C A P V T X L V.
De Demonologia, & Reliquiis aliis Religionum Ethnicarum.
Quomodo ab Objectis Visibilibus, tum in Linea Directa, tum in reflexa & refracta producantur in hominibus Phantasmata, sive ipsorum Objectorum Imagines, dictum supra est cap. 1, & 2. Quod cum ignorarent Philosophi Veteres, & multo magis illorum temporum homines alii, qui neglectis scientiis, studebant tantum divitiis vel acquirendis vel fruendis, lententias eorum, qui vocabantur Philosophi necessario sequebantur; non pensantes rationes, sed verba tantum accipientes, more eorum, qui ad oscillationem aliorum oscillant & ipsi. Philosophorum autem alii Phantasmata illa, quia non permanebant, sed evanescebant, Immaterialia, Incorporea, Formas sine Materiā, Colorem & Figuram sine Corpore colorato & figurato esse existimabant; & quae Corpora Aërea induere quasi vestem posseunt, quoties oculis humanis videri vellent. Alii autem Corpora ea esse, & Animata, sed facta ex Aëre, aliave subtiliore Materiā quam, cum videri vellent, condensabant. In hoc autem consenserunt omnes quod essent Demones; non minus ineptè quam si quos vident in Somniis homines defunctos, Animas eorum hominum esse dicerent quos ante vivos viderant; vel quam si Formas suas in speculo visas animas suas, vel stellas in aqua visas Stellarum animas appellarent.
rent. Item (quod necessariò sequebatur) Phantasmata quaedam ita metuerunt, quasi quae juvandi & nocendi potentiam sine limite haberent. Potentia enim incognita pro infinita haberi solet vulgo imperito. Metus autem hic Imperitorum hominum, Rectoribus Civitatum occasionem praebuit constituendi Artem quamdam Daemonologiae, quam dixerunt Religionem, ut ea via metum Civium regerent ad Pacem publicam. Daemonia itaque distinxerunt in bona & mala, ut illis ad legum observationem stimularentur cives, his ab earum violatione retinerentur.
Daemones autem, quae res essent, satis constat tum ex Theogonia Hesiodi, tum ex aliis Graecorum Poëtis antiquissimis, tum etiam ex Historiis.
Scripta autem sua simul cum Lingua Graeca per Victorias, & Colonias suas communicarunt Graeci Asiae, Aegypti, & Italiae populis; atque inde Daemonologiam, sive (ut loquitur S. Paulus) Doctrinas de Daemonii, Iudæorum non pauci, tum qui in ipsa Iudæa, tum qui in Alexandria aliisque locis quo dispersi erant, imbibierunt. Nomen tamen Daemonii non (ut Graeci) Spiritibus omnibus bonis & malis promiscue tribuerunt, sed malis tantum; Daemonem bonum, Spiritum Dei appellantes, & eos qui Spiritum bonum habebant Prophetas nominaverunt. Bonum denique singulare & excellens omne pro Spiritu Dei, & malum omne egregium, Daemonium, & Cacodemonem vocaverunt. Daemoniacos ergò dixerunt illos, quos nos Furiosos, Insanos, Lunaticos, vel Epilepticos; atque etiam illos, qui ea loquebantur, quae intelligi non poterant. Etiam hominem immundum habere dicebant, Spiritum immundum; & hominem mutum habere in se Daemonium mutum. Itaque de Iohanne Baptista quia singulari modo jejunabat, dixerunt, quod habebat Daemonium; & de Servatore nostro, quia dixit, qui mea dieta custodiet, non videbit mortem in æternum; dixerunt, nunc scimus te Daemonium habere. Abrahamus mortuus est & tu dicas, si quis Sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. Rursus cum dixisset (Ioh. 7. 20.) Quod studerent illum interinmere, respondit turba, dicens: Daemonium habes; quis te studet interinmere? Manifestum hinc est, Iudæos in eadem, eo tempore, opinione suisse cum Graecis, nempe Phantasmata non esse Idola cerebri, sed res per se existentes, nec dependere ab Imaginatione.
Doctrina hæc. (objicent aliqui) si vera non sit, quare contrariam non docuit Christus? Imo quare ipse formis loquendi hujusmodi utitur, quae doctrinam illam videntur confirmare? Ad quod respondeo, primo ubi Christus dicit Spiritum non habere carnem & ossa, et si Spiritus
esse affirmet, illos tamen Corporeos esse non negat. Item ubi S. Paulus dicit de Elecitis, quod resurgent Corpora Spiritualia, naturam Spirituum agnoscit, sed Corpoream. Aër enim aliâque res multæ et si non sint neque caro neque ossa, neque res ulla crafia oculis discernenda, corpora tamen sunt. Cæterum cum Servator noster Damonio imperat ex homine exire, si per Demonium intelligendus sit morbus aliquis, ut Phrenesis, & Epilepsis, vel Spiritus Corporeus, nonne sermo ille improprius est? Morbinae audiunt? Aut potest esse in carne vel esse repleto jam ante Spiritibus vitalibus & animalibus, Spiritus alius Corporeus? Nonne ergò Spiritus quidam sunt, qui neque Corpora sunt neque Phantasmata? Respondeo, sermonem Servatoris nostri Phrenesim vel Morbum alium alloquentis, non magis improprium fuisse, quam fuit ejusdem sermo Febrem, vel Ventum, vel Mare increpantis; neque enim audiunt hæc. Neque magis improprius, quam sermo Dei cum sieri jussit Lumen Firmamentum, Solem, & Stellas; audire enim antequam essent non potuere. Sed sermo ille mundum in principio condentis, ideo improprius non erat, quia significabat potentiam divini Verbi. Neque igitur Phrenesi & Morbis, Vento, & Mari imperare, sermo improprius erat, quippe qui Christi estendebat Divinitatem.
De Servatore nostro dicitur (Matth. 4. 1.) quod ductus est à Spiritu in Desertum, ut tentaretur à Diabolo; (Luc. 4. 1.) quod Iesus plenus Spiritu Sancto ductus est in Spiritu in Desertum, ubi Spiritus intelligitur Sanctus. Nulla hic à Spiritu intelligitur Obsessio, neque Possessio. Neque ex eo, quod dicitur Diabolum posuisse illum super montem excolsum, & ostendisse illi omnia regna mundi, & gloriam eorum, inferri potest Diabolum coëgisse Christum, & vi circumduxisse quo libuit, aut montem quempiam satis altum fuisse, ut inde conspici omnia mundi regna possent. Quid ergo significant loca hæc aliud quam Visionem? Sic Paulus raptus est in tertium coelum, ubi vidit mirabilia, repta, inquam, non in Corpore, sed in Spiritu.
Rursus quod dicit S. Lucas de Iuda Iscariota, quod intravit in illum Satanas. Et exiens colloquium habuit cum summis Sacerdotibus, & Ducibus de tradendo Christo; Intelligi potest sic intrasse in Iudam consilium illud hostile & persidum de Deo & Domino suo prodendo & vendendo hostibus. Sicut enim per Spiritum Sanctum in Scripturis Sacris, intelliguntur Gratiae & virtutes à Spiritu Sancto impertitæ; ita etiam per ingressum Satanae in hominem, intelligi possunt cogitationes impiae, & consilia scelerata inimicorum Christi. Nam quod Diabolus in Iudam intrasset antequam consilium illud, de vendendo
Christo inierat, dictu durum est. Per Satanam ergò illo loco intelligi videtur ipsius Indae consilium illud Diabolicum.
Postremò, si Spiritus aliquis est Incorporeus, sive Immaterialis, dubitandum non est, quin vox illa Incorporeum vel Immateriale alicubi vel in Novo, vel in Veteri Testamento inveniretur. Sed non invenitur.
Verum si Spiritus Immaterialis nullus sit, quaestio alia orietur, cur neque Servator noster neque Apostoli ejus id docuerunt verbis manifestis ne dubitari amplius possit? Respondeo, quaestiones hujusmodi: Christiano homine indignas esse, nec ad Salutem necessarias. Eodem jure quæri etiam potest, quare Christus qui Fidem, Pietatem & Virtutes omnes omnibus dare potuit, nec tamen dedit: & quare Scientias omnes naturales non omnibus concessit, sed illas ab industria hominum reliquit comparandas; multæ etiam aliae hujusmodi quaestiones excitari possunt. Harum tamen ratio & pia & probabilis reddi potest.
Nam sicut Deus cum Israëlitas in terram Promissam induxisset, gentes tamen vicinas non illis superavit omnes, quo terram illam securi possiderent, sed nonnullas earum reliquit quasi spinas in lateribus eorum, ut ad Pietatem & Industriam populum suum excitarent: ita Servator noster conducturus electos suos ad regnum Dei, difficultates naturalium quaestionum, non omnes sustulit, sed Rationis & Industriæ humanæ exercenda causâ, plurimas reliquit. Hunc enim habuit scopum unicum Servator noster, ut viam ad Salutem æternam, rectam & planam hominibus commonstraret, nempe ut crederent, ipsum esse Christum; Filium Dei viventis missum, ut se pro peccatis nostris Sacrificium faceret; ut in adventu secundo in Majestate regnaret; & electos suos ab Inimico servaret in æternum; Ad quem finem disputatio de Spirituum Corporeitate nihil attinebat. Si à Scripturis rationem postulemus, quaestionum omnium, quæ Christianum, ne mandata Dei exequatur, impedire possunt, conqueri etiam de Mose possimus, quod, cum creationem Coeli, Terræ, Hominum & rerum cæterarum, explicâset, de creatione Spirituum ne verbum quidem locutus est. Invenimus in Scripturis Angelos quidem esse, & Spiritus, tum bonos, tum malos, sed non Incorporeos; & esse apparitiones, Somnia, Spectra, Idola, sed non esse ea substantias.
Doctrina tamen contraria, nempe Spiritus aliquos esse Incorporeos in Ecclesia ita diu prævaluit ut Doctores, Dæmoniorum ejiciendorum causa, Exorcismum sibi necessarium esse, aut existimaverint, aut finixerint. Quod in Ecclesia quidem Primitiva multi erant Dæmoniaci, pauci Phrenetici aut Lunatici; hodie autem Phrenetici & Lunatici multi, Dæmoniaci nulli; non à Natura rerum, sed à nominum mutatione profectum est. Vnde autem sit, ut tempore Apostolorum Morbos illos, Ecclesiæ Pastores sàpe sanaverint, hodie autem minimè? Etiam qui sit, ut hodie illi, qui verè Fideles sunt, facere non possint quod Fideles fecisse dicuntur (Marc. 16. 17.) nempe, in nomine Christi Dæmonia ejicere: linguis loqui novis: Serpentes tollere: & quod lethalè est sine noxa bibere: ægrotos manuum impositione sanare? De quaestionè hac difficillimâ, nihil habeo certi quod respondeam. Sed fieri potest, dona hac Spiritualia Ecclesiæ concessa fuisse tamdiu, nec diutius, quam Doctrinam Evangelicam non haberent Christiani scriptam. Postèa verò (ut piè credi potest) Scripturam illam pro Lege perpetua haberi voluit Deus, neque amplius miraculis aestimandam, à quibus diligenter ab Electis cavendum esse, & Christus ipse & Apostoli ejus docuerunt, ne à falsis Christis & Prophetis deciperentur.
Inter reliquias Ethnicismi numeranda etiam est Adoratio Imaginum, quæ prohibita à Mose in Testamento veteri, & à Christo & Apostolis in Testamento novo, non à Gentibus in Ecclesiam illata, sed relictâ est, nimirum, in illis qui nomina sua Christo dederant, non penitus extincta. Antequam enim Servator noster Fidem veram prædicâset, Religionum omnium Ethnicarum Summa & quasi Religionis essentia, Cultus erat Dæmonum, id est Idolorum, sive Phantasmatum adoratio; quæ Idola Gentes quidem putaverunt esse Aliquid, Paulus autem Nihil esse docuerat. Paulus tamen Imaginem ex Auro, Argento, Lapide, vel Ligno nihil esse non putavit; sed quod in Imagine coluerunt Gentes, id affirmavit merum figmentum esse, sine loco, habitatione, motu & existentia. Illi autem qui ea adorant, id est divino honore colunt, appellantur in Scripturis Idololatri, & in Deum Rebelles. Regnante enim in Iudæis Deo, & locum ejus tenentibus Mose & Sacerdote Summo, si populo Imagines, id est Phantasmata sua colere permittum fuissest; non amplius obligatos se esse credidissent Deo suo, & Ministris ejus Mose Summisque Sacerdotibus obedire; atque ita unusquisque suo arbitrio vixisset in perniciem Civitatis. Prima ergo divinarum Legum erat hæc, ne Deos Gentium colerent, sed unum illum Deum verum, qui ministrante Mose Leges illis condidit, regulasque, quibus inter se concorditer viverent, & ab hostibus se tutari possest. Secunda autem Lex erat, ne ipsi facerent sibi Imaginem, quam colerent. Idem enim crimen est Rege deferto proprio, alium constituerè, sive suo, sive aliorum arbitrio.
Loca Scripturae Sacrae quæ adducuntur pro adoratione Imaginum,
num, vel pro erectione Imaginis, sive pictae, sive sculptae, duo sunt; unum quod Cherubini erecti fuerunt super Arcam Dei in Sancto Sanctorum. Alterum quod Serpens Aeneus Dei iustu erectus erat, ut in eum aspiciens precarentur. Praeterea textus quidam allegantur, ubi creaturas quasdam, propter relationem ad Deum, colere jubemur; ut Res Sacras. Sed antequam vim argumentorum talium examinem, explicandum est, quid significat vox Cultus, & quid Imago & Idolum.
Ostensum est cap. 20, quod Honor, nihil aliud est quam potentiae alicujus aestimatio magna; quodque aestimatio magna per comparationem cognoscatur. Sed quia potentia nulla cum Divina comparari potest, ascribere Deo potentiam finitam, injurium est. Cultus autem, honor non est, sed honoris qui internus in corde est signum externum. Iraque Precari alicui, Iurare per aliquem, Obedire alicui, vel sedulo servire, denique verba & facta omnia quae significant aut Metum dispicendi, aut voluntatem placendi, Cultus est, sive verba illa & facta sincera, sive facta sint.
Cultus quem exhibemus hominibus, ut Regibus vel Ministris Regum; Cultus civilis est. Sed Cultus quem Deo exhibemus, qualiacunque signa fuerint, est Cultus divinus. Prosterni coram Rege; in illo qui hominem esse, non Deum putat, Cultus civilis est. Is autem qui quantulumcunque reverentiae in Ecclesia, signum ostendit, ob eam rem quod domum Dei illam putet, Cultum divinum exhibet. Qui distinctionem Cultus Divini & Civilis extra Colentis animum, in Verbis δαλεια & λατεια inveniri putant, decipiuntur. Sunt enim Servorum duo genera; alterum eorum, qui sunt absolutae in potentia Dominorum suorum, quales sunt bello capti, & illorum loboles, quorum corpora sua, non sunt, sed Dominorum, quique venales sunt, ut animalia bruta. Hi vocati sunt a Graecis Δελιοι, & Ministerium eorum Δελια. Alterum eorum est, qui serviunt quidem, sacciantque eadem quod illi, sed voluntariè, & mercede tantum obligati, & vocabantur a Graecis Θητεις; neque alterius obligabantur, quam ad id quod pacti fuerint. Vtriusque autem generis nomen commune est λατεια, & nomen ministerii commune λατεια. In Scripturis Sacris distinctio illa, praesertim quando sermo est de servis Dei, non invenitur. Deo enim debetur ministerii genus omne.
Imago (in propria & strictissima significatione) est alicujus rei visibilis Similitudo ipsa, id est, Phantasma, Spectrum, sive Corporis species apparens, sive directe, sive per reflectionem, aut refractionem, sive post Sensum in somniis, quas Substantias reales non esse, satis supra ostensum est. Vocantur autem, Ideae, & Idola à voce Graeca "Edw, quae significat videre.
Constat ergo rei Infinitae Imaginem nullam esse posse. Phantasmata enim rerum visibilium Figurata sunt: Figura autem quantitas est, unde quaque determinata. Itaque Dei Imago fieri nulla potest, qui est Infinitus; neque Animae neque Spirituum, qui sunt invisibles.
Imago tamen esse potest rei nunquam visae, à partibus diversarum creaturarum, quas vidimus, composita, ut Chimaerae, Centauri, &c.
Imago autem (in largiore significatione) Materiam significat formatam juxta Phantasma vel Imaginem visam; vocantur autem imagines aliquando etiam si rei cujus Imago dicitur, similis non sit.
Transfertur etiam vox Imago ad quamlibet rei diversae Repraesentationem. Quo sensu Reges vocari possunt Imagines Dei; & Magistratus Imagines Regum; & Christus vocatur Character Hypostaseos Dei. Neque Idololatrac Etnici ipsi in Idolis suis, ad similitudinem semper respexerunt, sed coluerunt non ut similia, sed ut Repraesentantia.
Idolum autem latius adhuc sumitur in Scripturis Sacris, ad significandum Solem vel Stellam, vel quamlibet aliam Creaturam visibilem, vel invisibilem, si Cultu divino coleretur.
Ostensum est, quid sit Cultus, & quid sit Imago; videamus jam, quid significet vox composita, Idololatria sive Imaginum Cultus.
Imaginem colimus, quando voluntariè ea dicimus vel facimus, quae signa sunt Honoris interni, attributi materiae Imaginis, quae est Lignum, aut Lapis, aut Metallum, aliave creatura visibilis; vel ipsi Imagini ad cujus Similitudinem vel Repraesentationem Materia formata erat.
Coram homine potentia & Authoritate Civili præditó, vel ante thronum Regis, consistere detecto capite, est Hominem vel Principem illum Cultu civili colere; ut, quod non locum aut thronum honorandi, sed personam hominis, signum est; neque est Idololatria. Sed si quis id faciens throno Supplicationem offerret, Cultus divinus esset, & Idololatria.
Precari Regem, & erogare, quod facere humanæ potentiæ est, et si prostrati in terra id facimus, Cultus civilis tantum est, quia potentiæ illi nullam attribuimus; præter Humanam. Quod si precemur illum, ut Pluviam aut Serenitatem nobis concedat, vel aliud quicquam eorum, quæ præstare solus Deus potest, Cultus divinus est, & Idololatria. Sin Rex terrore mortis, vel alterius poenæ gravis, ad hujusmodi Cultum compellat, Idololatria non est. Cultus enim qui cogitur per vim Imperii, signum non est Honorantis internè, sed metuientis mortem. Neque ergo Idololatria est, neque omnino Cultus. Neque vero Scandalum est; nam ab eo quod coactus fecit, inferri non potest, quod factum placuit.
Deum colere in Loco certo & definito, vel facie ad Locum aliquem, vel Imaginem Conversa, non est Locum ipsum, vel Imaginem colere, sed tantum, si Locus aut Imago consecrata sit, sanctitatem agnoscere; id quod non qualitatem aliquam in Loco, vel in Imagine novam significat, sed Relationem tantum novam ad Deum, factam per Dedicacionem; & proinde Idololatria non est; non magis quam Idololatria erat, Deum colere spectantes ad Serpentem Aeneum; aut quod fecerunt Iudæi, qui extra patriam constituti facies suas, quando precabantur, converterunt versus Templum, quod erat in Ierusalem. Sed Deum colere, quasi in Loco vel Imagine habitantem, Deum Infinatum, Loco finito alligantes, Idololatria est: Finiti enim Dei nulli sunt praeter Idola cerebri, sive Phantasmata. Etiam Deum colere in Imagine vel Loco, non ut speciali modo ibi praesentem, sed ut eo modo operum Dei memoriam conservare possint, nisi Locus ille aut Imago Authoritate publica dedicatus & consecratus sit, Idololatria est. Mandatum enim est, non facies tibi Imaginem sculptilem &c. Serpentem Aeneum statui jussit Deus; non sibi nec suo arbitrio statuit Moses; itaque Praeceptum secundum transgressus non est. Quod autem Aaron, & populus fecerunt sibi Vitulum Aureum injusta Dei, Idololatria erat; non tantum quia Vitulum illum Deum esse crediderunt, sed etiam quia Religionis causa id fecerunt, nulla authoritate freti, neque à Deo Rege, neque à Moše Dei vicem tunc gerente.
Verum de Cultu Sanctis exhibito Reliquiisque & Imaginibus eorum; etiam hodie in Ecclesia Romana usitato, an Cultus ille (cum nulla in illis praetendatur representatio Dei) pro Idololatria habenda est; praesertim cum exempla extent in Scripturis Sacris Imaginum Dei justa erectarum? Idololatria certe est. Non enim à Deo erigi illas justum est eo fine ut eas colerent. Neque enim Cherubinos, aut Serpentem Aeneum coluerunt Sacerdotes; imò contra, Hezekias (2 Reg. 13. 4.) Aeneum Serpentem confregit ob eam rem, quod à populo colebatur. Distinxit enim inter Imagines, quas fieri jussit Deus, & eas, quae homines suo arbitratu faciunt sibi.
Ex aliis autem Scripturae locis Doctores Romani hoc saltem licitum esse volunt, Angelos vel Deum ipsum pingere: nempe ab eo, quod Deus in horto Paradisi dicitur ambulasse; & ab eo, quod à Iacobo visus sit Deus, vel saltem Angeli in scala à cælo descendentes, & ascendentes; & à Somniis & Visionibus. Sed neque Deus Infinitus ambulat, neque Ambulatio pingitur; & Visiones & Somnia, sive naturalia sint, sive supernaturalia Phantasmata mera sunt. Qui autem Phantasma suum pingit, non Deum pingit, sed Idolum. Non tamen dico universaliter, peccatum esse, si quis Phantasma suum pingat, sed tunc tantum quando ut colat, pingit. Idem dico de Imaginibus Angelorum atque etiam (nili ut monumenta tantum sint) de Imaginibus hominum defunctorum. Quando vero Sancti hominis defuncti, quem nunquam viderunt Imaginem faciunt, ideo ut praesumi potest, faciunt, ut colant, & presentur quasi audientem; & proinde potentiam plusquam humanam homini tribuunt; quae est Idololatria. Cum igitur Cultus Imaginum, tum in Veteri, tum in Novo Testamento vetitus sit, credendum non est, introductum esse in Ecclesiam à Scripturis non recte intellectis. Restat ergo ut in Ecclesia relictus sit eò quod Imagines, quas ii habere, qui ab Idololatria ad Fidem Christianam conversi erant, non aboluerunt.
Causa autem hujus rei Imaginum & Simulachrorum pretium insanum erat, Operum enim hujusmodi Domini, etsi colere ea desierunt, retinuerunt tamen sub praetextu Honorandi Christum, Virginem Mariam, Apostolos aliosque Pastores Ecclesiae primitivae. Facile enim erat, mutatis tantum nominibus, facere ut quod Simulachrum antè erat Veneris & Cupidinis, postea Simulachrum esset Sanctae Virginis, & Filii sui Servatoris nostri; & similiter ex Iove facile erat facere Barnabam; & ex Mercurio, Paulum. Itaque Pastores, (per ambitionem) populo novo Christianorum placere cupientes, paulatim & ipfi ad Cultum Imaginum Christi & Sanctorum perdusti sunt. Fuerunt tamen post Constantinum: Imperatores aliqui, & Episcopi, & Conciilia Generalia, qui Imagines tollere conati sunt, sed sero.
Etiam Canonizatio Sanctorum è reliquis erat Ethnicismi, non à Scripturis male intellectis nata, neque Romanæ Ecclesiae Inventum novum, sed consuetudo non minus antiqua, quam erat ipsa Romana Civitas. Primus omnium, qui Romae Canonizatus est, erat Romulus; quem Iulius Proculus coram Senatu juravit vidisse se, & convenisse postquam esset mortuus, affirmantem quod in cælo habitaret, & vocaretur ibi Quirinus, promittentemque propitium se Civitati futurum esse; & propterea à Senatu Deus declaratus est. Post illum Iulius Caesar, & alii quidam Imperatores Canonizati erant, & appellati Divi.
A Romanis Ethnicis etiam est, quod Papæ sibi sumserunt nomen Pontificis Maximi. Non tamen nomen illud ante sumserunt, quam vim suam Imperium in Italia perdiderat, nam Pontificatus, magna Summae Potestatis pars erat. Augustus Caesar, cum Statum Romanum à Democratia in Monarchiam converteret, Titulos duos solos sibi cepit, Tribuni plebis, & Pontificis Maximi, quibus Imperium integrum, tum rerum Civilium, tum Religionis, continebatur; quam potestatem etiam Imperatores, qui subsequuti sunt, dum sterit Imperium, retinuerunt. Quod autem Episcopus Romanus à Constantino Magno, Episcopis cæteris prælatus fuerit, causa non erat, quod Petro quasi Principi Apostolorum in cathedra Romana succederet, sed quia Imperii sedes erat Vrbs Romana; ut ex eo manifestum est, quod cum urbs Constantinopolis etiam Sedes Imperii facta esset, Episcopus Constantinopolitanus, de eodem honore cum Papa contentionem habuit.
Inter Reliquias etiam Ethnicismi est Pompa, sive Processo, in qua Imagines Christi & Sanctorum circumferri per urbem Solitae sunt. Nam in Pompis etiam Ethnicorum videre erat in curru quem Thensam & Vehiculum Deorum appellabant simili modo circumlata Idola sua. Quem honorem etiam Iulius Caesar postquam in Divos translatus est, & nonnulli alii Imperatores Romani obtinuerunt. Usus etiam (inter honores divinos) Cereorum in Ecclesiis; introductus est à simili ritu Ethnicorum. Etiam ab Ethnicorum Aqua Lustrali derivata est, qua utuntur in Ecclesiis Aqua Benedicta. Item Libertas illa Servorum, quae permittitur diebus quibusdam ante jejunium quadragesimale, imitatio erat Romæ antiquae in Saturnalibus; etiam Perambulatio illa, per Parochiarum fines post Pascham, imitatio est festi, qui Romanis appellabatur Ambarvalia. Neque dubito, quin aliæ Ceremoniæ non paucæ à gentium conversione primâ, in Ecclesia relictæ fuerint., quas tanquam Vtres veteres, Doctores Romani, vel per negligentiam vel ambitionem, Christianisini vino novo impleverunt, quo tandem aliquando dirumpentur.