Pular para o conteúdo

Leviathan

Thomas Hobbes · ### C A P V T XLIII.

### C A P V T XLIII.

De iis qua ad Receptionem in Regnum Cælorum sunt Necessaria.

Editionum & Belli Civilis in Rebuspublicis Christianis prætextus frequentissimus jamdudum fuit, difficultas, nondum satis sublata, Deo & Homini simul obediendi, quando pugnare inter se videntur eorum Imperata. Non quod sit, qui nescit Deo obediendum potius esse, quam homini cuicunque; sed quod nesciant aliquando, an id, quod in Dei nomine Imperatum est ab homine, sit revera Imperatum à Deo, an qui imperat, ad proprium emolumentum, nomine Dei abutatur. Sicut enim olim in Ecclesia Iudæorum, multi surrexere Pseudoprophetæ, qui populi favorem Somniis & Visionibus fictis captaverunt, ita etiam in Ecclesia Christi, falsi quidam per omnia tempora, extitère Doctores, qui existimationem apud populum per

Doctrinas falsas, & phantasticas obtinere studuerunt, eo fine, ut cum lucro proprio eos regerent.

Verum illis, qui distinguere possunt inter ea, quae ad receptionem in Regnum Dei necessaria sunt, & quae necessaria non sunt, difficultas hae simul obediendi Deo, & Summae Potestati Civili, nulla est. Siquidem enim, quod imperatur à Summo Imperante Civili tale sit, ut obediri possit sine jactura Vitae aeternae; tunc non obedire injustum est; & locum habet Praeceptum Apostoli, Servi obedite Dominis vestris in omnibus; & Filii obedite Parentibus vestris in omnibus; & locum habet Praeceptum Servatoris nostri, Scribae & Pharisei sedent in cathedra Mosis; omnia ergo quae dicent, observate & facite. Sin quod imperatur tale sit, ut sine damnatione ad mortem aeternam obedere non possimus, tunc obedere furor esset. Consilium ergo Servatoris nostri (Matth. 10. 28.) locum habet, ne timete eos, qui occidunt corpus; sed animam occidere non possunt. Quicunque ergo tum poenas hujus mundi propter violationem Legum Civilium, tum poenas mundi venturi propter contumaciam erga Deum debitas effugere cupiunt, opus habent, ut distinguere quae sint necessaria, & quae non sint necessaria ad introitum in regnum coelorum doceantur.

Quae ad salutem aeternam necessaria sunt, duabus virtutibus continentur, Fide in Christum, & Obedientia Legibus praestita. Posterior harum, si perfecta esset, sola sufficeret. Cæterum quoniam Reis sumus omnes contumaciae in Deum, non solum originaliter ab Adamo, sed etiam aetü propter transgressiones proprias, opus nunc habemus non solum, ut pro reliquo tempore Obedientes simus, sed etiam ut peccata praeterita nobis Remittantur. Quod autem ad Salutem nihil aliud necessarium sit, ex eo perspicuum est, quod Regnum Dei nemini clausum sit, praeterquam Legum Transgressoribus; neque illis, si Resipiscant, & Christianæ Fidei Articulos ad salutem necessarios omnes credant.

Quod ad Obedientiam attinet; amplius à Deo (qui Voluntatem pro opere accipere promisit) non postulatur; quam obediendi conatus serius. Et propterea Obedientia sæpenumerò sub nomine Charitatis, & Dilectionis commendatur. Significat enim Obediendi voluntatem. Et Servator noster Dilectionem Dei & proximi, totius Legis impletionem vocat. Aliquando etiam pro Obedientia, Iustitia ponitur. Iustitia enim voluntas est suum cuique tribuendi, id est Obediendi Legibus. Sæpe etiam pro Obedientia, ponitur Resipiscentia, sive Patiencia, quae significat aersionem à peccato, id est voluntatem ad Obedientiam revertendi. Quicunque ergo sincerè & toto corde Mandata Dei implere cupit, item quincunque peccatorum verè poenitet, & quicunque Deum toto corde diligit, & proximum sicut seipsum, omnem habet Obedientiam Saluti æternæ necessariam. Nam si postularet Deus Innocentiam, servari nemo posset. Accipit Deus Iustitiam Hominis, id est Voluntatem Deo subactam, non exigit Innocentiam ipsam ultrà conatum nostrum.

Sed quænam sunt Mandata illa Dei, quibus obedere necessarium est? Leges Mosaicæ suntne omnes Leges Dei? Si sint, cur non docemur Christiani illis obedere? Si non sint, quænam aliae sunt præter Leges Naturæ? Nam Servator noster non nobis novas tuit Leges, sed custodire docuit, quas habuimus, id est Leges Naturales & Civiles. Lex autem Dei, quæ jubeit Obedientiam Legibus Civilibus, jubeit per consequens Obedientiam præstandam esse Præceptis omnibus Scripturæ Sacrae; quæ Scripturæ Sacrae (ut Capite præcedente ostensum est) ibi tantum Leges sunt, ubi à Potestate Civili in Leges sunt receptæ. In locis aliis Consilia sunt, quæ suo quisque periculo sine Injustitia sequi vel non sequi potest.

Cum explicatum jam sit, quænam obedientia ea sit, & cui præstanda, quæ necessaria est ad salutem æternam; consideremus nunc Fidem; nempe quibus, & cur credimus; & quinam sunt Articuli creditu necessarii illis, qui sunt salvandi. Primò autem, is, cui credimus, aliquis est, quem loquentem audivimus; quia credere impossibile est illi, qui quid dixerit, ignoramus. Abrahamus, Isaacus, Iacobus, Moses, & Prophetæ Deo crediderunt, qui ipsos alloquutus est supernaturaliter. Similiter Christus erat is, cui crediderunt Apostoli & Discipuli, & quem loquentem audiverunt. Sed de illis, quibus neque Deus, neque Christus unquam loquutus est, dici non potest, quod Deo crediderint; sed tantum quod Apostolis, & post eos, Pastoribus & Doctoribus Ecclesiae Fidem habuerint, qui Historiam Veteris & Novi Testamenti illis commendaverant. Fides itaque Christianorum, (ex quo Christus assumptus est) pro fundamento habuit, Pastorum primò suorum exitimationem, deinde Authoritatem eorum, qui fecerunt, ut Scripturæ Sacrae Fidei essent Regula; id quod soli facere potuerunt Reges Christiani, aliique qui Summam habuere Potestatem. Illi ergò Pastores Supremi sunt, solique per quos hodiè loquentem Deum audiunt Christiani; nisi fortè excipere velimus eos, ad quos (si qui sunt) Deus hodiè loquitur supernaturaliter. Sed hi, quia multi Pseudoprophetæ in mundum venerunt, examinandi sunt ab omni Christiano, an ex Deo sint necne. Quoniam ergò Doctrinarum Examen ad Pastorem Supremum, inprimis pertinet; Pastor Supremus.

premus solus est, in quo ultimo Fides subditorum suorum determinari debet.

Causae propter quas Doctrinam Christianam credimus, variae sunt. Est enim Fides donum Dei, quam in diversis hominibus, viis diversis, pro ut sibi ipsi visum est, operatur. Causa propter quam Articulum aliquem Fidei credimus, frequentissima, & proxima est, quod Scripturas Sacras prius crediderimus esse Verbum Dei. Quare autem Scripturas Sacras Verbum Dei esse credimus disputari solet, quemadmodum necessarium est multum disputari, quaestiones illas, quae non recte proponuntur. Non enim quaerunt, cur credimus, sed, unde scimus; quasi idem est credere, & scire. Dum ergo pars altera scientiam suam deducere conatur ab Infallibilitate Ecclesiae, altera à testimonio Spiritus sui privati, pars neutra id quod vult probat. Infallibilitas enim Ecclesiae, nisi Scripturarum Infallibilitate prius cognita, sciri non potest. Spiritum autem suum privatum quis dignolcit, à Spiritu Doctorum Morum, quorum Authoritate ducitur, vel à Spiritu arrogantis? Præterea in Scripturis, unde Ecclesiae Infallibilitas inferri possit, nihil invenitur; multo minus Infallibilitas Ecclesiae cajusquam particularis; & minime omnium hominis privati.

Manifestum ergo est, homines Christianos, non scire, Scripturas esse Verbum Dei, sed tantum credere ita esse; & causam illis credendi frequentissimam esse Doctores suos. Hoc dicit S. Paulus universaliter de Fide Christiana, (Rom. 10. 17.) Fides est ex audito; & (vers. 14, 15.) Quomodo autem credent, de quo non audierunt? Quomodo autem audient sine Prædicante? Quomodo autem prædicabant nisi sint missi? Ex quo perspicuum est, causam credendi Scripturas, esse Verbum Dei, eadem esse, propter quam credimus, Articulos alios omnes, nempe quod eos audimus, qui Lege constituti sunt (id est domi Parentes, in Ecclesiis Pastores) ut nos doceant. Quænam enim causa alia reddi potest, quare in Civitatibus Christianis, Scripturas esse Verbum Dei, omnes credant, vel saltem credere se profiteantur, in Civitatibus cæteris, vix unus aut alter; nisi quod in Civitatibus Christianis, ab infantiâ id credere doceantur, in Civitatibus non Christianis doceantur contrarium.

At si Fidei causa sit, doceri; cur non credunt omnes; nisi quod Fides sit donum Dei, quod cui vult dat, & negat? Sed tamen quando dat, per Doctores dat; & proinde causâ Fidei immediata est auditus. Quemadmodum in ludo literarum, ubi docentur multi, quidam proficiunt, quidam non proficiunt, differentia non semper à Magistro est. Bona omnia à Deo quidem proficiscuntur, sed per media

plerumque naturalia. Non est ergo temerè credendum illis; qui Doctrinis suis donum Dei prætendunt, supernaturale, doctrina enim eorum examinanda prius est ab Ecclesia.

Sed. Scripturas esse Verbum Dei sive sciamus, sive credamus, sive concedamus; si ex illarum locis apertis, quinam Fidei Articuli ad Salutem æternam sint necessarii & soli necessarii, ostendero; eos nec alios, necessarios esse Scendum, Credendum vel Concedendum est.

Vnum necessarium, nempe unicus articulus Fidei, quem ad Salutem æternam necessarium, faciunt Scripturæ Sacrae, hic est, Qued Iesus est Christus. Per nomen autem Christi, intelligitur Rex ille quem Deus per Prophetas Veteris Testamenti, misserat, ut regnaret in Iudæos, & gentes alias in illum credituros; & qui vitam æternam, quam perdideramus in Adamo, restitueret. Quod cum probavero, ostendam, quatenus necessarii sunt etiam Articuli alii nonnulli.

Ad probandum, quod tota Fides ad Salutem necessaria continetur in uno hoc Articulo, Iesus est Christus; argumentum primum sumetur ab Evangelistarum Sçopo. Scopus autem eorum is erat ut in Servatoris nostri vita describenda illum unum Articulum stabilirent. Evangelii S. Matthæi Summa hæc est, Iesum fuisse ex stirpe Davidis; natum ex Virgine; venisse Magos ut eum pro Rege Iudæorum agnoscèrent & adorarent; Herodem, eum, ne regnaret, conatum esse interficere; Iohannem Baptistam illum Regem proclamasse; Christum ipsum Apostolosque ejus Regem illum esse prædicasse; Legem docuisset non ut Scribæ, sed ut qui haberet Authoritatem; morbos solo verbo sanasse, aliaque Miracula fecisse, quæ Christum facturum esse prædixerant Prophetæ; monuisset Discipulos, ne aliis qui se Christos profiterentur, crederent; captum, accusatum & occisum, quod se Regem esse dixerit; titulum Crucis inscriptum fuisse Iesus Nazarenus Rex Iudæorum. Quæ omnia eo spectaverunt ut crederent homines Iesum esse Christum. Summa hæc est Evangelii scripti à Matthæo. Evangelistarum autem reliquorum scopus idem erat. Iohannes autem de Evangelio suo in fine expressè dicit, (Ioh. 20. 31.) Hæc scripta sunt, ut credatis Iesum esse Christum illum Filium Dei.

Argumentum secundum est à Subjecto Concionum Apostolicarum, tum ante, tum post Ascensionem Christi. Ante Ascensionem suam misit Apostolos suos Luc. 9. 2. Regnum Dei prædicaturos; &c (Matth. 10. 7.) mandavit illis hoc solum, Iter facientes proclamare dicentes, Appropinquavit, Regnum Dei, id est, Iesum esse Messiam, Christum, Regem, qui venturus erat. Item post Ascensionem Christi idem

prædicaverunt, ut patet ex Act. 17. 6. Traxerunt Iasonem, & quosdam fratres ad Civitatis Magistratus, vociferando, Isti qui Orbis terrarum statum subverterunt, etiam hic adjunt: Quos exceptit Iason: qui omnes contra Edicta Caesaris faciunt Regem alium dicentes esse, nempe Iesum. Et (vers. 2. 3. capitis ejusdem,) Paulus vero scit consueverat introivit ad eos, & per Sabbathatria disseruit cum iis ex Scripturis; explicans, & ob oculos ponens oportunisse Christum pati, & resurgere ex mortuis; & hunc Iesum, quem ego, inquit, annuncio vobis esse Christum illum.

Argumentum tertium sumitur ab iis locis Scripturæ, quæ Fidem omnem ad Salutem necessariam, dicunt esse facilem. Si enim ascensus animi internus; ad omnes doctrinas Fidei, quæ nunc docentur (quarum magna pars hodie disputatur) ut necessarius requiret, nihil difficilius esse posset, quam esse Christianum. Latro in cruce propter verba hæc, Domine memento mei cum veneris in Regnum tuum, quibus alium Articulum confessus non est, præter hunc Iesum esse Christum, salvari potuerat. Nec potuerat dixisse Christus (Matth. cap. 11. vers. 30.) Ingum meum facile est, & onus meum leve est. Neque (Matth. 18. 6.) Parvos pueros in illum credere; nec potuerat dixisse Paulus (1 Cor. 1. 21.) Libuit Deo per stultitiam praedicationis servare credentes; Neque denique Paulus ipse tam subito Christianus multo minus Doctor Ecclesiae adeo eminens fieri potuerat, qui de Transubstantiatione, Purgatorio, aliisque Articulis multis quæ nunc obtruduntur, nunquam quicquam audiebat.

Argumentum quartum sumitur à locis quibusdam, de quorum interpretatione nunquam extitit controversia, ut (Ioh. 5. 39.) Scrutamini Scripturas, quia videmini vobis in ipsis vitam aeternam habere; & ille sunt quæ testantur de me. Scripturæ autem illæ, aliæ non erant præter Testamentum Vetus; Novum enim nondum scriptum erat. Sed in Testamento Vetere de Christo nihil invenitur, præter Notas & signa per quæ, cum veniret, agnoscí posset; nimirum, quod esset ex stirpe Davidis; nasciturus in Bethlehem, ex Virgine, faceretque magna Miracula. Credere ergo Iesum esse illum, satis erat ad vitam aeternam; plusquam autem satis necessarium non est. Et per consequens Articulus ille solus necessarius est. Item Iohannes dicit (cap. 11. 26.) Quisquis vivit, & credit in me, non morietur in aeternum. Sed credere in Iesum, idem est quod credere Iesum esse Christum; ut apparent ex vers. 27, ubi Marthe dicit Christus, Credis hoc? Et illa respondet, Etiam Domine, ego credo te esse Christum illum Filium Dei, qui in mundum venturus erat. Solus ergo ad salutem sufficit Articulus ille unus. Item (Ioh. 20. 31.) Hæc scripta sunt ut credatis Iesum esse Christum, Filium Dei, & ut credentes vitam habeatis

per nomen ejus. Vbi rursus credere Iesum esse Christum sufficere significatur ad vitam aeternam obtinendam. Rursus (1 Ioh. 4. 2.) Omnis Spiritus, qui constitetur Iesum Christum venisse in carne, ex Deo est, &c (1 Ioh. 5. vers. 1.) Quicunque crededit Iesum esse Christum, ex Deo natus est. Et (vers. 5.) Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit Iesum esse Filium Dei. Et (Act. 8. 36, 37.) Eunuchus dixit Philippo, En aquam; quid prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus, si credis ex toto corde, licet. Respondens autem ille dixit, Credo Iesum Christum esse Filium Dei. Articulus ergo hic Iesus est Christus sufficit ad Baptismum, id est ad Receptionem in Regnum Dei, & per consequens, solus necessarius est. Etiam universaliter in locis omnibus ubi dicit cuicquam Christus, Fides tua te salvum facit, causa dicti est confessio aliqua per quam directe vel ex consequentia intelligitur, Iesum esse Christum.

Argumentum ultimum sumitur a locis illis Scripturae, ubi Articulus hic dicitur esse Fundamentum Fidei; salvabitur enim, qui tenet Fundamentum. Locus primus est Matth. 24. 23. Si quis vobis dixerit, Ecce, hic est Christus, aut hic: ne credete. Excitabuntur enim Pseudochristi, & Pseudoprophetae, & edent signa magna & miracula, &c. Videamus hic Articulum illum Iesum esse Christum tenendum esse, et si Miracula magna, fecerint qui docent contrarium. Locus secundus est Gal. 1. 8. Etiam si nos, aut Angelus e Coelo Evangelizaret vobis praeter id, quod vobis Evangelizavimus, Anathema sit. Id autem quod Paulus & Apostoli reliqui evangelizaverunt, Articulus erat hic, Iesus est Christus. Authoritas ergo Angeli e Coelo, multò magis hominis mortalis, si contrarium doceant negligenda est. Est ergo Articulus ille Fidei Christianae Fundamentum. Tertius locus est 1 Ioh. 4. 1. Dilecti, ne cuivis Spiritui credite. Ex hoc cognoscite Dei Spiritum: quicunque Spiritus profitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Peripicuum hinc est Articulum illum mensuram & regulam esse, per quam omnes alii Articuli examinandi & judicandi sunt, & per consequens solum esse Fundamentalem. Locus quartus est Matth. 16. 18. Vbi postquam S. Petrus Christo dixisset, tu es Christus, Filius Dei viventis, respondit Christus, tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo meam Ecclesiam. Articulus ergo ille Fundamentum est, cui innituntur reliqui omnes Ecclesiae Articuli. Locus quintus est, 1 Cor. 3. vers. 11, 12, &c. Fundamentum alind nemo potest statuere praeter id quod posuit est, quod Iesus est Christus. Qued si quis superaedificet super Fundamentum hoc, aurum, argentum, Lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulans, cujusque opus manifestum sit: dies enim id declarabit; nam per ignem revelabitur: & cujusque opus quale sit, ignis probabit: si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus exustum fuerit, damnum faciet. Ipse

vero servabitus: ita tamen ut per ignem. Quae verba cum sint partim perspicua, & intellectu facilia, & partim allegorica & difficilia; concluso ex perspicuis, Pastores, si fundamentum doceant, nempe Iesum esse Christum, quanquam fallas inde consequentias aliquas deducant (ut hominibus quibuscunque pronum est errare) salvandos tamen esse; multo magis salvari posse illos qui ea credunt, quae à Pastoribus suis legitimis didicere. Sufficit ergo Articulus hic ad salutem, & per consequens solus necessarius est. Quod attinet ad verba illa Allegorica, uniuscuiusque opus per ignem probandum esse, & salvandos esse, ita tamen ut per ignem, videntur alludere ad verba Prophetae Zachariæ cap. 13. 8, 9. Dictum Iehovæ, ut paribus duabus in terra excisis & expirantibus, tertia relinquatur in ea: & inducam tertiam istam in ignem, confansque eos, ut conflatur argentum, probabo eos, quemadmodum probatur aurum: & invocabunt nomen meum, & ego exandiam eos. Dies Iudicii est dies restitutionis Regni Dei; & illo die futuram esse mundi conflagrationem dicit S. Petrus (2 Pet. 3. 7, &c.) In qua conflagratione peribunt quidem improbi, reliqui autem, quos Deus salvos esse vult, transibunt per ignem illæsi, & in eo igne (sicut aurum & argentum) probabuntur, & purgati ab Idololatria, nomen invocabunt Dei veri. Ad haec verba alludens S. Paulus Diem (inquit) id est diem Iudicii, diem Magnum restitutionis Regni Dei, Pastorum doctrinas probaturum esse, an sint puræ, ut aurum, argentum &c. an inutiles ut lignum, fœnum, &c. tunc autem, qui super fundamentum verum falsa aut nugatoria ædificaverunt, ea videbunt condemnata; ipsi tamen salvabuntur, & transibunt per ignem hunc illæsi ad vitam æternam, nomen veri Dei invocaturi. In qua interpretatione nihil est, quod Fidei Christianæ sit contrarium; sed ne scintilla quidem Purgatorii.

Quæret fortasse aliquis an æquè necessarium ad salutem non sit, credere Deum esse Omnipotentem; Creatorem mundi; Iesum Christum resurrexit esse; & homines in die ultimo resurrecturos esse omnes; ac credere Iesum esse Christum. Respondeo hos omnes multosque alios Articulos necessarios quidem æquè esse, sed idèò, quia in illo uno continentur. Quis enim est, qui non vidit, credentes Iesum esse Filium Dei Omnipotentis, necessariò simul credere Deum esse rerum omnium Creatorem Omnipotentem? Aut quomodo credi potest Iesum Regem esse in æternum regnaturum, ab eo qui illum non credit resurrexit esse à mortuis. Mortuus enim regnare non potest. Quicunque autem Fundamentum tenet, Iesum esse Christum, omnia tenet quae inde inferri posseunt, sive illationis vim ipse intelligit sive non intelligit. Firmum ergo restat unum hunc Articulum creditum, Pœnitentibus ad remissionem peccatorum, Fidei satis esse, & proinde solum necessarium.

Ostensum antè est, Obedientiam, quanta ad salutem aeternam requiritur, consistere in voluntate implendi Legem Dei, quatenus possumus, id est in Pœnitentia peccantium. Ostensum item est Fidem, quanta ad salutem necessaria est, contineri in hoc Articulo, Iesus est Christus. Loca Scripturae nunc proferam aliqua quibus probatur, omnia simpliciter ad vitam aeternam necessaria contineri in illis simul conjunctions. Homines illi, quos Sanctus Petrus, die Pentecostes, post Ascensionem Servatoris nostri proximo, praedicatione sua, ad Fidem Christianam converterat, Petrum cæterosque Apostolos interrogaverunt (Act. 2. 37.) Quid faciemus vivi fratres? Quibus (proximo versu) respondit Petrus, Respiscite, & Baptizetur unusquisque vestrum in nomen Iesu Christi, in remissionem peccatorum: & accipietis donum Spiritus Sancti. Baptizari ergo in nomen Iesu Christi, una cum pœnitentia, omnia continet ad salutem necessaria. Rursus cum à quodam ex primoribus interrogaretur Christus (Luc. 18. 18.) Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possideo? Respondit illi Servator noster (ver. 26.) Praecpta nostri, Ne mœchare, Ne occidito, Ne furare, Ne falsum testimonium dicito: Honora Patrem tuum & Matrem tuam. Quæ cum observasse se dixisset, adjecit Christus, Omnia que habes vende, & distribue pauperibus, & habebis Thesaurum in coelo: & sequere me, id est, confide in me, qui sum Rex. Itaque Legem implere, & credere Iesum esse Regem, totum est quod requiritur ad vitam aeternam. Praeterea, Sanctus Paulus dicit (Rom. 1. 17.) Iustus ex Fide vivit; non dicit unusquisque, sed Iustus. Fides ergo & Iustitia conjunctione, omnia continent ad salutem necessaria. Postremò (Marc. 1. 15.) Appropinquavit Regnum Dei; respiscite, & credite Evangelio. Itaque reliquiscere & credere Iesum esse Regem, sufficiunt ad Salutem.

Cum ergo Fides & Obedientia utraque necessaria sit ad salutem, quaestio, utra earum justificet, frustra disputatur. Quo autem sensu justificare dicatur una & altera, explicare non inutile erit. Si per Iustitiam intelligatur Iustitia operum; Iustificari qui Legem Dei semel transgressus est, potest nemo. Intelligenda ergo est Iustitia hominis, Legem Dei observare conantis. Voluntatem enim accipit Deus pro ipso opere. Atque hoc sensu solo est, quod homo aliquis dici potest Iustus; & quod per Iustitiam suam justificatus sit. Iustitia ergo justificat, quatenus Iustum denominat, non quatenus Legem ita impleverit, ut puniri justè non possit.

Sed justificari etiam dicitur is, cujus Defensio, quamquam non sufficiens, recipitur tamen, & approbatur; ut cum pro defensione allegamus, quod Voluimus, quod conati sumus Legem implere, & quod peccata nostra ipsi condemnavimus. Quoniam ergo Deus voluntatem

tem pro ipso opere eorum tantum accipit, qui credunt in Iesum Christum; Fides sola, in hac verbi acceptatione justificare dici potest; adeo ut Fides & Obedientia utraque justificent; sed in diversa significazione vocis Justificare.

Cum ostensum jam sit, quænam ea sint quæ necessariò requiruntur ad Salutem; Obedientiam erga Deum, cum Obedientia erga Reges reconciliare difficile non est. Rex enim aut Christianus est, aut Infidelis. Si Christianus, Articulum hunc Iesum esse Christum, neminem negare cogit. Legibus autem Civilibus, in quibus continentur Leges omnes Naturales, rectè & jure obediare cogit. Qui ergo Regi tuo Christiano, obedientiam præstat, obediere Deo non impeditur. Sed si Rex Christianus qui Fundamentum tenet Iesum esse Christum, Doctrinas aliquas per imperitiam inde deducens, doceri & teneri imperet, imperato obediendum est. Obediri enim sine animæ periculo potest. Iudicare autem, in Quæstione de sua ipsius obedientia Civili, jure nemo potest. Iudicat enim de doctrinis Fidei nemo præter Ecclesiam, id est præter illum, qui personam gerit Ecclesiae, id est præter Regem, si sit Christianus.

Sed et si Rex Infidelis sit, suorum tamen subditorum quicunque illi restiterit, peccat contra Deum, quia contra Leges Naturæ peccat, quæ sunt Divinæ. Peccat etiam contra Consilium Apostolorum, Christianos omnes Principibus suis, Filios omnes Parentibus suis, & Servos omnes Dominis suis obediere præcipientium, idque in Omnibus. Quod autem attinet ad Conscientiam hominum, quæ interna & invisibilis est, Potestatem habent omnes eandem, quam habuit Naaman; neque ad pericula se offerre opus habent. Cæterum si id faciant, præmium suum in regno Dei expectare debent, nec Regem suum legitimum accusare, multo minus occidere, aut bello persequi. Sed quis, et si Infidelis Rex, subditum suum sciens Regem alterum non nunc, sed post finem mundi expectare, ita stupidus est, ut ob illam causam, eum occisum velit.

Atque hæc de Regno Dei, & Politica Ecclesiastica dicta sufficiant; cum sint omnia à Scripturis Sacris derivata, atque ex iis locis quæ minimè obscura & controversia sunt, & Scopo totius Scripturæ Sacrae (quæ scripta est pro regni Dei in Christo restitutione) consentanea. Non enim Verba nuda, sed Scriptorum scopus, Scripturis explicandis verum lumen præfert; qui autem Textibus singularibus utuntur, consilio operis iplius non adhibito, nihil fere peripicuè explicabunt, sed Scripturæ atomis, quasi sparso pulvere, omnia obscuriora facient quam sunt; id quod eorum artificium esse solet, qui non veritatem, sed suum ipsorum emolumentum quaerunt.

PARS QUARTA - DE REGNO TENEBRARVM.