C A P V T X L V I.
De Tenebris ab inani Philosophiâ.
N Oli (Lector) expectare hoc loco, contra Philosophiam aut Philosophos orationem invectivam. Quid ergo agis? Distinguo inter Philosophos & non Philosophos; & inter Philosophiam veram, vitae humanæ Magistrum sapientissimam humanæ naturæ decus singulare, & illam, quae jam diu pro Philosophia habita est, futatam &-garrulam meritriculam. Philosophia enim (sive studium Sapientiae) quanta est, Sapientia est; id est, Effectuum ex conceptis eorum causis, seu Generationibus; & rursus Generationum quae esse possunt, ex cognitiis Effectibus per rectam ratiocinationem acquisita Scientia; quam nec Scriptura prohibet, nec hominum quisquam aspernatur.
Per quam Definitionem distinguitur Philosophia primo ab Experientia, & Prudentia hominum & cæterorum animalium communi ut quae non Ratione, sed Memoria tantum comparatur.
Deinde distinguitur à Fide & Revelatione Supernaturali, quae non ratione acquiruntur, sed dono dantur.
Philosophandi autem Origo prima, Sermoni coæva serè est. Fuere enim inter primorum temporum homines rudilissimos, qui Opera Dei admirati sunt. Admiratio autem ad causas quærendas earum rerum quas admirantur ingenia excitat. Sed id quod Philosophiam aluit auxitque maximè Otium erat, quam Scholam Graeci vocant. Otium autem genuit Pax; quae nisi in magnis Civitatibus inveniri non solet. Itaque Professores Sapientiae primi erant Gymnosophistæ Indiae, Magi Persiæ, & Chaldæorum & Ægyptiorum sacerdotes. Graecis & populis Occidentis Philosophia nondum orta erat. Postquam autem Respublica Atheniensium victis Persiæ floreere coepit, tunc primum ii, qui neque domi neque foris quicquam haberent aliud quod facerent, convenire in loca publica confabulandi gratia incœperunt, neque a'ii rei (ut dicit Sanctus Lucas Act. 17. 21.) vacabant, nisi ad dicendum aut audiendum aliquid novi. Itaque qui sibi videbantur in Philosophia proficisse, docere alios coeperunt, Plato in Academia, Aristoteles in Lyceo, alii in Stoâ; quæ loca, Schola; & disputationes eorum Diatribæ appellabantur. Ipsi autem eorum Sectatores nominibus suis distinguebantur. Nam qui Platonem sequuti sunt, Academicæ; qui Aristotelem, Peripatetici; & qui Zenonem, Stoici vocati sunt; quæ distinctione, una cum differentiis doctrinarum, permanuit usque ad tempora Servatoris nostri, & (per totam Europam & Asiam sèe cognita) etiam illorum temporum Philosophos inter sè distinxit.
Etiam in Iudæa Scholæ erant publicæ, sed in Synagogis, ubi Leges Iudæorum publicè explicataæ & disputataæ erant; ut Scholæ Libertinorum, Cyrenæorum, Alexandrinorum, & Cilicum.
Quid autem humano generi scholæ Graecorum profuere? Plato quidem ipse Philosophus & Geometra insignis erat; sed nulli id debuit Scholæ. Commoda, quæ à Physica & Geometria habemus hodie, Archimedi debemus, homini Scholæ nullius. Schola Peripatetica quæ
cæteras omnes sua loquacitate fecit conticescere, quid habet præter Dialecticæ & Rhetoricæ argutias? Cujus Phenomeni naturalis causam (non omnibus obviam) reddidit intelligibilem? Sed, etsi inutiles Scholæ innocuae tamen haçtenuis fuerunt; Philosophia (Sectis inter se usque ad pugnam dissidentibus) libera tamen haçtenuis erat; jurare in verba Aristotelis nemo cogebatur, quanquam illius dogmata latius recepta erant, quàm Sectarum reliquarum.
Neque Iudæis profuere Scholæ suæ; in quibus, etsi Lex & Prophetæ assiduè exponerentur, Messiam tamen, quem expectabant, agnoscere præsentem non didicerunt.
Ad Iudæos tamen, quibus pro omni Philosophia erat Testamenti Veteris Scriptura sacra Græcorum Doctrinæ non pertinuerunt.
In maximo autem honore apud Græcos erat Philosophia Græca, præsèrtim Aristotelica tempore Ecclesiae primitivæ, quando ad Fidem Christianam magno numero quotidiè Græci accedebant; etiam inter illos Philosophi, sed hi Fidem ita amplexi sunt, ut tamen Magistrorum suorum dogmata (semitocti Christiani) non deseruerint, sed quæ cum doctrina Christiana quocunque modo conciliare potuerunt, retinuere. Atque hæc Sectarum (Græce Hæresium) in Ecclesia Christi origo prims fuit; dissidentientibus scilicet inter se Pastoribus illis Proselytis de Natura Christi, quem Deum esse per miracula ostenderant Apostoli. Attamen quia ex Principiis Philosophiæ suæ demonstrari posse non videbatur, non crediderunt verum esse. Itaque alii Valentianum quendam sequuti, Historiam generationis Christi totam converterunt in Allegoriam; cui se opposuit ex Orthodoxis Irenæus. Post hunc Appelles, aliique Christum verum hominem esse negaverunt, Phantasma sine corpore esse affirmantes; contra quos disputavit Tertullianus, eo præcipue argumento, quod Incorporeum Nihil est. Alii qui vocabantur Anthropomorphia Deo corpus organicum tribuerunt. Alii Christum non totum, sed Dei partem esse voluerunt. Interea in Synodis suis Episcopi Presbyterique Doctrinas has novas examinaverunt; & quas damnaverunt, Hæreses; quas confirmaverunt Fidem Catholicae vocaverunt; & tunc primum inter Catholicos & Hæreticos distinctum est. Orta deinde est Arrii Hæresis, negantis Christum esse Deum; quæ Niceni Concilii convocandi causa erat.
Synodus autem illa non modo Arrianam, sed etiam omnes præteriti temporis à Christo nato Hæreses condemnavit, Fidem Orthodoxam Symbolo quod Nicenum dicitur; breviter complectens ex Scripturis ipsis, nulla omnino Philosophiæ Græce habita ratione; nempe Christum Deum verum esse, & Filium Dei genitum, ejusdem cum Deo substantiæ, quam Fidem confirmârunt etiam tria sequentia Concilia generalia, additâ Sententiâ de Fide in Spiritum sanctum. Etiam Hæresim Africanorum sub Cypriano ortam, de Rebaptizatione eorum, qui ad Ethnicismum redierant, condemnaverunt, & Symbolo Articulum illum addiderunt Credo unum Baptisma in remissionem peccatorum. Arque hæc, Nicenæ Synodo ex Scripturis Sacris agnita, (Philosophiâ Ethnicâ nondum advocatâ) placuâre & confirmata erant. Non enim Philosophi erant eo tempore pars Patrum major.
Sed in Niceni Symboli expositionibus (nemo enim ferè Doctorum Ecclesiæ, ab eo Concilio in quingentos annos erat, cujus Scripta extant, qui in Symbolum illud Expositionem aliquam non ediderit) non habita est de sententia Scripturarum tanta sollicitudo. Ubi enim in Scriptura Sacra, aut in ipso Symbolo Niceno invenitur, id quod in Symbolo dicitur Athanasii, ita Deum & Hominem esse Vnum Christum, quemadmodum Anima Rationalis & Caro est Vnus homo? Constitutio hominis ex Carne & Anima nunquam pro Mysterio habebatur; sed Christus in Carne Mysterium maximum est. Quod homo sit Anima sua, aut Corpus suum seorsim, nemo dicit; de Christo utrumque rectè dicitur quod est Homo, & quod est Deus. Ubilegitur in Scripturis hominem Christianum, nisi comparatione hac Incarnationis, cum Anima & Carne hominis contentus sit, damnandum esse? Vbilegitur in Scripturis Sacris, aut in Symbolo Niceno, tres esse. Hypostases, id est, tres Substantias, id est, tres Deos, aut aliud quod tantundem valet? Si legatur, cur ea voce Ecclesia Latina recusavit uti? Cur excusat Græcos Augustinus, ab eo quod vocem commodiorem non habuere? Verum quidem est Vocabulum in lingua Græca nullum esse quod respondeat Personae Vocabulo Latinorum. Necesse tamen non erat, ut Vocabulo Hypostasis uterentur, cum necesse non esset ut mysterium explicaretur. Deinde, quod est in Symbolo Athanasii Filius est ex Paire solo, illud solo in Symbolo Niceno non est; & præterea dicitur (Matth. 1, 20.) quod in Virgine Maria genitum est, ex Spiritu Sancto est. Sed dicet fortasse aliquis generationem æternam differre à generatione illa, quæ facta est in utero Virginis. Ubi autem Scriptura sacra, aut Synodus, ita distinguit? Nonne Deus erat Filius ex eo, quod Virgo illum ex Spiritu Sancto, id est, ex Deo conceperat? Imo Deus ab æterno erat, et si nondum Carnem induisset. Nam de eo quod ab æterno decreverat, cui omnia sunt praesentia; loquitur Deus sæpenumero tanquam de praesente. Verbum Dei, nempe Christus promissus, à principio, & ab æterno erat; Verba tamen illa, quæ faciunt actum promittendi
non erant Deus, nec Substantia, sed Vox. Per Filium Dei facta sunt secuta, (Heb. 1, 2.) sed non per alium Deum ea fecit Deus. Per Verbum Dei facta sunt omnia, quae facta sunt; dixit enim Deus Fiat, & factum est. Non tamen jubeamur credere Verbum illud Fiat esse Substantiam divinam, & Dei Filium. Citant etiam Doctores pro generatione Filii aeternae, verba Solomonis dicentis in persona sapientiae Prov. 3, 19, Iehovah sapientiam fundavit terram, statuit caelos intelligentiam; volentes eo loco intelligi Sapientiam Dei pro Dei Filio; si Sapientia sumatur pro ipso Sapiente Deo, argumentum procedit; sed si sumatur Sapientia quatenus distinguitur, (ut plerumque fit) a Voce concreta Sapiens, non potest intelligi pro Substantia, neque ergo pro Filio Dei, non magis quam Iustus Iustitia, aut Virtus Vir appellari proprie potest. Etiam inter Deum & Deitatem distinguit recte Damascenus, dicens, Deum quidem, sed non Deitatem hominem factum esse. Haec, & hujusmodi doctrinae, hominum singularium Opiniones sunt, non Decreta Ecclesiae; & proinde (et si impiae non sint) conscientias tamen non debent obligare.
Temporibus subsequentibus Philosophiam Aristotelicam in Scriptis suis liberius aliquantò sequuti sunt; etiam eorum nonnulli Tractatus Logicis, & Physicis in Aristotelis Sententiam editis, Aristotelismum ambitiosè ostentarunt. Daemonologiam autem, eandem ferè, quam in Homero & Hesiodo legimus animis jam diu infixam, plerique eorum teneuerunt, quibus doctrina Aristotelis de Formis separatis magis, quam reliquarum sectarum Philosophia congruere videbatur.
Distraeto interea Imperio Romano, & in Italia jam penitus extincto, cura Vrbis Romanæ, id est Potestas Romæ regia Episcopo Romano commissa est; Papatus jam res digna esse vila est, de quâ pugnaretur. Itaque de eo pugnatum est; & quo tempore Carolus Magnus Rex Galliæ Romanorum hostes Lombardos superavit, eodem Leo tertius Schismate Româ expulsus est. Leonem autem reduxit Carolus, & in Papatu confirmavit; & Leo Imperii Occidentalis Imperatorem fecit Carolum, quem publicè in Dei nomine corona Imperiali donavit, populo acclamante, Deus dedit. Regibus hinc Galliæ titulus perpetuus fuit, Dei gratia Rex Galliæ, & in Reges Parum Dominatus. Quem Dominatum ut conservaret Ecclesiae, senex Leo, mundanarum rerum peritus, Problema nobile excogitavit, Regna Christianorum, Regum ipsorum armis omnia in se transferre; & perfecit.
Post unum enim aut alterum annum, Leo Pontifex Carolum Imperatorem
peratorem ad Universitates per Dominia sua instituendas, ubi Literae & Scientiae universae docerentur, per Literas suas hortatus est. Itaque Parisis ille Universitatem erexit primam; & postea alias alii Reges in Dominio quisque suo, structis instructisque ad studia Collegiis, legibus ad arbitrium Pontificis Romani gubernandas. Tum demum à Magistris Lombardo, Scoto, Thoma, ex Philosophia Aristotelis & Scripturis sacris commissa, nata est Theologia, quae dicitur Scholaistica. Docebantur autem in Universitatibus Logica, Physica, Metaphysica, Ethica, Politica Aristotelis, quasi Universitas Scientiarum in uno estet (maximo tunc Ecclesiæ Patre) Aristotele. Præcipue vero ad verecundæ adolescentiae frontem confirmandum in Disputationibus, & Declamationibus publicis Adolescentes exercebantur, quo Romanæ Ecclesiæ dogmata, & sustinere & prædicare possent. Itaque per Ecclesiasticorum ex Universitatibus in omnes ferre Christiani orbis Vrbes, Oppida, Parochias emissorum Conciones & Scripta edita, animis Christianorum omnium indelebiliter infixum est, Regulam Iusti & Injusti aliam nullam esse praeter Ecclesiæ Romanae dielamina. Regibus ulterius obediendum non esse, quam ab Ecclesia Romana permittum fuerit. Reges ipsos Pontifici Romano debere tanquam Oves obedire; factumque est, quod erat faciendum.
Locus in Universitatibus erat etiam studio Iuris Romani antiqui, & Medicinae; solae Scientiae Mathematicae, non quod Doctrinæ Christianae contrarium aliquid continerent, sed propter Ignorantiae & artium inconciliabile dissidium prætermisstæ sunt. Nam & antea, ut quis ab honore Episcopatus arceretur, satis causæ erat, didicisse artes Mathematicas, vel terram credere rotundam esse, aut esse terræ incolas quos Antipodas appellamus.
Quomodo autem, & à quibus Opinionibus Aristotelicis derivata est doctrina Romana, vel Theologia Scholaistica quam reprehendis? Dicam. Graeci & Latini & Europæi plerique, quoties affirmant aliquid, conjungunt duo nomina per verbum est; eo modo significantes Nomen utrumque ejusdem rei nomen esse; ut qui dicit Homo est Animal, intelligi ita vult ac si dixisset, si quem rectè Hominem dicitus, eundem etiam Animal rectè dicimus. Aliquando etiam Verbum illud Est nomini unico apponimus; ut quando dicit aliquis Deus est. Tunc autem ita intelligi vult, ac si dixisset, Deus est aliquid Reale, non fragmentum animi; Hypostasin, non Phantasma; sic enim distinguunt Graeci inter Res veras, & apparentes tantum. Exempli causa, Hominem spectantem se in speculo Hypostasin vocabant, sive Substantiam; Imaginem autem sui in speculo visam, Phantasma. Verbum hoc, Est, priore modo acceptum, nempe quando conjunctit duo Nomina, vocatur Copula; posteriore modo sumptum vocatur Verbum Substantivum; Verbo Substantivo utebantur etiam Hebræi, & passim; ut ubi nomen suum Deus simpliciter dicit esse Sum; sed ut Copula nunquam utebantur. Nam vice Copulae, utebantur Hebraei duorum Nominum Appositione; ut ubi dicitur (Gen. 1, 2.) Terrares informis, quod nos necellariò vertimus, Terra erat Informis &c.
Aristoteles, qui non tam ad res respexit quam ad voces, cum intelligeret (exempli causa) sub duobus nominibus Homo & Animal quae res intelligendae erant, non contentus eo, Homo diligens quaestivit ulterius, quænam res concipienda erat sub Copula Est, vel saltem sub voce Infinitiva Esse; nec dubitavit, quin nomen illud Esse, aliquius Rei nomen fuerit; quasi esset in Natura rerum aliquid, cuius nomen esset Esse vel Essentia. Ab hoc absurdo in aliud lapsus est adhuc pejus, nempe, Essentias quasdam esse ab Entibus suis separatas, quas Coeli Orbibus Assistentes circumnagere illos affirmabat. Etiam Animam humanam, ab homine separatam & disstam, per se subsistere; quae quidem doctrina cum Theologia Homerica fortasse congruit, sed cum Scriptura sacra non congruit. Neque enim vox illa Essentia in Scripturis aut Ecclesiae Anglicanae Liturgia, Articulis, vel Canonibus invenitur; neque vox Graeca ἐστιν, nisi pro divitiis, quas Latiní etiam vocant Rem; neque Essentiale, Essentialitas, Entitas, Entitativum, neque quicquam quod sit ex Copula. Non enim lingua Hebræorum id patiebatur. Essentia ergo res non est neque Creata, neque Increata; sed nomen Artis causa factum. Entia hujusmodi nova, notha, inania (verbis & vocibus implicitus) per copulationem Nominum solus genuit Aristoteles, Philosophiae quam fraudem vanam appellat S. Paulus, principia prima.
Ab hac doctrina de Essentiis & Formis Substantialibus separatis Demonologia Græcorum in Ecclesia (ut dixi) relictà est; & Superstitione illa, quæm δεισιδαιμονιαν vocant Græci, sive metum Phantasmatum. Inde Exorcismorum usus ortus est, & Signi Crucis, & Aquæ Benedictæ, quibus Excantarentur aut abigerentur: deinde nata est opinio de Substantiis Incorporeis, id est nullam habentibus omnino magnitudinem, & quod Deus ipse optimus maximus magnitudinem non haberet, quamquam neque Substantia Incorporea, neque Substantia Immaterialis in Scriptura sacra inveniatur. Item quod Anima est tota in toto, & tota in qualibet parte corporis. Ex eodem fonte orta est Doctrina tota de Purgatorio, & de Apparitione nocturna Animarum, & Legenda Miraculorum, & quæstiones de Animis Reproborum, ubi, &
& (cum sint impatibiles) quomodo puniuntur; aliaque multa quae non reperiuntur in Scriptura Sacra.
Quod Corpus idem in pluribus simul locis, & plura corpora in eodem simul loco esse dicunt, neque Aristotelis, neque Philosophi, neque hominis cujusquam sani est, putare. Sed dici expediebat ad sustentandam Præsentiam Realem Carnis Christi in omni Pane consecrato.
Quod Volendi causa sit Volumas, id est, Potentia causa Actus, Aristotelicum est, &; receptum à Scholasticis; nimirum ut Dominio Dei in Voluntatem humanam sublato, liberum statueretur Arbitrium hominis.
Præterea, quas in Physicis rerum causas reddiderunt absurdas; ut, quod descensionis Gravium causa sit Gravitas; Gravitatis autem causam esse, quod ad centrum Terræ venire conservationis suæ causa appetant. Quod idem corpus (nihil addito neque adempto) modo majus modo minus sit; scilicet per Condensationem & Rarefactionem. Quod anima creatur infundendo & infunditur creando; quamquam Scriptura dicat omnia creata esse per Verbum Dei. Quod pro Causis assignant Qualitates occultas, Sympathiam, Antipathiam, Antiperistalin, Qualitates Specificas, item Casum sive Fortunam, id est, suam ipsorum ignorantiam; sublata enim Ignorantia, quid est aut Fortuna aut Qualitas occulta? Quod omnis tum Sensio, tum Intellectio sit per motum quendam specierum. Quid est Species? Species est (ut sciant omnes, qui Latinè sciant) Forma rei aspectu cognita, constans ex Figura & Colore; qualis est Species faciei humanæ quam Vultum & Alpectum dicimus. Species ergo sive Vultus rerum aut intromitti dicunt in oculos, & sic videri, aut Species quasdam seu Vultus rerum emitti ad objectum, & sic videri objectum. Nondum enim inter Scholasticos consensus est, an extramittendo an intromittendo Species, fiat Visio. Etiam Audire, Olfacere, Gustare, Intelligere per Species dicunt, per Aures, Nares, & Organa Intellectus transeuntes. Quod Æternitas non sit Temporis sine Fine aut Principio successio, sed Nunc stans, id est, idem, nunc nobis esse, quod erat nunc Adamo, id est, inter nunc & tunc nullam esse differentiam. Hæc (inquam) quia non miscentur (quod sciam) cum doctrina Fidei Christiana, sed Responsa sunt, tantum Physica, eo fine data, ne non videretur Sapientia omnis pendere ab ore Sacerdotis, prætereunda censui.
Quod negato Libero Arbitrio sequi dicant, Deum esse Peccati Authorem, nec debere ideo Peccatorem puniri, concedant tamen Levit.
Rerum & Actionum causam primam esse Deum, conciliationem pertunt ex Aristotele vocante Peccatum ἀνομίαν, id est ipsam cum Lege Incongruitatem, Privationem meram, non Factum aut Actionem quampiam. Facti ergo omnis, & Legis causam Deum esse agnoscentes, Incongruitatis causam esse negant; quasi quis cum duas duxisset lineas rectam & curvam, ambas se secisse diceret, sed ab alio factam esse illarum Incongruitatem. Sed Aristoteles per Incongruitatem, ipsum Factum, aut saltum Deliberatum, vel Consultum Legi incongruum intellexit. Itaque Scolastici ubi videri voluerunt subtilissimi, ibi hebetudinem indicarunt maximè. Si subtilres suissent, differentiam inter Causam Facti & Authorem facilè invenissent. Author facti is est, qui fieri jubeit; Causa est is, per cujus vires factum est. Deus neminem jubet quicquam contra Leges facere aut conari; atqui quae facimus, viribus à Deo datis omnia facimus. Cur autem, si Deus in causa est, condemnamur nos? Responde mihi, qui sic rogas, cur Deus ab æterno alios Elegit, alios Reprobavit, & quomodo ad poenas æternas maximaque condemnavit eos, qui malum nondum aut fecerant aut cogitaverant, nec nisi Deo volente, & vim præbente, facere aut cogitare potuerunt. Responde etiam an Figulo de Vae quod finxit, non sit licitum statuere quicquid vult. Indica denique, ubi Scripturæ apertè dicant, omnes illos, qui à Regno Dei excludentur, victuros esse sine morte secunda cruciandos in æternum.
Accedamus jam ad Ethicam, & Politicam. Docent Scripturæ sacræ Regibus, & Potestatibus Summis eorumque Ministris, etiam Ethnicis, à subditis suis Christianis, non ob metum tantum, sed Conscientiæ causa, ut à Deo ad bonum nostrum ordinatis, obedientium esse. Unde igitur nata sunt de Religione, in Germania, Gallia, & Anglia Bella Civilia, nisi à Philosophia, Ethica & Politica Aristotelis, & eorum qui Aristotelem sequuti sunt Romanorum? Mensura Boni & Mali in omni Civitate est Lex. Aristoteles autem Virtutem & Vitium non Legibus definitivit, sed Laude & Vituperio apud Cives; Regum omnium Imperium Tyrannidem vocat; in Democratia sola Libertatem esse dicit, & ipse & post illum Scriptores Romani plerique ab unius Tarquinii Regis odio, Hominis vitium in Formam Regiminis transferentes, nullo quidem argumento, sed exemplo Civibus rerum novarum cupidis grato quidem, sed pernitiolo. Hos Authores Graecæ & Latinæ Philosophiæ & Eloquentiæ causa, juvenes cum in Universitatibus docerentur, doctrinam eorum venenosa simul imbiberunt, & de Bono, Malo, Iusto, Injusto, Legibus,
bus, & Religione, suo quisque arbitrio statuebat. Hinc initium erat mali nostri. Nam & Prædicatorum magna pars, qui de doctrina sua egregie sentiebant; & alii Lectione Politicae Graecæ & Latinae, videbantur sibi magni Politici; alteri quia in Ecclesia, alteri quia in Statu, pro ambitione sua non procedebant, Bellum civile accenderunt; in quo Bello multi Civium Myriades occisi sunt, & Rex indigna morte trucidatus.
Tanti constitit didicisse Eloquentiam & Philosophiam Graecam & Latinam; nisi autem Prædicatores populum, & Universitates nostræ Prædicatores ipsos melius doceant, forte Iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.