Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · C A P V T X L I I .

C A P V T X L I I .

De Potestate Ecclesiastica.

V T intelligatur Potestas Ecclesiastica, quid sit, & quorum hominum, tempora nobis distinguenda sunt ab Ascensione Christi, in partes duas; alteram antè, alteram post, quam Reges ulli, vel Coetus Summa Potestate præditi, Christi fidem amplexi esent. Spatium enim erat plus, quam trecentorum annorum, à Christi assumptione, ad Regem, qui primus Christianam fidem amplexus, & publice doceri passus est.

De priori tempore in confesso est, Potestatem Ecclesiasticam totam fuisse in Apostolis; & ab his transisse ad eos qui ab Apostolis, ad homines ad Christi fidem perducendos, perductosque in via Salutis retinendos Ministri Evangelii constituti fuerant. Quibus successe alii ab his itidem instituti, per manuum impositionem; quo rite significare voluerunt Spiritus Sancti donum, in Ministros illos, ad Regnum Coeleste promovendum, collatum esse. Manuum autem Impositio, nil aliud erat, praeter commissae illis Potestatis prædicandi Christum, doctrinamque ejus docendi Sigillum; & imitatio quaedam Mosis. Hic enim Impositione manuum usus est; cum Ministrum suum Ioshaum Ducem exercituum Dei constitueret, ut legere est Deut. 34. 9. Ae Iosha Filius Nun plenus erat Spiritus Sapientiae; nam Moses manus super illum imposuerat. Servator autem noster inter resurrectionem suam, & assumptionem, Spiritum suum contulit in Apostolos, primùm spirando in eos, dicendoque Accipite Spiritum Sanctum; & postea, cum jam assumptus esset in Cœlum, immittendo in illos Flatum violentum, & dispertitas linguas instar ignis: sed manus illis non imposuit, sicut nec Moïs Deus. Dum ergo nulla esset Civitas Christiana, quorum hominum erat Potestas Ecclesiastica manifestum est, nempe Apostolorum, illorumque quibus ab Apostolis per manuum successivam impositionem concessa erat; etiam ut tantæ Potestati idonei essent in eosdem Spiritus Sanctus (qui & Paracletus dicitur) simul collatus est.

Cardinalis Bellarminus, in controversia sua generali tertia; quæstiones multas tractat circa Potestatem Ecclesiasticam Pontificis Romani. Quarum prima est, an Potestas illa Monarchica sit, an Aristocratica, an Democratica: quæ Potestatum species, singulæ summae sunt, continentque Potestatem Coërcivam. Si jam apparuerit, Potestatem Coërcivam illis à Servatore nostro relictam esse nullam, sed Potestatem tantum prædicandi Christum Regem; persuadendique ut Regno ejus homines submittere se vellent; præceptisque & Consilio recto, docendi eos, qui submittent quid facerent, ut in Regnum Dei futurum reciperentur; Et Apostolos aliosque ab illis Euangelii Ministros Imperatores nobis non esse, nec eorum Præcepta Leges esse; sed Ludimagistros illos esse quorum Præcepta Monita tantum sunt; hæc Bellarmini disputatio tota periiit.

Ostensum autem est Capite proximè superiore, Regnum Christi non esse ex hoc mundo; neque ergo Ministri ejus (nisi Reges sint) obedientiam præstari sibi in nomine ejus postulare jure possunt. Nam si, is, cujus jure postulant jus Regium, in hoc mundo Regnum non habuit, quo jure imperium habebunt Ministri ejus? Sicut Pater (dicit Christus) misit me, ita ego mitto vos. Sed Christus misus est ad Iudæos revocandos ad Regnum Dei, & vocandas Gentes; non autem ut regnaret in Majestate, ante diem Iudicii.

Tempus autem inter Assumptionem Christi & Resurrectionem universalem, nusquam vocatur Regnum, sed Regeneratio, id est Præparatio & Aptatio hominum ad adventum Christi secundum, cum gloria; nempe ad diem Iudicii, ut apparat ex verbis Christi Matth. 19. 28. Vos qui sequuit me estis in Regeneratione, Cum sedebit filius hominis in throno, vos quoque sedebitis super duodecim thrones. Et ex verbi Sancti Pauli, State ergo succincti lumbos vestros in veritate, & induti loricam Iustitiæ, & calceati pedes in Præparationem Evangelii.

Etiam officium Ministrorum Piscationi, id est hominum ad obedientiam, non per coactionem & poenas, sed per consilium conductioni, non venationi comparat. Ministeriorum Christi opus Evangelizatio est, idest, praedicatio Christi, hominumque ad secundum ejus adventum praeparatio; sicut Evangelizatio Iohannis Baptista erat Praeparatio hominum ad adventum ejus primum.

Porrò Ministeriorum Christi officium in hoc mundo erat, ut homines credere in Christum persuaderent. Credere autem cogi nemo potest, neque jussu neque vi, sed Ratione tantum, argumentisque ductis vel à Ratione vel ab aliqua re, quam jam antè crediderint. Ministri ergo Christi in hoc mundo, eo nomine, quod illorum Doctrinæ non sit creditum, vel quod sit contradicatum, Potestatem non habent quemquam puniendi. Eo nomine (inquam) quod Ministri Christi sunt, Potestatem Coercivam nullam habent. Veruntamen si quis Potestatem Civilem summam habeat, sitque idem Minister Christi, punire illos, qui Doctrinæ suæ Legibus explicitæ contradicunt, jure ille poterit. Etiam Sanctus Paulus de seipto cæterisque sui temporis Praedicatoribus (2 Cor. 1. 24.) Non habemus (inquit) dominium in fidem vestram, sed gaudii vestri adiutores sumus.

Quod Ministri Christi in hoc mundo jus imperandi non habeant, deduci potest argumentum etiam ab Authoritate legitima, quam reliquit Christus Principibus omnibus, tum Christianis, tum Ethnicis. Collos. 3. 20. dicit Sanctus Paulus: Filii, obedient parentibus per omnia, hoc enim placitum est Domino: & vers. 22, Servi, obedient Dominos carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placientes, sed in simplicitate cordis timientes Deum. Dieta autem hæc sunt ad eos, quorum Domini erant Ethnici; jubentur tamen obedere in omnibus. Rursus de obedientia Principibus debita dicit Rom. 13. 6. Dei enim Minister est Princeps, vindex in iram ei, qui malum agit. Ideoque necessitate subditi estote; non solum propter iram, sed etiam propter Conscientiam. Et Sanctus Petrus Epist. 1, cap. 2, vers. 13, 14, 15. Subjecti estote omni humanae constitutioni propter Deum, sive Regi, quasi præcellenti, sive Ducibus tanquam ab co missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Dei, &c. Tit. 3. 1. Admone illos Principibus & Potestatibus subditos esse, & dicto obedere. Principes autem & Potestates, de quibus Petrus & Paulus hic loquuntur, omnes erant Ethnici. Quanto ergo magis Christiani Principibus suis Christianis obedere debent? Quo jure Ministerio Christi si quid facere contra mandata Regis aliusve summae Potestatis juberet vel doceret, illi obedere obligamur? Perspicuum ergo est, Christum Ministris suis, in hoc mundo, nisi etiam Authoritate Civili praediti sint, jus Civibus imperandi nullum concessisse.

Quid autem (inquiet aliquis) si Rex, vel Senatus, aut quicunque summam in Civitate habet Potestatem, credere in Christum prohiberet? Respondeo prohibitionem talem frustraneam ideò esse, quia Credere, & non Credere non sequuntur imperata hominum, qui an credamus necne scire non possunt, nec si scirent, mutare. Fides est donum Dei, quam promissis praemiis aut poenarum comminatione neque dare neque tollere potest Homo. Si porrò quaeratur, Quid si jubeamur à Principe nostro legitimo dicere, quod non credamus, obediendumne est? Respondeo, Vocem hominis rem externam esse, neque significare obedientiam proferentis posse, magis quam alius quicunque gestus corporeus; & Christianum hominem in rebus hujusmodi, si corde in Christum credat, eandem habere Libertatem, quam concessit Naamano Syro Prophetae Elisha. Conversus erat Deo Israelis in corde suo Naamanus; dixitque (2 Reg. 5. 17.) Non faciet utro servus tuus holocaustum aut victimam Diis alienis, nisi Domino. Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo. Quando ingredietur Dominus meus in templum Remmon, ut adoret, & illo innitente super manum meam, si adoravero in temp' o Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re. Hoc illi Prophetae concessit, respondens, vade in Pace. Naamanus hic credidit in corde Deum verum; adorando autem videri voluit non credidisse, ne offenderet Regem suum. Quid ergo respondebimus ad verba Servatoris nostri, Quicunque negat me coram hominibus, Ego negabo illum coram Patre meo, qui est in Coelis? Respondebimus, illum qui subditus est, ut erat Naamanus, & à Rege suo ad aliquid quodcunque id sit, facere coactus est, ita ut non sponte sua, sed in ordine ad obedientiam Legibus Patriis faciat, factum illius non esse, nec illi imputandum, sed Regis, id est Civitatis factum esse, & Legibus imputandum; neque illum esse, sed Regem suum qui negavit Christum. Si quis doctrinam hanc cum Christianitate sincerâ non satis consentire dicat, libenter ab illo doceri velim. Si in Civitate Christiana contingeret habitare Mahometanum aliquem eundem Civem illumque Civitatis illius Rex adorare Deum ritu Christiano in Ecclesia juberet, sub mortis poena; utrum is, Mahometanum illum in Conscientia, mortem pati obligatum esse diceret, potius quam Legi Patriae suae obedire. Si dicat debere mori, privatis Civibus omnibus libertatem concedit, Principibus suis, pro Religione sua privata, sive vera sive falsa, obedientiam Regibus suis legitimis denegare. Si dicat debere adorando obedire, tunc sibi permittit, & jus postulat quod aliis negat; quod est verbis Servatoris nostri contrarium, dicentis, quicquid vultis ut faciant vobis homines, id facite illis, & contra:

Legem Naturae (quae est Lex Dei æterna & indubitata) ne facias alteri, quod tibi fieri non vis.

Quid ergo dicemus de Martyribus illis omnibus, de quibus legimus in Historiis aliisque Legendis? An quod vitas suas sine necessitate projecerunt? Respondebimus, homines qui Religionis causa occisi sunt, distinguendos esse. Eorum enim alii ad praedicandum vocati, & missi fuerant, & Regnum Christi palam profiteri, in se receperant. Alii rursus vocati non erant, neque ab iis requirebatur amplius, quam sua cujusque Fides propria. Priores, si mortem passi sunt eo nomine quod huic articulo Iesum à morte resuscitatum esse testimonium praebuerunt, Martyres propriè dicti erant. Martyr enim Christi propriè est ille, qui Resurrectionis Iesu Christi testis est; id quod testari nemo potuit, nisi qui versatus cum eo erat in terra, aut post Resurrectionem ejus, illum viderat. Testem enim vidisse oportet quod testatur, alioqui testimonium ejus idoneum non est. Quod autem alii Martyres Christi propriè non sint, manifestum est ex verbis Sancti Petri, Act. 1. 21, 22. Oportet ergò ex his viris, qui nobiscum sunt congregati, in omni tempore quo intravit, & exivit inter nos Dominus Iesus, incipiens a Baptismate Iohannis usque in diem qua assumptus est à nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri, unum ex istis. Ubi perspicue significatur; qui Christi Resurrectionis testis est, eundem oportere Christum vidisse, & per consequens, quod resurrexit certò scisse. Alioqui amplius testari non potest, quam quod ex antecessoribus suis id audierit; neque Martyr est nisi Martyrum, id est Martyr Secundarius.

Qui autem ad unamquamque doctrinam, quam ipse ab Historia vitae Christi, vel ab Actis, aut Epistolis Apostolorum deduxerit; & qui Privati hominis Authoritati confisus Leges Civiles violare ausus fuerit, is ab honore Martyris Christi tum Primarii, tum Secundarii longè abest. Vnicus articulus Fidei est, pro quo mori Martyris nomen honorificum meretur. Est autem articulus ille, Iesum esse Christum, id est illum qui nos morte sua redemit, & venturus iterum est & nos in Regno Coelesti vitam æternam procuraturus est. Pro omni doctrina quæ lucro vel ambitioni inservit Ministrorum, non requiritur ut moriamur; neque Mors est, quæ Martyrem (id est testem) facit, sed Testimonium; neque in verbo Martyr amplius continetur, quam in verbo Testis.

Praeterea si quis ad Articulum illum praedicandum missus non fuerit, sed consilio suo facit, etsi Testis sit Christi primarius, vel Apostolorum, Discipulorum, vel Successorum suorum; non tamen ob eam rem, mortem pati obligatur; quia, nec vocatus, nec missus

fecit; nec, si forte præmium expectatum non acceperit conqueri jure potest. Martyr enim neque primi neque secundi gradus esse potest, nisi ad prædicandum Christum, Authoritatem Potestatemque legitimam habeat, ut habent qui ad convertendas gentes fideles mitti solent. Nam iis qui jam crediderint teste opus non est, sed illis solis qui negant, dubitant, vel non audierunt. Apostolos, Discipulosque suos ad prædicandum Evangelium misit Christus ad non credentes, mitto vos (inquit) quasi oves ad lupos; non dicit quasi ad alias oves.

Videamus jam Ministrorum Christi Mandata, ut reperiuntur in Evangelio, an jus aliquod contineant in populum Imperandi.

Legimus primo (Matth. 10.) misso esse Apostolos ad Oves que perierunt domus Israel; quid autem prædicaturos? Regnum Dei appropinquat. Prædicare autem actus Preconis est, Regem aliquem proclamantis. Neque jus Imperandi in quemquam habet Praeco. Et (Luc. 10, 2.) Septuaginta Discipuli, ut Operarii, non ut Domini ad messem emissi sunt, & jussi prædicare appropinquat Regnum Dei, & (Matth. 20, 28.) Discipulos suos, qui inter se de dignitate contendeant, admonet Servator noster, officium eorum Ministeriale esse, sicut ipse venit, non ut sibi Ministraretur, sed ut Ministraret. Itaque Prædicatores Evangelii potestatem Magisterialem non habent, sed Ministerialem tantum. Et (Matth. 23, 10.) Ne vocamini, dicit Christus, Magistri, unicus enim vobis est Magister.

Secundo, in Mandatis eorum est, docere omnes Nationes. Docere autem & Prædicare conjuncta sunt. Nam qui Regem prædicanter sive proclamant, eodem tempore docent, quo jure Regnum habet. Vt S. Paulus fecit apud Iudæos, qui erant in Thessalonica, nempe tribus Sabbatis, cum illis ex Scripturis differuit explicans illas, & probans ex illis Christum mori oportuisse, & resurrexiisse, & Iesum esse Christum. Sed docere ex veteri Testamento Iesum esse Christum, & a mortuis resuscitatum, non est docere illos, qui crederent, docentibus sibi obediendum esse, contra Civitatis suæ Leges, & Mandata Regum, sed admonere eos, ut adventum Christi, cum Patientia & Fide & cum obedientia Legibus Civitatis debita, vellent expectare.

Mandatum illis datum est à Christo tertium, Baptizare in nomine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti. Quid autem est Baptizari? In aquam immergi. Sed in aquam in nomine aliquo immergi, quid est? Sensus verborum horum est, immergi fideles, ut signum Regenerationis; & quod qui sic immerguntur fideles se in Civitate Dei Cives

futuros esse, nempe in Civitate Dei Patris, Ecclesiae fundatoris; Dei Filii ejusdem Ecclesiae Redemptoris; Dei Spiritus, Ecclesiae ejusdem Sanctificatoris. Hoc est Pactum nostrum. Quomam tamen Regum terrenorum Authoritas ante diem Iudicii deponenda non est (sic enim expressis verbis à S. Paulo affirmatur 1 Cor. 15, 22, 23, 24.) Sicut in Adamo omnes moriuntur, nia & in Christo omnes vivificabantur. Vnusquisque autem in suo ordine; primiiae Christi, deinde ii, qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit Regnum Deo & Patri, cum evacuaverit omnem Principatum & Potestatem. Manifestum est, in Baptismo nostro non constituere nos in nosmetipso Authoritatem aliam, qua vitae nostrae actiones externae regendae sunt; sed promittimus tantum pro directione nostra in via Salutis aeternae, doctrinam sequi Apostolicam.

Quartò, in Mandatis, Potestatem habent peccata Remittendi & Retinendi, id est Ligandi & Solvendi; quae Potestas dicitur etiam Regni coelestis Claves, cohaeretque cum Authoritate Baptizandi. Est enim Baptismus Fidelitatis, illis qui in Regnum Dei recipiendi sunt, Sacramentum. Sicut enim vita aeterna per peccati commissionem, amissa erat; ita per peccatorum remissionem recuperanda est. Finis ergo Baptismi est peccatorum Remissio. Itaque S. Petrus, illis qui die Pentecostes ab illo conversi erant, quid facerent ad vitam aeternam, adipiscendam quaerentibus respondit, Poenitentia, & Baptizamini in nomine Iesu ad Remissionem peccatorum. Ex eo, quod Baptizare est declarare receptum esse Baptizatum in Regnum Dei, & Baptismum negare, est declarare è Regno Dei exclusionem, sequitur Potestatem Receptionis & Exclusionis datam esse Apostolis & Successoribus suis. Itaque Servator noster postquam in illos spirasset, addidit (Ioh. 20, 22.) Accipite Spiritum Sanctum, & versu proximo: Quorumcunque peccata remisititis, remittuntur illis, & quorumcunque peccata reiunieritis, retinentur. Quibus verbis conceditur Authoritas peccata remittendi & retinendi, non simpliciter & absolutè, sicut peccata remittit & retinet, qui cordis humani intima, & poenitentiae sinceritatem videt Deus; sed conditionaliter, nempe si verè poenituerint.

Atque hae Absolutio illis, qui poenitentiam Simulant, sine omni Absolvientis sententia, irrita est, neque ad salutem omnino valet, sed contra ad peccati Aggravationem. Apostoli ergo & eorum Successores poenitentiae notas exteriores tantum sequi debebant; & illis apparentibus, Potestatem non Absolvendi nullam habuerunt; non apparentibus absolvere non potuerunt. Idem etiam dicendum est de Baptismo: Nam Iudæo aut Græco ad Fidem converso Baptismum negandi, Potestatem, ne Apostoli quidem habuerunt, nec penitentem non Baptizandi. Quoniam autem poenitentiam alterius, an sincera sit necne, homo nemo scire potest, nisi per conjecturam ex notis externis, altera orietur quaestio, notarum externarum poenitentiæ quis Iudex constitutus est. Quæstionem autem hanc determinat Christus ipse dicens Matth. 18, 15, 16, 17, ) Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, & corripe eum inter te, & ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium sit omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiæ; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi scilicet Ethnicus & Publicanus. Constat hinc, Iudicium circa poenitentiæ sinceritatem, non penes unum hominem, sed penes Ecclesiæ fuisse, id est, penes Fidelium congregationem, vel penes illos qui congregationis gesterint Personam. Præter quaestionis hujus Iudicium, etiam Sententiae pronuntiatio necessaria erat; atque haec pronuntiatio Sententiae, Apostoli, vel Pastoris alicujus erat, ut congregationis Prolocutoris; & de illis dici intelligitur à Christo vers. 18, Quodcunque ligaveritis in terra, ligabitur in caelo; & quodcunque solvetis in terra, solvetur in caelo. Et (1 Cor. 5. 3, 4, 5,) dicit Sanctus Paulus, Ego quidem absens corpore, praesens autem spirito, jam judicavi ut praesens, eum qui scopertus est in nomine Domini nostri Iesu Christi, congruatibus vobis & meo spirito, cum virtute Domini Iesu, tradere hujusmodi hominem Satanae. Tradere Satanae, idem est, quod ex Ecclesia ejicere hominem cujus non essent peccata remissa. Sententiam ergo pronuntiavit Paulus, sed postquam causam cognovisset congregation. Eodem Capite (vers. 11, 12) Scripsi vobis in Epistola, Ne commiscemini fornicariis: non utique fornicarius hujus mundi, aut avarus, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Sed scripsi vobis non commiscerit, si is, qui frater nominatus inter vos est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de tuis qui foris sunt judicare? Nomine de tuis, qui intus sunt vos judicatis? Videmus hic Sententiam quidem à Paulo pronuntiatam; judicaste autem congregationem. Atque ita quidem res se habuit ante conversionem Regum, & eorum, qui summam habuere in Civitatis suis Potestatem.

Pars hæc Potestatis Ecclesiasticae Excommunicatione dicitur & ἀποστολικὴν ποιεῖν; & ritus erat etiam à Iudæis usitatus; sed ut videtur, post captivitatem Babyloniam; nam non legimus quenquam ante id tempus doctrinæ causa ejectum esse è Synagoga, neque etiam in

Testamento Novo, sed tantummodo pro malis moribus, in Scandalum Eccletiae.

Excommunicationis Usus & Effectus, antequam a Potestate Civilis vim acceperat, alius non erat, quam ut Excommunicatus a non Excommunicatis fugiendus esset. Ut pro Ethnico habetur, qui Christianus nunquam fuerat, non suffecit; cum his enim cibum sumere licuit; cum Christiano non licuit, ut paulo ante ostensum est ex 1. Cor. 5. 9, 10, &c.

Ut autem illos ex Coetibus suis, aut Synagogis excluderent, Ius, nisi a Domino loci concessum, sive ille Christianus, sive Ethnicus esset, nullum habuere. Ius autem in Civitatis loca omnia, est illius, qui Summam habet in Civitate Potestatem; & propterea, non modo illi, qui Excommunicati erant, sed etiam illi, qui nunquam Baptizati erant, in Synagogas (data a Summo Imperante Potestate) intrare potuerunt; sicut Paulus, ante conversionem suam, ingressus est Synagogam Christianorum in Damasco, ut eos comprehenderet, vinctoque ad Ierusalem, juxta Summi Sacerdotis duceret.

Constat ergo Excommunicationem in homines Christianos; qui a Religione Christiana desicerent, in eo loco ubi Potestas Civilis Ecclesiam aut persequebatur, aut non protegebat, nullam vim habuisse, neque ad damnum, neque ad terrorem; quia huic mundo favorabiliores inde futuri essent; neque in mundo futuro, pejore conditione fore expectabant, quam quia usui erant illi, qui nunquam crediderant. Imo ad Ecclesiam pertinuit quicquid erat in hoc mundo damni, qua illum Excommunicando, inimicos contra se irritabat.

Effectum ergo in eos solos habuit Excommunicatione, qui credebant Iesum Christum reditum esse in Gloria, Regnaturumque vivos & mortuos, & e Regno suo, illos qui Excommunicati ab Ecclesia erant, exclusurum. Hoc est, quod metuerunt in Excommunicatione Christiani veri. Dixerat enim Sanctus Paulus, hominem Excommunicatione traditum esse Satanae. Nam extra Regnum Christi, post diem Iudicii, Regna alia omnia Regnum erant Satanae. Intelligitur, hinc Excommunicationem, quo tempore Religio Christiana a Potestate Civili nondum protegebatur, in usu fuisse pro Morum tantum correptione, non Opinionum: genus enim illud punitionis, tale erat, ut sentiri a nemine poterat nisi a Fidelibus, & Servatoris nostri adventum secundum expectantibus. Hi autem cum jam veri Christiani essent, Doctrina nulla ad Salutem, sed sanctitate vitae solam indigebant.

Excommunicari potuit Christianus illis temporibus, propter Injustitiam

justitiam; ut (Matth. 18.) Si frater tuus te læserit, admones solus illum solum; deinde coram testibus; postremo, dic Ecclesiam; sin Ecclesiam non audierit, sit tibi ut Ethnicus, & Publicanus.

Excommunicari potuit pro dato Scandalo; ut (1 Cor. 5. 11) Si quis, qui vocatur frater, Fornicarius, vel Avarus, vel Idololatra, vel Ebriecus, vel Oppressor, cum tali cibum simul sumere non oportet. Sed Excommunicandi illum, qui fundamentum hoc Iesum esse Christum firmiter teneret, propter hoc, quod ab Ecclesia in opinione aliqua dissentiret, quae fundamentum illud non destruebat, neque Scripturis, neque ab Apostolorum exemplis, ulla omnino Authoritas derivari potest. Dicit quidem Sanctus Paulus (Tit. 3. 10,) hominem Haereticum post primam & secundam admonitionem rejice. Haereticus enim est, qui cum Ecclesiae membrum sit, doctrinam tamen docet, quam Ecclesia doceri vetuerat; rejicere autem, non est hominem Excommunicare, sed desinere illum admonere, & cum illo non amplius disputare. Apostolus idem (2 Tim. 2. 23.) Stultas & indoctas questiones rejicere. Rejici autem possunt sine Excommunicatione, & Tit. 3. 9. Stultas questiones, & genealogias, & contentiones, & pugnas circa Legem rejice: nam inuti es sunt & vanae. Locus autem alius, qui Excommunicationi Fidelium favere videri potest, eorum, qui Fundamentum tenuerunt, propter Opinionem aliquam eorum singularem, fortasse à bona & pia intentione procedentem nullus est. Monita autem illa de vanis & stultis disputationibus fugiendis, Pastoribus (quales erant Timotheus & Titus) solis scripta & eo consilio Scripta erant, ne controversias omnes, etiam parvi momenti definientes, novos cuderent Articulos fidei, neve Conscientias hominum sine necessitate onerarent, eosque ad fugiendum Ecclesiae communionem provocarent. Sancti Petrus & Paulus, etsi magna esset inter eos controversia, non tamen alter alterum Excommunicavit.

Ut si quis Excommunicationi obnoxius sit, multa requiruntur; primo, ut sit alicujus Coetus legitimi membrum, alicujus dico Ecclesiae Christianae legitima Potestatem cognoscendi causam habentis, propter quam Excommunicandus aliquis sit. Ubi enim non est Communitas, ibi neque esse potest Excommunicatione. Neque ubi cognoscendi causam Potestas non est, neque ferendi sententiam esse potest.

Sequitur hinc, Ecclesiam unam ab alia Excommunicari non posse. Siquidem enim Excommunicandi se mutuo Potestatem æqualem habeant, non Disciplina Excommunicatione est, sed Schisma. Sin Ecclesia una alteri subordinata sit; unica tantum sunt Ecclesia, & qui Excommunicantur, homines privati sunt, sed non Ecclesia.

Quoniam autem Excommunicationis sententia admonitionem continet congressum & convictum cum Excommunicato fugiendi; si is, qui Summam habet in Civitate Potestatem Excommunicatus fuerit, Sententia invalida est. Cives enim adesse summo Imperanti, quoties jussurit, Lege Naturae obligantur; neque illum à loco quocunque dominii sui, sive prophano, sive sacro prohibere jure possunt; neque exire ex ejus dominio, Civium quilkam, nisi illo permittente debet; multo minus cum illo (si ad tantum honorem evocentur) cibum una capere recusare. Quod autem ad Reges aliosque Summam habentes Potestatem attinet; cum non sint ejusdem Ecclesiae, nec ejusdem Civitatis partes, non opus est sententia Excommunicationis, ut alter alterius congressum viret: ipsa enim Civitatis Institutio, sicut homines privatos in una Community conjunctit; ita Communityes ipsas alteram ab altera disjunctit. Neque in Civem Christianum, si Legibus Civitatis suae obediat vim ullam habet. Nam si credit Iesum esse Christum, Spiritum habet Dei, I Ioh. 4, 1. Et Deus in illo habitat, & ille in Deo, I Ioh. 4, 15. Sed is, qui Spiritum habet Dei, is qui in Deo habitat, is in quo habitat Deus nihil pati potest mali, ab Excommunicationibus hominum. Quicunque ergo credit Iesum esse Christum, damnum ab Excommunicatione nullum habet. Qui vero articulum illum non credit, non est Christianus.

Si quis Patrem, vel Matrem habeat Excommunicatum, à congressu & convictu cum illo vel illa prohiberi non potest. Est enim hujusmodi prohibitio sapenumero, prohibitio ne Cibum omnino sumeret, ut qui à parentibus plerumque alitur; eadem est prohibitio Parentibus, & dominis suis obediendi; quod est contra Præceptum Apostolorum.

Summatim, Excommunicationis Potestas extendi ulterius non potest, quam ad Finem in Apostolorum & Pastorum à Christo acceptis Mandatis definitum. Regere autem Imperando & cogendo in mandatis non est, sed docendo, & in via ad salutem in mundo futuro, conduendo. Et sicut in Scientia qualibet, Magister Discipulum suum regulas ejus negligentem deserere quidem potest, Injustitia autem acculare non potest; ut qui nunquam Magistro obedire teneretur: ita Doctrinae Christianae Doctor, Discipulum suum, qui vitam agere Christiano homine indignam persistet, relinquere quidem potest, sed accusare non potest. Doctori enim, qui de contumacia Discipuli sui conquireret, responderi posset, sicut Samueli in querela simili respondit Deus, non te rejecerunt, sed me. Excommunication ergo si careat Potestate Civili, ut revera caret, quoties unus Princeps alterum excommunicat, inutilis est; neque igitur metuenda. Vocabulum illud, Fulmen Excommunicationis ab alicujus Episcopi Romani imaginatione falsâ profectum est, qui Regum Regem le esse putans, Poetas Ethnicorum, qui Iovi Fulmen attribuerunt, imitatus est. Imaginatio autem illa ex duplii errore nata est; altero, quod Regnum Christi hujus mundi sustine putaverint, contra ipsa Christi verba, Regnum meum non est ex loco mundo; altero, quod ipse Episcopus Romanus Vicarius Christi sit non modo in Subditis suis Romanis, sed etiam in omnibus Christianis cæteris; quæ Opinio nec in Scripturis fundata, neque vera est, ut suo loco ostendetur.

Ut veniamus ad Scripturarum interpretem, Legimus, S. Paulum, cum esset Thessalonicae, Judæorum Synagogam, quæ ibi erat adiisse, & (Act. 17, 2, 3.) more suo intrivit, & per tria Sabbata disputavit cum illis ex Scripturis, aperiens & proponens, quod Christum oportebat parti, & ex mortuis resurgere, & quod hic Iesus, quem ego vobis praedico, est Christus Scripturæ quas citabat, erant Iudæorum, nempe Testamentum vetus. Illi ad quos probatus erat Iesum esse Christum & à mortuis resuscitatum, Iudæi quoque erant, & Scripturas illas Verbum Dei esse crediderunt, & (vers. 4.) aliqui eorum crediderunt, alii non crediderunt. Causa ergò, cum Scripturis omnes pariter crediderint, Paulo tamen pariter non crediderint, quænam erat, nisi quod de Interpretatione Scripturarum dissererint; & alius Interpretationem approbaverit S. Pauli, alius sibimet ipsi illas interpretatus fuerit? Quare autem hoc? Quia scilicet ad eos accessit S. Paulus sine omni mandato Civitatis, ut qui non ad Imperandum, sed ad persuadendum venisset; & quia persuadere voluit, necesse illi erat, vel per Miracula id facere, ut Moses Israelitis in Ægypto, ut Authoritatem suam ostenderet, per opera Divina, vel per disputationem in Synagoga, ex Scripturis quas receperant, ut veritas Doctrinæ suæ per Verbum Divinum apparere posset. Quicunque autem à Principiis scriptis ratiocinatur, interpretem Principiorum illum facit, quem alloquitur. Si quidem autem eorum, quæ citavit S. Paulus ex Scriptura Sacra, Iu læi Thessalonicenses Iudices non erant, quis erat alius? Si S. Paulus, quid opus erat, quicquam citare? Dixisse suffecisset, ita est scriptum in Lege vestra, cujus ego Interpres sum, a Christo missus. Manifestum ergò est Interpretem Scripturarum, in cujus Interpretatione Iudæi Thessalonicenses acquiescere obligabantur, fuisse nullum: credere vel non credere unicumque prout quæ dæa erant, probata vel non probata videabantur, licitum erat. Etiam

universaliter verum est, illum qui probare aliquod promittit, probationis judicem illum facit, quem alloquitur.

Ad conversionem Ethnicorum, tum Iudaeos tum Scripta eorum omnia contemmentium, ex Scripturis Sacris disputare, frustra suisset. Apostoli ergo Idololatriam eorum rationibus à natura sumptis aggressi sunt; deinde consutata illorum Religione falla, ad Fidem Christi adducere illos conati sunt per testimonium Vitae & Resurrectionis Christi praebitum. De Authoritate ergò Scripturas interpretantidi, nulla hic controversia esse potuit, propterea, quod cum Infideles essent, Scripturae nullius interpretationem sequi obligarentur, praeter Legum suarum Civilium interpretationem, Lege Civitatis comprobatam.

Videamus jam Conversionem ipsam an, ab ea obligari aliquis potuit. Convertebantur enim ad nullam aliam rem, quam ad Fidem habendam Doctrinæ, quam Apostoli praedicaverant. Apostoli autem nihil praedicaverant, nisi quod Iesus erat Christus, id est Rex à quo salvandi essent, & qui super eos in mundo futuro regnaturus esset; & per consequens, quod non mortuus esset, sed à mortuis resuscitatus, quodque rediturus esset ad mundum judicandum, & cuique secundum opera ejus tributurus. Nemo eorum Scripturae Sacrae interpretem se aut alium Apostolum talem esse praedicavit, ut omnes, qui Christiani esse voluerent interpretationi ejus obligarentur acquiescere. Nam Leges interpretari illorum est, qui actu regnant; id quod Apostoli non fecerunt. Precabantur tunc illi, & ab illis Pastores omnes, Adveniat Regnum tuum, Ethnicosque à se Conversos Principibus suis hortabantur obediere. Testamentum novum nondum totum publicatum erat. Evangelista quisque Evangelium suum interpretatus est, & unusquisque Apostolus suam Epistolam. De Testamento autem veteri dicit Christus ad Iudaeos (Ioh. 5. 39.) Scrutamini Scripturas: nam in illis expectatis Vitam aeternam: ille autem de me testatur. Quorsum hoc, nisi quod Scripturarum illarum interpretes esse voluit iplos?

Ad omnem, quæ oriebatur difficultatem, Apostoli & Presbyteri solebant convenire, & quidem quid praedicarent, & docerent, & quomodo ad populum Scripturas interpreterarentur, determinarunt; libertatem autem illas legendi, & interpretandi sibi, nemini ademerunt. Apostoli Ecclesis Epistolas, aliasque scripta miserunt instructionis causa; id quod frustra suisset, nisi illa interpretari permittum illis esset. Sicut autem permittum hoc erat tempore Apostolorum, ita permittendum est, quamdiu non sint Reges Doctores, vel Doctores Reges, qui Interpretationem, aut interpretem Legibus constituant.

Scriptura aliqua duobus modis Canonica dici potest; Canon enim Regula est, & Regula Praeceptum, quo in actione quacunque aliquis regitur. Quae Praecepta et si data sint à Magistro Discipulo suo vel à Consiliario ad Consulentem, absque potestate cogendi ut observentur, Canones tamen sunt, quia Regulae. Sed quando ab eo data sunt, cui is, qui illas accipit tenetur obedire, tunc non modo Canones sunt, sed etiam Leges. Quaestio ergo est hoc loco de Potestate faciendi, ut Scripturae Leges sint, cujus est.

Pars illa Scripturae Sacrae, quae prima Lex facta est, est Decalogus. Ante tempus illud, Lex Dei Scripta nulla erat; nondum enim populum suum ullum peculiarem sibi elegerat, nec aliam hominibus dederat Legem praeter Leges Naturales. Decalogi autem duae erant tabulae, quarum prima jus Regium continet; nempe primò, ne populus adoraret aut serviret Diis Gentium, his verbis, non habebis Deos alienos coram me. Quibus verbis prohibentur obedire vel honorem dare Regi vel Rectori alii, quam illi qui per Mosèm ad eos locutus est. Secundò, ne Imaginem ejus facerent, id est ne sibi Personam sui representativam facerent juxta Phantasias suas; sed ut Mosè obedirent. Tertiò, ne sumerent nomen Dei in vanum, id est, ne de Rege suo temere loquerentur, neque jus regnandi aut ea, quae à Mose imperarentur, disputarent. Quartò, unoquoque die septimo à laboribus suis jubetur requiescere, diemque illum in Deo publicè honorando collocare. Tabula secunda Officia continet Civium in concives; ut honora parentes; ne occidas: non moechabere: non surabete: Iudicium falso testimonio non corrumpes: denique injuriam quamcunque proximo faciendi ne corde quidem consilium sumes. Quaeritur jam, quis fuit, qui Tabulis hisce vim dedit obligatoriam. Dubium non est, quin Leges factae fuerint ab ipso Deo. Quoniam autem Lege obligari potest nemo, qui nescit an à Rege lata sit necne: quomodo obligari potuit populus Israeliticus ad praestandam omnibus Legibus Mojaicis obedientiam, qui ne ad Montem Sinai accederent, & quid Mosè Deus locutus est audire prohibiti fuerant? Ad quod respondeo Legum illarum aliquas, nempe, Tabulam secundam Leges naturales divinas, æternas esse & per se obligare. De Tabula prima, difficilis fortasse fuisset responsio, nisi populus seipso ad obediendum Mosè obligasset, his verbis (Exod. 20. 19.) Loquere tu nobis & audienus: sed ne loquatur nobis Deus, ne moriamur. Potestas ergo per quam Decalogus factus est in Legem Civitati Israeliticae, erat penes Mosèm, & post illum, penes Sacerdotem summum, qui erat Civitatis Summus Imperans. Haecnus ergo Scripturæ Sacrae Canonizatio ad eum pertinuit, qui Summam in Civitate Potestatem habuit Civilem.

Etiam Leges Iudiciales, id est Leges Magistratibus Israelis à Deo præscriptæ de Administratione Iustitiae ferendisque inter litigantes

Sententiis: item Lex Levitica, id est Regulæ à Deo præscriptæ de Ritibus & Ceremoniis cultus divini, traditæ omnes fuerunt à Mose solo:

ideoque Leges erant, quia obedientiam Mosi promiserant Summam habenti Potestatem Civilem.

Postquam venerint Israelitæ in Campestria Moabitarum è Regione Iericuntis, intraturi jam in Terram Promissam, Legibus prioribus addidit etiam alias Mose, quæ vocantur Deuteronomium, id est Leges

Secundæ quæ (Deut. 29. 1.) vocantur verba Paeti quod facere Dominus jussit Mosem cum Filis Iraelis, preter Paetum, quod fecerat cum illis in Horeb. Cum enim priores illas Leges, sub initium Libri Deuteronomii explicitæset, alias illas quæ incipiunt Cap. 12. desinuntque Cap.

26. superaddidit Mose. Atque hæc est Lex illa, quam populus lapidibus in transitu lordanis insculpere jussus erat: hæc eadem ab ipso Mose in volumine scripta Sacerdotibus, & Senioribus Israelis tradita erat, collocanda in Arcæ latere: hac eadem erat cujus exempla apud se habere jubebantur Reges Israelis: hæc denique est, quæ postquam diu perdita fuisset, reperta tandem in Templo erat, Regnante Iosia, cujus

Authoritate pro Lege Dei denuò recepta est. Sed tum Moses à quo scripta est, & Iosias à quo recuperata est, ambo Summam habuere

Potestatem Civilem. Haecnus ergo Ius Scripturas Canonizandi penes eos erat qui Summam Potestatem Civilem habuerunt.

Præter hunc, nullum alium habuere Librum Legis, ante reditum populi è Captivitate. Prophetæ enim (paucis exceptis) in Captivitate ipsâ vixerunt; adeoque procul aberat, ut Prophetiæ eorum pro Legibus haberentur, ut etiam ipsi vexarentur, & ad supplicium, partim a falsis prophetis, partim à Regibus quærerentur. Etiam Liber Legis hic, qui receptus pro Lege Dei & confirmatus fuerat à Iosiah,una cum

Divinorum operum Historia tota, tempore Captivitatis, cum caperetur Ierusalem, perditus erat, ut constat 2 Esdr. 14. 21. Lex iux arsa est; nemo est, qui cognoscit opera, quæ fecisti, neque opera quæ facturus es. Ante Captivitatem, à tempore, in quo Liber

Legis amissus est, (quod tempus in Scripturis Sacris non signatur, sed videtur fuisse tempore Rehoboami, quando Shishac Rex

Ægypti Templum spoliavit) usque ad tempus Iosiae, quando recuperatus erat, nullum habuere Iudæi Verbum Dei scriptum, sed

suo arbitrio regnaverunt Reges vel consilio eorum, quos habuere pro Prophetis.

Scriptura ergo Veteris Testamenti quam habemus hodie, Canonica Iudaeis non erat; neque Lex antequam renovassent Pactum sub Esdra, post quam a Captivitate rediissent in Iudaeam; ab eo autem tempore, pro Lege Iudaeorum semper habita est; etiam conversa in linguam Graecam a Septuaginta Senioribus Iudaeae, reposita est in Bibliotheca Alexandrina. Erat autem Esdras Sacerdos Summus, & proinde is, qui Summam in Iudaeis habuit Potestatem Civilem. Itaque Scripturae nunquam haetenus Leges factae erant, niti a Summo Civitatis Imperante. De Testamento Novo satis apparet ex antiquis Patribus qui fuerunt ante tempora Imperatoris Constantini Magni, quod a Christianis omnibus pro dictamine Spiritus Sancti, & proinde pro Regula fidei receptum erat; tanta erat illis Doctorum suorum reverentia. Dubium ergo non est, quin ea, quae Ecclesiae quas condiderant, scriperat Sanctus Paulus, aliusve Apostolus vel Discipulus Christi, ab illis Ecclesiae, hominibusque quos ad Christianismum ipsi converterant, pro vera Doctrina Christiana recepta fuerint. Veruntamen eo tempore, quando, non Potestas & Authoritas Doctoris, sed audientium Fides fecit, ut reciperentur, manifestum est, novum Testamentum Legem factum esse, non ab ipsis Apostolis, sed Scripturam illam Legem sibi ipsi factam esse ab unoquoque Prophetaryum.

Sed non quaeritur hoc loco, quid Christianus Legem vel Canonem sibi mete ipsi fecerit (qui eodem jure, quo fecerit, rejecere etiam potuit) sed quid ita ipsi Lex facta sit, ut illam transgredi sine Injustitia non potuerit Testamentum novum ante Constantinum Magnum hoc sensu, nemini potuit esse Lex; repugnat enim naturae Legis. Lex enim (ut supra lape dictum est) Mandatum est illius sive Hominis, sive Coetus, qui Summam habet in Civitate Authoritatem, Legumque ferendarum Ius, transgressorumque puniendorum solus habet. Quando ergo alius quicunque praeter illum Regulas vivendi Civibus praescribit, Regulae illae Leges non sunt, sed Consilium, quale sive bonum sive Malum, is cui Consilium datur, observare vel negligere potest absque Injustitia, & siquidem Legibus jam constitutis contrarium sit, sive bonum, sive malum sit, observare sine Injustitia non potest: observare inquam in actionibus & sermonibus sine Injustitia non potest, et si Doctoribus privatis credere, & ut doctrina eorum Legibus permissa esset, sine peccato optare potest. Fides enim interna per naturam suam invisibilis est, ideoque ab omni Iurisdicitione humana excepta.

empta. Quoniam ergò Servator noster Regnum suum in hoc mundo esse negavit, & non ad judicandum, sed ad salvandum mundum venisse se affirmavit, non aliis Legibus nos subjecit, quàm Legibus Civitatis, nempe ludros quidem Legibus Mosaicis (ad quas non evertendas, sed ad implendas venisse se dicit Matth. 5.) Gentes autem alias Civitatum suarum Legibus Civilibus: & genus humanum universum Legibus Naturalibus. Manifestum ergò est, Christum & Apostolos ejus, nullam novam Legem, quae nos in hoc mundo obligaret, sed novam tantum Doctrinam attulisse, qua ad mundum venturum præpararemur: & proinde Testamentum novum, in quo Doctrina illa continetur, quamdiu non essent Principes & Legitlatores, qui observationem ejus imperarent, non erat Lex, sed ad perducendos homines ad salutem, Consilium tutum, quod unusquisque accipere, vel rejicere suo periculo potuit sine Injustitia.

Porrò, Servator noster Apostolis & Discipulis mandatum dedit, ut prædicarent Regnum Dei appropinquare; ut nationes omnes docerent, & credentes Baptizarent; ut ubi non reciperentur, pulverem ejus Civitatis pedibus suis excuterent; sed non, ut ignem ex cælo ad destructionem eorum postularent; neque ut eos ad Fidem Christi gladio cogerent. Nihil hic est Imperii, sed Consilii tantum. Emisit illos Christus sicut Oves ad Lupos, non ut Reges ad subditos. Non habuerunt in Mandatis, ut Leges ferrent, sed ut Legibus obedirent latis, & obedientiam alios docerent. Non potuere ergò Apostoli ipsi facere, ut Doctrina eorum vim haberet Legum, sine voluntate eorum, qui in Civitatibus suis summam habuere Potestatem. Testamentum ergò Novum in iis locis tantum Lex est, in quibus ita à summa Potestate Civili facta est. In illis autem Reges ipsi eidem Legi se submittunt, non autem Doctori, vel Apostolo à quo conversi erant, sed ipsi Deo, & Filio suo Iesu Christo, immediatè.

Id quod Testamentum Novum, quo tempore Ecclesia à potestate Civili non protegebatur, Legem videri fecit, erant decreta in suis ipsorum Synodis facta. Legimus enim (Act. 15 28.) Concilii titulum, Visum est Spiritui Sancto & nobis, non imponere vobis onus ma,us quam necessaria hæc, &c. quo Titulo Potestas aliqua videtur significari, in illos qui Fidem amplexi erant imponendi onera, id est, ut aliquibus videri poteß, obligandi; unde inferunt illius Concilii aëta fuisse Leges. Leges tamen non magis sunt, quam præcepta hæc, pœnitemini; Baptizamini; custodite Mandata; credite Evangelium; venite ad me; vende omnia, quæ habes, & da Pauperibus; & sequere me; quae Imperia non sunt, sed hominum ad Christianismum invitationes, sicut illa Iisaiæ 55.1.

Vnusquisque quisitit, venite ad aquas; venite & emite vinum & lac sine pecunia. Apostoli enim Potestatem majorem non habuere, quam ipse Christus, nempe invitandi homines ad Regnum Dei, quod non praesens, sed futurum esse praedicaverunt ipsi; qui autem Regnum non habent Praesens, Leges ferre non possunt. Praeterea si Conciliorum tunc temporis actae fuissent Leges, obedientiam illis negare peccatum fuisset. Eos autem, qui Doctrinam Christi recipere noluerunt, eo nomine peccavisse nusquam legimus, sed hoc tantum, in peccatis suis mortuos fuisse, i.e. peccata eorum contra Leges quibus obedire debuerunt, remissa non fuisse, nimium peccata eorum contra Leges Nature & contra Leges Civiles suae cujusque Civitatis retenta fuisse. Constat ergo Onera quae in Fideles imposuisset dicuntur Apostoli, non fuisse Leges, sed illis, qui Salutem quasiverunt, propositae conditiones, quas accipere vel rejicere suo quisque periculo, line peccato novo potuit, quamquam non sine periculo exclusionis propter peccata eorum præterita, e Regno Dei. Itaque de Infidelibus dicit Sanctus Johannes, non quod ira Dei veniet super eos, sed quod ira D. i m. net super eos, nec quod damnabuntur, sed quod jam condemnati sunt. Neque intelligi potest Fidei fructum esse peccatorum Remissionem, nisi simul intelligatur damnum ab Infidelitate esse peccatorum Retentionem.

Quorsum autem (quæret forte aliquis) Apostoli aliique Ecclesiae Pastores convenerunt, determinandi causa quæ Doctrina tum Fidei tum Morum doceretur, si decreta eorum observare teneretur nemo? Ad quod responderi potest, Apostolos, Presbyterosque praesentes in Concilio, eo ipso quod praesentes esse voluerunt, Doctrinam illam, quæ doceri decernebatur docere obligatos fuisse, quatenus nulla Lege Civilis ad contrarium tenerentur. Neque enim eo fine convenerunt, ut quid reciperetur, sed ut quid doceretur deliberarent. Nam quid reciperetur, nisi Potestatem habuissent Legislativam, determinare non potuerunt. Verbum quidem Dei pro Lege habere obligantur homines universi; ut autem pro verbo Dei reciperent, quicquid in Dei nomine ab homine mortali pronuntiaretur, aut quod Legibus Civilibus quas custodiendas esse Deus jussit, contrarium docere obligati non erant.

Quoniam autem conciliorum Apostolorum Acta non erant Leges, multominus pro Legibus habenda sunt Conciliorum eorum Pastorum Acta, quæ postea sine Authoritate Civilis habita fuèrentur. Constat ergo Scripturas Sacras, et si Doctrinæ Christianæ Regulæ erant perfectissimæ, Leges tamen fieri non potuisset, sine consentu Regum aliorumque summam habentium Potestatem Civilem.

In quo primùm Concilio Scripturae Sacrae factae erant Canonicæ, non constat. Nam Canonum Apostolicorum Collectio quæ Clementi attribuitur Episcopo Romano post S. Petrum primo, etiam nunc disputatur: & quanquam Libri Canonici ibi numerantur; verba tamen hæc, Sint vobis omnibus Clericis & Laicis libri venerandi, &c. distinctionem habent Clericorum & Laicorum, quæ tam propè ad tempora Apostolorum usurpata non videtur. Itaque Concilium, quod Scripturas Canonicas primùm fecit, Laodicense erat quod Can. 59. Librorum aliorum Lectionem in Ecclesiis prohibet. Atque hæc de Canone Scripturarum dicta sufficient.

Officiorum Ecclesiasticorum, tempore Apostolorum alia erant Magisterialia, alia ministerialia. Magisteriale munus erat Evangelium Infi delibus prædicare; Sacramenta & omnem cultum divinum administrare; & Regulas fidei & Morum eos docere, quos ad Fidem converte rent. Ministeriale munus erat Diaconorum, id est, eorum, qui Ecclesiæ secularia administrabant, quo tempore Christiani à contributionibus Fidelium voluntariis, in commune collatis alebantur. Inter Munera Magisterialia, primum & maximum erat Apostolatus; Apostoli autem primo duodecim erant, omnes ab ipso Christo electi & constituti; quorum officium erat, non solum Prædicare, Docere, & Baptizare, sed etiam resurrectionem Christi (quanquam periculo vitae) attestari. Testimonium autem hoc Apostolatus nota specifica essentialisque erat. Itaque quando in locum Iudæ Iscariotæ Apostolus elgendus erat, praefatus est Petrus (Act. 1.21,22.) Oportet ergo eorum virorum qui nobiscum erant per omne tempus in quo introivit ad nos & exivit Dominus Iesus, à Baptismo Iohannis, usque ad diem in quo assumptus est, d'iquem constitui Resurrectionis ejus, nobiscum Testem. Necessarium ergo Apostolo erat, ut Christi Resurrectionem testaretur.

Eorum, qui Apostoli constituti ab ipso Christo non erant, fuit Matthias. Electus fuit sic: convenerunt in Ierusalem (Act. 1.15.) circiter 120. Christiani; atque hi constituerunt duos, Iosephum & Mathiam electionemque Sortibus permiserunt, & sic Apostolatum Sortitus Matthias, inter Apostolos numeratus est. Ex quo constat, electionem Apostoli penes Ecclesiam fuisse, non autem penes Petrum neque Apostolos undecim reliquos.

Post hunc Electi sunt in Apostolos, Paulus & Barnabas, de quorum electione legitur Act. 13.1,2,3: Erant autem Antiochiae in Ecclesia, Prophetæ & Doctores, Barnabas & Simeon cognominatus Niger, & Lucius à Cyrene, & Manaen & Saulus. Precantibus autem illis Dominum, & jejunantibus, dixit Spiritus Sanctus, Separate mihi Barnabam & Saulum ad opus ad quod vocavi illos. Cumque jejunassent, & precati essent, & manus illis impossissent, dimiserunt illos. Ex quo manifestum est, quamquam à Spiritu Sancto electi erant, vocatos tamen eos fuisse ab Ecclesia Antiochena. Munus autem ad quod vocati erant, fuisse Apostolatum, manifestum est ex eo quod (Act. 14.14) vocati sunt ambo Apostoli. Et quod in virtute hujus vocationis fuit, quod Apostoli erant, Sanctus Paulus manifestè indicat (Rom. 1.1.) Apostolum se separatum vocans, ad Evangelium Dei, alludensque ad verba Spiritus Sancti dicentis, Separate mihi Barnabam & Saulum, &c. Quoniam autem Apostolo opus erat, testem esse Resurrectionis Christi, quaeret fortasse aliquis, quomodo teletari id potuit S. Paulus, qui cum Servatore nostro ante mortem ejus, nunquam conversatus erat. Cui facile respondeitur, Christum ipsum Paulo apparuisse è caelo, postquam assumptus esset, illumque elegisse, ut nomen ejus ad Gentes portaret, & ad Reges, & ad Filios Israelis. Cum ergò Dominum vidiisset resuscitatum, Resurrectionis testis erat non inidoneus. Barnabas autem fuerat Christi Discipulus.

Episcopus (Inspector) erat is qui cuicunque negotio erat Praepositus speciatim autem Pastor sive Custos oviun; & inde Metaphorice vox illa usurpata est, ad significandum Regem, aliumve Rectorem populi, sive ille Legibus, sive Doctrina regeret. Qui Apostolus erat, Episcopus erat; itaque Apostolatus Iudae (Act. 1.20.) vocatus est Episcopatus. Etiam post constitutionem Presbyterorum, hi quoque Episcopi vocabantur. Presbyter (quod nomen non solum aetatis sed etiam officii erat) erat Timotheus, idemque Episcopus. Et S. Johannes, qui non modo Episcopus, sed etiam Apostolus erat, Presbyterum se appellat. Constat ergo nomina illa Episcopi, Pastoris, Presbyteri, Doctoris, nomina fuisse tempore Apostolorum, Officii ejusdem. Nam eo tempore non Imperio, sed Doctrina, & suasione Ecclesiam gubernabant. Regnum Dei futurum tunc erat in alio mundo; adeò ut cogere neminem Pastores potuere; quia nondum Civitas ulla Fidem Christianam amplexa esset.

Præter Apostolos, Pastores, Episcopos, Presbyteros, & Doctores, Magisterii nomen nullum erat. Nomina Evangelista & Prophetae, non officiorum Nomen sed Gratiarum erat, quibus Discipuli Christi Ecclesiae erant utiles: ut Evangelistae, scribendo Servatoris nostris vitam & actiones, quales erant S. Matheus & Iohannes Apostoli, & S. Marcus & Lucas, Discipuli, & ut aliqui putaverunt Thomas & Barnabas, quorum Libri in Canonem recepti non sunt. Etiam in Ecclesiae eo tempore, Prophetae erant, quibus Testamentum vetus interpretandi & quandoque prophetandi gratiam Deus dederat. Neque enim dona hæc, neque donum linguarum, nec ejiciendi Demonia, neque morbos sanandi, sed vocatio tantum, & Election Doctorem, aut Magistrum in Ecclesia faciebat.

Sicut ab Ecclesia constituebantur Apostoli, Matthias, Paulus & Barnabas, nempe Matthias ab Ecclesia Ierosolymitana, & Paulus cum Barnaba ab Ecclesia Antiochena; ita etiam in aliis Civitatibus, Presbyteri & Pastores ab Ecclesias, quae erant in Civitatibus illis, eligebantur. Legimus (Act. 14, 23.) Paulum & Barnabam Presbyteros in Ecclesias ordinasse, id quod accipi fortè ita potest, ac si Presbyteris Authoritatem dedissent ipsi: Intuentibus autem textum Graecum aliter videbitur. Nam electione eorum fiebat per Χειροτονίαν, id est, per manuum elevationem; qui modus etiam tunc in eligendo Magistratus Civiles, in omnibus fere Civitatibus eo tempore in usu erat. Presbyteros ergo suos unaquaque eligebat Ecclesia. Apostoli conventus Christianorum convocabant in illis praesidebant, suffragia colligebant, Electione pronuntiabant, & benedicebant, vel (ut nunc loquuntur) Consecrabant, sed non eligebant. Quoniam ergo in omnibus Ecclesias Pastores hoc modo eligebantur, ubi legimus (Tit. 1, 5.) Apostolos constituisse Pastores aliquos, idem significat constituisse quod Χειροτονίαν, vel eligere, per suffragia manibus elevatis data, vel Fabis, vel Lapillis in urnam conjectis. In urbibus autem, ubi modus Electionum alius numquam visus fuerat Electionem aliusmodi Cives omnes sive Ethnici sive Christiani, admirati essent. Neque temporibus sequentibus Episcopi ipsi aliter electi erant, quam ab Ecclesiae singularum Vrbium, donec de Electionibus coeptum est pugnari.

Confirmatur idem à diuturnâ in Episcopis ipsius Romae eligendis consuetudine. Nam si in ullâ Civitate Episcopus in aliam sedem migraturus, vel moriturus Successorem suum constituendi jus habuisset, multo magis Episcopus Romanus illud jus habuisset: Successorem tamen suum Episcopus Romanus nunquam elegit, sed Civitatis Romanae Christiani; ut manifestum est ex Seditione ortâ in electione Damasi pra Visino, quae tanta erat, ut Praefectus Vrbis, cum Pacem inter illos conservare conatus frustra esset, exire è Civitate coactus est, occisis in illa Seditione plusquam centum hominibus, in Ecclesia ipsa. Et postea, quamquam Episcopi Romani eligerentur, primo, à Clero Romano, deinde à Cardinalibus, ab Antecessoribus tamen Episcopis nunquam electi erant. Quoniam ergo Successores suos, Pontifices Romani eligere non potuerunt, multo minus potuere Successores aliorum Episcoporum constituiere, sine Authoritate ab illo derivata, qui in Ecclesiam jus habuit Imperandi, id est sine Authoritate Civilis.

Minister (Græcè Διάκονος) illum significat, qui res agit hominis alterius; differt autem à Servo, in hoc quod servi imperata Dominorum facere obligantur ipsa servitutis conditione; Ministri autem eo solo obligantur, quod susceperint, neque aliud facere quam quod susceperunt, obligantur. Itaque & illi qui Verbum Dei prædican, & illi qui Ecclesiae secularia administrant, ambo Ministri sunt, sed diversarum personarum Ministri. Pastores enim qui vocantur (Act. 6, 4.) Ministri Verbi, Christi Ministri sunt, cujus Verbum prædican: sed Diaconus Minister est Ecclesiae, & Ministerium ejus (Act. 6, 2.) est ministrare mensis. Itaque de Pastore suo nemo, neque Ecclesia ipsa, dicere potuit, quod Minister suus esset; sed de Diacono tantum qui ministrare mensis, vel Christianis (cum viverent, in unaquaque Civitate; de re communi) alimenta distribueret, vel Domus Dominicae, vel Eccleliae possessionum curam susciperet; hunc Ecclesia Ministrum appellare suum rectè potuit.

Diaconi tamen Evangelium prædicare, & doctrinam Christianam propugnare unusquisque secundum gratiam, quam à Deo acceperat, non omitit, ut S. Stephanus; neque Baptizare, ut Philippus. Philippus enim ille qui (Act. 8, 5.) Evangelium prædicavit in Samaria, idemque Eunuchum baptizavit, non erat Philippus Apostolus, sed Philippus Diaconus. Quando enim Philippus prædicabat Samariae, Apostoli Hierosolymis erant; qui cum audissent Samariam recepisse Verbum Dei, miserunt ad eos Petrum & Iohannem, ut manus imponerent illis, qui à Philippo Baptizati fuerant, & sic acciperent Spiritum Sanctum. Necesarium enim erat ad Spiritus Sancti receptionem, ut Baptismus administraretur, vel confirmaretur per Ministrum Verbi, non per Ministrum Ecclesiae. Baptismus enim Pastoris, temporibus illis in illos, qui verè crediderunt Spiritus Sancti dona conferebat; quæ dona (Marc. 16, 17.) erant; Per nomen meum Daemonia ejicent; linguas loquentur novis; serpentes tollent; & si quid lethale bibierint, neququam nocebit eis; ægrotis manus imponent, & bene se habebunt. Hæc conferre Philippus non potuit, sed potuere Apostoli, & reipsa (ut ex hoc loco apparet) verè credentibus contulerunt; id quod Pastores hodierni non faciunt.

Eligebantur ab Ecclesia etiam, non ab Apostolo Diaconi, ut patet Act. 6, ubi legimus duodecem Apostolos Discipulos convocasse jam multiplicatos, & dixisse illis, non est aequum nos derelicto verbo Dei ministrare mensis. De'igithe ergò, ô fratres, ex vobis viros septem, testimonio ornatos, plenos Spiritu Sancto & Sapientia, quos huic usui præciamus. Unde manifestum est, ethi declarati essent ab Apostolis,

Coetus tamen illos elegit; quod etiam manifestius fit vers. 5, ubi dicitur, Placuit autem hic sermo toti praesenti multitudini, & elegerunt Stephanium virum plenum fide ac Spiritu Sancto, & Philippum &c.

Videamus proximo loco, Ecclesiastici unde alebantur. Sub Testamento Veteri Sacerdotii munerumque aliorum in Ecclesia capax erat sola Tribus Levi. Terra promissa inter cæteras Tribus (Levitica exculsa) divisa erat. Quæ Tribus duodecim tamen erant, divisa scilicet Tribu Joseph in duas Tribus Ephraim & Manassen; adeo, ut Tribus Levi nullam inter fratres fortem habuerint, praeterquam habitandi causa quasdam urbes, cum suburbiiis eorum. Sortem igitur Levitis dedit Deus illam, quæ ipsius Dei erat, nempe ut haberent fructuum omnium partem decimam; Rursus Sacerdotibus in alimentum assignata est illius Decimae Decima, una cum Oblationibus & Sacrificiis. Dixerat enim Deus Aaroni (Num. 18, 20.) In terra eorum hereditatem non habebis, necque fortem inter illos, ego sum fors tua, & hereditas tua, in Filis Israelis. Deus enim cum in illos regnaret, & Tribum Levi ad Ministeria publica elegisset, concessit illis in alimentum proventum publicum quem sibi ipsi reservaverat, nempe Decimas & Oblationes, quas significavit dicendo, ego sum fors tua, & hereditas tua. Levitis igitur non improprie attribuebatur nomen Cleri, quod significat Sortem & Hereditatem. Non tamen, ut essent Regni coelestis heredes præ cæteris Israelitis; sed quod de hereditate Dei alebantur. Quoniam ergo eo tempore Rex eorum erat Deus, cujus Vicem gerentes erant Moses & Sacerdotes Summi, suis singuli temporibus, jus Decimarum Oblationumque habendum in a Poteestate Civili profectum esse manifestum est.

Deinde de alimentis Christi & Apostolorum, hoc tantum legimus, peram habuisse (quam Iudas Iscariota portabat.) Apostolos autem, qui Artem habuerunt, illam exercuisse. Etiam Servator noster cum duodecim Apostolos praedicaturos mitteret, comparete aurum & argentum (Matth. 10, 9,) vetuit, eo quod operarius dignus esset alimento suo. Ex quo verisimile est parandi alimenta viam fuisse illis missioni suæ congruam, nempe, gratis dare, quia gratis acceperant. Sustentabantur enim partim benevolentia Fidelium, propterea quod adventum Messiae annuntiarent; partim etiam a contributionibus eorum quos Servator noster à morbis liberaverat; ex quibus nominantur (Luc. 8, 253.) Mulieres quaedam quas sanaverat a Spiritibus improbis, & morbis, nempe Maria quæ vocabatur Magdalene, ex qua septem Demonia exierant, & Iohanna uxor Chazæ procuratoris Herodis, & Susanna, & aliae multæ quae ministriabant ei ex iis quæ sibi sappetebant.

Post Servatoris ascensum, Christiani in unaquaque Civitate, de pecunia alebantur communibus, ex venditione agrorum suorum rerumque aliarum confectis, collatisque ad pedes Apostolorum; voluntariè, non ex debito. Dixit enim Ananice Petrus (Act. 5. 4.) nonne, si servasses agrum tuum, manebat tibi, & venditus nonne in tua erat Potestate? Constat autem inde Ananice, ut agrum suum aut pecuniam retineret, necesse non fuisse ut mentiretur; ut qui ad contributionem nullam teneretur. Nec Apostolorum tantum tempore, sed etiam postea, usque ad tempora Imperatorum Christianorum, Episcopi Pastoresque alimenta sua habuebunt à contributionibus Fidelium voluntariis. De Decimis autem mentio haec tenus nulla. Et quamquam Constantini filiorumque ejus temporibus Fidelium erga Pastores suos benevolentia tanta esset, ut Ammianus Marcellinus (seditionem Christianorum circa electionem Damasi describens) dignum esse dixerit Episcopatum illum, de quo contenderetur; propterea quod Episcopi eo tempore per liberalitatem sui quisque Gregis, praecipue per benignitatem Matronarum vixerint splendidè, Curribus circumferrentur, & sumptuosè coenarent, & amicirentur, de Decimis tamen contributis nusquam legitur.

Quæret hic fortasse aliquis, an Pastores vivere tunc ex contributionibus, & Eleemosynis voluntariis, obligarentur; quis enim (dicit Sanctus Paulus, 1 Cor. 9. 7. militat propriis stipendiis inquam? Quis plantat vineam, & de fructu ejus non edit? Aut quis paicit Gregem, & de lacte Gregis non edit. Et rursus 1 Cor. 9. 13. An inesceis eos, qui sacris operantur, ea quæ ex sacrario sunt, edere? & qui Altari assident, cum Altari participare? Ita etiam Dominus constituit iis qui Evangelium annuntiant, ut ex Evangelio vivant. Ex quo quidem loco Pastores Ecclesiae, a Gregibus suis alendos esse inferri rectè potest; Non autem ut quantitatem aut genus alimentorum ipsi definirent, aut suo arbitrio quicquam sumerent. Necessarium ergò est, ut aut à singulorum contributionibus, aut ab Ecclesia, ut persona una nutrirentur. Ab Ecclesia fieri hoc non potuit, quia Acta eorum Leges non erant. Sequitur ergò Pastorum alimenta, antè quam Imperatores Summique Imperantes de alimentis eorum Leges aliquas tulissent, alia non fuisse quàm Fidelium contributiones voluntarias. Qui Altari operam dederunt, de Oblatis vixerunt sub Testamento Veteri: ita etiam Ministris Evangelii licitum est, quod ab eorum Gregibus Oblatum est accipere; sed nihil (nisi per Actionem Civilem) exigere potuerunt. Ad quod Tribunal (quæ nulla præter Civilia erant) peterent? Constat ergò alimenta Pastoribus certa assignari potuisse nulla, nisi per Ecclesiam,

siam, ut unam personam, & tunc solum, quando Ecclesiae decreta, non tantum Canones, sed etiam Leges essent. Leges autem fieri nullae potuerunt, nisi ab Imperatoribus, Regibus, aliisque summam habentibus Potestatem Civilem. Lex Mosaica de Decimis ad Ministros Evangelii applicari non potest; quia Moyses & Summi Sacerdotes, sub Deo Summam habuere Potestatem Civilem. Regnabat enim in Iudaeis Deus, sed in Christianis Regnaturus est, Regnaturus, inquam, ex Pacto; nam per naturam nunc regnat æquè in totum humanum genus.

Haec tenus ostensum est, Pastores quid sint; & quæ habeant Mandata à Christo Servatore (nempe Prædicare, Docere, Baptizare, & in Ecclesias Præsidere;) Censura Ecclesiastica in locis ubi Fides Christiana prohibetur, quam vim habeat, nempe ut congressum & convictum Excommunicatorum fugiant, & in locis ubi Fides Christiana Lege armatur Civitatis, ut Excommunicatum fugent; etiam Pastores & Ministri, à quibus eligentur (nempe ab Ecclesiis) quis consecraverit eos (nempe Ecclesiæ Antistes) unde alerentur, nempe à suis ipsorum possessionibus, labore suo, contributionibusque Fidelium voluntariis. Proximo autem loco considerabimus quodnam in Ecclesia Officium habeant illi, qui Summam habent Potestatem Civilem, iudemque Fidem Christianam amplexi sunt.

Imprimis meminiisse oportet demonstratum supra esse, jus judicandi, quæ doctrinæ conservandæ paci utiles sint & docendæ publicè, inseparabiliter Summae Potestati Civili, annexum esse. Manifestum enim est, etiam tardissimis ingenii, Actiones hominum ab opinionibus nasci, quas habent de Bono & Malo ab actionibus ipsis, libi redundaturo; & per consequens, eos, qui obedientiam Potestati Civili præstare damnosum sibi futurum credunt ad Leges violandas facile impelli, ad status Civilis eversionem, & belli Civilis renovacionem; cujus fugiendi causa, Civitates omnes institutae sunt. Itaque in Civitatibus etiam Ethnicis, Pastores passim vocati sunt, qui Summam in illis habuere Potestatem: populum enim docere Civis nullus potuit; nisi per illorum Authoritatem.

Quod jus hoc Regnum Ethnicorum, simul ac converterentur Reges illi ad Fidem Christi, sublatum est, non potest credi. Christus enim spoliari Imperio Reges eo nomine non voluit, quod in ipsum crederent: neque ut cuicquam alii subjicerentur: neque ut Potestate pacem inter Cives suos conservandi, & contra hostes defendendi, privarentur. Sunt ergo Reges Christiani, etiam nunc Subditorum suorum Pastores supremi, & jus habent Pastores sub se constitueendi, quos ipsi idoneos ad populum instruendum judicabunt.

Præterea, etsi jus Pastores eligendi penes Ecclesiam esset, sicut erat tempore Apostolorum; Sic quoque jus illud penes Regem esset, qui personam Civitatis gerit, id est personam Ecclesiae, & proinde sine illo Ecclesia muta esset. Quando autem Coetus aliquis in Civitate Christiana, Pastorem suum eligit, is eligit, qui Summam habet in Civitate Potestatem; eodem planè modo quo, quando Oppidi alicujus populus, Prætorem sibi eligunt, eligit is, qui Summam habet Potestatem; omnis enim Aetio illius est, sine cujus consensu valida non est. Itaque quæcunque ex Historiis, de Pastoribus à populo vel à Clero electis exempla adducuntur, pro præjudicio contra jus ejus qui Civitatem repræsentat, haberi non possunt; quia per illius Authoritatem eligebantur.

Quoniam igitur in omni Civitate Christiana, is qui summè Imperat, Pastor etiam Summus est, cæterique Pastores illius Authoritate fiunt, sequitur Pastores cæteros illius Ministros tantum est, non aliter, quam qui Urbibus, Provinciis, vel Oppidis præficiuntur; non quia subditi illius sunt, qui docent, sed qui docentur. Fieri potest., ut Rex aliquis Subditorum suorum Pastorem constituat Regem alium (ut multi Reges Christiani Pastorem fecerunt Subditorum suorum Papam Romanum (non tamen Pastorem suum illum facit, neque Subditorum suorum Summum; nisi Potestate Civili feipsum spoliare vellet. In qua Civitate igitur Pastores constituit Persona externa, non id facit jure suo, sed jure ejus qui Civitati illi imperat. Admittuntur autem tales quasi Ludimagistri in Civitate aliena, cujus Rex est Patersfamilias, Ludimagistros autem filiis suis, ab externo homine commendatos recipere quidem potest, sed non Imperatos; præfertim si doctrinas quas docuerint non ad suum, sed ad illorum emolumentum tendere perspexerit.

Si quis ergò Pastorem prædicantem vel Baptizantem videns interrogaret, sicut Servatorem nostrum interrogaverunt Sacerdotes & Seniores (Matth. 21, 23.) qua Authoritate facis ista? Et quis ubi dedit istam Authoritatem? Respondere aliter non potest, nisi quod facit ista Authoritate Civitatis, ab eo data, qui Civitatis est Persona. Pastores omnes præter Supremum jure Civili ista faciunt; sed Rex, & quicunque Summam habet Potestatem, eadem faciunt Authoritate Dei, sive (ut loquuntur) jure Divino. Regum ergò & summè Imperantium solorum est, in Titulis habere, Dei gratia Rex &c. Episcoporum est, per gratiam Regis Episcopus &c. Nam Divina providentia & Dei gratia idem significant.

Atqui, si unusquisque Rex Christianus Subditorum suorum Summus quoque Pastor sit, etiam non solum praedicandi (quod forte non negabitus) sed etiam Baptizandi, Sacramentum coenae Dominicae administrandi, & Templum Sacerdotesque Consecranti jus habere videri potest, quod non facile concedetur. Neque enim id facere solent; neque sine Impositione manuum Episcopi vel Presbyteri fieri coniuevit. Vt probemus ergo Reges Christianos Ministeriis illis uti posse, ratio reddenda est, tum quare id non faciant, & quomodo sine Ceremonia illa usitata Impositionis manuum, id si voluerint facere jure possint.

Si quis Rex Scientiae allicujus humanae peritus esset, quin docere eam publicè eodem jure posset, quò eam docent qui ab illo jus accipiunt, dubium nullum est. Quoniam autem totius Civitatis in illum incumbit cura, ut ipse, in res illas momenti minoris, tempus suum contereret, incommodum publicum esset. Potest etiam Rex, si voluerit, lites Civiles publicè cognoscere, & decidere, non minore jure, quam qui id per ipsius faciunt Authoritatem; nisi quod cura reipublicae cogeret gubernaculo indeclinenter illum assidere, cura rerum exiguarum aliis commissa. Similiter Servator noster (qui certè Baptizare potuit) neminem (Ioh. 4, 2.) baptizavit, sed Apostoli ejus & Discipuli, illius Authoritate baptizârunt. Ita etiam S. Paulum in diversis & multùm disstis locis Prædicandi necessitas à Baptizatione frequenti excusavit. Cura enim major, nempe Ecclesiae gubernatio, à curis minoribus vacationem postulat. Causa ergo reddita est, quamobrem Baptizare non soleant Reges Christiani, nimium eadem, propter quam hodie paucos Baptizant Episcopi, & Papa pauciores.

De manuum Impositione, quatenus ea Regibus ut Baptizent, Consecrentque necessaria sit, sic considerabimus.

Ceremonia antiquissima apud Iudaeos erat, tum publicè, tum privatim, Impositio manuum; per quam designabatur, ostendebariturque Persona, vel alia res quæcunque, inter Precandum, Benedicendum, sacrificandum, condemnandum vel alloquendum intelligenda. Ita Iacob benedixit filiis Ioseph, Gen. 48, 14, extendens dextram suam ut imponeret capiti Ephraimi, (quamvis esset minor) & sinistram suam capiti Manassis. Atque hoc sciens fecit, ut benedictionem majorem designare se minori, astantibus ostenderet. Ita etiam Aaronem jubeit Deus (Exod. 29, 10,) manus suas imponere capiti juvenci; & rursus (vers. 15.) Manum imponere capiti arietis. Etiam Moses cum Duce Israelitarum constitueret (Num. 27, 23.) Imponens manus Levitae.

suas illi, Mandatis instruxit, populo ostendens quis esset, cui in bello obedere debuerunt. Item in Consecratione Levitarum Num. 8, 10.

Admovebis Levitas coram Iehovah, & filii Israelis manus suas super ip/so Levitas imponent; & in condemnatione blasphemi (Leviticus 24, 14.)

Educitio blasphenum istum extra castra, ut quicunque audiverunt illum, manus suas super caput ejus ponant; deinde lapidabant eum totus Cætus. Quare autem manus illi imponere soli jubeabant, qui illum audierant, ac non potius Sacerdos, vel Levita, vel Iustitiae Minister aliquis, nisi quod illorum nemo congregationi designare, vel indicare, potuit quis fuerit, qui blasphemaverat, & commeruerat mori? Hominem autem vel rem aliam quamcunque, per manum ad oculos ostendere errori minus obnoxium est, quam ad aures nomine designare.

In tantum autem placuit eo tempore Ceremonia hæc, ut in benedicenda tota simul congregatione, quia per manuum Impositionem fieri non potuit, manus tamen versus populum in benedicendo elevabant, ut legere & Levit. 9, 22.

Eadem Ceremonia usus etiam est Christus, manus in illos imponens, quos sanabat, aut quibus benedicebat. Iuxta ritum hunc Apostoli & Presbyteri, ipsumque Presbyterium, in illos quos Pastores constituebant, manus imposuerunt, & pro illis precati sunt, ut reciperent Spiritum Sanctum. Etiam eidem Pastori manus impositæ fuere aliquando sèpius nempe cum ad Ministerium novum mitteretur. Finis autem Impositionis manuum semper idem fuit, personæ ad munus Pastorale electæ designatio exacta & Religiosa. Apostoli manus imposuerunt (Act. 6, 6.) Septem Diaconis, non ut reciperent Spiritum Sanctum; nam Spiritu Sancto pleni erant, antequam eligèrentur, ut constat ex vers. 3, sed ut ad munus Diaconorum designarentur.

Qui manus imponebant, aut Episcopi, aut Presbyteri erant; Diaconi munus illud non fuit. Quos Philippus Diaconus Samariæ converterat, in illos Petrus & Ioannes Apostoli manus imposuerunt, (Act. 8, 17) ut acciperent Spiritum Sanctum. Etiam Timotheus Presbyter manus imposuit; illum enim admonet Sanctus Paulus (1 Tim. 5, 22.) Ne cuiquam sèbilo manus imponeret. In Timotheum manus imposuit Presbyterium ipsum 1 Tim. 4, 14. Quomodo autem Presbyterium manus imposuit? Quando Presbyterium id facit, intelligendum est, per manus Antistitis, sive Presbyterii praesidis factum esse; is autem videtur súisse ipse Paulus qui 2 Tim. 1, 6. jubeit illum exuscitare donum Dei, quod in eo erat per impositionem manuum suarum; ubi obiter notandum est, per donum Dei, non intelligi Spiritum Sanctum tertiam in

Trinitate personam, sed in Timotheum Divina dona collata, à Sancto Paulo manus impositas bis fuisse legimus: semel Damasci, per Ananiam (Act. 9, 17, 18.) cum baptizaretur: & iterum Antiochia, cum mitteretur Prædicatum. Usus ergo hujus in Pastoribus ordinandis ceremoniæ, is erat ut personam ejus cui Potestatem talem concesserunt, designarent.

Homini ergo, qui Docendi & Baptizandi Potestatem ante habuisset, quam manus illi imponerentur, Impositio manuum nihil contribuere potuit nisi ut fidem doceret Christianam. Illi vero, qui antequam Christiani fierent Summam habuerunt Potestatem in Civitatibus suis, Potestatem novam ab Impositione manuum nullam acceperunt. Etiam sub Testamento Veteri, et si dum Potestas Summa in Sacerdote erat jus consecrandi ille solus habere; aliter tamen erat postquam populus sub Regibus esse coepissent. Nam (1 Reg. 8,) Populo benedixit, Templum Consecravit, & publicas Preces pronuntiavit Salomon. Constat ergo, habuisse illum non solum regendi Ecclesiam, sed etiam functiones omnes Ecclesiasticas exercendi Potestatem plenam.

Sed quid (inquiet aliquis) si Potestas Summa sit penes feminam, habetne in Ecclesiis praedicandi, & Sacramenta administrandi Potestatem femina? Scio feminis in Ecclesia prohibitum esse loqui. Id vero non impedit, quin femina, quae Summa Potestate praedita est, constituere viros possit, qui in Ecclesiis, & loqui & coetera administrare omnia Authoritate Civitatis, id est sua possint. Authoritas enim Masculinum & Femininum non recipit. Feminae igitur, et si officia omnia exercere non possunt, illos tamen, qui ea exerceant, possunt constituere. Regina Elizabetha Anno primo regni sui, cum Suprematum Ecclesiae Anglicanae sibi vindicasset, Legem tuit ut Ministri omnes Ecclesiarum (si Beneficia sua retinere vellent) Suprematum ejus Ecclesiasticum cum Iuramento agnolserent. Iuraverunt ergo multi; multi etiam aliquamdiu recusaverunt, ob hoc tantum, quod videbatur illis si jurasissent, fore ut Regina per illos videretur posse Sacramenta in Ecclesia administrare, & functiones coeteras Pastorales ipsa exercere. Postquam autem Regina scripto publico promiserat se id non facturam esse tum demum juraverunt. Quo scrupulo manifestum erat, Ministros illos in opinione illa, omnes fuisse, Authoritatem quidem functiones Pastorales exercendi cum Suprematu Ecclesiae conjunctam semper esse, exercitium autem solis viris convenire. Regina ergo non modo ab exercitio talium Functionum se abstinuit, sed etiam rerum Ecclesiasticarum curam diplomate suo Episcoporum Convocationi una cum paucis Consiliariis suis, tutam commisit.

Ab hac juris Civilis & Ecclesiastici consolidatione Potestatem habent Reges Christiani in subditos suos, tam in rebus ad Religionem, quam ad Politiam pertinentibus, quantam homo homini super seipsum dare potest. Potest ergo is, sive Homo, sive Coetus, qui Summam habet Potestatem rerum Ecclesiasticarum curae praeficere, in Dominiis suis, si voluerit, (ut in plurimis locis hodie fieri cernimus) hominem externum. Sed is, qui sic praeficitur, Iure Civili non jure Divino Officio suo fungitur; & proinde quoties bono publico expedibit, eodem jure, quo praefectus erat, deponi rursus potest. Potest etiam, qui Summam habet Potestatem, Religionis procurationem, uni ex Civibus vel Civium Coetui committere, si voluerit; Potestatemque illi dare, vel Titulis Pastores quibus vult, ornare, & circa eorum mercedem & alimenta, Leges constituer, quas ipsi videbitur; modò quod facit, ex sincerâ Conscientia (de qua judicat solus Deus) proficiscatur, ejusdem etiam est, Scripturarum Sacrarum Interpretes constituer, ut cujus Authoritate fiunt Leges. Ejusdem etiam est Excommunicationibus viri praestare per Leges suas Pœnales; quibus Libertini obstinati humiliari, & ad unionem cum Ecclesiâ reduci possint. Potestatem denique in rebus omnibus, tum Civilibus, tum Ecclesiasticis, quatenus ad Actiones & Verba attinet, Summam habet. Actiones enim & Verba tantum, cognosci, & ab hominibus accusari possunt. Eorum autem, quae accusari ab homine non possunt, Index omnino, praeter Deum, nullus est.

Quanquam, quae haec tenus dicta sunt, satis perspicua, videantur, & Potestati Ecclesiasticae Regibus Christianis afferendae sufficiunt; quia tamen Potestatem illam, in omnibus Civitatibus Pontifices Romanii sibi arrogant, & Cardinalis Bellarminus in Controversia de Summo Pontificie, Ius Pontificium, quantum possibile est, propugnavit; Fundamenta & Argumentorum ejus Robur breviter examinare necessarium esse duxi.

Librorum quinque quos de hac re scripsit, primus tres continet Quæstiones: unam, specierum Regiminis trium, Monarchia, Aristocratica, Democratae quænam sit optima. Concludit autem nullam harum optimam esse, sed quartam ab his mixtam. Secundam, quænam harum regendae Ecclesiæ sit optima, & sententiam fert pro Mixta, sed quae magis participaret de Monarchia. Tertiam, utrum in hac Monarchia Mixta, Monarchæ locum haberet Sanctus Petrus. Quod ad primam Conclusionem attinet, satis (Cap. 18) supra demonstratum est, quod in omni forma Civitatis, cui obedire homines obligari possunt, Imperium Summum Simplex, & Absolutum, non Mixtum sit. In Monarchia enim unus Homo totius Civitatis Potestatem habet, & proinde quamcunque alius Potestatem adeptus sit, eam adeptus est iure illius, & quamdiu illi videbitur, possebit, & in illius nomine Potestate sua uti debet. Etiam in Aristocratia & Democratia unicum esse Cœtum Supremum, eumque eandem habere Potestatem, quam habet in Monarchia Monarcha; & proinde non mixtum Imperium, sed Absolutum. Præterea manifestum est, si Monarchia aliqua Mixta dici posset, etiam Monarcha aliquis dici posset Mixtus. Hoc autem absurdum est. De tribus autem speciebus Simplicibus antedictis, quænam sit optima, in eo loco in quo earum una constituta jam sit, disputare nefas est; propterea quod ea, quæ constituta est, cæteris omnibus anteferri, defendi, & optima appellari debet; quia is Civis, qui aliquid faceret, quod ad subversionem ejus tenderet, tum Leges Naturæ, tum Leges Divinas positivas violaret. Præterea ad Potestatem Pastoris, Imperium non habentis, quæ forma Civitatis optima sit, non pertinet inquirere; cum vocentur Pastores, non ut homines regerent Imperio, sed doctrina, & argumentis. Monarchia enim, Aristocratia, & Democratia, Imperantium, non Pastorum species denotant; vel tres Dominos, non tres Ludimagistros.

Secunda ergò Conclusio, de optima specie Regiminis Ecclesiæ, ad questionem de Potestate Pontificis Romani, extra Dominium ejus temporale, nihil omnino attinet. In Dominiis enim Civitatum aliarum, merè Pastoritium est.

Ad tertiam Conclusionem probandam nempè Sanctum Petrum Ecclesiæ suisse Monarcham, adducit inprimis locum S. Matth. 16. 18, 19: Tu es Petrus, & super hanc petram ædificabo meam Ecclesiam: & portæ inferorum non superabunt eam. Et tibi dabo Claves regni coelorum: & quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in coelis: & quicquid solveris in terra, erit solutum in coelis. Qui locus rectè intellectus, nihil aliud probat, nisi Ecclesiam Christi pro fundamento unicum habere Articulum Fidei, quem Sanctus Petrus, nomine Apostolorum hic professus est, nempe Iesum esse Christum; quæ professio Servatori nostro ea verba dicendi occasionem præbuit. Quod ut clarius intelligatur, sciendum est, Servatorem nostrum per seipsum, per Iohannem Baptistam, & per Apostolos, nihil aliud de Fide prædicasse, præterquam quod ipse esse Christus. Iohannes (Matth. 3. 2,) hoc solùm prædicavit Regnum Dei appropinquat. Idem Servator noster prædicavit ipse, Matth. 4.17; & duodecem Apostolis in Mandatis dedit Matth. 10. 7 Servator noster; ut idem prædicarent. Articulus ille Fidei Christianæ fundamentalis erat. Postquam igitur Apostoli à Prædicatione Articuli hujus ad Christum reversi essent interrogavit illos Christus cunctos simul, (Matth. 16.13) non Petrum solum, quemnam esse me dicunt homines, Filium Hominis? Illi vero dixerunt, Alii quidem Iohannem Baptistam, alii vero Eliam, a ii vero Ieremiam, aut unum ex Prophetis. Tunc autem vers. 15 interrogavit illos simul omnes, non Petrum solum, Vos autem quem me dicitis esse? Itaque Sanctus Petrus pro omnibus respondit, Tu es Christus, Filius Dei viventis. Qui Articulus, ut dixi, Fidei totius Ecclesiae fundamentum est. Atque hinc occasionem coepit dicendi: Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo meam Ecclesiam &c. Manifestum ergo est petram Ecclesiae fundamentalem aliam intellectam non esse eo loco, praeter Fidei Articulum illum fundamentalem. Sed quare (dicet aliquis) interponit Christus verba illa Tu es Petrus? Considerandum ergo est Apostolum cognominatum fuisse a Christo Cepham, id est, Graece, petram, vel petrum, Latine Lapidem. Postquam igitur Articulum hunc Petrus confessus esset, Servator noster, ad nomen ejus alludens, dixit: Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo &c. tanquam diceret Articulum illum, Iesum esse Christum: Fidei per quam Ecclesia erat Christiana essentiali sive fundamentalem esse. Quod si Petrum tunc Ecclesiae Regem constituisse voluisse, quam facile fuisse verbis dertos id dixisse?

Proximis autem verbis, dabo tibi Claves caelorum &c. nil amplius Petro quam caeteris Discipulus datum est, Matth. 18.18 Quicquid ligaveritis in terra, ligabitur in caelo, & quicquid solveritis in terra, solvetur in caelo. Sed utcunque locum hunc interpretetur, dubium nullum est, quin Potestas hoc loco data pertineat ad eos omnes, qui Summam in Civitatibus suis Potestatem habent modo Christiani sint. Adeo ut Sanctus Petrus, vel etiam Servator noster ipse, si aliquem eorum ad Fidem Christianam convertisset; quia tamen Regnum Christi non est hujus mundi, convertendi subditos proprios illi soli reliquisset; alioqui Regno illum privasset, cui Docendi jus adhaeret inseparabiliter. Hae ergo sufficiant ad refutationem libri hujus primi, in quo probare conatus est Monarcham Ecclesiae universalis, id est, Christianorum fuisse Sanctum Petrum.

Liber secundus duas habet conclusiones: Alteram Sanctum Petrum Romae fuisse Episcopum, atque ibi mortuum esse: Alteram, Successores illius esse Pontifices Romanos. Quorum utraque quasi dubia hodie disputatur. Sed si utramque veram esse, concederimus; si tamen per Episcopum Romanum, Monarcham Ecclesiae, sive Pastorem omnium Supremum intelligat, non Sylvester, sed Constantinus Magnus Monarcha ille erat; & ut Constantinus, ita etiam Imperatores Christiani omnes, Imperii Romani Episcopi Iure erant; Romani (inquam) Imperii, non totius orbis Christiani. Erant enim temporibus illis Gentes Christianae nonnullae, quae Imperio Romano non continebantur. Atque hoc responsum esto Libro secundo.

In Libro tertio Quaestionem tractat, an Papa sit Antichristus. Quod Papa sit Antichristus, equidem probatum nulquam vidi. Manifestum autem est, Prophetas Veteris Testamenti praedixisse, Iudaeosque Messiam, id est Christum, venturum esse, ut Regnum Dei (quod rejectum fuerat) restitueret, expectasse. Expectatio autem illa, Imposturis ambitiosorum hominum, qui regnare conarentur, quique populum per Miracula falsa, per vitam hypocriticam vel per orationes & doctrinas blandas, decipiendi artem calluerunt, eos obnoxios reddidit. Propter hanc causam Servator noster & Apostoli populum monuerunt ne Prophetis & Christis falsis, temere crederent. Falsus autem Christus intelligebatur is qui se Christum esse, cum non esset profitebatur; & vulgo appellabantur tales Antichristi, ea significatione, quâ in Schismatibus, alter de Papatu contendentium, vocari solet Antipapa. Antichristus autem duas habet Notas Essentiales; alteram, quod Iesum esse Christum neget; alteram, quod se ipsum Christum esse dicat. Nota prima (1 Ioh. 4, 3.) est haec, quicumque Spiritus non profiteitur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo non est; & Antichristi est. Altera habetur (Matth. 24, 5.) in verbis Servatoris nostri, multi venient sub nomine meo dicentes, ego sum Christus, & multos seducent. Et alio loco, Si quis vobis dicat, ecce hic est Christus, illic est Christus, ne credatis. Antichristus ergo erit Christus Falsus, id est, aliquis qui se Christum esse profitebitur, nec est. Ex duabus his Notis nempe Iesum esse Christum negare, & se ipsum esse Christum affirmare, sequitur, Antichristum debere esse veri Christi hostem. Ex multis autem Antichristis, unus praecipuus est o Antichrēsēs. Iam cum Pontifex Romanus, neque Christum se esse dicat, neque Iesum esse Christum neget, quo sensu Antichristus dici possit non intelligo. Nam Antichristus non est qui Christi Vicarium, sed ipsum Christum se esse dicit. Temporis etiam, quando Antichristus hic praecipuus venturus est, Notam aliquam, etsi non valde perspicuam habemus (Matth. 24, 15, &c.) nempe, Cum viderit abominationem illam vastatricem que dicta est per Danielem Prophetam, postam in loco sancto. Et erit tunc afflictio magna, qualis fæta non fuit à Principio mundi ad hoc usque tempus, neque unquam fiet. Et nisi decurati fuissent dies illi, periret omnis caro. Sed afflictio illa nondum venit. Sequutura enim statim est obscuratio solis, & Stellae cadent, & Potestates cælorum concutientur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in coelo, &c. & videbunt Filium hominis vehementer in nubibus cum potestas & gloria multa. Nondum ergo venit ille Antichristus; Pontifices autem multi & venerunt & abierunt. Potestatem quidem in Dominiis alienis Legillativam sibi assumunt, & regnum quoddam usurpant; sed in hoc mundo, nec ut Christus, sed ut pro Christo usurpant; id quod nihil habet in se de Antichristo.

In Libro quarto, ut probet Pontificem Romanum in Controversiis omnibus tum Fidei, tum Morum Supremum esse Iudicem (quod tantundem est ac si illum Christianorum omnium Monarcham absolutissimum esse dixisset) tres adducit Propositiones. Primam, Iudicia ejus infallibilia esse: Secundam, quod in Christianis Dominiis Potestatem habet Leges condendi, illosque Puniendi qui illas transgredientur: Tertiam, Servatorem nostrum Iurisdictionem Ecclesiasticam omnem, in Pontificem Romanum contulisse.

Pro Iudiciorum Papalium Infallibilitate, multa adducit Scripturae loca: primum, Luc. 22, 31, Simon, Simon, ecce, Satanas petit vos, ut ventilet sic ut triticum; sed ego precatus sum pro te, ne deficiat Fides tua: ex igitur aliquando conversus stabili frateres. Ex quo loco Bellarminus concludit Christum Simonis Petro duo concessisse Privilegia, unum, quod nec ipse, nec Successores ejus quicquam, neque in fide, neque in moribus falsum aut alicujus Papae Definitioni contrarium, definirent. Sed locus ille totus attentiùs considerandus est, qui, ut mihi videitur, contrarium probat ejus; quod probatum ille vel'et. Sacerdotes & Scribae, Servatoris nostri in feste Paschae occidendi, consilium inierant, quem Iudas etiam jam illis prodere deliberàrat. Venit autem ad festum Christus, & cum Pascha unà cum Apostolis, celebraret, dixit illis festum illud se iterum celebraturum non esse, antequam venisset Regnum Dei; dixit etiam, ut ab uno eorum proderetur. Cum igitur Apostoli Christum, ante Pascha proximum, regnaturum esse crederent, inter se. Quis esset tunc maximus in illo Regno, contendebant. Quapropter Servator noster illis dixit, Reges quidem Ethnicos Dominium exercere in Subditos suos, & Benefactores appellari; vos autem non sic; sed unus vestrum alteri debet ministrare. Regnum quidem vobis dabo, sed quale mihi dedit Pater meus, sed non habendum, ante adventum meum; tum demum comedetis & bibetis ad Mensam meam, & sedebitis super Thronos judicantes tribus Israelis. Regnum autem hoc sanguine Christi & Martyrum ejus redimendum erat. Tum Christus ad S. Petrum conversus, verba illa supra citata pronuntiavit Simon, Simon, &c. Quibus significabat Satanam Apostolis praesentis Dominationis (quo Fidem eorum de Regno venturo debilitaret) Spem illis suggessisse; precatum autem esse se pro Petro, ne illius fides desiceret; illumque qui sciret Regnum Dei non esse ex hoc mundo, ut fratres suos in eadem Fide confirmaret, jussisse. Atque eò etiam pertinet responsum Petri, Domine paratus sum tecum ire in carcerem, & ad mortem. Manifestum ergò ex hoc loco est, non solum S. Petro nullam datam esse, sed etiam in Mandatis habuisse, ut cæteros Apostolos doceret, Iurisdictionem illis debitam non esse. Neque pro S. Petri, in sententia ferenda de Articulis Fidei, Infallibilitate operatur quicquam adductus Textus; multo minus pro Infallibilitate Successorum ejus, sed potius contra, propterea quod dicitur in plurali cribrare petiti Vos, sed singulariter precatus sum pro te.

Locus secundus est Matth. 16: Tu es Petrus, & super hanc Petram ædificabo meam Ecclesiam: & portæ inferorum non prævalebunt contra eam. Unde amplius inferri nihil potest (ut superius ostensum est) quam quod contra Petri confessionem illam, Iesus est Christus Filius Dei, portæ inferorum non prævalebunt.

Textus tertius est ex Ioh. 21, 16, 17: Pascio oves meas. Hoc autem non Imperandi, sed docendi Mandatum est, idque tamdiu tantum, quamdiu Rex Christianus non esset, qui Potestatem illam Potestati Civili adjunctam haberet. Sicut enim ab Abrahamo, non à Mercenario poscit Deus rationem administrationis Dominii sui Paterni, & Despotici, ita etiam à Regibus & Summis Imperantibus, idem rationem Administrationis Civitatum suarum exigit, non à Mercenariis; sed ab ipsis.

Locus quartus est Exod. 28, 30: Pones in sacro illo Pectorali juris, Vrim & Thummim, quae sint supra cor Aaronis: quem locum à Septuaginta redditum esse dicit, per διάλων ὑ ἀλήθειαν, id est, Evidentiam & Veritatem, Inde autem concludit Sacerdoti Summo datam esse Lucem & Veritatem. Quicquid autem significant Vrim & Thummim, manifestum tamen est ex eo Textu, data ea esse Sacerdoti Summo, id est illi, qui Summam in Civitate Israelitarum habuit Potestatem. Militat ergò Textus hic Summo Imperanti Civili contra Suprematum Ecclesiasticum Pontificis Romani.

Ut prober Iudicia Pontificis circa Mores Infallibilia esse, locum citat Ioh. 16, 13: Cum autem venerit ille Spiritus Veritatis, Dux viae vobis erit in omnem veritatem. Cum Judicio omnia tum Fidei, tum Morum Regibus sustulerit, quid habent omnino, quod faciant Reges? Quas Leges ferent, cum Lex nulla sit, quae non sit aut Regula Morum, ut ne quis sit Homicida, vel Fur, vel Mæchus, vel Mendax, vel Avarus, & similia, aut Regula Fidei, & cultus Divini. Sed verba Textus consideremus: Spiritus Veritatis Dux vobis erit in omnem Veritatem; an recte infertur inde solius Pontificis esse judicare de Moribus Civium in Civitate aliena? Quid habent commune Veritas & Mores. Veritas verborum est tantum, Mores autem hominum sunt sub Legibus viventium. Mores doceri quidem possunt à Summo Pontifice, sed an Boni, an Mali sint; nisi in suo ipsius Dominio, judicare non debet. Etiam si verum esset, non posse omnino errare Papam, id tamen jus Iudicandi in Civitatibus alienis nullum contribueret. Deinde à ratione naturali pro Infallibilitate Papae arguit sic: Si Papa in rebus ad salutem necessariis errare posset, tunc ad Salutem Ecclesiae non satis à Christo provisum est; propterea quod doctrinam Papae sequi nobis imperavit. Ubi autem Christus id jussit, aut omnino de Papa locutus sit, non ostendit. Etiam concessio, Papae datum esse, quicquid S. Petro datum est; quia tamen in Scriptura Sacra nusquam jubemur obedire Petro, injustus esset, qui, si facere aliquid Petrus juberet, & quod Legibus patriis contrarium esset, illi obediret.

Postremo, Papam Potestatem habere Summam per totum orbem Christianum in rebus Civilibus, neque Papa, neque Ecclesia definit. Non ergo obligantur Iurisdictionem ejus, in rebus Moralibus agnoscere omnes Christiani. Imperium enim Civile Summum, & suprema de controversiis Moralibus Iudicatio eadem est res: imo Reges non modò, quid sit Iustum & Injustum in Actionibus definiunt, sed etiam Iustitiam ipsam per Leges suas faciunt; Iustitia autem & Injustitia ad Moralia pertinent. Neque Iustum, aut Injustum in Moribus quicquam est, nisi id quod ita factum est per Leges Civiles.

Ut Papam Potestatem habere in Civitatibus alienis Legislativam prober, adducit locum Deut. 17. 12: Vir autem ille, qui fecit superbè, ut non auscultet Sacerdoti constanter Ministranti Iehova Deo tuo aut Iudici; unique morietur vir ille, & tolles malum illud; ex Israele oblitus, quod Summus Sacerdos Summam tunc habere Potestatem Civilem, Iudicesque sub se constitueret. Nihil aliud ergò probant verba illa, nisi, quod Vir ille, qui Summo Imperanti Civili obedere recusaverit, morietur &c. Id quod conclusioni Bellarmini directè contrarium est.

Secundo, adducit Textum Matth. 16.21. Quicquid ligaveris in terra &c. & ita interpretatur, ac si Potestas illa ligandi, esset Potestas Legislativa; quam Potestatem locus hic attribuit Potestati Civili. Scribae enim & Pharisei sedebant tunc, non Petrus, in Cathedra Mosis, & propterea ligare, idem erat quod legem condere.

Locus tertius est Ioh. 21. 16: Pasce oves meas, id quod non est Legibus cogere, sed docere.

Locus quartus est Ioh. 20. 21: Qui locus probat contrarium. Verba enim sunt, Sicut misit me Pater, ita & ego mitto vos. Christum autem misit Deus, ut morte sua credentes in illum redimeret; & ut per prædicationem ipsius & Apostolorum suorum, ad Regnum suum futurum in mundo venturo illos præpararet. Cum ergo Deus Pater filium suum Leges in hoc mundo laturum non miserit, multo minus Potestatem illam dedit Sancto Petro. Locus ergò hic Suprematum Ecclesiasticum & Imperium Civile conjunctit, contra id, quod ex eo Bellarminus inserre voluit.

Locus quintus est Act. 15. 28: Visum est Spiritui Sancto & nobis, ne quod amplius imponeremus onus præter necessaria ista, ut abstineatis ab iis quae sunt immolata simulacris, & sanguine, & suffocato & fornicatione. Ubi per onus imponere intelligit Potestatem Legitiativam. Sed locum hunc Bellarminus, etsi Latinè scribere satis sciret, non satis intellexit, vel si intellexit, verbis illis ad Potestatem Pontificiam sciens abusus est. Quod Lege imponitur, si quidem grave sit, vocari etiam Onus potest per metaphoram. Etiam quod à Medico imponitur, ægrotanti bibendum Pharmacum, si grave sit, etiam Onus appellari potest. Quod Lex imponit, ad Bonum Imperantis, id est ad Bonum publicum imponitur; ideoque is, cui imponitur onus illud, perferre quatenus potest, obligatur. Sed quod à Medico imponitur, ad Bonum solius ægrotantis imponitur, neque aliud est, quam convalescentiæ adiunctæ apposita Conditio, quæ si duriuscula sit, appellatur onus. Et sicut præcepta Medicorum, ita quoque præcepta Pastorum, sine Authoritate Civili, Leges non sunt, sed consilia; quæ sequi, vel negligere suo cujusque periculo permittum est. Tale autem erat Onus, de quo in hoc textu sermo est, nempe, quod Gentibus conversis ab esu eorum animalium, quæ simulachris immolata erant, & ab esu suffocati, & sanguinis abstinendumerat. Sed si prohibeatur esus sanguinis, & prohibitio illa sit Lex, quam obligamur omnes Christiani custodire; quare hodie Christiani, ubique etiam in Roma ipsa, sanguinem vulgo comedunt. Apostolorum ergo Acta Concilii Leges esse, ex hoc textu Bellarminus non probavit.

Locus sextus est Rom. 13. 1: Omnis anima Potestatibus supereminentibus subjecta esto: non enim est Potestas, nisi à Deo. Id quod intelligendum esse vult non solum de Principibus Secularibus, sed etiam de Ecclesiasticis. Ad quod pro responso, id quod sèpe ante dictum est, referam, nimium Principes Ecclesiasticos, præter Principes Civitatum

nullos esse, nec fuisse unquam. Nam si Apostolus voluisset subditos nos, non solum Principibus nostris esse, sed etiam Papae, qui est Princeps externus, imposuisset nobis Onus non solum grave, sed etiam, quod Christus ipse pronuntiavit esse impossibile, nempe duobus Dominis simul servire. Quanquam autem Sanctus Paulus alicubi dicat, Scribo haec absens, ne praesens uterer acrimoniâ, juxta Potestatem quam mihi Christus dedit; non tamen intellexit Sanctus Paulus, Potestatem sibi datam esse, occidendi quenquam, aut incarcerandi, aut mitterdi in exilium, aut flagellandi, aut pecuniâ multandi, sed tantum excommunicandi, id est (sine Potestate Civili) Excommunicatum fugiendi; id quod sâpenumerò Excommunicanti, quam Excommunicato gravius est.

Septimus locus, 1 Cor. 4, 2, Quid vultis? Cum virga veniam ad vos, an cum charitate, & spiritu lenitatis? Hic rursus loquitur Sanctus Paulus non de punitione, sed de Censura Ecclesiastica, quae sua natura poena non est, sed poenae in seculo venturo denuntiatio. Nondum ergò Potestatem Episcopi Romani probavit esse Legislativam.

Locus octavus est 1 Tim. 3, 2, Oportet autem Episcopum unius Vxoris virum esse, quam dicit esse Legem. Credideram quidem, Legislativam in Ecclesia Potestatem, soli Ecclesiae Monarchae Sancto Petro concessam esse. Contrarium autem apparet ex hoc Textu, cum Paulus etiam Potestatem eandem habuerit. Dicent fortè, Paulo à Petro Praeceptum hoc datum esse. Neque tamen sic Lex erit, cum Timotheus neque Petri, neque Pauli subditus estet sed Discipulus.

Textus nonus est 1 Tim. 5, 19. Adversus Presbyterum accusationem ne recipito, nisi sub duobus aut tribus testibus. Respondeo (ut sâpe ante) Praeceptum hoc, consilium quidem sanum esse, sed Legem non esse.

Locus decimus est Luc. 10, 16, Qui vos audit, me audit; & qui vos asperratur, me asperratur. Dubium quidem non est, quin Christum aspernetur, quicunque asperratur eos, quos Christus misit. Sed à Christo misi qui sunt, praeter eos, qui Pastores constituti sunt per Authoritatem legitimam? Et quis est qui Legitimè ordinatus est à Pastore suo supremo? Quis denique in Civitate Christianâ Pastor ritè ordinatus est, nisi à Potestate Civitatis Summa? Inferri ergò ex hoc Textu potest, illum, qui Regem suum Christianum audit, audire Christum; illumque, qui doctrinam Regis sui Legibus confirmatam asperratur, ipsum Christum asperrari. Imò, Rex Christianus, quatenus Pastor tantum est, & Doctor Civium, non facit ut Doctrinæ ejus Leges sint. Leges obligant; ad credendum verò nemo obligari potest, sed ad actiones tantum & verba, si opus sit. Ex quo sequitur rursus, Leges, quas

fecerit Rex in sua Civitate, Ecclesiasticas, easdem esse Leges Civiles.

Locus undecimus est Textus, in quocunque Apostolus pro Consilio, verbo utitur aliquo, quod Consilio cum Imperio sit commune; ut in quo Obedientiam vocat, Consilium alicujus sequi, ut 1 Cor. 11,2, Laudo vero vos, fratres, quod omnia meministis, & sicut tradidi vobis traditiones retinetis. Quod ut significet, traditiones Pauli, Leges suisse, aut aliud praeter Consilium, longè abest; & ut locus ille, 1 Thef. 4,2, Nostis enim, quae Mandata dederimus vobis, ubi vox Graeca significat Traditiones; quae non Leges, sed Consilia sunt: & locus 2. Thef. 3,14, Quod si quis non auscultet nostro per Epistolam sermoni, hunc notate: & ne commerium habete cum eo, ut erubescat. Neque ut inimicum ducite, sed admonete ut fratrem. Ubi à voce ἐπακούει probatum vellet, Thessalonicensibus Epistolam hanc suisse Legem. Imperatorum sane Epistolae Leges erant. Si ergo Lex etiam esset Epistola S. Pauli, obligaremur obediire duobus Dominis. Sed vox illa Graeca significat non modo imperata facere illius, qui potestatem habet puniendi, si non faciamus, sed etiam Consilium sequi illius, qui nobis ad bonum nostrum recte consultit. Paulus ergo illum, qui non auscultaverit, pro inimico haberi prohibet, sed admoneri tantum, ut fratrem jubeat; id est verberari, incarcerari, mulctari (quod Legislatoribus licitum est) prohibet. Ex quo manifestum est, id quod Christianos metuere Pastores suos fecit, non Apostoli Imperium, sed Existimationem ejus suisse.

Locus ultimus est Heb. 13,17, Obedite ductoribus vestris & obsecun date: excubant enim ipsi pro animabus vestris, tanquam rationem redditori. Atque hoc rursus loco Obedire idem est, quod Consilium sequi. Ratio enim, quare Pastoribus nostris obediendum sit, non ducitur à voluntate & Imperio Pastorum, sed à beneficio, quod ipsi inde accepturi sumus, nempe ab animarum nostrarum Salute. Praeterea, qui Legibus obediire obligantur, Leges ipsas examinare non debent; sed S. Iohannes 1 Epist. 4,1, Ne credatis (inquit) omni Spiritui, sed probate Spiritus, an ex Deo sint: nam multi Pseudopropheta venerunt in mundum. Constat ergo, Pastorum suorum Doctrinas posse à Christianis hominibus disputari. Sed Leges eorum, qui Potestatem Civilem Summam habent, disputari sine peccato, à lubditis suis non posse. Alioqui enim Civitatum omnium institutiones frustra essent, & proinde Pax & Iustitia cessarent contra Leges omnes tum Humanas tum Divinas. Nihil ergo ex citatis locis, neque ex ullis Scripturae aliis, probari potest, Pontificum Romanorum decreta, extra Dominia sua temporalia, esse Leges.

Conclusio ejus ultima, nempe Servatorem nostrum Iurisdictionem Ecclesiasticam nemini commississe immediate, praeterquam Papae, ad Quaestionem de Suprematu Ecclesiastico inter Papam & Reges Christianos non pertinet, sed tantum ad Quaestionem inter Papam & Episcopos cæteros. Dicit autem primò, Iurisdictionem Episcoporum esse, saltem universaliter, de Iure Divino, id est Iure derivato à Deo ipso; ad quod probandum adducit S. Paulum, dicentem Ephes. 4. 11: Is igitur dedit alios quidem Apostolos, alios vero Prophetas, alios autem Evangelistas, alios autem Pastores & Doctores, infertque inde Episcopos omnes, Iurisdictiones suas habere, à Iure Dei; idque non immediatè, sed per derivationem à Iure Divino, quod habet Papa. Concessio autem hoc, Iurisdiction quænam alia, etsi merè Civilis, legitima existit in Civitate Christianâ, quæ non sit etiam de Iure Divino? Habent enim Potestatem suam Civilem Christiani Reges, non minus immediatè à Deo, quam Papa Iurisdictionem suam Ecclesiasticam ob eodem Deo habere profitetur. Itaque id, quod Ministri per Authoritatem ejus faciunt, non minus Iure Divino immediato, faciunt, quam quod faciunt per Ordinationem Papalem, Episcopi cæteri. Potestas enim legitima omnis à Deo est; in Supremo quidem Imperante, immediatè; in illis autem, qui Iurisdictionem suam à Rege agnoscent, mediatè. Concedendum ergo est, aut Ministrum quemlibet exiguum in Civitate, Iurisdictionem suam Iure Divino exercere, vel Episcopis, ut Iurisdictiones suas ita teneant (Papâ excepto) concedendum non est.

Sed Disputatio, an Iurisdictionem talem dederit Christus soli Papae, an cæteris etiam Episcopis, extra Dominium Papae temporale tota contentio est de lana Caprina; neque enim ille, nec hi Iurisdictionem omnino ullam habent. Iurisdiction enim nihil aliud est, praeter Potestatem legitimam, lites inter Civem & Civem cognoscendi & decidendi; & ad neminem pertinere potest, praeter illum, qui Potestatem habet Iusti & Injusti Regulas praescribendi, id est, Leges condendi, & eos, qui Sententiae ejus stare recusaverint, vel Indicium, quos ille constituerit, gladio publico cogendi; Quam Potestatem habet nemo, praeter Civitatem, id est praeter eum, qui Civitatis personam gerit.

Quando ergò adducit Bellarminus ex Luc. 6. Servatorem nostrum convocasse Discipulos suos, & ex illis duodecim, Apostolos nominasse, probat quidem Potestatem illis dedisse Christum, Praedicandi, non autem lites inter concives determinandi. Potestatem enim illam ipse Christus reculavit, cum diceret, quis me Indicem aut Divisorem inter vos constituit? Et alio loco Regnum meum non est hujus mundi. Atqui Potestatem cognoscendi & decidendi inter Cives controversias, omnino nullam habet. Quod tamen non impedit, quin Servator noster Potestatem illis Prædicandi, & Baptizandi in loco quocunque concedere potuerit, ubi sine transgressione Legum Civilium, id fieri potuerit. Nam Legibus Civilibus, tum Apostoli, tum Christus ipse obediendum esse, passim docuerunt.

Argumenta autem, quibus probare conatur Iurisdictionem suam accipere Episcopos à Pontifice Romano, cum Pontifex ipse in Dominis alienis Iurisdictionem nullam habeat, omnia frustranea sunt. Veruntamen, quia probant, Iurisdictionem Episcoporum derivari à Potestate Summa Civili, digna puto, ut ea recitem. Primum est à Num. 11. ubi Moës, cum administrationi Reipublicæ Israëliticæ non sufficeret, justus est, à Deo eligere sibi Septuaginta viros ex Senioribus Israëlis, ut Deus partem Spiritus Moës illis daret. Intelligitur autem inde, non Spiritum Moës à Deo debilitatum fuisse; sic enim Deus illum non omnino sublevasset; sed quod Deus Authoritatem illorum ab Authoritate Moës derivatam esse ostenderet, quemadmodum Bellarminus ipse rectè & ingenuè locum hunc interpretatur. Quoniam ergo Potestatem Civilem in Israëlitis integram tunc habebat Moës, habebant etiam Authoritatem suam Septuaginta Viri à summa Potestate Civili. Locus ergò ille probat in omni Civitate Christiana, Iurisdictionem Episcoporum dependere à Summa Potestate Civili, quemadmodum à Potestate Papæ in Dominio suo temporalis.

Argumentum secundum sumitur à natura Monarchiæ; in Monarchia autem Authoritas omnis originaliter in uno tantum homine est; in cæteris per derivationem ab illo. Sed Regimen Ecclesiae Monarchicum esse assumit, & inde infert Episcopos alios Iurisdictionem suam accipere ab Episcopo Romano. Sed Ecclesiae Rector sive Monarcha sit, sive (ut ante dixit) partim Monarcha sive Monarcha mixtus, argumentum ipsum pro Regibus militat. Sunt enim illi subditorum suorum, id est Ecclesiarum, quæ in suis ipsorum Dominiiis existunt (Ecclesia enim & populus Christianus eadem res est) Monarchæ pleni & integri. Neque in Civitate non Romana quicquam est Potestatis conceßum homini externo neque Archicum, neque Craticum; sed tantum Didacticum. Obedientiam enim non coactam, sed voluntariam accipit Deus.

Tertium est sumptum ex Cypriano, qui sedem S. Petri Caput, Fontem, Radicem, & Solem, appellat, unde Episcoporum Authoritas derivatur.

rivatur. Videtur Bellarminus quaestiones Iuris testibus determinari non debere, ignorasse. Leges Naturae (quae Iuris & Injuriae distinguendae principia meliora sunt, quam Doctorum verba) Caput, Fontem, Radicem, & Solem unde Iurisdictio omnis derivatur, in iis qui Summam in Civitatibus suis habent Potestatem, collocant; & proinde Iurisdictio Episcopalis derivatur omnis à Potestate Civili.

Argumentum quartum ab Inaequalitate sumit Iurisdictionum. Inquit enim, si Iurisdictionem Episcopis aliis, Deus dedisset immediatè, dedisset etiam Iurisdictionem aequalem; videmus autem, alios Oppidi unius tantum, alios Oppidorum centum, alios integrarum Provinciarum Episcopos esse; quas differentias non determinat Verbum Dei. Non sunt ergo Iurisdictiones eorum à Deo datae immediatè. Argumentum hoc validius fuitset, si probatum fuitset antè Iurisdictionem in Christianos omnes universalem habuisse Episcopum Romanum. Sed neque probatum est antè, neque post probari poterit. Cognitum enim est Iurisdictionem amplam illam, quam habuere Pontifices Romani, datam illis fuisse ab illo, qui vere habuit, nempe à Romano Imperatore, qui Sedem Imperii & Religionis Principalem, eandem esse voluit. Habent ergò Episcopi linguli Iurisdictionem suam, ab Authoritate illius, in cuius Dominio illam exercabant: & proinde ipsum Papam Authoritatem suam extra Dominia sua temporalia, debere illis, qui sunt Civitatum, ubi illam exercet, Summi Imperantes.

Argumentum quintum tale est; Si Iurisdictionem suam Episcopi à Deo habere immmediatè, neminem ex Episcopis illis Episcopatu suo deprivare posset, nihil enim facere potest contra ordinationem Divinam; & consequentia quidem bona est; sed Papa (inquit) hoc facere potest & fecit saxe. Conceditur etiam hoc, subauditio, quod ita fecerit in suo ipsius Dominio, vel etiam in alieno, si consentiat Dominus loci. Sed ut hoc facere possit universaliter, & Iure ipsius Episcopatus Romani, concedendum non est. Potestas enim illa ad Potestatem pertinet Civitatum singularium, & Summae Potestati Civili essentialis est. Ante regnum Saulis in Israële, cum Summa Potestas Civilis in Summo Sacerdote resideret, ille solus Sacerdotem potuit deponere. Rursùs cum Potestas illa esset in Regibus Israëlis, Sacerdotem deponere potuit Rex, & Sacerdotem Summum Abiatharum deposuit Rex Solomon (nec ob eam rem à Deo reprehensum esse legimus) & in ejus locum constituit Zadochum. Episcopos ergò Ordinandi, & Deprivandi, prout ad Salutem populi visum erit, in suis Dominiis, Potestas solorum Regum est.

Argumentum sextum est, Si Iurisdictionem suam Iure Divino Immediato habeant Episcopi, debent id probare ex verbo Dei. Sed hoc non possunt. Argumentum quidem bonum est, nec quicquam dicam in contrarium. Sed argumentum idem similiter probat; Papae ipsi in Dominio alieno Iurisdictionem nullam esse, neque enim id probare ex verbo Dei possunt Pontificii.

Postremò testimonium adducit duorum Paparum Innocentii & Leonis; neque dubito quin potuerit, eodem Iure testimonia adduxisse Paparum sere omnium post S. Petrum. Quis enim (cum Potestatis cupido humano generi tam firmiter infixa sit à natura) non ad idem testandum adduceretur? Sed tamen in propria causa, testaretur; &c proinde testimonium ejus bonum non esset.

Liber quintus quattuor habet Conclusiones; Primam, Papam non esse Dominum totius orbis. Secundam, Papam non esse Dominum totius orbis Christiani. Tertiam, Papam in Dominii alienis Iurisdictionem Temporalem nullam habere Directè. Tria hæc facilè conceduntur. Quarta est, Papam in Dominii alienis Potestatem habere Temporalem Summam Indirectè; quæ negatur; nisi per Indirectè intelligat Potestatem illam viis Indirectis acquisitam esse; tunc enim id quoque concedi potest. Sed; ut ego Sententiam ejus intelligo Potestatem illam Pontificis Romani esse dicit, Iure quodam quod Authoritati ejus Pastoralì per consequentiam necessariam adhaëret; quia Potestatem Pastoraalem (quam Spiritualèm vocat) exercere sine illâ non potest. Per hanc autem Authoritatem consequutivam, Pontifici Romano Regna mutandi, modo in unum, modo in alium transferendi, prout ad salutem animarum, ipsi conducere videbitur, Ius attribuit.

Antequam Argumenta ejus considerem, abs re non erit si breviter ostendero, Conclusionis hujus momentum, quantum à Regibus & ab iis, qui Summam habent Potestatem Civilem pensitari debeat, & ut cogitent, an Subditorum suorum bono (cujus rationem redituri sunt) utile sit; & an tuto concedi possit.

Quando Papam in Dominio alieno Potestatem Summam Directè habere negat; ita intelligendum est, ac si diceret Potestatem illam non venire ad Pontificem Romanum, eà viâ, qua Reges Potestatem suam obtinuêre, nimirum ab eorum, qui regendi sunt submissione originali. Potestatem tamen eandem viâ aliâ libi vendicat, etiam sine consensu populi, nempe ut dono Dei factam suam esse in Assumptione sua ad Papatum. Quacunque tamen via illam habuerit, eadem tamen semper est Potestas; & per eam (si concedatur) Principes & Civitates Dominio suo spoliare Iure potest, quoties saluti animarum videbitur.

bitur conducere; id est, quoties vult. Nam judicandi, utrum ad salutem Animarum conducat necne, solum se ludicem esse postulat. Doctrinam autem hanc, non solum in libro hoc Bellarminus sustinet, Doctoresque alii multi in Scriptis & Concionibus suis docuerunt, sed etiam Concilia aliqua Decreverunt; atque etiam aliquando datâ occasione in praxim intulere. Concilium enim Lateranense habitum sub Papa Innocentio tertio, (cap. 3. De Haereticis) hunc habet Canonem: Si Rex a Papa admonitus, Regnum suum ab Haereticis non purget, & ob eam rem Excommunicatus, intra spatium Anni non satisfaciat, Subditi ejus ab Obedientia absolvantur. Et doctrina haec facto, tum ante, tum post Decretum hoc, confirmata est; ut cum Chilpericus Rex Galliae multò ante Concilium hoc depositus erat a Papa Zacharia; & cum Imperium Romanum translatum esset in Carolum Magnum; & cum oppimeretur in Anglia Iohannes Rex per instigationem Papæ circa tempora illius Concilii; & postea cum Regnum Navarrae translatum esset in Regem Hispaniae; & nuper in conspiratione cum proceribus Galliae contra Regem eorum Henricum tertium. Paucos puto esse Principes, qui Injusta & Incommoda haec esse non sentiant; sed illud non sufficit. Debent enim decernere tandem an Reges, an Subditi esse velint. Pluribus Dominis servire populus non potest. Sublevandum ergo est a Regibus suis Imperium in manibus propriis integrum retinentibus, vel in manus Papæ integrum tradentibus; ut illi, qui obedere parati sunt, in obedientia sua protegantur. Distinctio enim Imperii Temporalis, & Spiritualis, verba mera sunt, & dividitur Imperium non minus periculosè, per admissionem Potestatis alterius indirecte, quam directe. Sed veniamus jam ad Argumenta Bellarmini.

Quorum primum est, Potestas Civilis subjicitur Potestati Spirituali. Ergo is, qui Supremam Potestatem habet Spiritualis, jus habet Imperandi in Principes Temporales, & disponendi de eorum Temporalibus in ordine ad Spiritualia. Quod ad distinctionem attinet Temporalium & Spiritualium, videamus, in quo sensu fieri possit, ut dico possit sine absurditare, Potestatem Temporalem Potestati Spirituali subjectam esse: Cum dicimus enim Potestatem Potestati subditam esse, intelligendum est, aut illum, qui unam habet, illi, qui habet alteram, subditum esse, vel Potestatem unam esse ad alteram, ut Medium ad Finem. Intelligere enim non possumus, Potestatem unam, sive Ius unum in Potestatem aliam, id est Ius aliud, Potestatem vel Ius habere Imperandi. Nam Subjectio, Imperium, Ius, & Potestas Accidentia sunt non Potestatum, sed Personarum. Potestas quidem una alteri subordinata esse potest, quemadmodum Ars faciendi Ephippia arti Equitandi subordinata esse potest. Et si ergo concedatur Potestatem Civilem subordinatam esse Potestati Papali tanquam medium ad Fœlicitatem Spiritualem; non tamen sequitur, si Potestas Civilis sit in Rege, & Potestas Spiritualis in Papa, ideo obligari Regem obedere Papæ, magis quam unusquisque, qui artem habet faciendi Ephippia, obligatur obedere omni Equiti. Sicut ergò à Subordinatione Artium, inferri non potest Subjectio Artificum; ita neque à subordinatione Regiminum inferri potest subjectio Regentium. Quando ergò Potestatem Civilem Spirituali dicit esse subditam, intelligit iplum Civitatis Imperatorem, subditum esse Imperatori Spirituali. Argumentum itaque hujusmodi est: Qui habet Potestatem Summam Civilem, subditus est illius, qui habet Potestatem Summam Spiritualem; ergo Princeps Spiritualis Ius habet Imperandi in Principes Temporales. In quo argumento assumit Reges Papæ esse subditos, id quod debuit demonstrâre; de consequentia enim, quin bona sit, nulla est controversia. Deinde procedit Argumentum suum confirmans hoc modo, Reges & Papæ, Clerus & Populus, unicum faciunt Civitatem, id est unicum Ecclesiam: In omnibus autem Corporibus, membra à se mutuò dependent. Sed Spiritualia non dependent à Temporalibus: ergo Temporalia dependent à Spiritualibus. Et per consequens illis sunt Subjecta. In qua ratiocinatione duo sunt errores satis crassii: alter quod dicit, Reges, Papas, Clerum, omnesque alios Christianos, unicum constitutere Rempublicam. Manifestum enim est, Rempublicam unam esse Galliam, alteram esse Hispaniam, & aliam esse Venerias, &c. Haæ autem componuntur ex hominibus Christianis, & sunt per consequens totidem Ecclesiae: & Summi Imperantes earum, diversæ sunt Personæ, quibus loqui, agere, consulere, &c. possunt, sicut homines singulares; id quod Ecclesia Universalis facere non potest, quia Personam Repræsentativam, in terra nullam habet; nam si haberet, dubium nullum esset, quin illa Potestatem haberet per totum orbem Christianum Summam, tum Spiritualem tum Temporalem. Papa autem, ut sit Persona hæc, tribus caret rebus, quas illi Servator noster non dedit, nempe Ius Imperandi, Ius Indicandi, & Ius Punendi. Etiam dato, quod Papa solus esset Christi in terra Vicarius, non tamen Vicariatum illum exequi Iure posset, antequam Servator noster in die ultimo Regnaturus venerit. Etiam tunc non Papa, sed ipse S. Petrus cum cæteris Apostolis mundum judicaturus est.

Argumenti hujus Error alter est, quod dicat Membra Reipublicæ, Sicut Corporis Naturalis, unum ab altero dependere. Quod quidem inter se cohærent, non negabitur. Sed dependent ab eo solo, qui Summam habet Potestatem, id est ab Anima Reipublicæ, qua deficiente deficiunt, ita ut ne unus quidem homo, cum altero cohæreat propter defectum Summi Imperantis, à quo cuncti simul dependerent; non aliter, quàm membra Corporis Naturalis resolvuntur in terram, defecatu Animae, quæ illa contineret. In hac ergo Similitudine nihil est, unde inferretur Populi dependentia à Clero vel Ministrorum Temporalium à Spiritualibus, sed amborum à Summo Imperante. Qui quidem Leges quas facit, ad salutem Animarum debet dirigere, sed non ideo, cuiquam Subditus est, præterquain ipsi Deo. Evanescit ergo Paralogismus hic Bellarmini, elaboratus ad decipiendum illos, qui distinguere nesciunt inter subordinationem artium ad finem, & subjectionem personarum in administratione Mediorum: Vnicuique enim Fini Media determinantur vel per Naturam, vel per Deum ipsum supernaturaliter: sed potestas cogendi homines Mediis certis uti in omni gente per Leges Naturæ est, in Summo Imperante Civilis.

Argumentum ejus secundum est, Respublica omnis omni non sibi Subditæ, Imperare potest, & cogere eam administrationem publicam mutare, & quod majus est, Principem deponere, & in illius locum alium constituer, si contra injurias, quas parat sibi facere alio modo sepsam defendere non possit: multo magis Respublica Spiritualis Temporali Imperare potest, administrationem publicam mutare, Principes deponere, alios instituere, quoties Bonum Spirituale aliter tueri nequit.

Quod Civitas hæc omnia facere possit, ut se defendat ab Injuriis, negari non potest, & à me supra demonstratum est. Verum quoque est, si qua esset in hoc mundo Civitas Spiritualis, distincta ab omni Civitate Temporali, Principem Civitatis illius Potestatem habiturum, si aliter se reparare aut tutari non posset, Bellum in illos, qui Injuriam facerent, nec repararent, inferendi, id est deponendi, occidendi, subjugandi, aliudve hostile faciendi. Sed per eandem rationem non minus Principi Temporali licitum erit, acceptis, aut expectatis injuriis similibus, Bellum inferri in illum, qui habet Suprematum Spirituale. Sed hoc amplius, puto, est, quàm quod ab argumento suo illatum voluit Cardinalis.

Caeterum Civitas Spiritualis in hoc mundo nulla est; cum res eadem sit cum Regno Christi, quod adhuc venturum est, nempe quo tempore resurgent mortui; & qui crediderunt in Christo, quamquam mortui sunt, quoad Corpora naturalia, resurgent Corpora Spiritualia; & Servator noster viëcis Adversariis Civitatem constituet Spiritualem.

qualem & Æternam. Interè autem, quia homines in hoc mundo non habebunt Corpora Spiritualia, nulla esse potest Civitas Spiritualis, Civium existentium in carne.

Tertium argumentum est; Regem. Infidelem vel hereticum, Christianis si modo illos conetur à Fide abducere, tolerare licitum non est. Indicare autem utrum Rex Subditos suos ad haeresim adducere conetur necne, pertinet ad Papam. Ius ergo habet Papa determinandi utrum Princeps deponendus, an reiunendus sit, judicandi.

Respondeo utrumque esse falsum, nempe primum Christiano Regem suum in quocunque casu non esse tolerandum; nam Legibus Divinis, tum Naturalibus tum Positivis contrarium est: & secundum, nempe Iudicem Haeresium quemquam alium esse praeter eum, qui Summam habet Potestatem Civilem. Haeresis enim alia res non est, praeter opinionem privatam, contra Leges Civitatis obstinatè propugnatam. Impossibile ergò est, opinionem ullam Haereticam esse, quam publicè doceri jubent vel permittunt Leges Civitatis.

Vt autem Regem Infidelem vel Haereticum tolerare, Christianis illicitum esse prober, locum citat ex Deut. 17, ubi Deus Iudæos prohibuit, ne Regem electuri Imperium extraneo darent: atque inde infert, Christiano non licere. Regem sibi eligere non Christianum. Sane Christianus, id est is, qui Servatorem nostrum agnoscere, & illi servire se semel obligavit, si Regem eligere, quem certo sciret conaturum esse à Fide illum abducere, Deum nimium tentatus est. Sed idem (inquit) periculum est; eligere in Regem, hominem non Christianum, quod electum deponere. Ad quod respondeo, quaestionem hic non esse de non deponendi periculo, sed de deponendi Iure. Christiano, Regem eligere non Christianum, potest fortasse aliquando peccatum esse; sed electum deponere, cum sit contra Fidem datam, Injustum semper est. Neque Doctrinam hujusmodi pro Christiana habitam esse legimus tempore Apostolorum, neque Temporibus Imperatorum Romanorum, antequam Potestas Papæ culminaret. Séd ad hoc responsum est à Bellarmino, Christianos veteres ob eam tantum causam non deposuisse Neronem, neque Diocletianum, neque Julianum, neque Valentem Arrianum, quod viribus carerent. Ita fortè est. Sed ad deponendum Caesarum, vel sàlem Pilatum, qui Christum sine causâ Iudaeis crucifigendum tradidit, viribusne caruit Christus? Vel si Apostoli ad deponendum Neronem viribus caruere, ideone necessarium illis erat, in Epistolis ad Profeslytas, illos docere Potestatibus (nempe Neroni & aliis Regibus) obedientiam esse debitam, idque non propter metum tantum, sed etiam

propter Conscientiam? Apostolosne docuisset dicemus contra Conscientias suas, quia carebant viribus? Non ergò, quia caruerunt viribus, Principes suos Ethnicos vel Christianos doctrinam aliquam erroneam doceri passos, tolerarunt, sed quia peccatum suisset, si non tolerassent. Quod autem pro Potestate Papae Temporali citat etiam S. Paulum (1 Cor. 6.) Iudices commendantem sub Principibus Ethnicis alios; quam ipsi, constituerant; non est verum. Nam S. Paulus Corinthios admonet tantum, ad componendas eorum lites Arbitros ex fratribus sumere, potius quam coram Iudicibus Ethnicis litigare, id quod sanum, & charitatis plenum est praeceptum, & in optimis Civitatibus Christianis imitatione dignum. De periculo autem; ne Religio inde corrumperetur, non erat Subditi Iudicare; vel si judicare illius sit, etiam in Dominio Papae ipsius Temporali, de Doctrina Papae Iure judicabant illius Subditi.

Argumentum quartum, à Regum sumitur Baptizatione, in qua Sceptra sua, ut dicit Bellarminus, submittunt Christo; promittuntque custodire & tueri Fidem Christianam. Et rectè quidem hoc. Reges enim Christiani ipsi, Christi sunt subditi. Quod tamen non impedit, quia Pontificibus Romanis sint æquales.

Argumentum quintum sumitur ab eo, quod dixit Christus, Pase oves meas; quibus verbis Pontifici Romano Potestatem omnem datam esse dicit Pastori necessariam; qualis est Potestas abigendi lupos, id est Hæreticos; & Potestas clausos tenendi arietes furentes, qui gregem cornibus petere consueverunt, id est malos (licet Christianos) Reges; & Potestas præhendi gregi alimentum suum debitum. Atque has Potestates S. Petro à Christo datas esse dicit. Respondeo Potestatem hanc, de alimentis nihil aliud esse præter Potestatem prædicandi. Pro primâ de abigendis Hæreticis, citat Matth. 7. 15. Carveite vobis à Pseudoprophetis, qui veniunt ad vos, cum vestimentis ovium; sed intrinsecus sunt lupi rapaces. Sed Hæretici Pseudoprophetæ non sunt; neque Apostoli Hæreticos, quamquam lupi essent, jubentur interficere, vel si iudem Reges fuerint, deponere; sed cavere, fugere, & evitare. Neque S. Petro neque Apostolis à Christo hæc dicta sunt, sed multitudini Iudæorum, qui eum sequuti sunt in montem, homines, magnâ ex parte nondum conversi ad Fidem. Quod autem attinet ad Potestatem arietes furentes coërcendi, & à grege reliquo separandi, Servator noster Potestatem illam in hoc mundo ipse recusavit, triticum & zizania limul jubens crescere usque ad diem Iudicii; multo minus Potestatem tantam dedit S. Petro, aut S. Petrus Successoribus suis. Tum ille, tum Pastores cæteri jubebantur Christianos illos, qui Ecclesiam audire nolunt, tanquam Ethnicos & Publicanos ducere. Cum ergò Papæ in Ethnicos Potestas nulla sit, in eos etiam, qui pro Ethnicis haberi debent, nulla est.

Præterea ab ipsa Potestate prædicandi, Potestatem in Regis coërcivam conclusit Bellarminus. Pastoris, inquit, est gregem pascere: potest ergo Papa, ut Officium suum faciant, Reges cogere. Vnde sequitur Papam, quatenus hominum Christianorum Pastor est, Regum esse Regem. Quod an concedendum sit, Reges ipsi viderint.

Sextum & ultimum Argumentum ab Exemplis sumitur. Sed exempla nihil probant. Secundò exempla, quæ ille adducit, speciem Iuris nullam habent. Id quod fecit Iehoiadas, qui Athaliam interfecit (2 Reg. 11.) aut factum est Authoritate Regis Iehosci, aut Summi Sacerdotis ingens crimen erat. Nam Sacerdos Summus eo tempore Regi erat subditus. Quod Ambrosius Imperatorem Theodosium excommunicaverit, crimen erat laèæ Majestatis. Quod ad Iudicia attinet Gregorii primi, Gregorii secundi, Zachariae, & Leonis tertii, in suis ipsorum causis nihil valent; & facta, quæ huic Doctrinæ conformia perpetra ti sunt (præcipue vero factum Zachariae) criminum quæ cadere possunt in Naturam humanam, maxima fuerunt. Haecenus de Potestate Ecclesiastica; ubi brevior fuisset, Argumentisque Bellarmini pepercisset, nisi fuissent Bellarmini, id est Pontificatus Romani contra Reges Christianos Pugilis.