C A P V T XLIV.
De Tenebris Spiritualibus ab Interpretatione non recta Scripturarum.
Raeter Summas Potestates, Divinam, & Humanam, de quibus hactenus differuimus, legimus in Scripturis Sacris de Potestate adhuc alia, nempe ea quam dicit Sanctus Paulus Eph. 6. 12, Quoniam non est nobis lucta adversus sanguinem & carnem, sed adversus Imperia, adversus Potestates, adversus Mundi hujus Principes Tenebrarum, adversus Spiritualles improbitates in rebus coelestibus; & Matth. 12. 26, Sed si Satanas Satanam ejicit, adversus seipsum dissidet: quomodo ergo stabit regnum ejus; & Matth. 9. 34, Per Principem Daemoniorum ejicit Daemonia, id est Phantasmata, quae apparent in Aëre; unde Satanas dicitur Eph. 2. 2, Princeps Potestatis Aëris; &c (quia regnat in mundi hujus tenebris.) Princeps hujus mundi, Ioh. 16. 11. Et propterea, qui Principatui ejus Subiecti sunt filii vocantur Tenebrarum; nimium, ut distinguantur à fidelibus, qui Filii Lucis appellantur. Cum enim Beelzebub sit Rex Phantasmatum, quae Aërem & Tenebras incolunt; Filii Tenebrarum, Phantasmata, & Spiritus Illusionis idem significant. Regnum ergo Tenebrarum (prout in locis supra citatis, aliisque Sacrae Scripturae textibus intelligitur) definiri potest, Imposterum confederatio, qui ut in alios in praesenti mundo dominentur, Lumen tum Rationis naturalis, tum Evangelii per doctrinas erroneas & obscuras extinguere, & in viam salutis aeternae Tenebras inducere conantur Spiritualles.
Quemadmodum homines, qui à Nativitate sua Luce oculorum penitus destituentur, luminis omnino Ideam nullam habent; neque imaginari quisquam lumen majus potest, quam aliquando antè videbit: ita etiam luminis Evangelii, & luminis Rationis gradum majorem existere non putant homines, quam quem ipsi jam aßequuti sunt. Atque hinc est, quod homines Tenebras in quibus versantur, alia via agnoscere non possunt, præterquam ex suis ipsorum offensionibus, & infortuniis. Regni Satanæ obscurissima quidem pars est, ea quae
extra Ecclesiam Dei est, id est in qua ambulant Infideles; dicere tamen non possimus, quod Ecclesia (quasi Goshen) tanta omnino luce fruatur, quanta opus est, ad omne opus faciendum, quod imperavit fieri Deus. Vnde enim oriri potuit, quod Christiani, à tempore penè Apostolorum, le mutuò alter alterum ex statu dejecterint, bello, aut Externo, aut Civilis? Quod ad omnem proprietarum rerum asperitatem, & ad omnem prosperitatis alienae eminentiam, toties offendant? Et quod ad eandem metam (felicitatem) tam diversis viis curratur, nisi illis nox etiam nunc esset, aut saltem spissa nebulà. Sumus ergo etiam nunc in Tenebris.
In Ignorantiae nostrae naturalis obscurâ nocte, errorum Spirituallium Zizania seminavit Inimicus; Primo, lumen Scripturarum extinguendo; erramus enim nesciendo sensum Scripturarum. Secundo, Ethnicorum Poëtarum Dæmonologiam, id est doctrinam de dæmoniis; nempe doctrinam de Idolis, Phantasmatibus, mortuorum umbris, similibusque fabulis aniliibus, admittendo. Tertio, reliquias quaedam Religionis & Philosophiam Græcorum, praesertim Aristotelis, cum Scripturis sacris commiscendo. Quarto, per falsas, fictas vel incertas traditiones, & historias; atque ita erramus attenti Spiritibus deceptoribus & doctrinis Damniorum. Per Hypocrisin falsiloquorum, quorum conscientia est cauterisata, id est corum, qui falsa loquuntur contra suam ipsorum conscientiam. De Tenebris autem ab interpretatione non rectâ Scripturâe Sacrae, in praesenti capite dicturus sum.
Scripturarum abusus maximus, & cui cæteri subserviunt aut adhærent, earum detorsio est, ad probandum, quod Regnum Dei, (de quo toties in illis fit mentio) sit Ecclesia, quae nunc est Christianorum hominum in terra viventium. Manifestum autem est, in contrarium, Regnum Dei, institutum fuisse à Deo, (ministrante Mose) super Iudæos solos, qui eam ob causam appellantur in Scripturis, populus Dei peculiaris; idemque regnum in electione Sauli Regis, desuisse. Post id tempus regnum Dei per Pactum in terris nullum fuisse. Promisisse tamen per Prophetas Deum, in Regnum suum Iudæos iterum admittere; (tempore quod ipse secum determinaverat) cum per poenitentiam ad Deum se converterent. Invitâsse etiam sub iisdem conditionibus conversionis omnes gentes; & Filium suum peccata mundi morte sua expiaturum, in mundum missurum se esse; & doctrina sua, ad regnum Dei præparaturum, quod in die Iudicii incepturum est.
Errori huic, Quod Ecclesia, quae est in terra, est Regnum Christi, quodque unum esse oportet vel Hominem vel Coetum, per quem Servator noster, qui nunc est in cælis, homines alloquitur, Leges condit,
dit, & qui personam Christi Christianis omnibus repraesentat, consequens est, quod Potestatem Regalem sub Christo universaliter poscat Pontifex Romanus; & quod eandem Potestatem in Civitatibus non nullis poscant Pastorum Conventus. Sunt autem hi qui per vehementiam disputandi lumen naturae extinguunt, tantasque in hominum mentibus efficiunt tenebras, ut quis lit, cui obedientiam promiserant subditi vide nequeant.
Doctrinæ autem huic, Papam in praesenti Ecclesiâ Vicarium Christi universalis esse, consequens est Doctrina alia, nempe Regi Christiano necessarium esse coronari ab Episcopo aliquo; quasi ab illa ceremonia esset, quod jure Divino imperet, & in Titulo clausulam hanc habeat, Dei gratia Rex; quodque Regnum suum, non à Deo accipiat, nisi datum sit per Dei Vicarium Papam; quodque omnis Episcopus Romanæ Dioeceseos, (quando consecratur) Pontifici Romano absolutè obediturum se esse juret. Eadem doctrinæ consequens est Concilii Lateranensis decretum sub Innocentio tertio, cap. 3. de Hæreticis, Si Rex à Papa admonitus, Regnum suum ab Hæretibus non purget, & ob eam rem excommunicatus, non satisfaciat intra annum, Subditi ejus ab obedientiæ vinculo absolvantur. Quoties itaque inter Papæ & aliorum Principum Christianorum consilia, repugnantiam esse contingit, (contingit autem sãepe) tantæ oriuntur inter subditos Regum Tenebræ, ut hominem externum, in Thronum Regium sese intrudentem, ab eo distinguere nesciunt, quem ipsi in eo collocaverant; & præ intellectus caecitate pugnant inter seiplos, amicos ab inimicis non distinguentes. Ab eadem doctrina, nempe quod Ecclesia praesens est Regnum Dei, nascitur quod Pastores & Ministri Ecclesiarum, nomen sibi assumant Cleri, cæteros Christianos appellantes Laicos, id est simpliciter Populum. Clerus enim primò & propriè significat Sortem, deinde hereditatem, & postremò eos, qui regnante Deo in Israële, alebantur ex reeditibus publicis, quos Deus sibi reservaverat, nempe ex Sacrificiis & Oblationibus, quas Deus in alimentum Ministrorum suorum publicorum, (qui erant Levitæ) separaverat. Papa ergò, qui in Ecclesia idem esse vult, quod erat in Regno Dei, id est in Israële, Summus Sacerdos, reeditus similes à Christianis postulat sibi, & Sacerdotibus suis à Christianis; ad quam rem expediebat, ut Sacerdotes appellarentur Clerus. Decimæ itaque quæ Levitis jure Divino debebantur, in regno Dei requiruntur & sumuntur jam diu ab Ecclesiasticis, non jure Civili, sed Divino; & populus ubique per Ecclesiam Romanam pensiones publicas duplas solvunt, alteras Civitati sãe, alteras Clero Romano.
Ab eodem errore, quod Ecclesia praesens est Regnum Dei, introducta est distinctio inter Leges Civiles & Canonicas: sunt autem Leges Civiles Acta Imperantium in Dominiis propriis; & Leges Canonicae acta Pontificis in Dominiis iisdem; sed haec ante Imperii translationem in Carolum Magnum, Leges non erant, quamquam postea, precedentibus indies Tenebris, Imperatores ipsi eas pro Legibus (metu majoris mali à cæcitate populi) admittere coacti sunt.
Hinc etiam est, quod in pluribus Dominiis, ubi Papae potestas Ecclesiastica integra recipitur, quod Iudaei, & Turci suo modo Deum colere (quatenus contra Potestatem Civilem non offendunt) permittantur, Christiani autem, Civitatum aliarum Cives, in Roma nisi Romano modo, Deum colere non permittantur. Quare autem?
Quia Papa Christianos omnes sibi subditos esse postulat. Quod tamen iniquum est. Nam si Christiano duriorem se præbeat Princeps Christianus, quam Infideli, iniquè facit; pro Christo enim sunt, qui non sunt contra Christum.
Præterea, hinc est, quod in omni Civitate Christianâ Potestatem Papae Ecclesiasticam admittente, sint homines quidam à Tributis & Tribunalibus Potestatis Civilis exempti; ut Ecclesiastici omnes, &c. Monachi, & Fratres, quorum numerus in multis locis ad numerum reliqui populi, adeò magnam habent proportionem, ut ex illis solis, si opus esset, conscribi exercitus posset, qui Ecclesiæ Militanti suffeceret valeret contra quemcunque Principem Christianum, qui Papae adversaretur.
Scripturarum abusus alius est, eorum qui Consecrationem covertunt in Conjurationem sive Incantationem. Consecrare, in Scripturis Sacris significat rem quamcunque Deo Offerre, Dare sive Dedicare, id est ab usu communi, piis & decoris verbis, ad cultus Divini usum, separare, id quod est sanctificare, ita ut Dei, eorumque sit quos Deus sibi fecit Ministros publicos; ut supra Capite 35 fuisus dictum est. Consecratione autem illa, non rei consecratæ natura, sed solus usus mutatus est, nempe, ut qui prophanus & communis fuerat, jam Sanctus sit, & cultui Divino proprius. Sed quando naturam qualitatemque ipsius rei mutatam esse dicunt, non Consecratio dicenda est, sed vel opus Dei supernaturale, vel vana & impia Incantatio. Quoniam autem mutationem hujusmodi naturæ rerum quam profitentur, quotidiam esse dicunt, pro opere Divino supernaturali haberi non potest. Restat ergò, ut alia non sit, quam Conjuration sive Incantatio; per quam, mutationem naturæ ubi non est, credi esse volunt, contra oculorum, cæterorumque omnium Sensuum testimonium. Exempli causà,
causa, in Consecratione Panis & Vini in Coena Dominica, (quae commemoratio tantum est Christi in Cruce ad Redemptionem nostram Passionis) quando Sacerdos verba Servatoris nostri pronuntiat, Hoc est corpus meum, & Hic est sanguis meus, naturam Panis & Vini abire dicit, & in ejus locum succedere Christi corpus verum, & verum sanguinem. Quanquam neque oculis, neque ulli sensui recipientis appareat quicquam quod non apparuerat, antequam verba illa pronuntiarentur. Incantatores Aegyptii, cum Virgas suas in Serpentes, & Aquam in Sanguinem convertissent, spectatorum Sensibus falsa rerum specie illusisse tantum existimantur, vocantur tamen in Scriptura Sacra Incantatores. Sed quo nomine appellandi suissent, si in Virgis suis ne species quidem Serpentium, neque in aquis illis species tanguinis, ulla apparuisset, sed coram Rege impudenter asseruisset Virgas quae Regi ut Virgae apparuerunt Serpentes esse, & Sanguinem esse, quae Regi Aqua videbatur? Appellandi certe erant non modo Incantatores, sed etiam impudenter Mendaces. Hoc tamen in Consecrationibus quotidianis faciunt Ecclesiae Romanae Sacerdotes, verba sacra in Incantamentum mutantes, quod nihil ad sensum producit novi; impudenter tamen Panem in Hominem, & quod magis est in Deum convertisse se affirmantes, & proinde adorandum esse jubentes tanquam esset Servator noster ipse Deus & Homo; quae Idololatria est crassissima. Siquidem enim dicere sufficeret, non amplius Panem, sed Deum esse, quare similiter excusare se non potuisserit Aegyptii affirmando, Porrum & Cepe quae adorabant, Porrum & Cepe amplius non esse post Incantationem, sed Deum ipsum sub olerum illorum specie. Verba illa, Hoc est corpus meum, & Hic est sanguis meus, aequivalent his, hoc significat, sive representat, Corpus & Sanguinem meum; & Figura quidem sermonis est usitatisima; quem secundum literam interpretari Scripturae abusus esset. Quanquam autem Interpretatio talis admitteretur, applicari tamen Pani vel Sanguini praeterquam illi quem Christus manibus propriis consecravit nulli potest. Non enim de Pane quocunque, & de Sacerdote omni qui pronuntiaret illa verba, Hoc est corpus meum, Transsubstantiatum iri, dixit Christus. Neque Ecclesia Romana ipsa Doctrinam talem stabilivit ante Innocentium tertium, id est annis ab hinc circiter quingentis, quando Potestas Papalis maxima erat, & Tenebrae profundissimae.
Simili Incantatione usi sunt Sacerdotes Ecclesiae Romanae in Sacramento Baptismi, ut vide se est in Rituali Romano, ubi nomine Dei, Trinitatis, & trium Personarum, & signo Crucis ad Incantamentum abutuntur. Ut primo, in aqua consecranda Sacerdos dicit,
conjuro te creatura Aqua, in nomine Dei Patris Omnipotentis, & in nomine Iesu Christi Filii sui unici Domini nostri, & in virtute Spiritus Sancti, ut siis Aqua conjurata, ad Potestates inimici abigendas & eradicandas, &c. Secundo in Salis cum Aqua miscendi benedictione; Vt siis sal conjuratum, quo Phantasmata omnia, & frandum Diabo'i improbitas fugiat abeatque a loco in quo spargeris; unque Spiritus omnis immundus conjuratus sit per eum, qui veniet ad judicandum vivos & mortuos. Tertio in benedictione Olei, ut Potestas omnis Inimici, exercitus omnis Diaboli, & Phantasmata Satanae per Creaturam hanc Olei abigantur. Quarto, Baptizandus Infans, multifariam Incantatur; primo, ad Ecclesiam portam, in faciem Infantis suflat ter Sacerdos, dicens, Exi ab eo Spiritus immunde, & cede Spiritui Sancto Paracletu, quasi Infantes omnes, antequam a Sacerdote insufflentur, essent Demoniaci. Rursus, antequam in Ecclesiam intret, dicit, conjuro te &c. exire, & decedere ab hoc servo Dei. Idem quoque Exorcismus repetitur antequam Infans baptizetur. Neque ritus alii, circa Matrimonium, Extremam Unctionem, Visitacionem ægrotantium, Consecrationem Ecclesiarum & Coemeteriorum sine Incantationibus peraguntur, ut in quibus Oleo & Aqua utuntur incantatis, & signo Crucis abutuntur sicut & verbis Scripturae, Asperges me Domine hyssopo; Rebus enim hujusmodi efficaciam Phantasmata & Spiritus Imaginarios abigendi tribuendam esse putant aut dicunt.
In Exorcismis antedictis notandum etiam est, Spiritus immundos, id est Dæmonia, appellari Phantasmata; ex quo sequitur Spiritus immundos sive Dæmonia à Romanâ Ecclesia non habita esse pro Entibus (ut loquuntur) Rea'ibus; & proinde Substantias non esse, sed Idola tantum, id est Nihil.
Error generalis alius est, à non intellectis vocabulis illis, Vita æterna, Mors æterna, & Mors secunda. Quanquam enim perspicue dicatur in Scriptura Sacra, Deum Adamum in eo statu posuisse, ut vivere potuisset in æternum, nempe si Mandatum Dei observasset; quæ immortalitas humanæ Naturæ Essentialis non erat, sed ab eú Arboris Vitæ dependebat; Doctrina tamen hodiè alia est, & jamdiu fuit, nimium, unumquemque hominem Vitam æternam habere sua natura, ex eo, quod Animâ præditus sit immortali; adeò ut gladius ille in aditu Paradisi, quamquam impediit Adamum, ne ex fructu Arboris Vitæ comederet, impedire illum, ne esset immortalis, non potuit, neque facere, ut Redemptione per Christum indigeret; & proinde non modò Fideles, sed etiam Reprobi, & Ethnici Vita Æterna fruuntur sint. Verum, ut incommodum hoc excusent, per mortem æternam intelligendam esse dicunt Vitam aeternam, sed in cruciatibus, quae est figurata loquutio, praeterquam in hac occasione nunquam usurpata.
Doctrina autem haec fundatur in quibusdam locis obscurioribus Testamenti Novi; quae tamen loca totius Scripturae Scopum considerantibus, in sensu diverso facile explicari possunt. Vtrovis autem modo intelligantur, quatenus ad salutem Christiani hominis attinet, non multum interest. Supposito enim morientis hominis restare nihil praeter cadaver ejus, nonne Deus qui hominem ex terra, verbo suo fecit vivere, eadem facilitate facere poterit ut cadaver mortuum reviviscat, & vivat in aeternum, eodem verbo? Anima in Scripturis Sacris, semper significat aut vitam, aut creaturam viventem. Corpus autem & anima conjunctione idem significat quod corpus vivens. Creationis die quinto, dixit Deus, producant aquae reptile animae viventis. Et creavit Deus ceteros maximos & omnem Animam viventem. Item de homine, creavit eum Deus de pulvere terrae, sufflavitque in nares ipsius spiraculum vitae: sic factus est homo anima vivens. Et postquam Noah exiisset ex Arcá, promisit Deus non amplius percutere omnem animam viventem. Et Deut. 12. 23. 'Sanctis cujusque est ejus anima. Etiam immundus habebatur Lege Mosaica qui tetigerat animam mortuam, id est cadaver mortuum. Nihil hic neque in aliis locis Scripturarum, aliud significat Anima, praeter ipsum Animal, aut Vitam ejus; Anima immortalis nusquam legitur, neque Substantia Incorporea, à corpore separata. Spiritus autem & Vita aeterna passim leguntur. Quod animae Fidelium, non sua natura, sed gratia Dei speciali unà cum corporibus à Resurrectione mansurae sunt in aeternum, ex Scripturis Sacris ostensum est Cap. 38. Vbi autem legitur in Testamento Novo, esse qui conjicierunt, corpus & anima, in Gehennam ignis, Corpus & Anima, idem significat quod corpus animatum.
Per hanc fenestram est, quod doctrina illa Tenebrosa intravit, de Cruciatibus aeternis, & de pennis Purgatorii, & consequenter de mortuorum Spiritibus in locis Consecratis, Solitariis, & Tenebrosis ambulantibus; & proinde etiam de Exorcismo & Conjuratione Phantasmatum; item de Invocatione mortuorum; & de Indulgentiis, id est, de exemptione ex igne Purgatorii, ubi Substantiae Incorporeae illae purgari, & cælo præparari igne supponuntur. Nam ante tempus in quo versatus est in terris Servator noster, maxima pars hominum, ad quos pervenerat doctrina Dæmoniorum sive Dæmonologia Graeca, in ea opinione erat, Anima humanas, substantias à corporibus distinctas esse & separabiles; & per consequens, mortuo homine; sive
bono sive malo; animam ejus per virtutem naturae propriae (line recognitione.ulla divinæ Gratiae) debeere subsistere alicubi. Itaque Doctores Ecclesiae primitivae aliquamdiu dubitatunt, quo loco, antequam cum corporibus in resurrectione denuo unirentur, mansurae essent; putaruntque aliqui quod requiescebant sub Altaribus. Sed Ecclesia Romanæ utilius tandem visum est, mansionem illis hanc ædificare Purgatoriis.
Consideremus jam loca Scripturæ illa quibus maximè innituntur errores, illi tres proximè superiores. Argumentis enim Bellarmini, quibus probare conatus est Regnum Dei esse Ecclesiam administratam à Pontifice Romano in hoc mundo, responsum est ante; & demonstratum, Regnum Dei institutum sub Moïse, desisti in electione Regis Sauli; & post illud tempus Sacerdotem Summum, Authoritate propriâ Regem Israëlis nullum depositisse. Id enim quod Athalia fecit Sacerdos Summus, non Iure suo fecit, sed Iure Regis Joashi, Athalia filii. Sed Rex Solomon Iure suo Abiaharum depoluit Sacerdotem Summum, & in locum ejus collocavit alium. Locus autem difficillimus eorum, quæ adducuntur ad probandum quod Regnum Dei in hoc mundo nunc existit, adducitur à Beza, qui Regnum Dei incepisse dicit à Resurrectione Christi, atque inde Potestatem Supremam Ecclesiasticam in Civitatibus Christianis, Civitatum illarum Presbyteriis asserens. Et notum est Presbyteria illa in aliquibus locis Reges suos excommunicasse; & Suprematum in Religione non minus in illis locis sibi arrogasse quam eandem Potestatem libi attribuit universaliter Pontifex Romanus.
Verba quibus innititur sunt Marc. 8. 39: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic flaminibus, qui non gustabant mortem, donec videant Regnum Dei veniens in virtute. Quibus verbis Grammaticè acceptis, significatur, vel aliquem ex iis, qui Christo adstiterunt, etiam nunc vivere super terram, vel Regnum Dei esse in hoc mundo. Sed locus alius est in contrarium non minus difficilis. Cum enim Apostoli post Resurrectionem Christi, cum jam in coelum ascensurus esset, Christum interrogaverunt Actor. 1. 6, dicentes, Domine, si in tempore hoc restitues Regnum Israel? Respondit illis Servator noster, Non est vestrum noße tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua Potestate: sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, & eritis mihi testes in Jerusalem, & in omni Iudæa, & Samaria, & usque ad ultimum terræ; id est, Regnum meum nondum venit, nec praesciestis vos quando veniet; veniet enim sicut sur noctu; sed superveniet vobis Spiritus Sancti virtus, per quam prædicatione vestra Testimonium dicetis de Resurrectione
rectione mea, & de operibus meis, & de doctrina quam docui; ut credant in me homines, & vitam aeternam expectent, cum rediero. Quomodo haec cum adventu Regni Christi in Christi Resurrectione congruat non video, neque cum eo, quod dicit S. Paulus 1 Thess. 1, vs. 9, 10: Conversi estis ad Deum a simulachris, servire Deo vivo, & vero, & expectare Filium ejus de coelis; ubi expectare Christum de Coelis, idem est quod expectare adventum ejus in Majestate regnaturi; quod necessarium, si Regnum ejus jam ante aderat, non fuisse. Rursus, si Regnum Dei incepisset in Resurrectione Christi, quam causam habent Christiani precandi hodie: (ut faciunt) adventum Regnum tuum? Manifestum ergo est, verba illa Sancti Pauli aliquem alium habere sensum. Sunt (inquit Christus) de astantibus, qui non gustabant mortem antequam venire viderint Regnum Dei in virtute. Nam si Regnum Dei venturum erat in Resurrectione Christi, cur dixit, eorum aliqui, potius quam omnes id videbunt. Vixerunt enim post Christi Resurrectionem omnes.
Sed ad explicationem hujus loci non parum conferunt verba Servatoris nostri de Sancto Johanne ad Sanctum Petrum Iohan. 21. 22: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Exit ergo sermo iste inter fratres, quia Discipulus ille non moritur. Sermo autem ille à nemine confirmatus, neque refutatus, sed relictus est, ut qui non intelligeretur. Veruntamen si sensum illius loci conjicere liceat ex eo, quod immediatè sequitur, locum similem Sancti Lucae, verisimile est, verba illa dicta esse de Christi Transfiguratione, quaedescribitur in versibus immediatè sequentibus Luc. 9. 29: Factum est autem post hæc verba fere dies octo, & assumpsit Petrum, Iacobum, & Iohannem, & ascendit in montem ut oraret. Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: & vestitus ejus albus, & refulgens. Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moses & Elias, Visi in Majestate. Viderunt ergo Christum in gloria & Majestate, quemàdmodum venturus est. Eadem historia etiam à S. Matheo recitur cap. 17, vers. 1, Et post dies sex assumit Iesus Petrum, & Iacobum, & Iohannem, &c. ubi Apostoli illi dicuntur timuisse valde. Atque hoc modo completum est, nempe per modum visionis, quod Christus promiserat. Fuisse enim visionem, inferri potest ex eo quod dicit Lucas cap. 9. 28, nempe, Petrum & qui cum eo erant gravatos esse somno; & ex Matth. 17. 9, ubi præcepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis Visionem. Quicunque autem loci à Beza recitati sensus sit, argumentum inde certum sumi non potest, ad probandum, quod Regnum Dei ante diem Iudicii incepturum sit.
Sunt etiam textus quidam alii, quos citant Pontificii pro Suprema.
matu Papæ; ut quod duo gladii quos habuerunt Apostoli, significant gladium Spiritualem & gladium Temporalem, quos ambos Petro dedisse Christum dicunt; & quod duorum Luminarium majus Papam, minus Regem significat; quibus respondere operæ pretium non est. Potuerunt ex primo versu Biblii Sacri æquè inferre, quod per cælum Papa, per terram Rex intelligendus sit. Non est enim hoc ratiocinari, ex Scripturis Sacris, sed lascivire, & in Principes insultare, sicut facere coeperunt tunc, quando Pontifices Romani magnitudinis suæ, ut putabant, in perpetuum certi, Christianos Reges contemptui habuerunt, & in colla Imperatorum insultantes, illos & Scripturas ipsas irridere ausi sunt verbis Psalmi 91, Super Aspidem & Basilicum ambulabis, & conculcabis Leonem & Draconem.
Quod ad Consecrandi ritus attinet, etsi magna ex parte, non à Scripturis, sed à Rectorum Ecclesiæ ludicio dependeant; debent tamen Rectores illi tales ritus ordinare, quales Actionis ipsius natura postulat; nempe ut Ceremoniæ, Verba, Gestus, non modo sint decentes, sed etiam significantes, vel saltem Consecrationi conformes. Quando Moses Tabernaculum, Altare, & utensilia illis pertinentia (Exod. 40.) consecravit, oleo quod Deus in hunc usum fieri jussit, illa unxit; & sancta sacta sunt: nihil consecrationi huic, ad fuganda Phantasmata conjuraturn erat. Idem Moses (qui summam in Israële habebat Potestatem) fratrem suum Aaronem (Sacerdotem summum & Filios ejus) Consecrans, lavit illos Aqua (non aqua conjurata) illosque amicivit, & Oleo unxit; & consecrati sunt administrandum coram Domino ut Sacerdotes; quæ decora & simplex erat mundatio, & ornatio, antequam eos Domino præsentaret. Quando Rex Solomon (qui summam in Israële habebat Potestatem) Templum consecrabit (1 Reg. 8.) consistebat coram toto coetu Israëlis; cui cum benedixisset, Deo gratias reddidit, quod in animum patris sui, ut Templum illud ædificaret, posuisset, quodque sibi ut perficeret, dedisset; deinde Deo precabatur, primo, ut domum illam, quamquam Magnitudini Dei infinitæ incongruam, acceptaret; & orationes Servorum suorum, qui in ea, vel (si absentes essent) conversi versus eam, precarentur, exaudiret; postremo Sacrificium obtulit; & Domus dedicata est. Nulla hic erat Pompa; Rex ubi ante erat, ibi constitit, nulla aqua conjurata, neque Asperges me, neque alia verborum alio sensu dictorum inepta applicatio; sed sermo decens & rationalis, rei quam agebat consentaneus. Quod S. Iohannes Aquam Iordanis, aut Philippus Aquam fluminis in quo Eunuchum baptizavit, conjuravit, nusquam legimus. Neque quod Pastor quisquam tempore
pore Apostolorum, salivam suam naribus personae baptizandae, apposuit dicens, In odorem suavitatis; ubi neque Ceremonia illa Salivae, propter immunditiam, neque applicatio verborum Sacrorum, propter levitatem, Authoritate ulla defendi potest.
Ad probandum, quod Animae a Corporibus separatae vivant in aeternum, non solum Animae Electorum, gratia speciali, sed etiam reproborum proprietate essentiae humanae adhaerente, sunt Textus quidam, qui primo intuitu sufficere videri possunt.
Vt primò, verba Solomonis, Eccles. 12. 7, Spiritus redit ad Deum; qui dedit illum. Quae verba interpretationem hanc pati possunt, nempe scire neminem, sed Deum solum Spiritus hominis, quid devenit, & quo fertur; Neque credendum est animas Reproborum redire ad Deum, qui illas dedit. Etiam idem Solomon eodem libro cap. 3, vs. 20, 21, Idecirco unus interitus est Hominis & Bestiae, & aqua utriusque conditio: sicut moritur homo, & ille moriuntur; quis novit si Spiritus filiorum Adam ascendant sursum; & si Spiritus jumentorum descendent deorsum? Locus alius est Genet. 5. 24, ubi de Enoch dicitur, ambulavit cum Deo, & non apparuit; quia iuli cum Deus. Et Hebr. 11. 5, Fide Enochus translatus est, ne videret mortem, & non inveniebatur, quia transiuit illum Dens. Qui locus immortalitatem Corporis non minus probat quam animae, & probat quoque translationem talem peculiarem esse placentibus Deo, dependentemque non a Natura, sed a Gratia. Sed contrà, quid respondebimus verbis Solomonis, Eccles. 3, vs. 19, Dixit in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus & ostenderet similes esse bestiis. Idecirco unus interitus est hominis & jumentorum, &c. Similiter spirant omnia, & nihil habet homo jumento amplius, &c. Quibus verbis immortalitas animae per Naturam negatur, per Gratiam non negatur. Landavi magis mortuos, quam viventes: & feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala, qua sub sole sunt. Sermo hic, si felicior sit, qui non est natus, quam qui aeterna felicitate fruitur, durus esset. Rursus cap. 9. 5, Viventes sciant se esse meriundos, moriunt vero nihil noviunt amplius, nec habent ultra mercedem. Id quod de hominibus mortuis, ante resurrectionem corporum suorum, manifestum est; verum si intelligatur de immortalitate Electorum post Diem Iudicii, verum non est.
Locus alius, qui videtur facere pro Immortalitate Animae naturali, ille est, ubi Servator noster Abrahamum, Isaacum, & Iacobum vivere affirmat. Ad quod respondeo; vivere quidem, non tamen actu, sed quatenus promissione Dei, vitae aeternae & resurgendi certi sunt; id est scripti sunt libro Vitae, vivuntque eo sensu, quo Adamus eo die
mortuus erat, quo de fructu vetito gustavit. A quibusdam etiam pro Immortalitate animae adducitur, id quod in Novo Testamento narratur de Divite & Lazaro, sed narratio illa, quia parabola est, nihil probat. Præterea addo, quod neque in Scriptura Sacra, neque in
Liturgia nostra vox illa Anima Immortalis omnino invenitur.
Sunt autem Testamenti Novi loca quaedam alia, quae videntur Immortalitatem attribuere etiam Reprobis. Manifestè enim dicitur, quod resurgent ad Iudicium ultimum, atque inde ibunt in Ignem aeternum, cruciatus aeternos, poenas aeternas, quodque in illis Verus Conscientiae nunquam morietur; quae omnia intelligi volunt plurimi, per aeternam mortem. Mihi vero nimis durum videtur de Deo dicere (qui Pater est misericordiarum, qui facit in coelo & in terra quicquid vult, in cujus manibus sunt corda hominum omnium, qui in hominibus operator tum facere, tum velle, & sine cujus gratia libera nemo haber neque inclinationem ad Bonum, neque respicentiam à malo) quod peccata hominum cruciatibus extremis, majoribus quam quicquam imaginari potest, & sine fine temporis punire velit. Videmus ergò, per ignem aeternum quid aliud significari possit. Quanquam enim legimus resurrecturos esse Fideles cum corporibus spiritualibus, & gloriae, & victuros in aeternum, nec comedentes, neque bibentes, & sine Matrimonio; non tamen idem legimus de reprobis, sed legimus quod morientur iterum & morte secunda, quae aeterna erit; cui morti secundae, id quod dicitur de igne & cruciatibus aeternis, & de Verme Conscientiae non contradicit. Itaque aeternum, in illis locis: idem videtur significare, quod usque ad finem secuti. Seculum autem Latinis idem non est, quod Graecis duc. Neque seculum putabant Iudæi spatium, ut Romani centum annorum, quod est hominis Ævum in quo nemo sit qui vixerat in seculo antecedente; sed Ævum aestimabant ætatem mundi; nimium ut esset
Ævum unum à Creatione ad Diluvium, alterum à Diluvio usque ad
Conflagrationem mundi, in adventu Messiae; tertium ab adventu
Messiae in aeternum, ita ut Ævum hoc tertium dicendum sit Ævum
Ævorum ἀιών ἀιώνων. Et sic reprobii, usque ad finem hujus Ævi, id est, hujus mundi puniri possunt usque ad mortem secundam, quae poena propter eam causam ἀιώνιος ἀιώνιον dici potest. Nam S. Paulus de
Resurrectione loquens 1 Cor. 15, intelligit solam Resurrectionem ad vitam aeternam, non ad aeternam poenam. Corpus, inquit, seminatur in corruptione, surget in incorruptione; Seminatur in ignobilitate, surget in gloria; Seminatur in infirmitate, surget in virtute; Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Nihil horum de reprobis dici potest.
Similiter cum de resurrectione loquitur Christus, solam intelligit Resurrectionem ad Vitam aeternam; Luc. 20. 34, 35, 36: Filii hujus seculi nubent, & traduntur ad nuptias: illi vero qui digni habebuntur seculo illo, & Resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores, neque enim ultra mori poterunt; aequales enim Angelis sunt, & Filii (uni: Dei, cum sint Filii Resurrectionis. In quibus verbis notanda tria sunt, primum, quod tempus usque ad Resurrectionem appellat seculum unum, tempus autem post Resurrectionem appellat seculum alterum. Secundum, quod distinguit inter filios mundi hujus, & filios mundi venturi, eo quod filii mundi venturi, mori iterum non possent, innuens reprobos iterum morituros esse. Tertium, quod filios hujus mundi, dignos non dicat esse Resurrectione à mortuis, & quod filii Dei idè aequales erunt Angelis, quia sunt filii Resurrectionis; ex quo sequitur reprobos resurrecturos omnino non esse præterquam ad mortem secundam. Filii enim Resurrectionis Filii Dei soli sunt.
Doctrinæ huic de Animarum separatarum Aeternitate naturali, superstruitur, ut ante dictum est, Doctrina Purgatorii. Supposito enim, quod vita aeterna Fidelium solorum sit, & per gratiam, sequitur Immortalitatem nullam esse posse ante Resurrectionem. Loca Scripturae Canonicae quae citat pro Purgatorio Bellarminus, sunt primò, quod David pro Saulo & Jonathano jejunaret 2 Reg. 1. 12. & rursus 2 Reg. 3. 35, quod jejunaret propter mortem Abneri. Iejunium hoc Davidis pro fine habuisse dicit, bonum aliquod illis post mortem eorum à Deo impetrandum. Cur autem? Quia cum pro suo ipsius Filio ægrotante jejunabat, postquam intellexit mortuum illum esse, cibum sumpsit. Deinde arguit sic, Quoniam Anima exsilit separata à corpore, neque per Iejunium impetrari quicquam potest animis quae jam sunt in Cælo, vel in Inferno; sequitur quasdam esse animas quae neque in Cælo sunt, neque in Inferno; & proinde debere eas esse in tertio aliquo loco, id est in Purgatorio. Sed negandum est, quod assumit Davidem idè jejunasse, ut aliquid Saulo & Jonathano impetraret. Manifestum enim est, Ceremonias usitatas Plangendi & jejunandi in morte quidem eorum, quorum vita plangentibus damnosa aut inutilis erat, honoris tantum causa adhiberi, in morte autem amicorum & necessariorum Lucum esse non Litaniam. Itaque David, Saulum & Jonathanum jejunio suo honoravit: in morbo autem proprii filii jejunio & precibus conatus est impetrare à Deo ut convalesceret. Quod cum impetrare non potuit, jejunare desit.
In cæteris locis quae citat Testamenti veteris, ne color quidem
probationis ullus est. Vbicunque dicitur Ignis, Furo, Vfio, Purgatio, Mundatio, si modo Patrum aliquis verba illa ad Doctrinam Purgatorii in Concione applicavit, utuntur illis Pontificii, ut totidem argumentis pro Purgatorio. Quod dicit David Psal. 37. 1, Domine ne in favore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Quid hoc ad Purgatorium, nisi Augustinus Furorem comparatset praedicans, Igni Gehennae, & Iram Ignis Purgatorii? Et quid ad Purgatorium attinet quod dicitur Psal. 64. 12, Transivimus per ignem & aquam: & eduxisti nos in refrigerium? Textibus hujusmodi utuntur Doctores non Logice in Sermonibus, & Expositionibus, sed Rhetorice.
Citat etiam loca aliqua Testamenti Novi explicatu difficiliora, ut Matth. 12. 32: Quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro. Vnde infert Bellarminus Purgatorium esse seculum futurum. Seculum autem futurum illud est quod incepturum est a die Iudicii. Tunc autem Purgatorium nullum fore consentiunt omnes. Quid ergo significant verba illa Servatoris nostri? Nescio quidem; scio autem quod non significant Purgatorium. Manifestum est Spiritum Sanctum, tertiam Personam Trinitatis, missum esse Paracletum, eo fine, ut Ecclesiae usque ad finem mundi assistaret; & proinde blasphemare in Spiritum Sanctum non impropriè dici posse blasphemare in Ecclesiam. Videtur ergo hoc loco Servator noster suam ipsius in peccatis condonandis lenitatem & facilitatem comparare cum severitate Pastorum Ecclesiae erga illos qui Authoritatem corum Spirituali parvi facerent: tanquam dixiflet, Vos qui Potestatem meam aspernarni; vos qui me crucifixistis, quoties vos poenitebit, & ad me per Recipiscientiam convertemini, misericordiam meam sentietis: quod si Potestatem eorum qui vos posthæc docebunt, in virtute Spiritus Sancti negabitis, erunt illi inexorabiles, neque in hoc mundo vobis ignoscent, sed sine Absolutione puniendos relinquent (quantum in illis est) in seculo futuro. Atque ita verba illa Servatoris nostri pro Praedictione sive Prophetia sumi possunt Severitatis hominum Ecclesiasticorum in regno Pontificis Romani. Citat præterea verba S. Pauli (1 Cor. 15. 29.) Alioqui quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgant? Vi quid baptizantur etiam pro illis? Sed nihil dicitur de Purgatorio. Inferri quidem hinc potest, fuisse tempore S. Pauli consuetudinem baptizandi pro mortuis homines Fideles pro seipsis ante baptizatos; sicut hodie Fideles quasi Fidejussores in Baptismo se faciunt pro Fide futura Infantum, qui nondum Fidei sunt capaces. Sic enim Fideles
runc pro mortuis baptizati in se susceperunt, quod in Resurrectione Christum sequerentur. Sed nihil inde inferri potest ad probandum Purgatorium, neque ad probandum quod Animis à corporibus separatis, aut animae Lazari per quattuor illos dies quibus mortuus mansit, locus aliquis debeatur. Deus enim qui vitam pulvisculo dare potuit, etiam mortuo potest reddere.
Locus alter est 1 Cor. 3, ubi dicitur de iis qui super fundamentum ligna, scenum, stipulam, superaedificant, quod opus eorum peribit, ipli tamen salvabuntur, sed quasi per ignem. Ignem hunc, Ignem Purgatorii esse vult Bellarminus. Sed responsum ante est, verba haec aludere ad verba Zachariae 13. 9, Ducam tertiam partem per Ignem, & utram eos scit utitur argentum, & probabo eos scit probatur aurum, & dicta esse de adventu Christi in Potestate & Gloria, id est de die Iudicii, & praesentis mundi conflagratione.
Ex loco citato 1 Cor. 15 de Baptismo pro mortuis, infert etiam Orationem pro mortuis non inutilem esse, & inde rursus esse infert ignem aliquem Purgatorii. Sed neutrum recte. De multis enim vocis Baptismi significacionibus, illam inprimis comprobat, ubi sumitur pro Poenitentia; & sic Baptizari homines quando Iejunant, Orant, & faciunt Eleemosynam. Sed significatio illa Baptismi neque in Scriptura usquam apparet, neque in usu communi cujuscunque linguae. Vox Baptismus usurpata est (Marc. 10. 38. & Luc. 12. v1. 50.) pro immersione in sanguinem, ut Christus in cruce Baptizatus est, & Apostoli ejus Martyres. Sed Oratio, Iejunium, & Eleemosyna, quid commune habent cum Immersione. Quod Iohannes Baptista dicit Matth. 3. 11 de Christo, Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto & Igné, non ad Purgatorium pertinet, sed ad ea qui dicuntur Actor. 2. v1. 3: Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis. Nimium quod prophetavit Iohannes Baptista Matth. 3. 11, completum erat Actor. 2. 3.
Baptismi pro mortuis interpretationem aliam adfert, nempe, eandem quam ego supra adduxi, ut verisimillimam: & concludit inde Precationis pro mortuis utilitatem. Siquidem enim in Regnum Christi recipi post Resurrectionem possunt illi, qui nomen Christi non audierunt, aut in eum non crediderunt; inutile non esset, ut eorum amici pro illis precarentur. Atqui concesto fieri posse, ut ad preces Fidelium, aliquos eorum convertat Deus, quibus Evangelium inauditum fuerat, quique proinde Christum rejecisse non potuerunt; quodque charitas Orantium pro illis reprehendi non possit; nihil tamen facit hoc pro Purgatorio. Aliud enim est resurgere à morte ad vitam,
aliud resurgere à Purgatorio ad vitam. Est enim hoc resurgere à vita ad vitam, nempe à vita misera ad vitam felicem.
Locus quartus est Matth. 5. 25, Esto consentiens adversario tuo citio, dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius Indici, & Index tradat te Ministro: & in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, domine reddas novissimum quadrantem. In qua Allegoria, qui proximum læsit, est Peccator; Index idemque Adversarius, est Deus; Via est Vita praesens; Carcer est Sepulchrum, unde ad vitam aeternam non resurget Peccator, sed ad secundam mortem, nisi prius reddiderit ultimum quadrantem, vel pro eo Passione sua reddiderit Christus. Itaque verba hæc ad Purgatorium nihil pertinent.
Locus quintus est Matth. 5. 22, Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit Indicio. Qui autem dixerit fratri suo, Raca, reus erit Concilio. Qui autem dixerit faine: reus erit Gehennæ ignis. A quibus verbis tria esse infert genera Peccatorum, & tria genera Poenarum. Peccati genus ultimum tantum in Gehennâ puniendum esse dicens; & proinde Peccatorum minorum poenas dari debere in Purgatorio. Cujus argumenti vim nullam video. Num curiae erunt diversæ post mortem ad criminum diversas species distinguendas, sicut erant in Iudæa, Tribunal Indicum, & Consistorium Seniorum? Nonne Iudicium omne erit Christi & Apostolorum? Itaque ad explicationem hujus loci debemus illum, non solitariè considerare, sed conjunctim cum verbis quæ antecedunt, & subsequuntur. Servator noster in hoc Capite interpretatur Legem Mosaicam; quam Iudæi tunc implêsse se existimabant, si sensum verborum Grammaticum non transgressi erant, quamquam contra sententiam Legis fecissent, & intentionem Legislatoris. Itaque cum Praeceptum Sextum violari non putarent, nisi hominem quis interfecisset, neque Septimum, nisi quando quis cum muliere non uxore sua concubuisset, Servator noster illos docet, etiam fratri irasci sine causa justa homicidium esse. Audivistiis (inquit) in Lege Mosaica, Non occides, & quicunque occidet condemnabitur coram Iudicibus; sed ego dico vobis, fratri sine causa irasci, vel dicere ei Raca, vel Fatue, Homicidium esse, puniendumque in die Iudicii, & Sessione Christi Apostolorumque igne Gehennæ. Non ergo utitur illis verbis Christus, ad distinctionem Curiarum, aut Criminum, aut Poenarum; sed ut ostenderet damnandum esse quicunque fratrem suum lædendi consilium iniret, aut voluntatem id faciendi haberet. Neque ergo locus hic ad Purgatorium transduci potest.
Locus sextus est Luc. 16. 9, Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis; ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna Tabernacula. Ex quo Textu probari putat posse Invocationem Sanctorum. Sensus tamen Loci manifestus hic est, ut divitiarum nostrarum usu in distribuendo pauperibus, acquiramus illorum preces pro nobis dum in terra vivimus.
Septimus est Luc. 23. 42, Memento mei Domine, cum veneris in Regnum tuum. Ex quo sequi dicit, esse Peccatorum Remissionem, etiam post vitam hanc. Sed consequentia bona non est. Nam Servator nostrum peccata ejus tunc illi remisit cum loqueretur, resuscitaturus illum ad vitam aeternam in die Iudicii.
Locus octavus est Act. 2, 24, ubi de Christo dicit S. Petrus, quod Deus illum suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Ex quo loco inferri posse putat descendisse Christum in Purgatorium, ut animas in eo existentes a Cruciatibus suis solvere; cum tamen verba manifestissime significent, illum qui solutus dicitur, quique a morte vel sepulchro teneri non potuit, suisse ipsum Christum, non animas quae erant in Purgatorio.