui in Civitate Christiana locum habet Moses, solum esse Nuncium à Deo, & mandatorum ejus solum Interpretarem; neque in Interpretatione Scripturae Sacrae cuicquam licere terminos transcendere à summo Imperante constitutos. Scripturae enim Sacrae, in quibus hodie loquitur Deus, sunt instar Montis Sinai, in quibus termini sunt positi, nempe Leges eorum, qui Personam Dei in terra praesentant. Illas alpicere, & inde discere Deum timere, permittum est; sed interpretari, id est curiosè inquirere, & scrutari, quid illis, quos Deus Rectores nostros fecit, dixerit, & Iudices nosmetipsos facere, utrum nos ita regant, sicut illos jussit Deus, terminos politos à Deo transcendere est.

Dum vixit Moses, nullus erat in Castris Israelitarum Propheta, aut Spiritus Divini ostentator, nisi quos Moses approbaverat, & quibus Authoritatem dederat. Septuaginta tantum prophetasse tunc dicuntur, sed per Spiritum Moses; & quos Moses elegerat. Nam Num. 11, 16, dicit Deus ad Mosem, Congrega mihi septuaginta viros de Senibus Israelis, quos tu nosti, quod Senes populi sint, ac Magistri. His autem Spiritum dedit Deus Spiritui Moses contormem, ut constat ex vers. 25, Descenditque Dominus per nubem, & loquutus est ad eum, auferens de Spiritu, qui erat in Mose, & dans Septuaginta viris. Hujus loci ergo sensus est, Septuaginta illos viros Spiritum habuisse ipsius Moses, illique Prophetas suisse subordinatos; in Administratione Regni Dei. Colligo hinc in Civitate Christiana, prophetare, aut docere contra doctrinam à Summo Imperante stabilitam, Civi licere nemini.

Mortuo Aarone, Regnum (ut quod erat Sacerdotale) virtute Pacti, ad Eliazarum pervenit, filium Aaronis, Summum Sacerdotem. Atque illum Summam habere Potestatem declaravit Deus, eo tempore, quo Ioshaum Ducem fecit Exercituum. Dicit enim Dominus (Num. 27, 21.) Tolle Ioshaum filium Nun, virum, in quo est Spiritus Dei, & pone manum tuam super eum. Qui stabit coram Eliazaro Sacerdote & omni multitudine, & dabis ei praecipia cunctis videntibus, & partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis Synogoga filiorum Israelis. Pro hoc si quid agendum erit, Eliazar Sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur & ingredietur ipse, & omnes filii Israel cum eo, & cætera multitudine. Belli ergo & Pacis in Sacerdote Potestas Summa erat. Etiam Iudiciorum Summa Potestas penes eundem erat, illi enim Libri Legis commissa est custodia; Sacerdotes & Levitæ soli in rebus civilibus Iudices subordinati erant, constat ex Deut. 17, 8, 9, 10. Quod autem ad cultum Divinum attinet, quin à Summo Sacerdote ordinandus esset, nunquam dubitatum est. Potestas ergò Civilis & Ecclesiastica conjuncta hactenus fuit in una & eadem personâ, Summo Sacerdote.

Post mortem Ioshae usque ad Regnum Sauli, temporis intercedenti nota inditur passim in Libro Iudicum, quod illis diebus non erat Rex in Israel, addito quandoque quod Vnusquisque faciebat, quod retinuerat in omnibus suis. Quod dicitur, quod non erat Rex, idem est, ac si dictum esset, non erat in Israelitis Summa Potestas. Id quod, si pro exercitio Summae Potestatis accipiamus manifestum est. Nam post mortem Ioshae & Eliazari (Iud. 2. 10.) Surrexerunt alii qui non moverunt Dominum, & opera que fecerat cum Israel. Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini, & servierunt Baalim. Iudæorum enim, ut notat S. Paulus, singulare erat, expectare signum, id est miraculum; ut à Mose expectârunt, non solûm ante quam obedire voluerunt, sed etiam postquam obedire se obligâissent. Signa autem & Miracula, finem habent, Fidem facere, non Fidem servare. Nam Fidem servare obligantur homines Lege naturali. Verum, si Summae Potestatis non exercitium consideraverimus, sed Ius, mansit Summa Potestas etiam tunc in Summo Sacerdote. Quæcunque ergo obedientia Iudicibus illis (qui à Deo ad liberationem populi sui è manu hostium extraordinariè electi erant) præstâra fuerit, in argumentum trahi contrâ Summi Sacerdotis Summam Potestatem, non potest, neque in rebus Politicis, neque in Divinis. Neque enim Iudices illi, neque ipse Samuel aliam Potestatem habuit, quam extraordinariam; & temporariam; obeditumque illis erat à populo, non ex debito, sed ex reverentia, quam genuit in illis gratia Divina, in eorum prudentia; fortitudine,

titudine, vel fœlicitate, elucessens. Hactenus ergo Ius Civile & Ecclesiasticum extitère inseparabilia.

Indicibus succellere Reges, & sicut antè in sacerdotibus, ita nunc Authoritas utraque in Regibus esse coepit. Populus enim Iugum Dei jam excusserant; Sacerdos summus Vicem Dei non amplius sustinuit. Mutationi Regiminis Deus ipse (1 Sam. 8.5.) consensit. Samueii populus dixerat, fac nobis Regem qui nos judicet, more omnium gentium; Samuei autem Deus dixit (ver. 7.) Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi. Non enim te abj. cerunt, sed me, ne Regnum super eos. Cum ergo Deum populus Israeliticus, sub quo Regnaverant Summi Sacerdotes, rejecissent; cestavit Authoritas Sacerdotum, nec ex eo tempore, aliam habuerunt, nisi à Rege permisam; quæ prout Reges boni aut mali erant, major erat vel minor. Quod autem spectat ad Potestatem Civilem, manifestum est, fusile penes Regem totam. Nam eodem Capite vers. 20, dicit populus, velle se esse sicut omnes Gentes; & Regem habere, qui eos judicabit, & eorum Prælia pugnabit. Totam ergo illi dederunt Belli & Pacis Potestatem. In qua continebatur etiam judicare de cultu Dei; propterea quod nulla erat eo tempore regula Religionis; præter legem Mosaicam, quæ erat Israelitarum Lex Civilis. Præterea legimus 1 Reg. 2. 27, Solomonem abstulisse Abiatharo Summum Sacerdotium. Habuit ergo Solomon Ius in Sacerdotium; & subditi erant, sicut populus reliquus, Summi Sacerdotes; id quod Suprematus Ecclesiasticus Signum magnum est. Legimus etiam (1 Reg. 8.) Solomonem ipsum, Templum dedicasse; populo benedixisse, atque orationem illam excellentem Orâsse, qua utuntur hodie omnes, qui Ecclesias consecrant; quæ nota alia magna est Suprematus Ecclesiasticus. Legimus etiam (2 Reg. 22.) cum quaestio erat de Libro Legis, in ruderiibus Templi reperto, quaestionem illam non determinasse Summum Sacerdotem, sed & ipsum & alios misit Rex Iosias de eà re ad prophetissam Huldam; quæ alia nota est, Suprematum Ecclesiasticum fusile in Rege. Postremò legimus (1 Chron. 26, 30.) Regem Davidem Hashabiam, & fratres ejus Hebronitas, ministros constituisse, in Israelitis versus Occidentem, in rebus omnibus Domini, & in servitio Regis. Similiter (vers. 32.) constituisse illum, Hebronitas alios Rectores Rubenitarum, Gaditarum, & dimidia Tribus Manasse, (hi erant Israelitæ, qui habitabant ultrâ Iordanem) in omni re pertinente ad Deum, & de rebus Regis. Nonne est Potestas hæc, tum Temporalis, tum (ut vocant, illi, qui potestatem summam vellent dividere) spiritualis plena? Ab ipso denique initio Regni Dei, usque ad Captivitatem, Suprematus in rebus Divinis, in eadem semper manu erat, in qua erat Summa Potestas

stas Civilis. Sacerdotium autem post Electum Saulum in Regem, non erat Magisteriale, sed Ministeriale.

Quamquam autem Potestatem Summam Civilem & Ecclesiasticam hactenus semper conjunctione esse, quod Ius, manifestum fecimus; non tamen sequitur neque ex Scriptura Sacra, neque ex ratione Naturali, Ius illud intellexisse populum. Vulgus enim, non nisi in rebus suis privatis ratione utitur; nec diutius obedire solet, quam aut miracula; aut (quod Miraculo ferè par est) in Rectoribus suis vim egregiam, aut in rebus gestis felicitatem extraordinariam aspiciunt. Iudaei ergo, postquam Moses & Joshua mortui essent, neque famam, neque cum Deo colloquia Sacerdotum, magni aestimaverunt; sed quandoque Politiam, quandoque Religionem criminantes, Rectoribus suis obedientiam negaverunt. Arque inde turbae, seditiones, & calamitates protegunt, quae Israelitarum Gentem tandem evertent. Mortuis enim Eliazar, & Joshua, Iudaei, qui Miracula non viderant, neque se Sacerdotalis Regni Pacto obligatos esse intelligentes, Imperium Sacerdotis, & Leges Mosaicas parvi pendentes, fecerunt unusquisque, quod rectum videbatur sibi, illisque obediverunt, quos ipsi idoneos esse putaverunt qui se quoties a vicinis gentibus opprimerentur, liberarent. Itaque non amplius Deum consuluerunt, sed virum vel feminam aliquam futurorum praedictorem, & huic obedientiam & honorem praesiterunt, ut Prophetae à Deo. Etiam postea, cum Regem sibi dari, more Gentium, postularent, id tamen non eo consilio fecerunt, ut cultum Dei pristinum desererent, sed quia Iustitiam à filiis Samuelis desperantes, voluerunt Iudicia Civilia à Rege administrari, non quod ceremonias Leviticas abolitas vellent. Itaque praetextum semper aliquem sibi reservarunt, vel à Iustitia vel à Religione, qua se obedientia Rectoribus suis debita expedirent. Succeduit populo Samuel quod Regem (rejecto Deo) postularent; Idem, quando Saulus consilium suum in occidendo Agag, juxta mandatum Dei neglexerat, alium Regem unxit, nempe Davidem, qui Sauli Hæredes Regno privaret. Rehoboam Idololatra quidem non erat, sed populus, quia videbatur sibi regnare duriusculè, ab eo defecit. Per totam denique historiam Regum Iudææ & Israeis, Prophetae surrexerunt indies, qui Reges criminali sunt, aliquando quod religionem, aliquando quod statum Civilem male administrarent. Sic Rex Iehosaphat reprehensus est à Prophetae Iehu, quod Regem Israelis adjuvasset contra Syrios, & Rex Hezekias ab Iisiah, quod thesaurum Regium ostendisset Legatis Babilonicis. Constat ergo, etsi utrumque Ius rerum Civilium & Divinarum, esset in Regibus; neminem tamen ferè Regum illorum Ius suum sine reprehensio

sionibus populi potuisset exercere. Illi soli Reges, quorum vis terribilis, aut felicitas admiranda erat, vixerunt laudabiliter. Cum ergo & Ius Regum manifestum sit, & populus, atque etiam aliquando ipsi Prophetae id non intelligant. Iura Regum, exemplis ductis ab ignorantiae populi, vel à doctrina Prophetae, oppugnari iniquum est. Iudaei durante captivitate, Civitatem omnino non habuere. Post reditum autem, et si Pactum cum Deo renovârunt, non tamen aut Esdras aut alii cuiquam promiserunt obedientiam. Deinde, non multò post subditi facti sunt Graecorum; à quorum Daemonologia, cum doctrina Cabalistarum mista, eorum Religio insigniter corrupta est. Ita, ut à confusione tum Politiae, tum Religionis eorum, de Suprematu in utraque colligi nihil possit. Quantum ergo attinet ad Testamentum vetus, nihil impedit, quin concludamus, tum Summam Potestatem Civilem, tum Suprematum in rebus Divinis, semper in una & eadem persona fuisse conjunctos.