Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T XLI.

C A P V T XLI.

De Servatoris nostri Benedicti Officio.

Officii Servatoris nostri reperimus in Scripturis Sacris tres Partes; Primam Redemptoris, sive Servatoris: Secundam Pastoris, sive Consiliaris, id est Missi à Deo, ad Conversionem Electorum Prophetae: Tertiam Regis, Aeterni Regis; sed sicut Moses, & temporibus suis Summi Sacerdotes, sub Patre suo. Atque his tribus Partibus respondent tria Tempora. Nam in primo ejus adventu, per sui ipsius propter peccata nostra Oblationem in Cruce nos Redemit Conversionem nostram operatus est, partim ipse, dum erat in terris, docendo; partim operatur nunc utque per Ministros suos: Post Adventum ejus secundum regnabit super Electos suos, & Regnum ejus durabit in aeternum.

Ad Officium Redemptoris, id est, illius, qui Redemptionis pretium solvit, pertinuit, ut Victima fieret, & iniquitates nostras ferret auferretque. Quod tamen ita intelligendum est, non ut pro peccatis omnium hominum unius hominis mors, quamquam justissimi, secundum Iustitiae strictas regulas posset satisfacere; sed quia quod Deus summe misericors in pretium Redemptionis Lege postulaverat, illud Christus praestitit. In Lege Veteri (ut legimus Levit. 16.) jussit Deus, pro peccatis Israelis, tum Sacerdotum, tum populi, quotannis fieri reconciliationem hoc modo, Aaron pro se & Sacerdotibus sacrificare debet

debebat Vitulum; acceptis autem à populo duobus Hircis alterum pro populo sacrificare, alterum emittere, qui vocabatur Hircus Emissarius. Super caput hujus antequam emittendus esset, imposuit manus suas Sacerdos Summus, & per Confessionem peccatorum Populi, peccata illa omnia in caput Hirci imposuit, & deinde per hominem aliquem opportunum, Hircum emittebat in desertum, ut peccata populi fugiens absportaret. Sicut autem Sacrificium alterius Hirci pretium Redemptionis Israel sufficiens erat, (quia majus non postulabatur) ita quoque mors Christi pro peccatis totius humani generis, idèd satisfecit, quia nihil amplius à Deo postulatum est. Atque Servatoris nostri Passio non minus videtur his ceremoniis perspicue praesfigurata, quam in Oblatione Isaici, aut, quovis alio ejus typo in Testamento Vetere. Erat enim Christus non modo Victima, sed etiam Emissarius. Dicit Isaia 53. 7, Oblasus est, quia ipse voluit, & non aperuit os suum: Sic ut ovus ad occasionem ducetur, & quasi agnus coram tondente obmutescet, & non aperiet os suum. En Hircum Sacrificatum. Idem, Prophetae (dicam an Evangelista) vers. 4, Languores nostros ipse tulit, & dolores nostros ipse portavit. Et vers. 6, Posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Ecce Emissarium. Deinde vers. 8, Abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. Hic rursus est Hircus sacrificatus. Deinde vers. 11. Et ipse peccata multorum tulit. Vbi rursus Emissarius. Utrumque ergo Hircum unus valet Agnus Dei, sacrificatus in Cruce; mortem in resurrectione ejus superans, à Patre suo opportunè suscitatus; & à terra viventium remotus in Ascensione.

Quoniam autem Redemptor Ius in Redemptum, antequam pretium solutum sit, nullum habeat, manifestum est; Servatorem nostrum ante mortem suam, Redemptorem Regem non fuisse. Veruntamen per Patrum cum Deo in Baptismo renovatum, obligati sunt, quicunque baptizantur, Christo obedere, pro Rege (sub Patre ejus) tunc, quando docunque illi placuerit Officium Regis exercere. Itaque Servator noster ipse dissertis verbis Ioh. 18. 36: Regnum meum (inquit) non est hujus mundi. Quoniam ergo post hunc mundum, mundus futurus ille est, in quo Terranova, & Coeli erunt novi, id est, post Resurrectionem, manifestum est, Regnum Christi, ante Resurrectionem incepturum non esse. Id quod intelligi etiam debet ex verbis Servatoris nostri (Matth. 16. 27.) Filius hominis veniet in gloria Patris sui, cum Angelis suis: & tunc retribuet unicuique secundum opera sua. Iam retribuerre unicuique secundum opera sua, idem est, quod Regnum administrare; & propterea Christus. Regnum exerciturus non est, antequam

veniat in gloria Patris, nempe post Resurrectionem universalem. Quando Christus dicit (Matth. 23. 2.) Scribae & Pharisei sedent in Cathedra Mosis. Omnia ergo quæcunque facere jubeant, ea observate & facite. Nonne aperte pro eo tempore, non sibi Summam Potestatem, sed illis attribuit? Sic etiam facit (Luc. 12. 14.) Quis me constituit Judicem aut Divisorem super vos? Item (Ioh. 12. 47.) Non veni ad judicandum, sed ad salvandum mundum. Attamen in hunc mundum venit Christus, ut regnaret, & judicaret, sed mundum futurum. Cum enim esset Messiah, id est Unctus Sacerdos, & Prophetæ Dei supremus, potestatem habere oportebat illum, quam habuerat aut Moses Prophetæ, aut Summi Sacerdotes, aut qui Summis Sacerdotibus succederunt Reges. Item expressè dicit Sanctus Iohannes (Cap. 5. 22.) Pater judicat neminem, sed judicium omne commisit Filio. Neque tamen repugnat hoc cum textu illo: non veni ad judicandum mundum. Nam textus hic de mundo praesente, alter de mundo venturo loquitur; sicut etiam textus ille (Matth. 19. 28.) ubi Christus dicit Vos qui sequunt estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede Majestatis sue, sedebitis & vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.

Si Christus ergo, quando in terra versabatur, Regnum in hoc mundo non haberet, quæ causa erat (rogabit aliquis) adventus primi? Venisse, respondeo, ut Deo Patri per Pactum novum, restitueret Regnum, quod a populo in Electione Sauli rejectum fuerat. Quod ut faceret, oportebat illum manifestum facere praedicando & docendo, quod ipse Messias erat à Prophetis promisitus; & pro peccatis hominum Victimam se offere, & siquidem à populo Iudæo non recipieretur, vocare ad obedientiam ex gentibus, omnes qui in eum crederent. Itaque Officii Servatoris nostri dum versatus est in terra duæ erant partes: Altera, ut se Christum esse profiteretur; altera, ut per doctrinam suam & per operationem Miraculorum, populum persuaderet, pararetque ita vivere, ut digni essent immortalitatis, qua illi, qui in eum crederent, fruituri erant in adventu ejus secundo. Arque ob hanc causam est, quod tempus praedicationis ejus, ab ipso vocatur Regeneratio. Regeneratio autem Regnum non est, neque ergo causa inde adduci potest, quæ minus Civis in quacunque Civitate Legibus Civilibus obedire tenerentur. Eriam in Cathedra Mosis eo tempore sedentibus, obedientiam praestari, & Cæsari tributum solvi jussit. Populus tunc sub Regnum Dei non actu erant; Arrhabonem introitus in Regnum Dei futurum habuerunt, qui crediderunt; & propterea status ille vocatur aliquando Regnum Gratiae, id est Civitatis coelestis, non possessio, sed jus.

Hactenus nil factum aut dictum est à Christo, quod ad diminutionem tendit juris Civilis Iudaeorum, aut Caesaris. Nam quod attinet ad Iudaeos, Christum omnes expectabant, & renovationem Regni Dei; id quod non fecissent, si Legibus suis, ne cum advenerit manifestaret se illum esse, prohibitum fuisset. Cum ergò nihil fecit, nisi quod se praedicando, & operando Miracula, Messiam se esse probare connotatus sit, nihil fecit contra Iudaeorum Leges. Regnum quod postulavit sibi erat futurum in alio mundo: docuit interea obedientiam illis, qui cathedram Mosis possederunt, praestandam esse: Caesari tributum solvendum esse confirmavit: Officium Iudicis in se non suscepit. Quomodo igitur aut verba aut actiones ejus potuerunt esse seditiones, aut tendere ad regiminis Civilis subversionem? Sed Deus, qui illum propter reductionem Electorum ad obedientiam suam pristinam, ad Sacrificium destinaverat, ad eum finem malitiâ & ingratitude hominum infidelium usus est. Quod autem Leges Caesaris non violavit, in confesso erat. Quanquam enim Pilatus, ut gratiam iniret Iudaeorum, crucifigendum illum tradiderit; ante tamen insontem illum palam pronuntiavit.

Quod attinet ad Officium ejus Regium, ostensum ante est Regnum ejus incepturum non esse ante diem Iudicii. Tunc vero Rex erit, non tantum ut Deus, sed etiam ut Homo, virtute Pacti novi, quod in Baptismo factum est; & propterea dicit Servator noster (Mat. 19, 28.) quod Apostoli ejus sedebunt super duodecim Thronos, & judicabant duodecim tribus Israelis, tunc, cum Filius hominis sedebit in Throno gloriae sua; & (Matth. 16, 27.) Filius hominis veniet in gloria Patris sui, cum Angelis; & tunc retribuat unicuique secundum opera sua. Idem legimus Marc. 13, 26, & 14, 62, & expressius Luc. 22, 29, 30. Et ego dispono vobis scitut dispositit miki Pater meus Regnum, ut edatis & bibatis super mensam meam, in Regno meo, & sedeatuis super Thronos judicantes duodecim tribus Israelis. Unde manifestum est, Regnum quod Christo disposuit Pater, non futurum esse antequam Filius hominis veniat in gloria, Apostolosque suos judicare faciat duodecim tribus Israelis. Sed quæri hic potest, cum in Regno coelesti nulla futura sint Matrimonia, utrum homines edent & bibent; & quid per edere & bibere hoc loco intelligendum est. Explicitat hoc (Ioh. 6, 27.) Servator noster, Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quam Filius hominis dabit vobis. Itaque per edere, & bibere super mensam Christi, intelligitur vita aeterna, sive arbor vitae, quæ præbebitur in Regno Filii hominis. Atque hæc loca sufficiunt ad probandum Regnum Christi administrandum esse ab eo,

in naturâ suâ humanâ post Resurrectionem. Etiam tunc, non aliter Rex erit, quam sub Patre suo, sicut Moes in deserto, & ut Sacerdotes Summi ante Regnum Sauli, & sicut Reges post illum. Sic enim dicit Deus (Deut. 18, 18.) Mosem alloquens, juscitabo illis Prophetam, ex medio fratribum suorum similem tibi, & ponam verba mea in ore ejus. Similitudo autem haec cum Moše, apparet etiam in Servatoris nostri actionibus. Sicut enim Moses elegit duodecim Principes tribuum, qui sub se regerent; ita Servator duodecim elegit Apostolos, qui sedebunt super duodecim thrones, & judicabunt duodecim tribus Israelis. Et sicut Moses Authoritatem dedit Septuaginta Senioribus prophetandi ad populum; ita Servator noster Septuaginta ordinavit Discipulos ad praedicandum. Et sicut, coram Moše cum querebant quidam, esse qui (praeter Septuaginta Seniores) prophetarent in Castris, Moše factum eorum approbavit; ita Servator noster; conquerente Ioanne, quod essent, qui in nomine ejus ejiciebant Dæmonia, factum approbavit, dicens Luc. 9, 50, Ne prohibe, nobiscum enim est qui non est contra nos.

Etiam in Institutione Sacramentorum, tum Admissionis in Regnum Dei, tum Commemorationis, Servator noster Mosem & Abrahamum imitatus est. Sicut enim populus Israeliticus habuit pro Sacramento Admissionis in Regnum Dei ritum Circumcisionis, ita habent Christiani ritum Baptismi; quo usus est primo Iohannes Baptista in receptione eorum omnium, qui nomina dederunt Christo. Eodem ritu, Servatoris nostri jussu usi sunt Apostoli & Ministri Christi omnes usque hodie. Quam habuit ritus Baptizationis originem primam, in Scripturis Sacris non declaratur. Sed imitationem suiâe legis Mosaicae circa Leprosos, conjectura est non improbabilis. Leprosos enim extra castra Israelis custodiri jubebat Lex, donec à Sacerdote pronuntiarentur mundi, & tunc solenniter lavati in castra denuò recipiebantur. Potest ergo esse, ut typus hic fuerit lavacri Baptismalis; in quo, qui per fidem à peccati Lepra mundati erant, recipiebantur in Ecclesiam. Est etiam conjectura ducta à ceremoniis Ethnicorum, sed in casu quodam rarissimè contingente. Quando enim aliquis pro mortuo habitus, vitam recepisset, cæteri homines conversationem cum illo, tanquam cum Spectro, horruerunt, nisi ante in numerum hominum per lavationem reciperetur, eo modo, quo infantes recens nati ab immunditia maternâ lavari consueverunt; atque hoc pro Regeneratione quadam habebatur. Ritus autem hic, in Judæam videtur irreplisse temporibus illis, quibus Alexander & Successores ejus in Judæis dominabantur. Veruntamen quia ritum Gentilem Servatorem nostrum tanto honore dignari voluisse, probabile non est, ritum Baptismi imitationem fuisse Legis Moaicae, mihi quidem videtur esse verisimile. Sacramentum autem Coenae Dominicae, veteris Paschae imitatio manifesta est. Sicut enim Agni Paschalis esus, commemoratio erat liberationis populi Israelitici a Servitute Aegyptiacâ; ita etiam in Coena Dominica, fractio Panis Sacramentalis, & Vini effusio, commemoratio est liberationis per mortem Christi a Servitute peccati.

Quoniam ergo Authoritas Mosis subordinata erat, & ipse Dei Prorex, sequitur etiam Christum, cujus Authoritas, in quantum erat homo erat timilis Authoritati Mosis sub Deo Patre suo Regnaturum esse. Id quod significatur etiam, in eo quod precari nos docuit, Pater noster, adveniat regnum tuum; & tuum est Regnum, Potentia, & Gloria; & ex eo quod dicitur, veniet in gloria Patris sui; & ex eo, quod dicit Sanctus Paulus (1 Cor. 15. 24.) Deinde finis, cum tradiderit Regnum Deo & Patri; & ex aliis locis nonnullis.